Sermones 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7504 Sermon3
10.1
SERMO X. In Dedicatione Ecclesia
10.1
Ex codicibus Ms. n. 98, 115, 123 et 543, quorum duo inscribuntur collectiones sermonum Augustini, duo vero sunt lectionaria variorum sermones complectentia, sermonem hunc exemplavi, nomine Augustini insignitum, et tanto Doctore dignum. Sed et in Codice n. 2. Biblioth. Pomposianae Monasterii S. Benedicti Cartusiae Ferrariensis, cujus index completus in Archivo Casinensi inter Miscellanea asservatur, extat fol. 77 a ter. Hic idem sermo Augustino pariter nuncupatus, et in tres lectiones divisus, VI, VII, VIII. Codex vero ille est membranaceus in folio characteribus Latinis saeculo XI, exaratus, 79 habens paginas, et ad oram primi folii legitur recentiori manu annotatum. Iste liber est Monachorum Congregationis S. Justinae de Padova, deputatus usui Conventus S. Mariae de Pomposa, signatus n. 5. In editis Bibliothecis non reperi. In editione Maurina inseres post serm. 338, eritque IV, in Dedicatione Ecclesiae. Familiares autem in Augustini lectione, inspectis sententiis simul cadentibus, aliisque figuris, quas in deliciis habuit S. Doctor, non secus ac transitionibus, ambagibus, argutiis, quibus Auditores recreare solebat, germanum Augustini partum recognoscent.
10.1
ADMONEO vos, dilectissimi, ut demus operam, ut simus domus Dei, ut habeamus in nobis habitantem Dominum; nam si habeamus in nobis Deum habitatorem, semper eum habebimus adjutorem. Congratulemur istis bonis operibus, quae in suis fidelibus operatus est Christus, et unusquisque in quantum divinitus adjuvatur bonorum operum profectus jugiter imitetur. Hoc est autem necessarium, fratres, ut omnis aedificet domum Deo. Aedificet autem dives, aedificet pauper; aedificet sublimis, aedificet humilis; aedificet dominus, aedificet servus. Sed quomodo simul haec dicimus et diviti, pauperi, et sublimi et humili, et domino et servo? Quandoquidem nec facultas illis aequalis, nec dignitas, nec potestas? Potest denique fiducialiter respondere dives, et dicere: Aedifico domum Deo, quia copiosam possideo facultatem. Respondet sublimis: Aedifico domum Deo, quia excelsam adeptus sum in saeculo dignitatem. Respondet dominus: Aedifico domum Deo, quia magnam habeo in subditis potestatem. Quam bene gaudemus in istis, qui nos laetificant, et sermonibus, et operibus bonis! Sed ut isti nobis talia responderent, securus est dives de abundantia facultatum, attendit sublimis excellentiam honorum, considerat Dominus multitudinem subditorum. Audivimus ergo responsum divitis, audiamus et pauperis; audivimus responsum sublimis, audiamus et humilis; postremo audivimus responsum domini, audiamus et servi. Illi enim habuerunt quod promitterent, habent isti forsitan quod excusent. Dicit enim nobis sine dubio pauper: Quomodo possum domum Deo aedificare, qui sum inopia paupertatis astrictus? Dicit nobis humilis: Quando possum fabricare domum Deo, qui sum ignobilitate dejectionis comprehensus? Deinde dicit servus: Quomodo possum fabricare domum Deo, qui teneor jugo servitutis obnoxius, et cum a domino meo vix diurni panis mihi prorogetur annona, ad aedificandum domum Deo unde mihi sufficiens potest esse substantia? Quasi videntur rationabiliter respondisse. Sed si responsionem nostram velint libenter accipere, nullatenus se ab aedificatione domus Dei poterunt excusare. Respondemus ergo primitus pauperi quod donaverit Dominus, ut ipse potius aedificetur dum ad aedificandum domum Deo salubriter admonetur. Audi quisquis de paupertate conquereris, et ideo ad aedificandum domum Dei te