Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de Sanctis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7333 Sedesa
1.1.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Mors animae timenda, non corporis. Deus animae vita. Dominus Jesus martyres suos non solum instruxit praecepto, sed et firmavit exemplo. Ut enim quod sequerentur haberent passuri, prior ille passus est pro eis: iter ostendit, et viam fecit. Mors aut animae est, aut corporis. Sed anima non potest mori, et potest mori: mori non potest, quia sensus ejus nunquam perit; mori autem potest, si Deum perdit. Sicut enim est ipsa anima sui corporis vita; sic Deus est ipsius animae vita. Quomodo ergo corpus moritur, quando illud dimiserit anima, id est vita ipsius; sic anima moritur, quando illam dimiserit Deus. Ut autem animam non dimittat Deus, sit semper in fide, ut non timeat mortem pro Deo; et non moritur dimissa a Deo. Restat ergo ut mors quae timetur, corpori timeatur. Sed etiam inde Dominus Christus securos martyres suos fecit. Quomodo enim incerti essent de integritate membrorum, qui securitatem acceperant de numero capillorum? Capilli, inquit, vestri numerati sunt. Alio autem loco apertius dicit: Dico enim vobis, quia capillus capitis vestri non peribit. Dicit Veritas, trepidat infirmitas?
1.2.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT II.
1.2.1
Solemnitates martyrum ad exhortationem fidelium. S. Fructuosi responsum. Beati sancti, in quorum memoriis celebramus diem passionis illorum: illi acceperunt pro temporali salute aeternam coronam, sine fine immortalitatem; nobis dimiserunt in istis solemnitatibus exhortationem. Quando audimus quomodo passi sunt martyres, gaudemus et glorificamus in illis Deum: nec dolemus quia mortui sunt. Etenim si mortui pro Christo non essent, numquid usque hodie viverent? Quare non faceret confessio, quod factura fuerat aegritudo? Audistis persequentium interrogationes, audistis confitentium responsiones, cum sanctorum passio legeretur. Inter caetera, quale erat illud beati Fructuosi episcopi? Cum ei diceret quidam, et peteret ut eum in mente haberet, et oraret pro illo, respondit: Me orare necesse est pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Quis enim orat pro singulis? Sed neminem singulorum praeterit, qui orat pro universis. Ab eo nullum membrum praetermittitur, cujus oratio pro toto corpore funditur. Quid ergo vobis videtur admonuisse istum, a quo rogabatur ut oraret pro eo? quid putatis? Sine dubio intelligitis. Commemoramini a nobis. Rogabat ille ut oraret pro illo. Et ego, inquit, oro pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Tu si vis ut pro te orem, noli recedere ab illa, pro qua oro.
1.3.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT III.
1.3.1
Responsum Eulogii diaconi. Martyres honorandi, Deus colendus. Mortuis hominibus cultus a Paganis impensus. Quale est etiam illud sancti diaconi, qui cum episcopo suo passus et coronatus est? Ait illi judex: Numquid et tu Fructuosum colis? Et ille: Ego non colo Fructuosum, sed Deum colo, quem colit et Fructuosus. Quo modo nos admonuit, ut martyres honoremus, et cum martyribus Deum colamus. Neque enim tales esse debemus, quales Paganos dolemus. Et quidem illi mortuos homines colunt. Illi quippe omnes, quorum nomina auditis, quibus templa constructa sunt, homines fuerunt; et in rebus humanis habuerunt plerique eorum et pene omnes regiam potestatem. Auditis Jovem, auditis Herculem, auditis Neptunum, auditis Plutonem, Mercurium, Liberum et caeteros: homines fuerunt. Non ista solum in fabulis poetarum, sed etiam in historia gentium declarantur. Qui legerunt, noverunt: qui non legerunt, credant eis qui legerunt. Illi ergo homines beneficiis quibusdam temporalibus res humanas sibi conciliaverunt et ab hominibus vanis et vana sectantibus ita coli coeperunt, ut dii vocarentur, dii haberentur; tanquam diis templa aedificarentur, tanquam diis supplicaretur, tanquam diis arae construerentur, tanquam diis sacerdotes ordinarentur, tanquam diis victimae immolarentur.
1.4.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT IV.
1.4.1
Templum et sacrificium uni vero Deo debitum. Templum autem solus Deus verus habere debet, sacrificium soli Deo vero offerri debet. Ista ergo quae debentur rite et integre uni vero Deo, exhibebant miseri decepti multis falsis diis. Hinc humanam miseriam perversus error obsedit: hinc omnium prostratis mentibus diabolus incubabat. At ubi gratia Salvatoris et misericordia Dei tandem respexit indignos; impletum est quod prophetice praedictum est in Cantico canticorum: Exsurge, aquilo; et veni, auster; et perfla hortum meum, et fluent aromata. Tanquam dictum est, Exsurge, aquilo. Aquilonia enim pars mundi frigida est. Sub diabolo tanquam sub aquilone animae friguerunt, et charitatis calore perdito gelaverunt. Sed quid ei dicitur? Exsurge, aquilo. Sufficit quod incubuisti, sufficit quod possedisti, sufficit quod super prostratos recubuisti: Exsurge. Veni, auster, ventus de parte lucis atque fervoris: et perfla hortum meum, et fluent aromata. Ista paulo ante aromata legebantur.
1.5.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT V.
1.5.1
Aromata, sancti et martyres. Quae sunt ista aromata? De quibus dicit ipsa Dominica sponsa: Post odorem unguentorum tuorum curremus. Cujus odoris memor apostolus Paulus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Magnum sacramentum: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis ad mortem. Et ad haec intelligenda quis idoneus? Quomodo bonus odor alios vegetat, alios necat? Bonus odor, non malus. Non enim ait: Bonus odor bonos vegetat, et malus odor malos necat. Non ait: Aliis quidem sumus odor bonus ad vitam, aliis odor malus ad mortem. Non hoc ait: sed, Christi bonus odor sumus in omni loco. Vae miseris, quos bonus odor occidit. Si ergo bonus odor estis, o Paule, quare iste odor alios occidit, alios vegetat? Quod alios vegetat, audio, intelligo: quod alios occidit, difficile assequor: maxime quia dixisti, Et ad haec quis idoneus? Non est mirum quia non sumus idonei. Faciat nos idoneos, cujus odor erat de quo loquimur. Cito enim mihi respondet Apostolus: Intellige, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nos tamen bonus odor, aliis odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes. Si enim non esset claritudo sanctorum, invidia non surgeret impiorum. Coepit persecutionem pati odor sanctorum: sed quomodo ampullae unguentorum, quanto magis frangebantur, tanto amplius odor diffundebatur.
1.6.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT VI.
1.6.1
Beata Agnes. Dii Paganorum non comparandi martyribus. Beati quorum passio recitata est. Beata Agnes sancta, cujus passionis hodiernus est dies. Virgo quae quod vocabatur, erat. Agnes latine agnam significat; graece, castam. Erat quod vocabatur: merito coronabatur. Quid ergo, fratres mei, quid vobis dicam de hominibus illis quos Pagani pro diis coluerunt, quibus templa, sacerdotia, altaria, sacrificia exhibuerunt? Quid vobis dicam? non illos esse comparandos martyribus nostris? Etiam hoc ipsum injuria est, quia vel dico. Quibuscumque, qualibuscumque infirmis fidelibus, licet adhuc carnalibus et lacte alendis, non cibo, absit ut illi sacrilegi comparentur. Contra unam aniculam fidelem christianam quid valet Juno? Contra unum infirmum et trementem omnibus membris senem christianum quid valet Hercules? Vicit Cacum, vicit Hercules leonem, vicit Hercules canem Cerberum: vicit Fructuosus totum mundum. Compara virum viro. Agnes puella tredecim annorum, vicit diabolum. Eum puella ista vicit, qui de Hercule multos decepit.
1.7.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT VII.
1.7.1
Templa et sacrificia non martyribus, sed Deo soli exhibentur. Martyres loco meliore recitantur ad altare. Et tamen, charissimi, nos martyres nostros, quibus illi nulla ex parte sunt conferendi, pro diis non habemus, non tanquam deos colimus. Non eis templa, non eis altaria, non sacrificia exhibemus. Non eis sacerdotes offerunt: absit. Deo praestantur. Imo Deo ista offeruntur, a quo nobis cuncta praestantur. Etiam apud memorias sanctorum martyrum cum offerimus, nonne Deo offerimus? Habent honorabilem locum martyres sancti. Advertite: in recitatione ad altare Christi loco meliore recitantur; non tamen pro Christo adorantur. Quando audistis dici apud memoriam sancti Theogenis, a me, vel ab aliquo fratre et collega meo, vel aliquo presbytero: Offero tibi, sancte Theogenis? aut offero tibi, Petre? aut, offero tibi, Paule? Nunquam audistis. Non fit: non licet. Et si dicatur tibi, numquid tu Petrum colis? responde quod de Fructuoso respondit Eulogius: Ego Petrum non colo, sed Deum colo, quem colit et Petrus. Tunc te amat Petrus. Nam si volueris pro Deo habere Petrum, offendis petram, et vide ne pedem frangas, offendendo in petram.
1.8.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT VIII.
1.8.1
Sancti cultum Deo debitum impendi sibi horrent. Ut noveritis verum esse quod dico; audite, admoneo vos. In Actibus Apostolorum cum magnum miraculum fecisset apostolus Paulus in Lycaonia, cives ejusdem regionis sive provinciae putaverunt deos descendisse ad homines, et crediderunt esse Barnabam Jovem, Paulum autem Mercurium, quia ipse erat in sermone promptissimus. Hoc credentes attulerunt vittas et victimas, et voluerunt illis offerre sacrificium. Illi continuo non irriserunt, sed expaverunt; vestimenta sua continuo consciderunt, et dixerunt eis: Fratres, quid facitis? Et nos sicut vos homines sumus passibiles: sed annuntiamus vobis Deum verum. Convertimini ab his vanis. Videtis quomodo sancti horruerunt coli se pro diis. Item beatus Joannes evangelista, qui scripsit Apocalypsim, cum illa mira quae sibi ostendebantur stuperet, expavescens quodam loco cecidit ad pedes angeli, a quo sibi omnia monstrabantur. Et ait illi angelus, cui nullus homo est comparandus: Surge, quid facis? Deum adora. Nam ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Oderunt martyres lagenas vestras, oderunt martyres sartagines vestras, oderunt martyres ebrietates vestras. Sine injuria eorum dico, qui tales non sunt: illi ad se referant, qui talia faciunt: oderunt ista martyres, non amant talia facientes. Sed multo plus oderunt, si colantur.
1.9.1
SERMO CCLXXIII. In Natali martyrum Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. CAPUT IX.
1.9.1
In diebus martyrum cogitandum de ipsorum sequendis vestigiis. Martyres laudandi et amandi, Deus martyrum colendus. Ideo, charissimi, exsultate in diebus sanctorum martyrum: orate, ut sequamini vestigia martyrum. Non enim homines estis, et illi homines non fuerunt: non enim nati estis, et illi aliunde nati sunt: non enim alterius generis carnem portaverunt, quam vos portatis. Ex Adam omnes sumus, in Christo omnes esse conamur. Ipse Dominus noster, ipsum caput Ecclesiae, unigenitus Filius Dei, Verbum Patris per quod facta sunt omnia, non alterius generis carnem habuit quam nos. Ideo voluit de virgine hominem suscipere, de una ex genere humano carne nasci. Nam si aliunde faceret sibi corpus, quis crederet quia carnem portabat, quam portamus et nos? Sed tamen ille carnem in similitudinem carnis peccati, nos carnem peccati. Non enim ex virili semine, aut ex masculi et feminae concupiscentia: sed quid? Nuntio Patris. Et tamen cum sit mirabiliter natus, mortalis nasci dignatus est, et mori pro nobis, et sanguine suo redimere nos, secundum quod homo est. Videte quod dico, fratres: et ipse Christus cum sit Deus, cum sit cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, unigenitus, aequalis Patri et coaeternus; tamen in quantum homo esse dignatus est, maluit sacerdos dici, quam sibi exigere sacerdotem; maluit sacrificium esse, quam poscere; in quantum homo est. Nam in quantum Deus est, totum quod Patri debetur, et unigenito Filio debetur. Ideo, charissimi, veneramini martyres, laudate, amate, praedicate, honorate: Deum martyrum colite. Conversi ad Dominum, etc.
2
SERMO CCLXXIV. In Natali martyris Vincentii, I.
2
Vincentius ubique vicit. Christi sanguine redemptus non perit. Patientia donum Dei. Victoria perfecta de universis machinis inimicis. Magnum spectaculum spectavimus oculis fidei, martyrem sanctum Vincentium ubique vincentem. Vicit in verbis, vicit in poenis; vicit in confessione, vicit in tribulatione; vicit exustus ignibus, vicit submersus fluctibus: postremo vicit tortus, vicit mortuus. Quando caro ejus, in qua erat tropaeum Christi victoris, de navicula mittebatur in mare, tacite dicebat: Dejicimur, sed non perimus. Quis istam patientiam militi suo donavit, nisi qui pro illo prior sanguinem fudit? Cui dicitur in Psalmo: Quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea. Magnum certamen magnam comparat gloriam; non humanam, nec temporalem, sed divinam et sempiternam. Fides pugnat; et quando fides pugnat, carnem nullus expugnat. Quia etsi laniatur, etsi laceratur; quando perit qui sanguine Christi redemptus est? Potens homo non potest perdere quod emit auro suo, et Christus perdit quod emit sanguine suo? Sed hoc totum non ad hominis, sed ad Dei gloriam referatur. Ab ipso vere est patientia, vera patientia, sancta patientia, religiosa patientia, recta patientia; christiana patientia donum Dei est. Nam et multi latrones patientissime torquentur; et non cedentes et tortorem vincentes, postea aeterno igne puniuntur. Causa discernit martyrem a patientia, imo a duritia sceleratorum. Par est poena, sed dispar est causa. Martyrum voce cantavimus( dixerat enim ista Vincentius in orationibus suis): Judica me, Deus, et discerne causam meam a gente non sancta. Discreta est causa ejus: quia pro veritate, pro justitia, pro Deo, pro Christo, pro fide, pro Ecclesiae unitate, pro individua charitate certavit. Quis ei donavit istam patientiam? Quis? Indicet nobis Psalmus. Ibi enim legitur, ibi cantatur: Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab illo enim patientia mea. Quisquis putat sanctum Vincentium viribus suis ista potuisse, nimis errat. Quisquis enim viribus suis hoc se posse praesumpserit, etsi videtur vincere patientia, vincitur a superbia. Bene vincere, hoc est, universas machinas vincere. Illecebras dum ministrat, vincitur per continentiam: poenas et tormenta infligit, vincitur per patientiam: errores suggerit, vincitur per sapientiam. Ad extremum, cum omnia haec victa fuerint, suggerit animae, Euge, euge, quantum potuisti? quantum certasti? Quis tibi comparatur? Quam bene vicisti? Respondeat illi anima sancta: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Quando ergo vincit, nisi cum dicit, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur. Mites enim sciunt quod dico; quia in illis habitat verbum, in illis habitat exemplum. Nam qui non est mitis, nescit quid sapiat quod dictum est, In Domino laudabitur anima mea. Omnis enim non mitis, superbus, asper, elatus, in se vult laudari, non in Domino. Qui autem dicit, In Domino laudabitur anima mea; non dicit, Audiant gentes, et jucundentur; audiant homines, et jucundentur: sed, Audiant mites, et jucundentur. Audiant quibus sapit. Mitis enim erat Christus: Sicut ovis ad immolandum ductus est. Propterea mitis, quia sicut ovis ad immolandum ductus est. Audiant mites, et jucundentur. Quia sapiunt quod dictum est, Gustate, et videte quam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eum. Longam lectionem audivimus, brevis est dies: longo sermone etiam nos tenere vestram patientiam non debemus. Novimus quia patienter audistis, et diu stando et audiendo tanquam martyri compassi estis. Qui audit vos, amet vos, et coronet vos.
