Sermones 2
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7513 Sermon4
4.1
SERMO III. De evangelio ubi Dominus de aqua vinum fecit. Joan. cap. II.
4.1
Nuptiae, in quibus Christus et munerator et conviva discubuit; munerator scilicet in origine, conviva factus in genere, ut qui in primordio copulae novellae concesserat nasci ex homine hominem, ipse quoque nasci dignaretur ex virgine.... Aures nostrae pulsatae nunc e sancto Evangelio sonuerunt: die, inquit, tertio nuptiae factae sunt in Chanan galilaea, et erat mater Jesu ibi; invitatus est autem Jesus cum discipulis ad nuptias. Si Manichaeorum latebrosa voluptuosae turpitudinis foeditas de nuptiis percontetur, Deus eas, inquit, non fecit. Si ergo Deus nuptias non fecit, quomodo in eis Christus cum discipulis suis invitatus adcubuit? Sed jam opaci hujus mysterii nubilum ventilemus. Die, inquit, tertio nuptiae factae sunt in Chanan galilaea. Splendescente igitur super obscurum, delictis offuscantibus, mundum Trinitatis die, Christus venit ad nuptias. Tunc autem anima quae de limi fuerat jam affricta consortio, per fornicationem oblectantis pomi adulterum demutata maritum, pollutae societatis nuptias celebrat. Audi Paulum hujus malae conjugationis iterum vincla formidantem: timeo, inquit, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate quae est in Christo Jesu Domino nostro. Dum itaque in unius discubitionis instrumento jactati diabolus et anima lascivirent, invitato Jesu.... dum vino luxuriae defecerunt. Genetrix autem Christi illa, quae facinerosi concubitus pactum exhorruit, quae non solum corpore verum etiam mente virgo permansit, intererat invitata, conditione generis non participatione criminis, universitate nascendi non societate peccandi, quae..... Christo, non quae mundo consentiret jucundo.
4.2
Haec igitur mater Christi longum mundi miserata laborem, quae se noverat de palmite fidei magnum duxisse.... botrum, a proprio germine coepit exposcere vinum. Quando autem angelo credidit, tunc pro mundo suggessit: tunc inchoavit agere saeculi causam, quando non trepidavit ad nuntium. Ecce enim ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Mox ex semine sancti Spiritus propagata in saltu virginali primitiva vitis effloruit, quae umbraculis opacata coelestibus subfrondet.... nis occultum botrum procreavit. Pependit salus in fidei apice, et turguit botrus.... Ecce postmodum ex matricis utero racemus divinae prolis animatus.... natus est. Christus verus botrus continebat equidem intra se vitae vinum.... crucis accesserat prelum. Dicit mater ejus: Vinum non habent. O virgo sapientissima! modo meruisti germinatam sobolem procreare, et jam botrum.... ris exprimere? Equidem non potest nisi germen germini obviare, et( palmiti suo) resistere. Sed qui de ligno carpsit supplicium, in ligno debet expectare remedium; et qui in arbore inlicitam demessuit frugem, expectare debet ad crucem, ut ubi.... hauserat siccitatem, ibi salutis accipiat potionem. Vinum, inquit, non habent. Attende virgo, paulisper, praeparet judaeus lignum, descendat clavus in botrum, et.... poterit vinum. Quid ante tempus curris ad lacum, cum necdum impresserit Judas protervum super uva calcaneum? Ipse est enim ille Judas destruc tor sacratae vindemiae, qui- XXX- pactus argenteis botrum divinae prolis judaeis..., impiis venundavit. De quo in psalmis jam fuerat decantatum: Nam et homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panem meum, ampliavit super me calcaneum. Aderit, virgo, certa dies qua prematur fructus tuus, et tuam ipsius animam pertranseat gladius, ut constiterit de botruo pendente quem profuderas ex radice.