invalidum protestaris. Quare solam attendis paupertatem tuam, et despicis interiorem substantiam? Ibi enim domum Deo construere, ibi oportet te spiritualibus divitiis abundare: Proinde si pauper es inopia terrenae facultatis, esto dives abundantia charitatis; non possides villam, possides sapientiam; non est nummus in sacculo, sit Deus in animo. Esto nitidus paupertate mentis, quod multo melius est, quam si pretiosis splendeas indumentis; non habes deliciosos cibos, quibus corpus pascitur, sint tibi boni mores, quibus anima saginatur: deliciosi enim cibi quod aliud noverunt, quam in corpore nutrire libidinem? boni autem mores sanctam in corde enutriunt charitatem. Noli ergo pro magno quaerere divitias, quae hic remanebunt; sprituales enim divitias si habueris, pauper non eris; imo si talis fueris, ut per corporales divitias spirituales inquiras, in eo vere dives eris, quia pauper laudabilis eris: Sic vere domum Deo aedificabis, quia ipsa domus Dei tu eris. Aedificando quippe domum Dei non necesse est abundantia nummorum, quia non placet Deo numerositas solidorum, sed puritas animorum. Veram ergo domum Dei charitas aedificat, non facultas. Quod nobis donavit Deus respondimus pauperi; tempus est ut respondeamus et humili. Opponit enim nobis excusatione, quia nullum habuit in saeculo celsitudinis dignitatem.
10.2
Audi, et esto, charissime, humilis in corde, ut ob hoc existimes domum Dei aedificare te posse. Hic militas tua plus sit in voluntate, quam in necessitate. Esto humilis in corde, et incipiens in te domum Deo aedificare. Ipse enim dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea. Quanto ergo te fecit voluntas humilem, tanto te cognosce esse in sublimem; et in quantum servaberis humilitatem cordis, in tantum Deo sanctissima fabricabis.
10.3
Jam nunc servis respondeamus, qui dum nobis opponunt servitutis conditionem, putant sibi ad fabricandum domum Deo nullam suppetere facultatem. Audi quisquis es temporaliter servus, quisquis teneris quocumque jure dominationis obstrictus, quisquis conditione qualibet obnoxius, ut aedifices domum Deo esto servus, esto et liber. Esto servus humiliter obediendo, esto liber fideliter serviendo, esto servus Domini tui, et noli esse servus peccati. Cum servieris homini, Deum cogita, Dei praecepta conserva, Dei voluntati semper obtempera, a Deo mercedem bonae servitutis expecta: custodi fidem, fuge fraudem, cognosce Deo te reddere rationem de omni opere tuo: non te faciat pigritia contemptorem, non segnitia negligentem. Ista fiet, ut dum bonam exhibes servitutem, a Deo recipies perpetuam libertatem. Sit ergo in tuo corpore libertas, quae in se habet veras magnasque divitias, non quibus homo mortalis inflatur, sed ex quibus Deo domus delectabilis fabricatur. Apud Deum enim, ubi non est servus neque liber, ille veram domum Deo aedificat, qui bonam conversationem in Dei timore conservat. Quantum existimo, fratres, donante Domino, pauperibus, humilibus, servisque respondimus, ut agnoscant aedificare se debere domum Deo non extra se, sed in se. Verumtamen quia et divitum et pauperum, et sublimium et humilium, et dominorum et servorum servi sumus in Christo, quia ipse hoc praecepit, qui primum hoc fecit, Qui cum sit verus dives, pro nobis pauper factus est, ut illius paupertate nos divites essemus; cum sit verus Altissimus, Humiliavit semetipsum pro nobis factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; cumque sit verus rerum omnium Dominus, semeptipsum servus fecit, quando formam servi non solum pro nobis, verum ex nobis accepit. Ergo quia in Christo servi omnium sumus, sicut