3.1
SERMO CCLXXV. In Natali martyris Vincentii II.
3.1
Vincentii in poenis fortitudo ex adjutorio Christi. Martyres discernit causa, non poena. Magnum et multum mirandum spectaculum noster animus cepit: nec inanissimam et perniciosissimam, sicut solet in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam et fructuosissimam voluptatem oculis interioribus hausimus, cum beati Vincentii gloriosa passio legeretur. Erat videre invictam Martyris animam contra insidias antiqui hostis, contra saevitiam impii judicis, contra dolores mortalis carnis, acerrima conflictatione certantem, et in adjutorio Domini cuncta superantem. Ita plane, charissimi, ita prorsus fuit: in Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites, et jucundentur. Quas voces audierit, quas reddiderit, quae tormenta devicerit, decursa lectio declaravit, et nobis tanquam in conspectu quae gesta sunt posuit. Tanta poena erat in membris, tanta securitas in verbis, tanquam alius torqueretur, alius loqueretur. Et vere alius: praedixit enim hoc Dominus, et promisit martyribus suis dicens: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. In Domino ergo laudetur haec anima. Nam quid est homo, nisi quod memor est ejus? Aut quae vires pulveris, nisi illo adjuvante qui nos fecit ex pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Si enim diabolicus et seductor spiritus plerumque implet vel fallaces vates, vel falsos martyres suos, ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta contemnant: quid magnum est Domino Deo nostro ad confirmandam praedicationem nominis sui, ipsorum praedicatorum carnem quidem in manus persequentium tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere; ut etiam dum illa patitur iniquitatem, haec asserat veritatem? scilicet ut victores non tolerantia faciat, sed justitia: quoniam martyres discernit causa, non poena. Multi enim dolores toleraverunt pertinacia, non constantia; vitio, non virtute; pravo errore, non recta ratione; diabolo possidente, non persequente. In nostro autem vincente Vincentio, ille quidem vincebat, qui possidebat: sed ille possidebat, qui principem hujus mundi miserat foras, ut etiam pugnans extrinsecus superaretur, qui jam fuerat superatus, ne intus dominaretur. Ille quippe qui missus est foras, non cessans tanquam leo rugiens circuit requirendo quem devoret. Sed eum expugnat ille pro nobis, qui eo excluso regnat in nobis.
3.2
Diabolus in Vincentii tormentis magis tortus quam Vincentius. Denique magis diabolus non victo Vincentio, quam Vincentius persequente diabolo torquebatur. Quanto enim erant illa truculentiora et exquisitiora tormenta, tanto magis tortus de torquente triumphabat; et ex illa carne tanquam ex terra suo sanguine irrigata, de qua plus dolebat inimicus, palma crescebat. Sed quia ille latenter saevit, et latenter victus affligitur; manifeste apparebat in praeside homine, quid in occulto diabolus pateretur, et ille invisibilis adversarius per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas prodebatur. Voces enim hujus hominis, oculi, vultus, et turbulentus totius corporis motus, indicabant quam graviora tormenta sentiret interius, quam erant quae Martyri infligebat exterius. Si consideremus perturbationem torquentis et tranquillitatem tormenta patientis, videre facillimum est quis erat sub poenis, quis supra poenas. Quae gaudia erunt in virtute regnantium, quando tanta sunt pro veritate morientium? Quid erit cum corporis incorruptione fons vitae, quando ros ejus inter tormenta tam dulcis est? Et quid faciet impiis aeterna flamma, quos ita vastat irati cordis insania? Quid passuri sunt, cum judicabuntur, qui jam cum judicant cruciantur? Judicia futura sanctorum quid habitura sunt potestatis, cum in hac vita tribunal judicis catasta torserit Martyris?
3.3
Corpus Martyris exanime divino praesidio non destitutum. Reliquiis sanctorum divinitus honor conciliatus. Magnum autem Dominus testimonium praebet testibus suis, cum ille qui rexit corda certantium, nec corpora deserit mortuorum, velut de hujus ipsius beati Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhibuit; ut id quod inimicus omnino non apparere cupierat, sategerat, fecerat, tam praesenti nutu divino proderetur, et religiosius humandum venerandumque demonstraretur, ut victricis pietatis et devictae impietatis praeclara in eo memoria perduraret. Vere pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: quando nec terra carnis vita deserente contemnitur; et invisibili anima de domo visibili discedente, habitaculum servi cura Domini custoditur, et in gloriam Domini a conservis fidelibus honoratur. Quid enim agit Deus, mira opera faciendo circa sanctorum corpora defunctorum, nisi testimonium perhibet, sibi non perire quod moritur; et ut hinc intelligatur in quali honore secum habeat animas occisorum, quando caro exanimis tanto effectu divinitatis ornatur? Sicut enim de membris Ecclesiae loquens Apostolus, similitudinem adhibuit de membris corporis nostri, quoniam quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem circumponimus: ita providentia Creatoris cadaveribus martyrum tam praeclara miraculorum testimonia praestando, abundantiorem honorem exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et quod vita emigrante tanquam deforme jam remanet, ibi evidentius praesens vitae dator apparet.
4.1.1
SERMO CCLXXVI. In festo martyris Vincentii, III. CAPUT PRIMUM.
4.1.1
Martyris fortitudo a Christo est. In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres mei, evidenter ostenditur judex ferox, tortor cruentus, Martyr invictus. In cujus corpore poenis variis exarato, jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non cedebat infirmitas: agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo Dominus habitaret? In his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo. Acceperat haec utraque levita Vincentius, acceperat et habebat. Si enim non accepisset, quid haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in passione tolerantiam. Nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem; nemo de suis viribus confidat, quando suffert tentationem: quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia; et ut mala fortiter perferamus, ab illo est nostra patientia. Recolite Dominum Christum suos in Evangelio discipulos admonentem: recolite martyrum Regem cohortes suas armis spiritualibus instruentem, bella monstrantem, adjutoria ministrantem, praemia pollicentem: qui cum dixisset discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox unde territi consolarentur, adjunxit dicens, Sed confidite, ego vici mundum. Quid ergo miramur, charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat, non expugnet.
4.2.1
SERMO CCLXXVI. In festo martyris Vincentii, III. CAPUT II.
4.2.1
Duplex mundi acies contra milites Christi, blanditiae et terrores. Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. Advertite, fratres. Duplicem, dixi, aciem producit mundus contra milites Christi. Blanditur enim, ut decipiat; terret, ut frangat. Non nos teneat voluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena; et victus est mundus. Ad utrosque aditus occurrit Christus, et non vincitur christianus. Si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis; si agnoscatur divina potentia, desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur crudelitas in Martyris corpore, et tanta tranquillitas proferebatur in voce, tantaque poenarum asperitas saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat in verbis; ut miro quando putaremus Vincentio patiente, alium non loquentem torqueri. Et vere, fratres, ita erat: prorsus ita erat; alius loquebatur. Promisit enim et hoc testibus suis Christus in Evangelio, quos ad hujusmodi certamina praeparabat. Sic enim ait: Nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Caro ergo patiebatur, et Spiritus loquebatur. Et loquente Spiritu, non solum convincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas.
4.3.1
SERMO CCLXXVI. In festo martyris Vincentii, III. CAPUT III.
4.3.1
Vincentius tormentis suis non tantum vastatus, quantum Dacianus. Clariorem nobis Martyrem tot tormenta faciebant. Multiplici enim vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. Putares quod eum duraret flamma, non ureret; et tanquam figuli fornax lutum molle suscipiens, duram redderet testam. Poterat Martyr noster dicere Daciano: Jam non urit ignis tuus carnem meam, quia exaruit velut testa virtus mea. Et quoniam veraciter scriptum est, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis; probatus est atque decoctus illo igne Vincentius: arsit vero et crepuit Dacianus. Si enim non ardebat, unde clamabat? Quid enim erant verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo Martyri nostro refrigerium in corde habenti, flammas extrinsecus admovebat: sed ipse facibus furoris accensus, tanquam clibanus intus ardebat, et habitatorem suum diabolum concremabat. Per furiosas enim Daciani voces, per truces oculos et minaces vultus et totius corporis motus ille habitator ejus interior monstrabatur; et per haec signa visibilia, tanquam per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas videbatur. Non tantum Martyrem cruciabant tormenta, quantum illum vastabat insania.
4.4.1
SERMO CCLXXVI. In festo martyris Vincentii, III. CAPUT IV.
4.4.1
Vincentii gloria post passionem, etiam in hoc mundo. Sed jam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Daciani, et poena Vincentii. Nunc autem poena Daciano, corona vero manet Vincentio. Denique his praemissis futurae videlicet retributionis finibus, etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus. Quae hodie regio, quaeve provincia ulla, quo usque vel Romanum imperium, vel christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Vincentii? Quis autem hodie Daciani vel nomen audisset, nisi Vincentii passionem legisset? Quod vero tanta cura servavit Dominus Martyris corpus, quid aliud demonstravit, nisi se gubernasse viventem, quem non reliquit exanimem? Vicit ergo Dacianum vivens Vincentius, vicit et mortuus. Vivens tormenta calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas animum donavit invictum. Non flexit flamma tortoris cor ejus, non mersit aqua maris corpus ejus. Sed in his et hujusmodi omnibus nihil est aliud, nisi pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
5.1.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
Vincentii cadaver invictum. Reliquiae sanctorum ad fidelium consolationem. Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Oculis fidei certantem exspectavimus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter pulchrum. Qualis enim decoris habebat spiritum, cujus fuit et cadaver invictum? Dominum confessus est vivus: inimicum superavit et mortuus. Quid putamus, fratres, quod istum honorem providentia et consilium omnipotentis Creatoris cum etiam defuncto corpori detulit, Martyri aliquid praestitit? Quid enim? si non sepeliretur, ignorabat ille unde suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione servata est vita aeterna. Sed de corpore ejus, Ecclesiae praestita est consolationis memoria. Sic plerumque Deus de servis suis praestat servis suis quadam dignatione, donans quod magis prosit ei cui datur, quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum Deus per avem pascebat: non autem misericordia Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic pasceret. Mittitur tamen pascendus ad viduam: non quia non erat quomodo Dei servus aleretur, sed ut fidelis vidua benedictionem mereretur. Praestitit ergo sanctorum corpora Ecclesiis suis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Illi enim habent integram gloriam suam apud Creatorem suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non est quod timeant. Magis si parcant corpori, nocent et corpori. Si autem per fidem non parcant corpori, praestant et corpori.
5.2.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT II.
5.2.1
Martyr corpori non parcenao, ipsi consulit. Judicium, pro poena aeterna. Ecce hoc attendite, et fidem vestram interrogate. Sanctus Vincentius si formidine tormentorum negaret Christum, videretur corpori pepercisse: quadam autem conditione mortali, corpore solveretur. Quid ageret in resurrectione, cum in aeternum ignem praecipitaretur? Negans Christum, negatur a Christo. Qui negaverit me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui est in coelis. Ecce negaret, quiescerent illi tortores, et vulnerato animo sanum esset corpus; imo occiso animo, viveret corpus: quid prodesset in aeternum mortuo brevis corporis vita? Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent: sed cum magna differentia. Omnes procedent, sed non omnes ad eamdem rem procedent. Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui enim bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui autem male, in resurrectionem judicii. Cum dicit, Omnes qui in monumentis sunt, procul dubio manifestat corporum resurrectionem. Judicium autem cum audis, ne tibi tanquam de temporali judicio blandiaris; ponitur judicium pro poena aeterna. Secundum hoc dictum est, Qui autem non credit, jam judicatus est. Haec ergo differentia separatura est justos ab injustis, fideles ab infidelibus, confessores a negatoribus, amatores vitae periturae ab amatoribus vitae aeternae; separatura est illa discretio. Et ibunt justi in vitam aeternam, impii vero in ignem aeternum. Ibi cum corpore torquebuntur, qui corpori pepercerunt. Timendo enim tormenta corporis, corpori pepercerunt; et parcendo corpori, Christum negaverunt; et negando Christum, poenas aeternas etiam corpori distulerunt. Si distulerunt, numquid abstulerunt?
5.3.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT III.
5.3.1
Corpus non contempserunt martyres, sed ei bene consuluerunt. Ergo prudenter martyres Christi non sua corpora contempserunt. Perversa est ista, et mundana philosophia, eorum qui non credunt corporum resurrectionem. Videntur enim sibi quasi magni corporis contemptores, quia ipsa corpora quasi pro carceribus se habere arbitrantur, quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt. Deus autem noster et corpus fecit et spiritum; et utriusque creator est, et utriusque recreator; utriusque institutor, utriusque etiam restitutor. Non ergo carnem tanquam inimicam, vel contempserunt, vel persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Magis ei consuluerunt, quando eam negligere videbantur: quando in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta tolerabant, aeternam etiam ipsi carni gloriam comparabant.
5.4.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT IV.