4.3
Vinum, inquit, non habent. Et Jesu: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea.... Utique non fati sed voti hora, non necessitatis impositae sed voluntatis impensae.... non quo cogeretur mori, sed quo pro mundo dignaretur mori. Quid mihi et tibi, mulier? An oblitus es matrem?.... An discernis potentiam tuam?.... neret. Nulla est tibi cum matre communitas? An.... oculi tui debu.... majestas? Creatorem te designas? An cred.... nunc locui.... ctorem propellere instinc.... periere nefandissim.... opus dum cum.... asti praestigium. Extulit hic Christus super matrem divinitatem suam. Non negavit matrem suam, neque se natum negavit e carne, sed majestati suae suam subdidit genetricem. Et ideo ait: Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea. In miraculo enim deitas matre altior praedicatur; in hora autem, mortis communitas intimatur. Interim Christus insipidos haustus merificat: fatuus latex fundebatur in hydrias, et hauriebantur inebriata flumina. Quae est ista tam repentina conversio? In aqua vinum nascitur, in unda sapor latenter exoritur: germinat suavitas in vinis, et nusquam fructificat vitis; nulla exprimitur uva, et fervescunt sine palmite vina
4.4
O magni pulchritudo miraculi! Inseruntur divini praecepti vires, et in aqua nascitur fructus. Hoc fecit Christus in latice, quod certo tempore facit in vite. Quis enim alius radicem ex imbre maritat? Quis alius per occultas venarum fibras stellatos palmites laqueat? Quis turgentes botros ac velut in apices gemmatos impinguat, nisi is qui universa provocat et multiplicat? ut quod adstringitur in semine diffundatur in germine, et quod latet in grano silvescat in folio. Interea Ecclesia, quae in mensa saeculi cum alieno viro polluta cubitabat, repentinis a Christo haustibus muneratur. Transeunt ad Christum nuptiae. Qui enim vitavit, ipse dotavit. Arripuit Christus convivium, et Ecclesia mutavit sponsum. Pavit Christus, et exclusus est inimicus. Miscuit sui sanguinis potionem, et duxit uxorem. Aptavi inquit vos apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo. Ecce illa quondam fecunda nunc formosa, ante adultera nunc matrona, stat a dextris Dei in vestitu deaurato, circumamicta varietate, per aquam mundata, per sanguinem purpurata, per resurrectionem Domini candidata, pretiosis gemmis gratiae varietata: et sicut dixit Scriptura, fulvi sunt oculi ejus a vino, et dentes ejus candidiores sunt lacte. Potemus ergo et nos vinum ejus cum lacte ejus, si volumus et in fide pulchrescere, et in virtute candescere, et in ornatu sanctae Ecclesiae radiare.
4.5
Accipite grande aliud a parvo mysterium. Aliquando et Judaea vinum in convivio suo non habuit, quia munus sacrati sanguinis non accepit; et dum legi nuberet, non invenit omnino quod biberet. Venit Christus, mutavit legem in gratiam, illam inflatricem, istam adjutricem. Fudit in legem sanguinis poculum, et fecit moriendo convivium. Gustavit architriclinus, id est mundi Dominus, aquam vinum factam, et dicit: Omnis homo primum vinum bonum ponit, et cum inebriati fuerint homines, id quod deterius est; tu autem servasti vinum bonum usque adhuc. Et lex enim sancta, ut mandatum sanctum et justum et bonum; sed lex et prophetae usque ad Joannem prophetaverunt; et ideo adveniente Domino vina mosetica defecerunt, et vina sanguinis profluxerunt. Illa acceperunt terminum, ista sumserunt initium. Denique hoc est initium signorum quae fecit Jesus, quando pavit gentes occisus, et de vino sui sanguinis fecit convivium vulneratus.
4.6
Hunc botrum in terra promissionis seu in cespite virginitatis exortum, aliquando Judaeus in palanga tanquam in praesagio futurae crucis infixerat, sub quo curvaretur, non ex quo reficeretur. Jam enim de eis psalmus fuerat praelocutus: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Portabant igitur botrum duo, unus anterior, et alter posterior; in medio palmitis germinis propago pendebat. Primus indicabat populum Judaeorum, secundus designabat populum gentium. Judaeus quidem anteibat, sed contra botrum dorsa ponebat. Gentilis posterior ambulabat, sed botrum fidei oculis adtendebat, quia in pendente credebat. Posuerunt, inquit Dominus de Judaeis, ad me dorsa et non facies suas. Primus aversabatur, secundus pascebatur; ille hanelabat sub delicti onere, iste bibebat ex aethere. Judaeo ergo botrus posterior, gentili erat anterior; illis in fine, nobis in principio; illos sequebatur ad supplicium, nos invitabat ad cibum. Itaque illi desiccati sunt et aruerunt, nos vero comedimus et bibimus et refecti sumus, per ipsum Jesum Christum qui vivit cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.