Sermones 1
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7504 Sermon3
6.1
SERMO VI. De pluribus Martyribus.
6.1
Ex Cod. n. 12. cui titulus Sermones Augustini et aliorum, prodit hic Sermo Augustini quidem nomine insignitus, et genuinis ejusdem foetibus permixtus. In bibliothecis editis, quas adire licuit, nulla occurrit sermonis istius memoria. In Maurina editione collocabis post sermonem 326. Exordium, et sententia in eo posita iterantur serm. 286, et fere iisdem verbis. Vide etiam serm. 328, n. 2, post medium.
6.2
MARTYRUM nomen graecum est, latine testes dicuntur: si ergo testes sunt, pro testimonii sui veritate tanta perpessi sunt. Serviebat veritas Deo, mentiebatur iniquitas sibi. Sic enim scriptum est; corpus Christi loquitur in Psalmo, quod est Ecclesia Et surrexerunt mihi testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Testes et testes; testes iniqui, et testes justi; testes diaboli, et testes Christi. Utriusque testis genus vidimus, expectavimus, audivimus cum beatorum Martyrum, quorum dies solemnitatis agitur, passio legebatur. Interrogati, responderunt collecta se egisse, quia Christiani essent. Hoc est testimonium veritatis. Judex dicebat: Quoniam de scelere confessi estis. Hoc est testimonium iniquitatis. Praedicabatur Deus, et vocabatur scelus. In praedicatione Dei obediebat veritas Deo; in appellatione sceleris mentiebatur iniquitas sibi. In ipsos enim quod dicebat, revertebatur, et falsum scelus vero scelere damnabatur. Non faciebant scelus Martyres nostri; non faciebant scelus Christi Martyres congregando se in collecta ad laudandum Deum, ad audiendam veritatem, ad sperandum Regnum Coelorum, et contemnendum praesens nequissimum saeculum. Non faciebant isti scelus. Haec pietas vocatur. Hujus rei nomen religio est. Hujus rei nomen devotio est. Hujus rei nomen verum testimonium est. Quod ergo scelus faciebant qui de pietate confessos insuper occidebant? Illum et illum, ait judex iniquitatis, testis falsitatis, illum et illum et illum gladio animadverti placet. Ecce scelus. Audi et vocem pietatis: Deo gratias, dixit testimonium primus. Primus clausit testimonium victoria perpetua. Credo quod advertit Charitas Vestra, quando Sanctorum passio legebatur, qui primus confessus est; primus vocabatur ante novissimum; victoria in fine perpetua. O victoria sine labe! o finis sine fine! Quid est enim victoria perpetua, nisi victoria sine fine? Hoc est vincere carnis illecebras, vincere perversi judicis minas, vincere corporis dolorem, vincere vitae amorem. Dicam si potuero, Domino adjuvante, fratres mei, quod sentio: in sanctis Martyribus amor vitae amore victus est vitae. Qui acclamastis, intellexistis, sed propter eos qui non intellexerunt, patimini me qui intellexistis, paulisper quod dixi. Hoc dixi: in sanctis Martyribus amor vitae amore victus est vitae. Amando vitam contempserunt vitam. Quis amando argentum contemnit argentum? Quis amando aurum contemnit aurum? Quis amando praedia contemnit praedia? Nemo contemnit quod amat. Invenimus Martyres, qui amaverunt vitam, et contempserunt vitam. Non pervenirent ad illam, si non calcarent illam. Noverant quod agebant, qui erogando acquirebant. Ne putetis eos, charissimi, consilium perdidisse, quando vitam amabant, et vitam contemnebant; non consilium perdiderunt. Semina spargebant, et messem quaerebant. Video agricolae consilium, et cognosco in Martyribus sapientiam. Agricola amando triticum spargit triticum. Qui nescis quid faciat seminator, forte corripies illum, et dicis: Quid agis, insane? quod tanto cum labore collegisti, profers, spargis, ab oculis tuis aufers, in terram projicis, insuper obruis? Respondet tibi: Amo triticum, ideo projicio triticum; si non amarem, non projicerem; crescat volo, non pereat. Ecce quod fecerunt Martyres nostri incomparabiliter sapientiores agricolis. Pauca enim grana spargunt seminatores, et colligunt multa messores. Sed et quod spargunt, et quod colligunt habet finem. Quod spargitur non est multum, multum est quod colligitur, tamen utrumque finitur. Et nolebatis ut Martyres nostri spargerent vitam quandoque mortem finiendam, ut acciperent vitam, quae non habet mortem? Boni foeneratores, boni seminatores, qui multiplicat Deus est. Ipse multiplicat et in agro fruges; ipse quidquid de terra gignitur nutrit. Grana multiplicare Deus potest, Martyres suos servare non potest? Ecce dico vobis, audite quod audierunt. Audistis et vos modo cum Evangelium legebatur; quid eis promissum sit, accepistis: Tradent, inquit, vos in conciliis, et in synagogis suis; flagellabunt vos, et ex vobis occident: dico autem vobis: Capillus de capite vestro non peribit, et in vestra patientia possidebitis animas vestras. Possidebitis, et non perditis. Nemo enim ibi persequitur inimicus; nemo moritur amicus. Ibi eritis ubi perpetuus dies non habet hesternum praecedentem, nec crastinum consequentem. Ibi eritis boni foeneratores, quo vos diabolus sequi non potest. Ferte ad tempus; gaudete in aeternum. Dura sunt quae toleratis, sed magnum fructum habet quod seminatis. Legite quid de vobis, cum seminaretis, dictum est: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Quo fructu? quo fine? qua consolatione. Venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos. De manipulis istis coronae fiunt. Celebremus ergo Martyrum dies honorando Martyrum passiones, non amando potiones. Conversi ad Dominum, etc.