5.4.1
Corporis gloria post resurrectionem. Sanitas corporis, concordia eorum quibus constat. Quae sit autem futura in resurrectione gloria carnis hujus, quis explicet verbis? Nemo adhuc nostrum habendo expertus est. Nunc carnem onerosam portamus; quia indigam, quia infirmam, quia mortalem, quia corruptibilem. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam. Sed noli hoc in resurrectione metuere. Oportet ut corruptibile hoc induat in corruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem. Quod nunc est onus, erit honor: quod nunc sarcina, tunc levamen. Non enim habebit pondus, ut corpus habere te sentias. Videte, charissimi: quando sanum est corpus nostrum, etiam hoc fragile atque mortale, quando suarum partium temperamento moderatum est, quando in eo nihil ejus adversus aliud rixatur; non calor superat et urget algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur, et dum luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet, non inundat humor et premit; sed omnia quibus constat concordi inter se junctura librata sunt, quae sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam, sanitas corporis, eorum concordia quibus constat. Haec ergo sanitas, id est membrorum humorumque concordia in re corruptibili, in re egena et infirma, in re quae adhuc esurire et sitire potest, stando lassari, sedendo refici, rursus sedendo lassari, esuriendo deficere, vescendo refici; non succurrere defectionibus praeteritis nisi aliis inchoatis: quidquid enim aliud ad refectionem ceperis lassus, initium est alterius lassitudinis; quia in re, quam sumpsisti ut succurreres, si perseveres, et inde fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili corpore, quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque enim haec, quae in carne mortali et corruptibili dicitur sanitas, ullo modo Angelorum sanitati comparanda est, quorum nobis aequalitas in resurrectione promittitur.
5.5.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT V.
5.5.1
Haec tamen sanitas, ut dixi, qualiscumque quid habet delectationis, quam exoptabile bonum est omnibus? Quantam rem habet pauper, eum hanc solam habet; quantam non habet dives, eum hanc solam non habet? Quid se jactat copiosum? Febris lectum non formidat argenteum: non timet pompam divitis, non timet jacula bellatoris.
5.5.1
Sanitas est nihil sentire, scilicet molestum et onerosum. Quid ergo sanitas haec ipsa, quam recte martyres contempserunt, quia in ipsa carne aliam speraverunt? Tamen quia illam nondum experti sumus, ex ista quam novimus, illam utcumque conjiciamus. Quid est sanitas? Si dicas mihi, Quid est videre? quantum ad corpus attinet, respondebo tibi fortasse, formas coloresque sentire. Si dicas mihi, Quid est audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas, Quid est olfacere? respondebo, odores sentire. Quid est tangere? Dura vel mollia, calida vel frigida, aspera et lenia, gravia vel levia sentire. Quid est sanitas? Nihil sentire. Sed et haec ipsa in nobis modo aliorum comparatione vilescunt. Acute vides: acutius te forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolae quae audiunt acutius. Acute olfacis: canem sagacem non vincis. Acute sapores gustando dijudicas: sunt animalia quae inexpertas herbas discernunt, et quod est noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas cibum, imprudens irruis in venenum. Acute sentis tangendo: quam multae aves aestatem futuram praesentiunt, et loca demutant; hiemem imminere praesentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu cum venerit sentis, antequam veniat illae praesentiunt. Et hoc ipsum quod in sanitate laudavi, nihil sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver.
5.6.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT VI.
5.6.1
Dacianus saeviens in corpus mortuum. Vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, est sanum esse. Onus corporis in hac vita semper manet. Nam praeses ille Dacianus in corde nihil sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver saeviebat? Quid enim jam faciebat nihil sentienti, qui potuit et a sentiente superari? Fecit tamen quidquid potuit, fecit iratus. Sed qui jam nihil in palam patiebatur, in occulto coronabatur. Tenebat enim sententiam Domini sui: qui cum vellet nos securos facere de his qui corpus occidunt, Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant. Quomodo postea non habent quid faciant, quando insanus ille de Vincentii corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit, qui etiam sentienti nihil fecit? Ergo non sic non sentire, ut non sentit lapis, ut non sentit arbor, ut non sentit cadaver; sed vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, hoc est sanum esse. Et tamen quantumlibet sit homo in hac vita sanus, sentit etiam sani corporis pondus. Aggravat animam etiam sanum corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile. Aggravat animam, id est, non obtemperat animae ad nutum omnis voluntatis. Obtemperat in multis: movet manus ad operandum, pedes ad ambulandum, linguam ad loquendum, oculos ad videndum, ad sentiendas voces intendit auditum: in his omnibus corpus obsequitur. Mutandi loci cupiditas sentit onus, sentit pondus: non tanta facilitate movetur corpus ad perveniendum, quo desiderat. Desiderat aliquis amicum videre in corpore constitutus, in corpore constitutum; illum novit esse in loginquo, multae mansiones interjacent: animo jam praecessit, corpore quando pervenit, tunc sentit quale onus portet. Non potuit ad celeritatem praesumptam obedire voluntati pondus carnis: non potuit ea celeritate rapi, qua voluit, qua eam portat animus. Tardum et onerosum est.
5.7.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT VII.
5.7.1
Quaerendum aliquid in hoc corpore unde intelligatur velocitas corporis futuri spiritualis. Putamusne, habet aliquid ipsum corpus, unde probetur velocitas corporis? Pedes dicemus? Quid tardius? Ipsi sunt qui perveniunt, et desideria vix sequuntur, et molimenta moliendo perveniunt. Sed fac quemquam ita velocem, ut sunt quaedam animalia, quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac quemquam ita velocem, ut sunt aves: non eo ictu pervenit, quo voluerit. Diu volant aves migrando, et aliquando fessae insidunt arboribus navium. Ergo si etiam sicut aves volare possemus, prae desiderio perveniendi tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spirituale, de quo dictum est, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale; quanta ibi facilitas, quanta celeritas, quanta obedientia volentis? In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo, in nullo ex alia parte renitentia et reluctatio.
5.8.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT VIII.
5.8.1
De corpore spirituali ex occasione dicendum. Quale illud corpus erat, quod Dominus per claustra trajecit? Intendite, obsecro, si possim adjuvante Domino qualibuscumque verbis exspectationi vestrae aut satisfacere, aut non multum deesse. Nata nobis occasio est de corpore spirituali aliquid disputandi ex passione Martyris, a quo sic vidimus et mirati sumus corpus inter tormenta contemni. Diximus enim quia non parcendo corpori, eidem etiam corpori consulebat: ne forte fugiendo temporales poenas, et Christum negando, idem ipsum corpus poenis sempiternis et atrocissimis suppliciis destinaret. Hinc ergo hortari vos cupiens, et me ipsum ad praesentia contemnenda, futura speranda: Etenim in hoc habitaculo ingemiscimus gravati, et tamen mori nolumus, et exui pondere formidamus; nolumus enim spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita: hac ergo occasione de spirituali corpore suscepi aliquid loqui vobis, et primitus commendandam putavi hanc ipsam hujus fragilis et corruptibilis corporis sanitatem, ut ex ipsa magnum aliquid inveniamus. Invenimus in ipsa sanitate nihil sentire. Etenim multa habemus intus in visceribus nostris; quis ea nostrum sciret nisi in corporibus laniatis videret? Viscera nostra, interiora nostra, quae dicuntur intestina, unde novimus? Et tunc est bonum, quando illa non sentimus. Quando enim illa non sentimus, tunc sani sumus. Dicis alicui, Observa stomachum. Respondet tibi, Quid est stomachus? Felix ignorantia: nescit ubi habeat, quod semper sanum habet. Si sanum non haberet, sentiret: si sentiret, non bono suo sciret.
5.9.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT IX.
5.9.1
Celeritas corporum coelestium. Angelorum corpora. Sed quamvis laudata corporis sanitate venimus ad celeritatem motus, et invenimus nos plumbeos quodam modo. Quanta est celeritas coelestium corporum? Vis nosse quanta sit? Intueris solem, et tibi videtur quasi non moveatur, et tamen movetur. Forte dicis: Movetur, sed tardius. Vis nosse quanta celeritate moveatur? Vis ratione colligere, quod non sentis aspectu? Si recta via ab oriente usque in occidentem in hac terra veredis quisque curreret, per quot dies perveniret? Qualibet equorum velocitate ferretur, quot mansiones ageret? Spatium itineris ab initio orientis usque ad finem occidentis sol, qui tibi videtur stare, uno die conficit, et una nocte ad ortum redit. Nolo dicere, quia obscurum est, et ad persuadendum difficile, vel fortassis incertum, quam sint spatia coelestia multo quam terrestria latiora. Cum ergo videamus tantam celeritatem coelestium corporum, quae nobis videntur cum attenduntur non moveri; cui celeritati comparare possumus corpus angelicum? Adfuerunt etiam, et quando voluerunt se conspiciendos tangendosque praebuerunt. Lavit Angelis pedes Abraham. Non solum lavit illa corpora, verum etiam contrectavit. Apparuerunt, ut voluerunt, quando voluerunt, quibus voluerunt. Nihil difficultatis, nihil omnino tarditatis sentiunt. Sed non eos videmus currentes, non eos videmus de loco in locum migrantes, ut nossemus ab oculis hominum discedentes: quando voluerunt, pervenerunt. Non est ergo unde etiam de istis evidentissimum celeritatis hujus praebeamus exemplum. Omittamus incognita, et de inexpertis nihil temere praesumere audeamus.
5.10.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT X.
5.10.1
Radii oculi celeritas. In hoc ipso corpore, quod gestamus, invenio aliquid, cujus ineffabilem mirer celeritatem. Quid est hoc? Radius oculi nostri, quo tangimus quidquid cernimus. Quod enim vides, oculi tui radio contingis. Si velis videre longius, et interponatur aliquod corpus, irruit radius in corpus objectum, et transire non permittitur ad id quod videre desideras; et dicis impedienti, Exi, obstas mihi. Columnam vis videre, homo in medio stat, impedit aciem tuam. Radius tuus emissus est, sed pervenit usque ad hominem, usque ad columnam pervenire non sinitur: incurrit in aliud aliquid, non permittitur. Ecce qui tibi obstabat, discessit e medio, pervenit acies quo volebat. Modo discute, et si potes, inveni atque responde, utrum acies ista, radius iste oculi tui citius pervenit ad proximum, tardius ad longinquum. Vidisti hominem in proximo constitutum, tanta mora illum vidisti, tanta mora ad eum radium oculi tui tetendisti, tanta mora ad eum oculi tui radio pervenisti, quanta mora pervenis et ad illam columnam quam volebas videre, et quia homo interpositus erat, non poteras: non ad ipsum citius, et ad illam tardius; et ecce ipse in proximo erat, et illa longius. Si ambulare velles, citius ad hominem, quam ad columnam pervenires: quia videre voluisti, tam cito ad hominem, quam ad columnam pervenisti. Nihil est hoc de columna et de homine. Jace adhuc oculos, vides longe parietem: mitte longius, pervenis ad solem. Quantum est inter te et solem? Quis illa intervalla metiatur? Quis ullo acumine cogitationis aestimet quantum a te longe sit sol? Et tamen mox ut oculum aperueris, ecce tu hic es, radius tuus ibi est. Mox ut videre voluisti, videndo pervenisti. Non quaesisti machinas quibus nitereris, non scalas quibus ascenderes, non funes quibus levareris, non pennas quibus volares. Oculum aperuisse, hoc est pervenisse.
5.11.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XI.
5.11.1
Celeritati radii ex oculo emissi resurrectio comparata. Quid ergo ista celeritas? quanta est? quid sibi vult? Corporis nostri est, de carne nostra emittitur. Radios nos habemus, et non miramur. Videndo utimur, considerando expavescimus. Non invenis aliquid quod huic compares celeritati, quantum attinet ad corporis celeritatem. Merito huic celeritati apostolus Paulus facilitatem resurrectionis comparavit, dicens, In ictu oculi. Ictus oculi est, non in palpebris claudendis et aperiendis: nam hoc tardius agitur, quam videtur. Tardius palpebram levas, quam dirigis radium. Citius radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata ad supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis quam facilitatem Apostolus resurrectioni corporum dederit. Quam tarde ista creata atque formata sunt? Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris matrum coalescentium semina parvulorum; per temporum numerum membra formata, diebus certis, mensibus multis, quo usque illud quod intus creatum atque formatum est proferatur in lucem. Deinde quanta mora crescit, quanta mora succedit adolescentia pueritiae, juventus adolescentiae, senectus juventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia mora: videtur integrum recens cadaver, in putredinem solvitur; et ad ipsam resolutionem necessaria sunt tempora, donec in tabem defluat, siccetur in cinere: et ab ipsis primordiis uteri usque ad cinerem extremum sepulcri quanta interjacet mora? quot dies? quae temporum spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur.
5.12.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XII.
5.12.1
Ex resurrectionis futurae facilitate intelligenda facilitas corporis spiritualis. Haec mirabilior celeritate radii oculi. Attendite ergo, fratres, et comparate quae comparanda sunt, rebus quibus comparanda sunt. Celerius movetur ista caro in ambulando, quam formata est, quam nutrita est, quam crevit, quam ad habitum juvenilem pervenit, integramque aetatem et staturam percepit: celerius movetur in ambulando, quam hoc in illa fiat. Porro autem resurrectio fiet in ictu oculi: quanta erit celeritas movendi, si tanta potuit esse resurgendi? Laniata sunt corpora a saevientibus: toto licet mundo dissipentur membra mortuorum, per totam terram cineres dispergantur; de toto tam grandi sinu totum quod sparsum est in ictu oculi reparatur. Miramur radiorum nostrorum, qui funduntur ex oculis, nimiam quamdam, et nisi experiremur, incredibilem celeritatem: mirabilior est in corpore, quod futurum est, spirituali facilitas. In ictu quidem oculi resurget: sed Dominus noster, quod radius oculi nostri non potest, corpus etiam per claustra trajecit. Post resurrectionem in loco uno constitutis discipulis suis, subito apparuit ostiis clausis. Qua nos videre non possumus, ille potuit et intrare. Nemo dicat, Hoc quidem potuit, sed Domini corpus; numquid continuo etiam meum poterit? Et hinc accipe ab Spiritu, qui de Apostolo loquebatur, plenam securitatem. De ipso quippe Domino dictum est: Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae.
5.13.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XIII.
5.13.1
An Deus videbitur per corpus spirituale. Deus non potest videri in loco ad modum corporis. De isto ergo tali corpore, de hujus corporis tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil temere ac praesumenter definire audeat humana fragilitas. Quales erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam simus, temerarii non simus, ne illud non simus. Quaerit aliquando humana curiositas, et dicit sibi: Putasne per illud spirituale corpus videbimus Deum? Cito quidem responderi potest: In loco non videtur Deus, per partes non videtur Deus, spatiis diffusus intervallisque separatus non videtur Deus. Quamvis impleat coelum et terram, non ideo tamen dimidius est in coelo, dimidius in terra. Nam aer iste si implet coelum et terram; pars ejus quae in coelo est, non est in terra. Et quidquid aqua implet, implet quidem spatium quo capitur; sed dimidia est in dimidio spatio, dimidia in alio dimidio, tota in toto. Non est tale aliquid Deus. Hoc omnino noli dubitare, quoniam non est corpus Deus. Per spatia diffundi, locis capi, habere partes dimidias, tertias, quartas, totas, corporum proprium est. Nihil tale Deus; quia ubique totus Deus: non alibi dimidius, et alibi alio dimidio constitutus; sed ubique totus. Implet coelum et terram: sed totus est in coelo, totus in terra. In principio erat Verbum. Ut etiam de ipso Filio hoc idem audias, quia et Filius cum Patre unus est Deus: non aequalis mole, sed divinitate. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et paulo post, Et lux lucet in tenebris. Iste unigenitus totus manens apud Patrem, totus lucet in tenebris, totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante; non alternis temporibus tanquam de loco ad locum migrando. Nam et tu totus es in domo tua, et totus in ecclesia: sed quando in ecclesia, non in domo tua; quando in domo tua, non in ecclesia. Non ergo ille sic totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante( ut aliud nihil commemorem), quasi migrando de coelo in terram, de terra in Virginem, de Virgine in infantem, sed ubique simul totus. Non enim quasi aqua refunditur, aut quasi terra molimine separatur atque transfertur. Quando totus in terra est, coelum non deserit: sed et cum coelum implet, a terra non recedit. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
5.14.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XIV.
