Sermones 2
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7513 Sermon4
5.1
SERMO IV. De missa cotidiana.
5.1
Congregatio beatitudinis vestrae, fratres carissimi, facit nos nimio gaudio esse repletos. Sed quia pavet pectus catenis corporis obligatum, non possum dicere quantum splendor animi vestri delectat audire. Tamen adgredior, ut arrha a Deo data clariore, et pignore splendidissimi luminis refulgente, palpitat sensus mei dicentis. Peto ut vestris auribus inseratis, fratres mei, officia sacerdotis, quibus per viscera misericordiae incommodum non desinet parturire, dicente apostolo Paulo: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Sed illis ait apostolus, qui novellae fidei, et rudis adhuc credulitatis primitiae detinebantur in corde plantaria. Verum, propitio Deo, quia ita aput vos fidei praerogativa veterescit, ut et nova sit, ideo novitatem tenet, ut vetus sit: quia sic scriptum est: Vinum bonum veterescit, et cum suavitate bibetur. Tamen celare non potui et diustius suppurgatum. Nolui videre quod lugeam, nolui videre quod doleam. Clamo quia pastor sum non mercenarius, qui viso lupo fugit, et oves ut pereant derelinquit. Clamo quia timeo, clamo quia doleo: clamando enim et me excuso, et vos non perdo. Nam si tacuero, et me non excuso, et vos perdo. Ait enim Deus per Esaiam prophetam: Exclama, inquit, in fortitudine tua, et noli parcere: sicut tuba exalta vocem tuam, annuntia plebi meae peccata eorum, et domni Jacob facinora eorum. Ita enim devotio vestra refriguit, fratres mei, ut et illut sentiam, et metuam. Quod Dominus ait: eo quod facinus abundet, refrigescit caritas multorum, puto in vestra devotione compleri. Dum enim vos in domibus vestris sedere sectamini desertam facitis domum Dei.
5.2
Et audi quid per prophetam divina istiusmodi indignatio omnium mentes objurgat. Audi, christiane, quod timeas; audi, timorate, quod caveas: Pro eo quod domus sua deserta sit, ideoque coelum abstinebit pluvias, et terra non dabit fructum suum, et inducam gladium super opera manuum hominum, quia Deus in ecclesiis non auditur. Quis ad hoc, fratres mei, intentus non visceribus contremescat? Quis non tantis comminationibus percussus arescat, quando sic audiat Dominum indignantem, eo quod domum suam desertam faciatis,( et domus or) ationis a conventu religioso sit vacua? Plena est populis platea, et silet ecclesia. Utique, prudens homo, non tibi dicitur ut ad domum Dei omni hora convenias. Si in matutinis vix una hora est, si in diebus festis vix duae horae sunt, ecce parum est quod a te exigit auctor tuus. Et non vis esse beatus? Vis tibi coelum et terram, mare, et omnia elementa omnibus temporibus deservire, et non vis una hora vel duabus horis dominicae devotioni vacare? Castigetur ergo pigritia vestra, ut procreationes suas non perdat terra. In ducetur gladius super opera manuum illorum, quia Deus in ecclesiis non auditur.
5.3
Condemnat nos pigritia nostra, fratres mei. Currit matutinus ad synogogam Judaeus, festinat et vigilat ad templum paganus, et non vigilat aut festinat ad ecclesiam christianus. Magna confusio est christianis, qui provocantur venire ad domum Dei exemplo et contemplatione pejori; ut plus si Judaeus in sua observatione sacrilegus, quam christianus in sua religione devotus. Vigilat gentilis ad idola profanus, et non vigilat aut festinat christianus ad ecclesiam pro quo crucifixus est Christus. Propterea castigat Deus terram, ut homo accipiat disciplinam: ut homo corripiatur, terra dar.... dicere. Vos facitis domum meam desertam, et ego desertam faciam terram vestram. Vos in veniendo ad me non datis mihi honorem, et ego vestrum intercidam laborem: quia qui honorificat me, inquit, et ego honorificabo eum.
5.4
Sed dicturus es mihi forsitan: dives sum, et facultatibus cunctis abundo, nihil indigeo, quid petere possum? Ergo ex te dives es? aut cum divitiis natus es? qui magis quantum dives es, tantum ad eum, cujus sunt divitiae, manicare debes: quia meum est, inquit, aurum et argentum, et cui voluero dabo illud. Habes quod non accepisti? Si ergo accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Certe si accepisti, nihil habuisti, quia nudus ex utero matris tuae in hoc saeculum devenisti, pannis obsitus, extrema egestate confectus, et jam sicut natus moriturus. Habes testem beatum Job dicentem: nudus exivi de ventre matris meae, nudum me oportet ire in terram. Curris ad domum foeneratoris, adulatoria verba componis, et non curris ad domum Dei gratuito largitoris? Quae est in vobis tanta pigritia, fratres mei, ut ad domum Dei minime vigiletis? Tibi dico, quisquis es, rustice piger: pigritaris ad domum Dei venire, et non pigritaris terram tuam excolere? Et nisi desuper tibi dederit pluviam, non poteris rumpere terram. Nihil tibi de suo praestare poterit, nisi desuper acceperit. Scriptum est enim: Desursum descendit a patre luminum, aput quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Sicut et in Evangelio scriptum est: Verum quaerite regnum Dei primo et justitiam, et haec omnia adponentur vobis. Ergo, fratres mei, ad ecclesiam Dei vigilare debetis. Hoc expectat Deus, ut illi tantummodo fatearis, et non sunt morae ut saneris, nisi confessionem tuam solummodo quaesiturus. Explicit.