pauperibus, humilibus, et servis, ita divitibus, et sublimibus, et dominis debemus servitutem nostri redhibere sermonis. Facilius enim solet et divites facultas inflare, et sublimes dignitas ventilare, et dominos potestas extollere. Proinde ipsi sunt sollicitius instruendi, ut studium quod habent in construendis Ecclesiis adhibeant semper operibus bonis, domumque veram Deo in semetipsis aedificent, cujus sancta aedificatio nulla vetustate concidat, nulla reprehensione succumbat. Vos ergo nunc alloquimur, vos in charitate ipsius nostri aedificatoris hortamur, qui divitiis abundatis, qui honoribus excellitis, qui dominatione potestatis gaudetis. Curam gerite, ut domum Dei aedificetis in vobis non lapidibus, et lignis, sed moribus sanctis. Talis autem erit aedificatio vestra, qualis fuerit operatio vestra. Principaliter itaque estote stabiles in fundamento, et permanete in Christo. Deinde contra ipsam copiam, et abundantiam vestram custodite congruam corde cautelam. Tunc enim aedificatis Deo veram domum, si nullum patiamini vestrae animae detrimentum. Fugite superbiam, si non vultis pati ruinam; Nolite sperare in incerto divitiarum, et stabile semper habetis aedificii firmamentum. Divites estote semper in operibus bonis, ut non destructioni, sed aedificationi vestrae proficiant. Estote proni ad misericordiam, et nolite esse faciles ad rapinam. Facultas vestra non sit violenta; dignitas vestra non sit superba; potestas vestra non sit injusta. Omnes ergo fideles aedificate domum Deo bene vivendo. Attendamus, fratres, quid nos beatus Petrus admoneat, et quomodo nobis curam hujus aedificationis injungat. Dicit enim: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales. Ecce, fratres, in ista Ecclesia, quam cernimus, quomodo nobis placet lux, novitas, et firmitas. Proinde et nos, qui domus Dei sumus, bonis operibus luceamus, Veterem hominem deponamus, et novum laudabiliter induamus; firmitatem quoque sanctae charitatis indefessam jugiter habeamus. Ecce videmus columnas, quibus sunt superpositi parietes, videmus etiam lapides in aedificio sibi invicem cohaerentes. Qui sunt in domo Dei columnae, a quibus lapidum multitudo port atur, nisi viri spirituales, per quos multitudo fidelium gubernatur? Qui sunt lapides mutua sibi connexione conjuncti, nisi omnes fideles, qui sunt unitatis vinculo colligati, qui habentes animam unam et cor unum in Deum, aedificant in semetipsis Deo habitaculum sempiternum? Conjungantur ergo lapides vivi lapidibus vivis in aedificio domus Dei; adhaereant sibi invicem sancti lapides, et insolubiliter socientur non admixtione calcis, sed dulcedine charitatis. Quisquis ergo intras in domum Dei, esto domus Dei; custodi fidem, tene unitatis Ecclesiae charitatem, Declina a malo, et fac bonum, fuge avaritiam, dilige misericordiam, fuge fornicationem, dilige castitatem; et si nondum potes esse in domo Dei columna, ut onus multorum lapidum portes, esto lapis adhaerens lapidibus, ut in aedificio perseveres. Bonum est quidem, ut aedifices Deo etiam visibilem domum in jure tuo, in solo tuo, in praedio tuo; sed multum melius est ut aedifices Deo domum invisibilem in animo tuo. Extra te est domus orationis humanae, intra te sit domus orationis tuae. Hic frequenter habeto illam, et in te jugiter porta: ibi te Deus tanto exaudiet libentius, quanto in ea dignatur licentius habitare. In corde ergo tuo domum Deo semper aedifica, ipsam munda, illam Deo praepara, ubi et tu Deum semper possis habere praesentem, et ille te salubriter audiat orantem. Cui est honor, et regnum, et summa potestas in saecula saeculorum. Amen.