5.14.1
Si per corpus spirituale videri possit substantia quae non videtur in loco, adhuc incompertum. Si ergo substantiam, quae non videtur in loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum fuerit corpus spirituale; si poterunt aliqua vi occulta, aliqua vi inexperta et prorsus incognita, nec ulla aestimatione percepta, si poterunt, possint. Oculis enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum non conemur Deum perducere ad locum, non conemur Deum includere in loco, non conemur Deum per spatia locorum quasi aliqua mole diffundere; non audeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia divinitatis in sua et propria dignitate. Nos certe, quam possumus, in melius mutemus, non Deum in deterius commutemus. Maxime quia definitum aliquid inde in Scriptura non invenimus, aut nondum invenimus. Nam neque hoc audeo praesumere, non in ea esse quod valeat inveniri. Aut non est, aut latet, aut me latet. Si quid in alterutram partem potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio, et me instructum nisi gratias egero, non homini dicenti, sed ei qui per hominem docet, ingratus ero. Absit autem ut dator gratiae, me esse permittat ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui per intervalla locorum vident quod vident, id est, ut spatium sit inter videntem, et illud quod videtur; aliter enim isti oculi non vident nam si ab eis aliquid multum in longinquo removeris, ideo non vident, quia radii ad longe posita non perveniunt; si autem ad eos aliquid propinquius admoveris, nisi sit intervallum aliquod inter oculos videntis et corpus quod videtur, videri omnino non potest; nam si propius admovendo oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas, perdito spatio amittitur visio: hoc ergo dico, quoniam tales oculi, qui nonnisi per intervalla et spatia locorum vident quidquid vident, nec nunc possunt videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est in loco. Aut ergo aliud erit quod videre possint, et quod in loco videri non potest: aut si manebit in eis non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui non est in loco.
5.15.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XV.
5.15.1
De corpore spirituali, deque invisibili Dei natura quid jam certum. Hoc autem donec de spirituali corpore diligentius requiratur, quod aut intelligatur aut recte credatur, teneamus corpus resurrecturum, teneamus formam corporis nostri, hanc futuram, quam vel Christus exhibuit, vel in occulto promisit. Teneamus corpus spirituale futurum, non animale, sicut nunc est. Evidenter enim expressum est, et contradici non potest: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale. Teneamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum natura propria, substantia propria, pariter et aequaliter esse invisibilem, quia pariter et aequaliter credimus immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem. Uno autem loco simul haec posuit Apostolus: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.. Deus solus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis, incorruptibilis: non modo invisibilis, et postea visibilis; quia non modo incorruptibilis, et postea corruptibilis. Sicut immortalis semper, sicut incorruptibilis semper; ita et invisibilis semper. Si mutatur invisibilitas, metuendum est ne mutetur immortalitas. Puto, propterea ipse Apostolus invisibilem in medio posuit, inter immortalem et incorruptibilem. De quo ambigi poterat, ne posset everti, ex utroque latere communivit.
5.16.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XVI.
5.16.1
Teneamus istam indeclinabilem confessionem. Non est simile offendere in creaturam, et offendere in Creatorem. Certe qualitates creaturarum disserendo quaeramus, et si in aliquo fallimur, in quod pervenimus in eo ambulemus. Tunc enim si quid aliter sapimus, et hoc nobis Deus revelabit. Unde hesterno die diutius disputavimus. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Nos mundandis cordibus modis omnibus instemus, omni conatu invigilemus; omni prece, quantum possumus, impetremus, ut cor mundemus. Et si de his quae forinsecus sunt cogitamus: Mundate, ait, quae intus sunt, et quae foris sunt mundata erunt.
5.16.1
Visio Dei an carni promissa. Salutare Dei, Christus per carnem videbitur. Christus in judicio videbitur ab omni carne. Fortassis alicui videatur tam clarum esse testimonium de carne, quam de corde: quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei. Habemus de corde evidentissimum testimonium. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Habemus et de carne, Videbit omnis caro salutare Dei. Jam quis dubitaret visionem Dei carni esse promissam, nisi moveret, quid est salutare Dei? Imo quia non movet, non enim dubii sumus: salutare Dei Christus Dominus est. Dominus itaque noster Jesus Christus si in sola divinitate videretur, nemo dubitaret carnem visuram esse substantiam Dei; quia, Videbit omnis caro salutare Dei. Quia vero Dominus noster Jesus Christus, et oculis cordis mundis, perfectis, Deo plenis videri potest quantum attinet ad ejus divinitatem; visus est autem et in corpore, secundum quod scriptum est, Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est: unde scio quomodo dictum sit, Videbit omnis caro salutare Dei? Quia videbit Christum, dictum est, nemo dubitet.
5.17
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XVII.
5.17
Sed utrum in corpore Dominum Christum, an sicut erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hinc ambigitur, hoc quaeritur. Noli me urgere uno testimonio; cito confiteor: Videbit omnis caro salutare Dei. Dicunt hoc esse, Videbit omnis caro Christum Dei. Sed visus est Christus et in carne, non quidem carne mortali, si adhuc illa spiritualis mutatio caro dicenda est; quia et ipse post resurrectionem sic dixit videntibus et tangentibus,« Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.» Videbitur et sic: non solum visus est, sed et videbitur. Et forte tunc perfectius implebitur quod dictum est, omnis caro. Modo enim vidit eum caro, sed non omnis caro: tunc vero in judicio venientem cum Angelis suis ad judicandos vivos et mortuos, cum audierint vocem ejus omnes qui sunt in monumentis, et processerint alii ad resurrectionem vitae, alii ad resurrectionem judicii, ipsam formam videbunt, quam pro nobis suscipere dignatus est, non solum justi, sed etiam iniqui, alii ad dexteram, alii ad sinistram; quia et qui occiderunt, videbunt in quem pupugerunt. Videbit ergo omnis caro salutare Dei. Corpus per corpus: quia in vero corpore veniet judicaturus. Sed ad dexteram positis, et in regnum coelorum missis, sic se demonstraturus est, quomodo jam in corpore videbatur: et tamen dicebat, Qui diligit me diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi. Hoc Judaeus impius non videbit. Tolletur enim impius, ne videat claritatem Dei.
5.18.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XVIII.
5.18.1
Simeon hic oculis vidit salutare Dei. Visibilis Christus in judicio futuro. Simeon justus vidit eum et corde, quia cognovit infantem; et oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de Virgine procreatum:« Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum». Videte quid dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret, quem fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus amplexus est; corpus videndo, id est, Dominum in carne cernendo ait, Viderunt oculi mei salutare tuum. Unde scis, ne sic videat omnis caro salutare Dei? ne autem desperemus eum in ea forma venturum ad judicium, quam pro nobis accepit, non in qua semper aequalis Patri permansit; audiamus et hinc vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum cum ferretur in coelum, et illi attenderent, eumque corde desideratum aspectu deducerent, audierunt ab Angelis:« Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui acceptus est a vobis, sic veniet quomodo vidistis eum euntem in coelum». Sic ergo, sic veniet, quomodo abscessit in coelum. Visibilis veniet ad judicium; quia visibilis abscessit in coelum. Nam si visibilis abscessit et invisibilis veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic veniet, visibilis ergo veniet; et videbit omnis caro salutare Dei.
5.19.1
SERMO CCLXXVII. In festo martyris Vincentii, IV. In quo disputatur de corpore spirituali post resurrectionem, et utrum ejusmodi corporis oculis videri Deus possit. Habitus in basilica Restituta. CAPUT XIX.
5.19.1
De difficultate proposita, deque Deo et de corpore futuro spirituali quid tenendum. Non hoc ideo dixi( mementote quantum potestis, ut ea discamus, usquequo invenerimus, quae nondum novimus; quod autem novimus, non opus est ut discamus, sed Domino adjuvante, doceamus): non ergo hoc ideo dixi, quia carnem visuram negavi; sed quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt inveniri. Nam hoc quod prolatum est, videtis quale sit. Pro nobis enim magis facit, vel pro ipsa veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt, carnem non visuram omnino ullo modo Deum, nec in resurrectione mortuorum. Nos hinc non contendimus, sed repetendo acutos commemoramus, tardis inculcamus. Licet multis taediosi simus, dicimus tamen. Deus non videtur in loco, quia non est corpus; quia ubique totus est, quia non in parte minor, et in parte major est. Hoc firmissime teneamus. Si autem caro illa tantam acceperit mutationem, ut possit per eam videri quod non videtur in loco; omnino ita sit. Sed quaerendum est, unde doceatur. Et si nondum docetur, nondum negetur; sed certe vel dubitetur. Ita tamen ut carnem resurrecturam non dubitetur, spirituale corpus futurum ex animali non dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere immortalitatem et incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus. Certe si nimis inquirendo in aliquo forte deviamus; saltem in creatura, non in Creatore deviemus. Conetur unusquisque quantum potuerit, corpus convertere in spiritum, dum tamen in corpus non convertat Deum.
6.1.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT PRIMUM.
6.1.1
Paulus ex persecutore praedicator Christi. Gratiae Dei exemplum in Paulo datum, ne aliquis peccator desperet. Hodie lectio de Actibus Apostolorum haec pronuntiata est, ubi apostolus Paulus ex persecutore Christianorum, annuntiator Christi factus est. Hodie in illis regionibus etiam loca ipsa testantur, quod tunc gestum est: et nunc legitur, et creditur. Utilitas autem rei gestae hujus haec est, quam Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, et illius furoris atque insaniae qua pertrahebat Christianos ad necem, qui minister erat furoris Judaeorum, sive in lapidatione sancti martyris Stephani, sive in caeteris exhibendis et adducendis ad poenam; ut nemo de se desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et magnis sceleribus irretitus, quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum, qui pendens in cruce oravit pro persecutoribus dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor Gentium.« Fui primo, inquit, blasphemus et persecutor et injuriosus: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Gratia enim Dei salvi efficimur a peccatis nostris, in quibus aegrotamus. Illius, illius medicina est, quae sanat animam. Nam se ipsa vulnerare potuit, sanare non potuit.
6.1.2
Aegrotare et convalescere non aeque habet homo in potestate. Ex libera hominis voluntate semen mortis. Medicus proprie quis. Namque et in ipso corpore in potestate habet homo aegrotare, convalescere autem non ita habet in potestate. Si enim excedat modum, et intemperanter vivat, faciatque illa quae sunt incommoda valetudini, et expugnantia sanitatem, uno die, si vult, cadit in morbos; non autem cum ceciderit, convalescit. Ut enim aegrotet, se ipsum adhibet ad intemperantiam: ut autem convalescat, medicum adhibet ad salutem. Non enim potest, ut diximus, in potestate habere recipiendam sanitatem, quomodo habet in potestate amittendam.
6.2
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT II.
6.2
Sic etiam secundum animam, ut peccando in mortem caderet homo, ut ex immortali mortalis fieret, ut subderetur diabolo seductori, fuit in ejus libero arbitrio; quo ad inferiora declinando superiora deseruit, et aurem praebendo serpenti, aurem clausit ad Deum, atque constitutus inter praeceptorem et seductorem, magis seductori quam praeceptori obtemperare delegit. Unde enim audivit Deum, inde audivit diabolum. Quare ergo non potius meliori credidit? Ideoque invenit verum esse quod praedixerat Deus, falsum quod promiserat diabolus. Haec prima origo malorum nostrorum, haec radix omnium miseriarum, hoc semen mortis ex propria et libera voluntate primi hominis: qui sic est factus, ut si obediret Deo, semper beatus et immortalis esset; si negligeret et contemneret praeceptum ejus, qui volebat in illo salutem perpetuam custodire, in morbum mortalitatis irrueret. Tunc ergo medicus a sano contemptus est, nunc curat aegrotum. Alia sunt enim praecepta, quae dat medicina ad tenendam sanitatem; sanis enim dantur, ne aegrotent: alia sunt autem, quae jam aegroti accipiunt, ut recuperent quod amiserunt.
6.3.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT III.
6.3.1
Bonum erat homini ut obediret medico, cum sanus esset, ne medicus illi opus esset. Non est enim opus sanis medicus, sed aegrotantibus. Proprie quippe medicus dicitur, per quem sanitas recuperatur. Nam semper Deus medicus opus est etiam sanis, ut sanitas ipsa teneatur. Bonum ergo illi erat tenere perpetuam sanitatem, in qua conditus erat. Contempsit, abusus est, intemperantia sua decidit in malam valetudinem hujus mortalitatis: audiat vel modo praecipientem medicum, ut possit inde surgere, quo per peccatum, ipse decubuit.
6.3.1
Aegrotus praecepta medici observando nonnisi paulatim fit sanus. Sed plane, fratres, quemadmodum in ipsa medicina sanus faciendo quae imperat sapientia salutis, manet in eo quod habet; si autem coeperit aegrotare, incipit audire praeceptum, et incipit facere, si vere curat recipere bonam et integram valetudinem; cum autem coeperit id facere, non continuo jam sanus est; sed diu observando pervenit ad illam sanitatem, quam minus temperando perdiderat: hoc illi autem prodest quod jam incipit observare, ne augeat aegritudinem, et ut non solum deterior non fiat, sed etiam incipiat melius habere, qui paulatim fit sanus: spes est enim perfectae sanitatis, quando incipit homo minus minusque aegrotare. Sic etiam juste vivere in hac vita, quid est aliud, nisi audire praecepta legis, et facere? Numquid ergo quicumque faciunt praecepta legis, jam sani sunt? Nondum: sed ut sani fiant, faciunt. Non deficiant faciendo: quia paulatim recipitur quod semel amissum est. Si enim cito rediret homo ad pristinam beatitudinem, ludus illi esset peccando cadere in mortem.
6.4.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT IV.
