Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones 2
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7513 Sermon4
3.1
SERMO II. Quantum valeat jejunium.
3.1
Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus in eremo jejunavit, ut legem Domini mereretur accipere. Impetraverunt jejunia quod venter saturus desperabat. Denique videte, fratres carissimi, quid sit inter jejunium et saturitatem, inter ventrem vacuum et pulmonem epulis aestuantem. Moyses, quia jejunavit, Dominum vidit; et populus quia comedit et bibit, idola fabricatus est. Quid de Moyse loquor, et de israelitica multitudine? Ipse princeps generis nostri Adam quamdiu non comedit, in paradiso fuit: statim ut comedit, de paradiso ejectus est. Qui in paradiso Dei, virgo fuerat, ejectus de paradiso cognovit uxorem suam: semper enim saturitati juncta lascivia est: vicina sibi sunt saginae membra atque luxuriae; pro membrorum ordine, ordo vitiorum eligitur.
3.2
Helias sanctus, cui elementa famulata sunt, qui coelum tribus annis et sex mensibus clauserat, ad cujus vocem supernum descendit incendium, cum eum Jezabal vellet occidere, et fessus sub umbrosa arbore jaceret in solitudine, angelus ad eum mittitur, et praecepit ut sumeret paululum panis et aquae; quadraginta enim dierum jejunio per desertum ad Sina montem profecturus erat. Numquid enim Dominus omnipotens, qui coelum et terram fecerat, cujus universa creatura est, non poterat mulsa per angelum aut vina transmittere, aut conditos cibos, aut marinas delicias, aut volucrum suavitates? Sed sciebat prophetam suum non aliter posse temptationes diaboli vincere, nisi jejuniis erudiretur.
3.3
Ejecit nos, fratres carissimi, de paradiso cibus, reducat esuries. Daniel ille futurorum conscius, et adventus Domini et eversionis Hierusalem manifestissimus praedicator, ideo vir desideriorum appellatus est, quia panem desiderii non comedit, et potum concupiscentiae non bibit; magis enim Christum quam epulas desiderabat. Joannes praecursor Domini locustis in eremo nutritus est, non animalium carnibus et volucrum suavitatibus. Poterat utique juxta Jordanis fluenta piscium sibi exhibere delicias; sed poenitentiam praedicaturus doctrinam rigoris et jejunii exemplo suo magis debuit docere quam voce. Cum in Evangelio quidam daemonio plenus, Domino fuisset oblatus, quem purgare apostoli nequiverunt, interrogantes audiunt: Istiusmodi genus non ejicitur nisi orationibus atque jejuniis.
3.4
Videte, fratres, quanta sit virtus jejuniorum, ut id valeant jejunia facere, quod apostoli nequiverunt. Dimittantur vetera; unusquisque se ipsum consideret et perpendat quanta sit orandi differentia inter vacuum ventrem et refectum, inter rubentem faciem et ora pallentia, inter salivam virginem et labia crapulis dissoluta, inter oppressum epulis sensum et inediae tenuitate vigilantem. Non dico duplicata et multiplicata jejunia, non dico hebdomadas, sed saltem singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. Cessent lavacra, vina, vel deliciae; non quod creaturam Dei judicemus esse damnandam; sed qui toto anno nobis viximus, saltem paucis diebus Deo vivere valeamus, adjuvante nos ipso qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note