6.4.1
Cum praeceptis medici ferendus etiam dolor sectionis. Cecidit quisque, verbi gratia, in morbum corporis per intemperantiam, natum est illi aliquid in corpore, quod opus est etiam secari: sine dubio dolores passurus est; sed dolores illi non erunt infructuosi. Si dolores sectionis pati non vult, vermes putredinis patietur. Incipit ergo dicere medicus: Observa illud atque illud, hoc noli tangere, noli isto cibo uti vel potu, inquietus esse ad illam rem noli. Incipit facere, jam observans est praeceptorum; sed nondum sanus. Quo ergo valet quod observat? Ne pestis quae illi accidit augeatur, atque ut etiam minuatur. Quid ergo sequitur? Accedat oportet ad observationem praeceptorum etiam medici secantis manus, et dolores salubres infligentis. Si ergo ille positus in ulcere putrido dicat, Quid mihi prodest quia observo praecepta, si dolores patior sectionis? respondetur, Sed utroque curaberis, et observantia praeceptorum, et tolerantia dolorum. Tantum est enim quod fecisti tibi, non observando cum sanus esses. Acquiesce itaque medico, donec saneris: meritum est enim ulceris tui, quidquid pateris molestiarum.
6.5.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT V.
6.5.1
Christus medicus quomodo nos paulatim sanat. Sic venit ad afflictum et laborantem medicus Christus, qui ait: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores. Vocat peccatores ad pacem vocat aegrotantes ad sanitatem. Imperat fidem, imperat continentiam, temperantiam, sobrietatem; refrenat concupiscentiam avaritiae: dicit quid faciamus, quid observemus. Qui observat haec, jam potest dici juste vivere secundum praeceptum medicinae: sed nondum recepit illam sanitatem et illam integram valetudinem, quam Deus promittit per Apostolum, dicens:« Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus»? Tunc plena sanitas erit, et cum Angelis sanctis aequalitas. Sed modo antequam fiat, fratres mei, cum coeperimus observare praecepta, quae medicus praecipit, quando patimur etiam aliquas tentationes et tribulationes, non putemus nos sine causa observare, quia major dolor videtur sequi praecepta illa quae observas. Quod enim pateris tribulationes, manus est secantis medici, non sententia judicis punientis. Fit hoc ut perfecta sit sanitas: patiamur, feramus dolores. Dulce peccatum est: per amaritudines ergo tribulationis perniciosa dulcedo digeratur. Delectabat te, quando fecisti malum: sed incidisti in infirmitatem faciendo. A contrario medicina est, facit tibi ad tempus dolorem, ut recipias perpetuam sanitatem. Utere illa, et noli repellere.
6.6.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT VI.
6.6.1
Antidotum contra omnia peccata. Duobus peccatorum generibus duo opponuntur praecepta. Sane ante omnia illud antidotum non recedat, quod contra omnes putredines, contra omnium peccatorum venena plurimum valet, ut dicas, et verum dicas Domino Deo tuo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim pactum cum aegrotis medicus conscripsit atque firmavit. Quoniam duo sunt genera peccatorum; unum quo in Deum, alterum quo in hominem peccatur. Unde etiam duo sunt praecepta illa, in quibus tota Lex pendet et Prophetae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Et in his continetur etiam decalogus praeceptorum Legis, ubi tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem ad proximi: de quibus satis aliquando tractavimus.
6.7.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT VII.
6.7.1
Peccat in Deum, qui in se corrumpit templum ejus. Quomodo ergo duo sunt praecepta, sic et duo genera peccatorum. Aut enim in Deum peccatur, aut in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum ejus in te: etenim Deus redemit te sanguine Filii sui. Quanquam et antequam redimereris, cujus servus eras, nisi ejus qui condidit omnia? Peculiariter quodam modo te habere voluit redemptum sanguine Filii sui. Et non estis vestri, inquit Apostolus; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro. Ergo ille a quo redemptus es, fecit te domum suam. Numquid tu vis everti domum tuam? Sic nec Deus suam, hoc est, te ipsum. Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi propter Deum, qui te fecit templum suum. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos; et, Qui templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Quae peccata homines quando faciunt, putant se non peccare, quia nulli homini nocent.
6.8.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT VIII.
6.8.1
Corruptores sui, non innocentes. Innocens quis. Hoc itaque volo intimare Sanctitati vestrae, quantum breve tempus admittit, quid mali faciant, qui se ipsos corrumpunt voracitate, ebrietate, fornicatione; et reprehendentibus respondent, Feci de ratione mea, de possessione mea: cui quid rapui? cui quid abstuli? contra quem feci? Bene mihi sit volo, ex eo quod Deus mihi dedit. Videtur iste innocens, quod quasi nulli noceat. Sed quomodo est innocens, qui non parcit sibi? Ille enim innocens est, qui nulli nocet: quia dilectionis proximi regula ab ipso est. Hoc enim dixit Deus, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Quomodo ergo in te salva est dilectio proximi, quando dilectio tui per intemperantiam vulneratur? Deinde dicit tibi Deus: Cum per ebrietatem corrumpere te vis, non cujuslibet domum evertis, sed domum meam. Ubi habitabo? In istis ruinis? in istis sordibus? Si hospitem reciperes aliquem servum meum, reficeres et mundares domum, quo intraret servus meus: non mundas cor, ubi habitare ego volo?
6.9.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT IX.
6.9.1
Modus in rerum concessarum usu difficile tenetur. Usus uxoris immoderatus, nisi liberorum procreandorum causa fiat. Unam ergo rem commemoravi, fratres, ut videatis quomodo peccent, qui se ipsos corrumpunt, cum sibi innocentes videntur. Sed quoniam in ipsa fragilitate et mortalitate vitae hujus difficile est ut homo non excedat modum aliquantum in his rebus, quibus ad necessitatem utitur; adhibendum est illud remedium, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: si dicatur, et vere dicatur. Adulterium facere prohiberis, ne noceas proximo. Quomodo enim non vis accedi ad tuam, sic non debes accedere ad alienam uxorem. Si autem tua intemperantius usus fueris, numquid videris nocere alicui, quia uteris tua? Sed eo ipso concesso immoderatius utendo, corrumpis in te templum Dei. Nemo te accusat extraneus: sed quod responsum dabit conscientia tua Deo dicenti per Apostolum, Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore; non in morbo desideriorum, sicuti Gentes quae ignorant Deum? Quis est autem habens uxorem, qui eo modo utatur uxore, ut non excedat legem liberos procreandi? Ad hoc enim data est: convincunt te tabulae quae scribuntur in matrimonio. Pactus es quemadmodum duceres: sonat tibi scriptura pactionis, Liberorum procreandorum causa. Non ergo accedas, si potes, nisi liberorum procreandorum causa. Si modum excesseris, contra illas tabulas facies et contra pactum. Nonne manifestum est? Eris mendax, et pacti violator: et quaerit in te Deus integritatem templi sui et non invenit; non quia tua usus es, sed quia immoderate usus es. Nam et vinum de apotheca tua bibis, et tamen si sic bibis, ut inebrieris, non quia re tua usus es, ideo non peccasti: donum enim Dei convertisti ad corruptionem tuam.
6.10.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT X.
6.10.1
Deus ipse offenditur usu rerum concessarum immoderato. Remedium contra peccata ejusmodi immoderationis. Quid ergo, fratres? Certe manifestum est, et renuntiat omnium conscientia, quia difficile est sic uti rebus concessis, ut non aliquantulum excedatur modus. Quando autem excesseris modum, offendis Deum, cujus templum es. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se fallat: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Dicta sententia est, teneris reus. Quid dicturus es in orationibus tuis, quando rogabis Deum, quem offendis in templo suo, quem pellis de templo suo? Quomodo mundabis rursus in te domum Dei? quomodo eum reduces ad te? Quomodo, nisi dicendo ex vero corde tuo, et verbis et factis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quis enim te accusabit immoderate utentem tuo cibo, tuo potu, tua conjuge? Nemo accusabit hominum: sed tamen quia Deus arguit, exigens de te integritatem templi sui et incorruptionem habitationis suae, dedit tibi remedium, tanquam dicens: Si excedendo modum offendis me, et ego tenebo te reum, ubi te nullus hominum accusat; dimitte homini quod in te peccavit, ut dimittam tibi quod peccas in me.
6.11.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT XI.
6.11.1
Contempto illo remedio non remanet spes ulla salutis. Tenete istud fortiter, fratres. Qui enim et ad hujusmodi antidotum renuntiaverit, nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi dixerit, Non remitto peccata, quae in me forte homines peccant: non est unde illi promittam salutem. Non enim possum ego promittere, quod non promittit Deus. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed dispensator serpentis. Serpens enim promisit bonum peccanti, Deus autem mortem minatus est. Quid enim illi evenit, nisi quod minatus est Deus? Et longe ab eo factum est, quod ille pollicitus est. Vultis ergo, fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non dimiseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis, cum venerit Christus Jesus, omnibus indulgentiam dabit? Non dico, quia non audio: non dico quod mihi non dicitur. Promittit quidem Deus indulgentiam peccatori, sed praeterita omnia dimittens conversis, credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere, hoc promitto, et quod promitto promittitur mihi. Et cum legitur, omnes audimus: condiscipuli enim sumus, unus magister est in ista schola.
6.12.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT XII.
6.12.1
Peccata gravia, quae poenitentiae laborem exigunt vehementiorem. Levia peccata multitudine opprimunt, nisi a Deo dimittantur. Omnia ergo praeterita conversis dimittuntur: caeterum hujus vitae sunt quaedam gravia et mortifera, quae nisi per vehementissimam molestiam humiliationis cordis et contritionis spiritus et tribulationis poenitentiae non relaxantur. Haec dimittuntur per claves Ecclesiae. Si enim tu te coeperis judicare, si tibi coeperis displicere; Deus veniet, ut misereatur. Si tu te punire volueris, parcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus ipse punitor est. Sit oportet ipse severus in se, ut in eum sit misericors Deus: quomodo dicit David, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Sed quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Si ergo tu agnoscis, ille ignoscit. Sunt autem peccata levia et minuta, quae devitari omnino non possunt, quae quidem videntur minora, sed multitudine premunt. Nam et acervus frumenti minutissimis granis colligitur, et tamen onerantur inde naves: et si amplius onerentur, demerguntur. Unum fulmen dejicit aliquem, et occidit: sed et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis tamen multos interficit. Illud uno ictu perimit, illa ex multitudine exstinguit. Magnae bestiae uno morsu occidunt hominem: minutae autem cum fuerint multae congregatae, plerumque interimunt, et talem perniciem inferunt, ut poenis hujusmodi gens superba Pharaonis judicari meruerit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata, tamen quia tam multa sunt, ut congregata acervum faciant, quo te premant; bonus est Deus, qui etiam ipsa dimittit, sine quibus non potest ista vita duci. Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas quae in te committuntur?
6.13.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT XIII.
6.13.1
Sentinare, debita debitoribus nostris dimittendo. Sententia ista sic est in corde hominis, quomodo cadus, unde sentinatur navis in pelago. Non potest enim nisi aquam admittere per rimas compaginis suae. Paulatim tamen adhibendo tenuem liquorem, facit multam collectionem, ita ut si non exhauriatur, navem opprimat. Sic et in ista vita habemus quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas, per quas intrat peccatum de fluctibus hujus saeculi. Arripiamus, tanquam sitellam, istam sententiam, ut sentinemus, ne demergamur. Dimittamus debita debitoribus nostris, ut dimittat nobis Deus debita nostra. Per hanc sententiam( si fiat, ut vere dicatur) exhauris quidquid influxerat. Sed cautus esto: adhuc enim in mari es. Nam cum hoc semel feceris, non sufficit, nisi perveneris trajecto isto mari ad illam patriae soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec tibi dimitti velis quod non admittis.
6.14.1
SERMO CCLXXVIII. De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis. Pro solemnitate conversionis S. Pauli, I. CAPUT XIV.
6.14.1
Odium cito deponendum, ne corrumpat cor. Satis me hoc commendasse arbitror Charitati vestrae, et commendo propter fluctus istos, in quibus periclitamur, remedium salutare teneamus. Et videte etiam quantum peccet, qui nocere studet innocenti; cum ille jam non sit ferendus, qui non dimittit quod ei quisque nocuerit. Attendant ergo fratres nostri, et videant adversus quos habebant aliquas amaritudines odiorum. Si non illas dimiserunt, vel per istos dies videant quid faciant ista de cordibus eorum. Aut certe si se tutos putant, mittant acetum in vasa, in quibus bonum vinum servare consueverunt. Non mittunt, et cauti sunt, ne testa vitietur: et odium mittunt in cor suum, non timentes ne quid ibi corruptionis operetur? Servate ergo, fratres, ut nulli noceatis, quantum potestis: et si qua vobis immoderatio de usu isto concessarum rerum, vitae humanae infirmitate subrepserit, quoniam pertinet ad corruptionem templi Dei; tenete atque versate, ut ea quae in vos committuntur, cito dimittatis hominibus, ut Pater vester qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra.
7.1.1
SERMO CCLXXIX. De Paulo apostolo. Pro solemnitate Conversionis ejusdem, II. CAPUT PRIMUM.
7.1.1
In Pauli mutatione impletur prophetia Jacob de Benjamin. Verba Apostoli audivimus, imo per Apostolum verba Christi loquentis in illo, quem de persecutore praedicatorem fecit, percutiens et sanans, occidens et vivificans; occisus agnus a lupis, et faciens agnos de lupis. Praedictum erat in praeclara prophetia, cum Jacob sanctus patriarcha benediceret filios suos, praesentes tangens, futura prospiciens, praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat enim Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Benjamin. Cum autem Jacob benedicens filios suos venisset ad Benjamin benedicendum, ait de illo: Benjamin lupus rapax. Quid ergo? Si lupus rapax, semper rapax? Absit. Sed quid? Mane rapiet, ad vesperum dividet escas. Hoc in apostolo Paulo completum est, quia et de illo praedictum erat. Jam, si placet, inspiciamus illum mane rapientem, ad vesperum escas dividentem. Mane et vesperum posita sunt pro eo ac si diceretur, Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, sicut Actus Apostolorum testantur, acceptis litteris a principibus sacerdotum, ut ubicumque inveniret viae Dei sectatores, attraheret et adduceret, utique puniendos, ibat spirans et anhelans coedes. Hic est ille mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus. Et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat, magis saeviens omnes adjuvando, quam suis manibus lapidando. Audivimus, Mane rapiet: videamus, ad vesperum dividet escas. Voce Christi de coelo prostratus est, et accipiens interdictum saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, deinde erigendus; prius percutiendus, postea sanandus. Non enim in illo Christus postea viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audivit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Et ille, Quis es, Domine? Et vox desuper, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Membris adhuc in terra positis caput in coelo clamabat, et non dicebat, Quid persequeris servos meos; sed, Quid me persequeris? Et ille, Quid me vis facere? Jam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Jam informatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles. Audivit quid facere debeat. Caecus sane factus est: ut interiore luce fulgeret cor ejus, exterior ad tempus erepta est; subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori. Et eo tamen tempore, quo caetera non videbat, Jesum videbat. Ita et in ipsa ejus caecitate mysterium informabatur credentium; quoniam qui credit in Christum, ipsum intueri debet, caetera nec nata computare; ut creatura vilescat, et Creator in corde dulcescat.
7.1.2
Paulus ad Ananiam, lupus ad ovem captivus adducitur. Videamus ergo. Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne repentinum ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo, qui haec omnia faciebat, nuntiavit ovi lupum venturum, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito ejus nomine non conturbari. Nam cum Dominus Jesus eidem Ananiae nuntiaret Paulum jam venisse ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere, ait Ananias:« Domine, audivi de isto homine, quia multa mala operatus est in sanctos tuos: et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat.» Dominus autem ad illum:« Sine, et ego ei ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo». Mira et magna res geritur. Lupo saevitia interdicitur, lupus ad ovem captivus adducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut ejus nomine audito, timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur, ne jam putet saevientem, ne timeat tumentem. Ab agno pro ovibus mortuo fit ovis secura de lupo.
7.1.3
Christus mitis et humilis, quomodo nec sileat, nec mitescat. Deinde ille, cui praecedente Dominico cantavimus, Domine, quis similis tibi? Ne sileas, neque mitescas, Deus; qui tamen dicit, Venite ad me, et discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde: videamus quemadmodum utrumque exhibet, et in se ostendit sua eloquia consonare. Mitis est et humilis corde, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum. Ligno suspensus pertulit odiorum flammas injustas, sustinuit ministras pessimi cordis linguas: quibus linguis illi percusserunt immaculatum, crucifixerunt justum. De quorum linguis dictum erat: Filii hominum, dentes corum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Et quid fecit lingua? gladius acutus quid fecit? Occidit. Quid occidit? Occidit vitam mors, ut a vita occideretur mors. Quid ergo, quid fecit lingua eorum gladius acutus? Audi quid fecit: vide quid sequitur. Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua. Ecce quid fecit gladius acutus. Exaltatum super coelos novimus Dominum, non videndo, sed credendo: super omnem terram gloriam ejus, legendo, credendo, videndo. Vide ergo mitem et humilem corde, ut ad istam gloriam tropaeum mortificatae carnis adduceret. Vide illum mitem. Pendens dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; et, Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Discamus a te, quia mitis es et humilis corde. Ubi magis apparere vel potuit, vel debuit dignius, quam in ipsa cruce? Cum in ligno membra penderent, cum clavis confixae manus et pedes essent, cum adhuc illi saevirent linguis, cum se sanguine fuso non satiarent, cum aegrotantes medicum non agnoscerent: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tanquam diceret, Ego veni aegros curare: quod me non agnoscunt, febris immanitas facit. Mitis ergo et humilis corde dicit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
7.1.4
Erga Paulum exhibet utrumque; et non silet, et non mitescit. Tribulationes temporales futurae gloriae spe parvi pendendae. Quid ergo, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Impleat et hoc. Ecce non siluit: clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Fecit, Non sileas: exhibeat, Et non mitescas. Primo quia non pepercit errori ejus, quia non pepercit saevitiae, quia anhelantem caedes voce prostravit, saevienti lumen eripuit, captivum ad Ananiam, quem persequens quaerebat, adduxit. Ecce non mitis, ecce saeviens, non in hominem, sed in errorem. Parum est hoc: adhuc non sileat, neque mitescat. Ananiae timenti et trementi audito illius lupi famosi nomine, Ego, inquit, ostendam illi. Ego illi ostendam. Vide minantem, vide adhuc saevientem: Ego illi ostendam. Ne sileas, neque mitescas, Deus. Ostende persecutori, non solum bonitatem, verum etiam severitatem tuam. Ostende, patiatur quod fecit, discat et pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Ego, inquit, illi ostendam quae illum oporteat pati. Sed tanquam saeviens dicit, et implet quod dictum est, Ne sileas, neque mitescas, Deus. Non inde recedat, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ostendisti terrorem; subveni, ne patiatur et pereat quem fecisti, quem invenisti. Minax est, non silet, non mitescit, minatur. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen, patiatur pro nomine. O saevitia misericors! Vides illum praeparare ferrum: secturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audi. Non sunt condignae passiones hujus temporis. Ipse dicit qui patiebatur, et sciebat pro quo nomine patiebatur, et quo fructu patiebatur. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Saeviat mundus, fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat: quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior, contra id quod spero. Hoc sentio, illud credo. Et tamen plus valet quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi, si potest vivi, tolerabile est: si non potest vivi, migrare hinc facit. Non exstinguit, sed accelerat. Quid accelerat? Ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine, merces sine fine.
7.1.5
Saulus unde appellatus. Paulus, modicus et humilis. Iste ergo, fratres, iste vas electionis, primo Saulus a Saüle. Recordamini enim qui nostis Litteras Dei, quis erat Saül. Rex pessimus, persecutor sancti servi Dei David: et ipse, si meministis, de tribu Benjamin. Inde iste Saulus, ducto secum tramite saeviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea, si Saulus a Saüle, Paulus unde? Saulus a rege saevo, cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans: Paulus autem unde? Paulus, quia modicus. Paulus humilitatis nomen est. Paulus, posteaquam adductus est ad Magistrum, qui ait, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Inde Paulus. Usum latinae locutionis advertite: quia paulum, modicum dicitur. Paulo post videbo te, paulum hic exspecta; id est, Post modicum videbo te, modicum hic exspecta. Audi ergo Paulum: Ego sum, inquit, minimus Apostolorum. Prorsus ego sum minimus Apostolorum: et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum.
7.1.6
Humiles Deus exaltat. Et minimus, et novissimus, tanquam fimbria de vestimento Domini. Quid tam exiguum, quid tam novissimum, quam fimbria? Hac tamen tacta, mulier a fluxu sanguinis sanata est. In modico isto magnus erat, in minimo grandis habitabat; et tanto minus a se magnum excludebat, quanto magis minor erat. Quid miramur magnum habitare in angusto? Magis in minimis habitat. Audi illum dicentem, Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea. Ideo altus habitat in humili, ut humilem exaltet. Excelsus enim est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit. Humilia te, et propinquabit tibi: extolle te, et recedet a te.
7.1.7
De Christo crucifixo non erubescendum. Minimus ergo iste quid dicit? Quod audivimus hodie: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Multi credunt corde, et erubescunt confiteri ore. Sciatis, fratres, prope jam neminem esse Paganorum, qui non apud se ipsum miretur, et sentiat impleri prophetias de Christo exaltato super coelos; quia vident super omnem terram gloriam ejus. Sed cum se invicem timent, sibimet invicem erubescunt, faciunt a se longe salutem: quia ore confessio fit ad salutem. Quid prodest corde credidisse ad justitiam, si os dubitat proferre quod corde conceptum est? Intus fidem Deus videt: sed parum est. Ne confitearis humilem, times superbos; et ei praeponis superbos, qui pro te displicuit superbis. Humilem times confiteri Filium Dei. Magnum Verbum Dei, virtutem Dei, sapientiam Dei non erubescis confiteri: natum, crucifixum, mortuum erubescis confiteri. Altus, excelsus et aequalis Patri, per quem facta sunt omnia, per quem factus es et tu, factus est quod tu; factus est propter te homo, propter te natus, propter te mortuus. Aegrote, quomodo sanaberis, qui de medicamento tuo erubescis? Elige tempus. Nunc est tempus: postea contemptus ille veniet admirandus, judicatus ille veniet judicaturus, occisus ille veniet excitaturus, exhonoratus ille veniet honoraturus. Modo, et postea: modo in fide res est, postea in manifestatione erit. Elige hoc tempore quam partem teneas in futuro. De Christi nomine erubescis? Ex eo quod erubescis modo hominibus, habes erubescere, cum venerit in gloria sua redditurus quod promisit bonis, quod minatus est malis. Ubi eris tu? Quid facies, si te attendat ille excelsus, et dicat tibi, Erubuisti de humilitate mea, non eris in claritate mea? Discedat ergo mala verecundia; accedat salubris impudentia, si impudentia dicenda est: sed tamen, fratres, extorsi mihi ut hoc dicerem, nec prorsus timerem.
7.1.8
De Christi morte cur non erubescendum. Christus suscepit duo mala nostra, ut daret duo bona sua. Nolo enim erubescamus de Christi nomine. Insultetur nobis quod credimus in crucifixum, in occisum. Plane in occisum; sed de quo nisi sanguis manaret, chirographum peccatorum nostrorum adhuc maneret. Prorsus in occisum credidi: sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non unde fecit me. Prorsus in occisum credo, sed in quem occisum? Qui venit aliquis, et accepit aliquid. Quis venit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce quis venit: quid accepit? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. Ille factor factus, ille creator creatus. Sed in quo factus et creatus? In forma servi, accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. In hac ergo forma servi, in eo quod a nobis pro nobis accepit, et natus est, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Quatuor res dixi. Natus est, mortuus est, resurrexit, et ascendit in coelum. Duo prima, duo novissima: duo prima, natus est, mortuus est; duo novissima, resurrexit, ascendit in coelum. In duobus primis conditionem tuam tibi ostendit: in duobus novissimis mercedis exemplum praebuit. Nasci et mori noveras: plena est his duobus regio mortalium. Quid hic abundat in omni carne, nisi nasci et mori? Hoc homo cum pecore habet: hanc ergo vitam cum pecoribus communem ducimus. Nati sumus, morituri sumus. Istud nondum noveras, resurgere, et in coelum ascendere. Duo noveras, duo non noveras: suscepit quod noveras, ostendit quod non noveras: patere quod suscepit, spera quod ostendit.
7.1.9
Mors non timenda temporalis, sed aeterna. Quid enim, si nolis mori, non es moriturus? Quid times, quod vitare non potes? Times, quod et si nolis, erit; et non times, quod etsi nolis, non erit. Quid est quod dixi? Omnibus hominibus natis constituit Deus mortem, per quam de isto saeculo emigrent. Exceptus eris a morte, si exceptus fueris a genere humano. Quid facis? Numquid tibi modo dicitur, Elige utrum velis esse homo? Jam homo es, venisti. Quomodo hinc exeas, cogita: natus es, moriturus es. Fuge, cave, repelle, redime: mortem potes differre. non auferre. Veniet, etsi nolis: veniet quando nescis. Quid ergo times, quod etsi nolueris, erit? Time potius, quod si nolueris, non erit. Quid est hoc? Impiis, infidelibus, blasphemis, perjuris, iniquis, et omnibus malis gehennae ignes ardentis et aeternas flammas minatus est Deus. Primo compara haec duo, mortem ad momentum, et poenas in aeternum. Times mortem ad momentum, veniet, etsi nolis: time poenas in aeternum, quae non venient, si nolueris. Multo majus est quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi; et majus est, et longe majus, incomparabiliter majus quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi. Etenim si bene vixeris, si male vixeris, moriturus es: non effugies ut non moriaris, seu vivendo bene, seu vivendo male. At vero si elegeris hic bene vivere, in aeternas poenas non mitteris. Quia vero eligere non potes hic, ne moriaris; elige cum vivis, ne in aeternum moriaris. Haec est fides, hoc Christus ostendit moriendo et resurgendo. Moriendo ostendit, quod velis nolis passurus es: resurgendo ostendit, quod si bene vixeris, accepturus es. Hic corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Sed times confiteri, ne insultent tibi homines, non qui non crediderunt; nam et ipsi intus credunt: sed ne insultent tibi qui confiteri erubescunt. Audi quod sequitur: Dicit enim Scriptura, Omnis qui crediderit in eum, non confundetur. Haec meditare, in his esto: haec est esca non ventris, sed mentis. Ille qui mane rapiebat, ipsas escas ad vesperum dividebat. Conversi ad Dominum, etc.
8.1.1
SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I. CAPUT PRIMUM.
8.1.1
Perpetua et Felicitas perpetuae felicitatis praemium insigni martyrio adeptae. Hodiernus dies anniversaria replicatione nobis in memoriam revocat, et quodam modo repraesentat diem, quo sanctae famulae Dei Perpetua et Felicitas coronis martyrii decoratae, perpetua felicitate floruerunt, tenentes nomen Christi in praelio, et simul invenientes etiam suum nomen in praemio. Exhortationes earum in divinis revelationibus, triumphosque passionum, cum legerentur, audivimus; eaque omnia verborum digesta et illustrata luminibus, aure percepimus, mente spectavimus, religione honoravimus, charitate laudavimus. Debetur tamen etiam a nobis tam devotae celebritati sermo solemnis, quem si meritis earum imparem profero, impigrum tamen affectum gaudio tantae festivitatis exhibeo. Quid enim gloriosius his feminis, quas viri mirantur facilius, quam imitantur? Sed hoc illius potissimum laus est, in quem credentes, et in cujus nomine fideli studio concurrentes, secundum interiorem hominem, nec masculus, nec femina inveniuntur; ut etiam in his quae sunt feminae corpore, virtus mentis sexum carnis abscondat, et in membris pigeat cogitare, quod in factis non potuit apparere. Calcatus est ergo draco pede casto et victore vestigio, cum erectae demonstrarentur scalae, per quas beata Perpetua iret ad Deum. Ita caput serpentis antiqui, quod fuit praecipitium feminae cadenti, gradus factum est ascendenti.
8.2.1
SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I. CAPUT II.
8.2.1
Gloria martyrum. Quid hoc spectaculo suavius? quid hoc certamine fortius? quid hac victoria gloriosius? Tunc cum bestiis sancta objicerentur corpora, toto amphitheatro fremebant gentes, et populi meditabantur inania. Sed qui habitat in coelis, irridebat eos, et Dominus subsannabat eos. Nunc autem posteri illorum, quorum voces in carnem martyrum impie saeviebant, merita martyrum piis vocibus laudant. Neque tunc tanto concursu hominum ad eos occidendos cavea crudelitatis impleta est, quanto nunc ad eos honorandos ecclesia pietatis impletur. Omni anno spectat cum religione charitas, quod uno die cum sacrilegio commisit impietas. Spectaverunt et illi, sed longe voluntate dissimili. Illi clamando faciebant, quod mordendo bestiae non implebant. Nos autem et quod fecerunt impii, miseramur, et quod pii passi sunt, veneramur. Illi viderunt oculis carnis, quod cordis immanitati refunderent: nos aspicimus oculis cordis, quod illis ereptum est, ne viderent. Illi mortua laetati sunt corpora martyrum, nos mentes mortuas dolemus illorum. Illi sine lumine fidei martyres putaverunt exstinctos, nos fidelissimo intuitu cernimus coronatos. Denique illorum insultatio facta est nostra exsultatio. Et haec quidem religiosa et sempiterna: illa vero tunc impia, nunc plane jam nulla.
8.3.1
SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I. CAPUT III.
8.3.1
Martyrum cur maxima praemia. Vitae hujus laboriosae amor. Praemia martyrum, charissimi, maxima credimus, et rectissime credimus. Sed si certamina diligenter intueamur, nequaquam illa tam magna esse mirabimur. Nam vitae hujus quamvis laboriosae ac temporalis, tamen tanta dulcedo est, ut cum homines non possint efficere ne moriantur, tamen multis et magnis conatibus agant ne cito moriantur. Pro morte auferenda nihil fieri potest, et pro ea differenda fit quidquid potest. Certe omni animae laborare molestum est: et tamen etiam ab his, a quibus nihil seu boni, seu mali, post hanc vitam speratur, omnibus laboribus agitur, ne labor omnis morte finiatur. Quid illi, qui vel errore post mortem futuras falsas et carnales delicias suspicantur, vel recta fide quietem quamdam ineffabiliter tranquillissimam et beatissimam sperant, nonne etiam ipsi satagunt, et magnis curis agunt ne cito moriantur? Quid sibi enim aliud volunt pro victu necessario tot labores, tanta servitus, sive medicinae, sive aliorum obsequiorum, quam vel exigunt aegroti, vel exhibetur aegrotis, nisi ne ad terminum mortis cito veniatur? Quanti itaque comparanda est in futura vita nulla mortis illatio, cujus tam pretiosa est in hac vita sola dilatio? Tanta quippe est etiam hujus aerumnosae vitae nescio quae suavitas, tantusque in natura utcumque viventium horror mortis, ut nec illi mori velint, qui per mortem ad vitam transeunt, in qua mori non possint.
8.4.1
SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I. CAPUT IV.
8.4.1
Martyres et mortem et dolores pro Christo contempserunt. Hanc igitur vivendi tantam jucunditatem metumque moriendi charitate sincera, spe certa, fide non ficta martyres Christi praecipua virtute contemnunt. In his promittentem minantemque mundum post tergum relinquentes, in anteriora se extendunt. Haec varie sibilantis calcantes caput serpentis ascendunt. Omnium quippe victor est cupiditatum, qui tanquam tyrannum subjugat amorem vitae hujus, cujus satellites sunt omnes cupiditates. Nec est omnino quo in hac vita vinculo teneatur, quisquis vitae ipsius amore non tenetur. Timori autem mortis et corporales dolores solent utcumque conferri. Nam aliquando ille, aliquando iste vincit in homine. Mentitur tortus, ne moriatur; mentitur et moriturus, ne torqueatur. Verum dicit, non ferendo tormenta, ne pro se mentiendo torqueatur. Sed superet horum quilibet in mentibus quibuslibet. Martyres Christi pro nomine et justitia Christi utrumque vicerunt: nec mori, nec dolere timuerunt. Vicit in eis qui vixit in eis; ut qui non sibi, sed illi vixerunt, nec mortui morerentur. Ipse eis exhibebat spirituales delicias, ne sentirent corporales molestias; quantum non defectioni, sed exercitationi sufficeret. Nam ubi erat illa femina, quando ad asperrimam vaccam se pugnare non sensit, et quando futurum esset quod jam fuerat, inquisivit? Ubi erat? Quid videns, ista non viderat? Quo fruens, ista non senserat? Quo amore alienata, quo spectaculo avocata, quo poculo inebriata? Et adhuc haerebat nexibus carnis, adhuc moribunda membra gestabat, adhuc corruptibili corpore gravabatur. Quid, cum resolutae his vinculis animae martyrum post labores periculosi certaminis, triumphis angelicis exceptae atque refectae sunt, ubi non eis dicitur, Implete quod jussi; sed, Accipite quod promisi? Qua nunc jucunditate spiritualiter epulantur? Quam securi in Domino, et quam sublimi honore gloriantur, quis terreno docere possit exemplo?
8.5.1
SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I. CAPUT V.
8.5.1
Felicitas martyrum alia ante, alia post resurrectionem. Et haec quidem vita, quam nunc beati martyres habent, quamvis jam nullis possit saeculi hujus felicitatibus vel suavitatibus comparari, parva particula promissionis agitur, imo solatium dilationis. Veniet autem retributionis dies, ubi corporibus redditis, totus homo recipiat quod meretur. Ubi et illius divitis membra quae quondam temporali purpura decorabantur, aeterno igne torreantur, et caro pauperis ulcerosi mutata inter Angelos fulgeat: quamvis etiam nunc ille guttam ex digito pauperis apud inferos sitiat, et ille in sinu justi deliciose requiescat. Sicut enim plurimum distat inter laetitias miseriasve somniantium et vigilantium; ita multum interest inter tormenta vel gaudia mortuorum et resurgentium: non quod spiritus defunctorum sicut dormientium necesse sit falli; sed quod alia est animarum sine ullis corporibus requies, alia cum corporibus coelestibus claritas et felicitas Angelorum, quibus aequabitur resurgentium multitudo fidelium: in qua gloriosissimi martyres praecipua sui honoris luce fulgebunt, ipsaque corpora in quibus indigna tormenta perpessi sunt, eis digna in ornamenta vertentur.
8.6.1
SERMO CCLXXX. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, I. CAPUT VI.
8.6.1
Solemnitates martyrum, quo animo celebrandae. Martyres miserantur nos, ac precantur pro nobis. Unde solemnitates eorum, sicut facimus, devotissime celebremus, sobria hilaritate, casta congregatione, fideli cogitatione, fidenti praedicatione. Non parva pars imitationis est, meliorum congaudere virtutibus. Illi magni, nos parvi: sed benedixit Dominus pusillos cum magnis. Praecesserunt, praeeminuerunt. Si eos sequi non valemus actu, sequamur affectu: si non gloria, certe laetitia: si non meritis, votis: si non passione, compassione: si non excellentia, connexione. Non nobis parum videatur quod ejus corporis membra sumus, cujus et illi, quibus aequiparari non possumus. Quia si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra: ita cum glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Gloria capiti, unde consulitur et superioribus manibus, et infimis pedibus. Sicut ille unus animam suam pro nobis posuit: ita et imitati sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt, atque ut ista populorum tanquam germinum copiosissima fertilitas surgeret, terram suo sanguine irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam nos sumus. Miramur eos, miserantur nos. Gratulamur eis, precantur pro nobis. Illi corpora sua tanquam vestimenta straverunt, cum pullus Dominum portans in Jerusalem duceretur: nos saltem velut ramos de arboribus caedentes, de Scripturis sanctis hymnos laudesque decerpimus, quas in commune gaudium proferamus. Omnes tamen eidem Domino paremus, eumdem magistrum sequimur, eumdem principem comitamur, eidem capiti subjungimur, ad eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur charitatem, eamdemque amplectimur unitatem.
9.1.1
SERMO CCLXXXI. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, II. CAPUT PRIMUM.
9.1.1
In Perpetua et Felicitate Christus invictus. Refulget et praeeminet inter comites martyres et meritum et nomen Perpetuae et Felicitatis, sanctarum Dei famularum. Nam ibi est corona gloriosior, ubi sexus infirmior. Quia profecto virilis animus in feminas majus aliquid fecit, quando sub tanto pondere fragilitas feminea non defecit. Bene inhaeserant uni viro, cui virgo casta unica exhibetur Ecclesia. Bene, inquam, inhaeserant illi viro, a quo virtutem traxerant, qua resisterent diabolo: ut feminae prosternerent inimicum, qui per feminam prostraverat virum. Ille in eis apparuit invictus, qui pro eis factus est infirmus. Ille eas ut meteret, fortitudine implevit; qui eas seminaret, semetipsum exinanivit. Ille eas ad hos honores laudesque perduxit, qui pro eis opprobria et crimina audivit. Ille fecit feminas viriliter et fideliter mori, qui pro eis dignatus est de femina misericorditer nasci.
9.2.1
SERMO CCLXXXI. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, II. CAPUT II.
9.2.1
Perpetuae victoria de diabolo. Delectat autem piam mentem tale spectaculum contueri, quale sibi beata Perpetua de se ipsa revelatum esse narravit, virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe certamine in virum perfectum etiam ipsa currebat, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Merito ille vetus ac veterator inimicus, ne ullas praeteriret insidias, qui per feminam deceperat virum, quia viriliter secum agentem feminam sensit, per virum eam superare tentavit. Nec maritum supposuit, ne illa quae jam superna cogitatione habitabat in coelis, suspicionem desiderii carnis erubescendo permaneret fortior; sed patrem verbis deceptionis instruxit, ut religiosus animus, qui non molliretur voluptatis instinctu, pietatis impetu frangeretur. Ubi sancta Perpetua tanta patri moderatione respondit, ut nec praeceptum violaret, quo debetur honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior agebat inimicus. Qui undique superatus, eumdem patrem ejus virga percuti fecit; ut cujus verba contempserat, saltem verbera condoleret. Ibi vero doluit illa senis parentis injuriam; et cui non praebuit assensum, servavit affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non naturam; et ejus infidelitatem, non originem suam. Majore igitur gloria tam dilectum patrem male suadentem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine moerore non potuit. Proinde et dolor ille nihil retraxit robori fortitudinis, et aliquid addidit laudibus passionis. Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum.
9.3.1
SERMO CCLXXXI. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, II. CAPUT III.
9.3.1
Felicitatis partus et martyrium. Felicitas vero etiam in carcere praegnans fuit. In parturiendo femineam conditionem feminea voce testata est. Non aberat Evae poena, sed aderat Mariae gratia. Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat. Denique editus est partus, immaturo mense maturus. Actum est enim divinitus, ut non suo tempore onus uteri poneretur, ne suo tempore honor martyrii differretur. Actum est, inquam, divinitus, ut indebito die fetus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita Felicitas redderetur: ne si defuisset, non solum socia martyribus, verum etiam ipsorum martyrum praemium defuisse videretur. Hoc enim erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia martyres perferunt, nisi ut perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo illae vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est significata perennitas, omnium signata solemnitas.
10.1.1
SERMO CCLXXXII. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, III. CAPUT PRIMUM.
10.1.1
De nominibus martyrum Perpetuae et Felicitatis. Duarum sanctarum martyrum festum diem hodie celebramus, quae non solum eminuerunt excellentibus in passione virtutibus, verum etiam pro tanto labore pietatis mercedem suam caeterorumque sociorum propriis vocabulis signaverunt. Perpetua quippe et Felicitas nomina duarum, sed merces est omnium. Neque enim omnes martyres in certamine passionis atque confessionis ad tempus fortiter laborarent, nisi ut perpetua felicitate gauderent. Divina ergo providentia gubernante istae non solum martyres, verum etiam conjunctissimae comites, sicut factum est, esse debuerunt, ut unum suae gloriae diem signarent, communemque solemnitatem celebrandam posteris propagarent. Sicut enim exemplo gloriosissimi certaminis ut imitemur hortantur; ita suis nominibus munus inseparabile nos accepturos esse testantur. Ambae invicem teneant, invicem nectant. Alteram sine altera non speramus. Nam nec prodest perpetua, si felicitas non sit; et felicitas deserit, si perpetua non sit. Haec de vocabulis Martyrum, quibus consecratus est dies, pro tempore pauca suffecerint.
10.2.1
SERMO CCLXXXII. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, III. CAPUT II.
10.2.1
Feminae de hoste victrices. Quod autem attinet ad istas quarum sunt ista vocabula, sicut audivimus, cum earum passio legeretur, sicut memoriae traditum novimus, istae tantarum virtutum atque meritorum, non solum feminae, verum etiam mulieres fuerunt. Quarum altera et mater, ut ad infirmitatem sexus impatientior adderetur affectus, ut in omnibus eas hostis attentans, tanquam non valentes dura et crudelia persecutionis onera sustinere, cessuras sibi continuo, et suas crederet mox futuras. Sed illae interioris hominis cautissimo et fortissimo robore omnes ejus obtuderunt insidias, impetusque fregerunt.
10.3.1
SERMO CCLXXXII. In Natali martyrum Perpetuae et Felicitatis, III. CAPUT III.
10.3.1
Cur martyrum comitum nomina non pariter celebrantur. In hoc insignis gloriae comitatu etiam viri martyres fuerunt, eodem ipso die etiam viri fortissimi passione vicerunt; nec tamen eumdem diem suis nominibus commendaverunt. Quod non ideo factum est, quia feminae viris morum dignitate praelatae sint: sed quia et muliebris infirmitas inimicum antiquum miraculo majore devicit, et virilis virtus propter perpetuam felicitatem certavit.
11.1.1
SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum. CAPUT PRIMUM.
11.1.1
Gratia Dei praedicanda in festis martyrum. Voluptas et dolor, duo incitamenta ad peccandum. Fortitudinem sanctorum martyrum sic in eorum passione miremur, ut gratiam Domini praedicemus. Neque enim et illi in se ipsis laudari voluerunt, sed in illo cui dicitur, In Domino laudabitur anima mea. Hoc qui intelligunt, non superbiunt: cum tremore petunt, cum gaudio accipiunt: perseverant, jam non amittunt. Quia enim non superbiunt, mites sunt. Et ideo cum dixisset, In Domino laudabitur anima mea; addidit, Audiant mites, et jucundentur. Quid caro infirma, quid vermis et putredo esset, nisi quod cantavimus verum esset, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea? Etenim ut mala omnia pro fide martyres tolerarent, virtus eorum patientia nominatur. Duo sunt enim quae in peccata homines aut illiciunt, aut impellunt; voluptas, aut dolor: voluptas illicit, dolor impellit. Contra voluptates, necessaria est continentia; contra dolores, patientia. Hoc enim modo suggeritur humanae menti, ut peccet: aliquando dicitur, Fac, et hoc habebis; aliquando autem, Fac, ne hoc patiaris. Voluptatem praecedit promissio, dolorem comminatio. Ut ergo habeant homines voluptatem, vel non patiantur dolorem, peccant. Ideo Deus contra ista duo, quorum est unum in blanda promissione, alterum in terribili comminatione, et promittere dignatus est, et terrere; promittere regnum coelorum, terrere de suppliciis inferorum.
11.2.1
SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum. CAPUT II.
11.2.1
Dulcis est voluptas, sed dulcior Deus. Malus est dolor temporalis, sed pejor est ignis aeternus. Habes quod ames pro mundi amoribus, imo pro immundis amoribus. Habes quod timeas, pro mundi terroribus.
11.2.1
Patientia et continentia, dona Dei sunt. Cognitio gratiae Dei et gratitudo. Sed parum est moneri, nisi impetres adjuvari. Praesens ergo psalmus quem cantavimus, docuit nos, a Deo utique esse patientiam nostram contra dolores. Unde invenimus ab ipso esse et continentiam nostram, quae necessaria est contra voluptates? Habes evidentissimum testimonium: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Ergo si habes aliquid a Deo, et nescis a quo habeas, non eris muneratus, quia remanes ingratus. Si nescis a quo habeas, non agis gratias: non agendo gratias, et quod habes perdis. Qui enim habet, dabitur ei. Quid est, plene habere? Scire unde habeas. Qui autem non habet, id est, nescit unde habeat, et quod habet auferetur ab eo. Denique sicut idem ait, Hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Sic et apostolus Paulus ait, cum commendaret nobis gratiam Dei in Spiritu sancto.
11.3.1
SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum. CAPUT III.
11.3.1
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est. Et quasi diceretur illi, Unde discernis? secutus adjunxit, Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ergo Spiritus Dei, Spiritus est charitatis: spiritus hujus mundi, spiritus est elationis. Qui habent spiritum hujus mundi, superbi sunt, ingrati sunt Deo. Multi dona ejus habent, sed non colunt eum a quo habent: ideo sunt infelices. Aliquando unus habet dona majora, alter habet minora: verbi gratia, intelligentiam, memoriam. Dona Dei sunt. Invenis aliquando hominem acutissimum, memorem ad incredibilem admirationem; invenis alium parvo intellectu, memoria non tenaci, sed utroque parvo praeditum: illum autem superbum, istum humilem; istum de parvis Deo gratias agentem, illum majora sibi tribuentem.
11.4
SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum. CAPUT IV.
11.4
Melior est incomparabiliter Deo gratias agens de parvo, quam se extollens de magno. Illum enim qui de parvo gratias agit, ad magnum Deus admittit: qui autem de magnis gratias non agit, et quod habet amittit. Qui enim habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. Quomodo non habet, si habet? Non habens habet, qui nescit unde habeat. Tollitur enim a Deo res sua, et remanet illi iniquitas sua. Ergo nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra voluptates: Quoniam hoc ipsum, inquit, erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra dolores: Quoniam ab ipso est, inquit, patientia mea. Ergo sperate in eum, omne concilium plebis. In eum sperate, nolite vestris viribus fidere. Illi confitemini mala vestra, ab illo sperate bona vestra. Sine illius adjutorio nihil eritis, quantumcumque superbi fueritis. Ergo ut humiles esse valeatis, effundite coram illo corda vestra. Et ne in vobis male remaneatis, dicite quod sequitur, Deus adjutor noster est.
11.5.1
SERMO CCLXXXIII. In Natali martyrum Massilitanorum. CAPUT V.
11.5.1
Vera et falsa patientia. Contra Donatistas. Hunc adjutorem, ut vinceret, beatus Martyr habuit, quem miramur, cujus solemnitatem hodie celebramus. Sine illo non vinceret. Et si dolores vinceret, diabolum non vinceret. Aliquando enim victi a diabolo, vincunt dolores; non habentes patientiam, sed duritiam. Ille ergo adjutor adfuit, ut donaret ei veram fidem, faceret ei bonam causam, et pro bona causa donaret patientiam. Tunc enim est patientia, quando praecedit bona causa. Non enim et ipsam fidem alius quam Deus donat. Breviter utrumque commendavit Apostolus, et causam pro qua patiamur, et patientiam qua mala perferamus, a Deo nobis esse. Exhortans enim martyres ait: Quia vobis donatum est pro Christo. Ecce causa bona, quia pro Christo: non pro sacrilegio contra Christum, pro haeresi et schismate contra Christum. Christus enim ait: Qui mecum non colligit, spargit. Ergo, Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo. Haec est vera patientia. Hanc ergo patientiam diligamus, hanc teneamus: et si nondum habemus, petamus; et recte cantamus, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.
12.1
SERMO CCLXXXIV. In Natali martyrum Mariani et Jacobi.
12.1
Martyrum patientia, donum Dei. Hodierno die reddendi nostri debiti, propitio Deo, tempus illuxit. Cum ergo devoti sint debitores, quare tumultuantur exactores? Si omnium mentes quietas habeamus, ad omnes potest pervenire quod reddimus. De passione et gloria sanctorum martyrum sermo debetur. Quoniam ergo illi gloriosissime passi sunt, patientiam nobis indicunt. Pertulerunt ergo illi turbas saevientes, nos habeamus populos acquiescentes, quia vidimus credentes. Laudanda est martyrum constantia, sed ei laudandae quae sufficit eloquentia? Quando impleo loquendo, quod vestris cordibus factum est jam credendo? Unde autem tantum donum patientiae? Unde, nisi unde omne datum optimum? Unde datum optimum, nisi unde donum perfectum? Sic enim et ibi scriptum est,« Patientia autem opus perfectum habet. Omne,» inquit,« datum optimum et omne donum perfectum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio». Adhumanas mentes mutabiles de fonte immutabili descendit patientia, quae et ipsas faciat immutabiles. Unde homini placere Deo, nisi a Deo? Unde homini bona vita, nisi a fonte vitae? Unde homini illuminatio, nisi ab aeterno lumine? Quoniam apud te est, inquit, fons vitae. Apud te est, inquit: poteram dicere, A me; sed si dixero, A me, recedo a te. Apud te ergo fons vitae. In lumine tuo; non in nostro: In lumine tuo videbimus lumen. Ergo, Accedite ad eum, et illuminamini. Fons est vitae; accede, bibe, et vive: lumen est; accede, cape, et vide. Si non influat ille, siccus eris.
12.2
Martyres blanditiis carnalium parentum tentati. Mariani mater Maria in filii sui passione exsultat. Hinc ergo martyres nostri, hinc biberunt: hinc ebriati non agnoverunt suos. Quam multos enim martyres sanctos putamus propinquante passione, blanditiis suorum fuisse tentatos, conantium eos ad hujus vitae temporalem et vanam et fugitivam dulcedinem revocare? Sed illi qui de fonte, qui est apud Deum, sitientes biberant, et inebriati erant, Christum confitendo ructuabant; suos carnales et vino erroris ebrios, male amantes, et suadendo a vita revocantes non attendebant, non agnoscebant. Non ex illis erat Mariani mater, non ex illis male suadentibus, carnaliter blandientibus, amando decipientibus: non erat ex illis sancti Mariani mater. Nomen non inane portabat, non frustra Maria vocabatur: mulier quidem illa, non virgo, non intacta de Spiritu sancto, sed tamen pudica de marito, tale pignus pepererat, quod ad gloriosissimam passionem suis potius exhortationibus deducebat, quam inde suis malis blanditiis revocabat. O sancta et tu Maria, impar quidem merito, sed par voto! felix et tu! Peperit illa martyrum Principem, peperisti tu Principis martyrem: peperit illa testium Judicem, peperisti tu Judicis testem. Felix partus, felicior affectus. Quando peperisti gemuisti, quando amisisti exsultasti. Quid est hoc, Quando peperisti gemuisti, exsultasti quando amisisti? Non frustra, nisi quia non amisisti. Ubi dolor non erat, fides erat. Carnalem dolorem de corde fides spiritualis excluserat. Videbas te filium non amittere, sed praemittere: totum quod gaudebas, sequi volebas.
12.3
Fortitudo martyrum non ab ipsis, sed a Deo. Miramur ista, laudamus ista, amamus ista. O beati martyres, unde vobis ista? Scio vobis corda humana: unde vobis ista divina? Ego dico, A Deo: quis est qui dicat, A vobis? Quis est qui vos male laudando invideat vobis? Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, In Domino laudabitur anima mea. Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, si mites estis, respondete, In Domino laudabitur anima mea. Respondete et hoc in populo Dei, Audiant mites, et jucundentur. Nescio quis dicit a vobis haec esse? Respondete illi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum ei fuerit desuper. Nobis enim et vobis ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere. Sine me, inquit, nihil potestis facere: et vobis hoc dictum est; agnoscite verba pastoris, cavete adulationem deceptoris: superbia ista, impia, iniqua, ingrata, scio quia displicet vobis. Martyres sancti, passi estis pro Christo; sed vobis profuit quod passi estis, non Christo. Quid vobis deesset, nisi vobis donatum esset? Haec repellite ab auribus vestris inimici venena serpentis. Lingua illa est, quae dixit, Eritis sicut dii. Praecipitavit hominem arbitrium liberum ingratum, arbitrium liberatum dicat nunc Domino, Patientia Israel, Domine. Quid, infidelis, superbis? laudas martyrum patientiam, quasi a se ipsis possent esse patientes? Apostolum potius audi Gentium doctorem, non infidelium deceptorem. Certe in martyribus patientiam pro Christo laudas, et eam ipsis assignas? Audi potius Apostolum martyres alloquentem, et corda humana sedantem. Audi, inquam, dicentem, Quia vobis donatum est pro Christo. Audi pietatem exhortantem, non adulationem fallentem: Vobis, inquit, donatum est. Donatum est, audi: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo. Vobis donatum est: quid ad hanc sententiam addi potest? Vobis donatum est: agnosce donatum, ne perdas usurpatum. Vobis, inquit, donatum est pro Christo: quid pro Christo, nisi pati? Sed non suspiceris, audi sequentia: non solum ut credatis in eum; quia et hoc donatum est: sed non hoc solum donatum est; verum etiam ut patiamini pro eo, et hoc donatum est. Convertat dorsum martyr ad infidelem et ingratum adulatorem: convertat faciem ad benignissimum largitorem, et ipsam passionem suam imputet Deo, non tanquam de suo hoc obtulerit Deo; sed potius dicat, In Domino laudabitur anima mea, audiant mites et jucundentur. Et cum ei dixeris, Quid est quod, In Domino laudabitur anima mea? In te ergo laudatur? Ille contra, Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim patientia mea. Quare ergo mea? Sinum aperui, et libenter accepi; ab ipso mea. Et ab ipso, et mea; et quia ab ipso, ideo tutius mea. Mea est, sed a me mihi non est. Ut habeam donum meum, agnosco datorem Deum. Nam si non agnosco datorem Deum, tollit Deus bonum suum, et remanet malum meum, per arbitrium meum.
12.4
Ex multitudine cor ad unum gratia Dei convertitur. Martyres unius delectationis Dei amore in mundi blanditiis et acerbitatibus victores. Ait fidelis Scriptura: Fecit Deus hominem rectum, et ipsi exquisierunt cogitationes multas. Fecit Deus, inquit, hominem rectum, et ipsi: unde ipsi, nisi per liberum arbitrium? Et ipsi exquisierunt cogitationes multas. Rectum dixerat factum, et tamen non ait, Et ipsi exquisierunt cogitationes pravas, quia dixerat rectum; aut cogitationes iniquas; sed dixit, multas. Ab ista multitudine, corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Liberet nos Deus ab ista multitudine cogitationum humanarum, et liberet nos ab uno, ut simus in illo unum ex multitudine. Conflet nos igne charitatis, ut uno corde sequamur unum, ne in multa decidamus ex uno, et in multis dispergamur relicto uno. De hoc enim uno Apostolus loquebatur, cum diceret, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: quid? Unum autem: quid unum? Ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor. Unum sequor; unum inquit, sequor: sed non me arbitror apprehendisse; quia deprimit corpus, quod corrumpitur, sensum multa cogitantem. Ecce quo ibant martyres; quando fervebant, multum strepitum non curabant, quia unum amabant. Desiderium videte martyrum: Unam, inquit, petii a Domino. Unam petii: vale, inquit, facio multitudini saeculari. Unam petii: unam utique beatitudinem, unam felicitatem, unam veram, non multas falsas. Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Quae est ista una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationes Domini. Martyres sancti quando illam delectationem cogitabant, tunc illis mala omnia et acerba atque aspera vilescebant. Erat delectatio contra delectationem: erat delectatio contra dolorem. Delectatio illa contra utrumque pugnabat, et contra saevientem mundum, et contra blandientem. Respondebat mundo: Quid blandiris? Dulcius est quod amo, quam id quod polliceris. Audio dicentem mihi Deum, imo Scripturam sanctam: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te? Ecce iterum bona multitudo, quia non dissentiens, sed in uno.
12.5
Orationibus martyrum se commendat Ecclesia. Martyrum plena victoria. Tentatio Domini triplex ad illecebras pertinens. Aliud tentationis genus in tormentis. Non ergo mirum est, fratres mei: scitis quo loco martyres recitentur? Non pro illis orat Ecclesia. Nam merito pro aliis defunctis dormientibus orat Ecclesia: pro martyribus non orat, sed eorum potius orationibus se commendat. Certaverunt enim adversus peccatum usque ad sanguinem. Impleverunt quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem. Promissa mundi contempserunt: sed parum est; parum est enim lethum contemnere, parum est aspera tolerare: ubi usque ad sanguinem certamen, ibi gloriosissima et plena victoria. Nam prima Domino nostro principi martyrum tentamenta sunt blandimenta proposita: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Tibi dabo omnia regna ista. Videamus si suscipiunt te Angeli; quia scriptum est, Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ista laeta mundi sunt: in pane, concupiscentia carnis; in promissione regnorum, ambitio saeculi; in curiositate tentationis, concupiscentia oculorum: haec omnia de saeculo sunt; sed blandiuntur, non saeviunt. Attendite martyrum Ducem exemplorum certamina proponentem, et certantes misericorditer adjuvantem. Quare se permisit tentari, nisi ut doceret resistere tentatori? Promittit mundus carnalem voluptatem: responde illi, Delectabilior est Deus. Promittit mundus honores et sublimitates saeculares: responde illi, Altius est omnibus regnum Dei. Promittit mundus superfluas vel damnabiles curiositates: responde illi, Sola non errat veritas Dei. Cum ista triplici tentatione Dominus fuisset tentatus, quia in omnibus illecebris mundi hujus tria sunt, aut voluptas, aut curiositas, aut superbia; quid ait Evangelista? Postquam perfecit diabolus omnem tentationem: omnem, sed ad illecebras pertinentem. Restabat alia tentatio in asperis et duris, in saevis, in atrocibus atque immitibus; restabat alia tentatio. Hoc sciens Evangelista, quid peractum esset, quid restaret, ait: Postquam complevit diabolus omnem tentationem, recessit ab eo ad tempus. Discessit ab eo, id est, insidians serpens: venturus est rugiens leo; sed vincet eum, qui conculcabit leonem et draconem. Revertetur: introibit in Judam, faciet magistri traditorem. Adducet Judaeos, non jam adulantes, sed saevientes: vasa sua possidens clamabit linguis omnium, Crucifige, crucifige. Ibi Christum victorem quid miramur? Deus omnipotens erat.
12.6
Patientiae exemplum in Domino et in martyribus conservis nostris praestitum. Propter nos pati voluit Christus. Ait apostolus Petrus: Pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Pati te docuit, et patiendo te docuit. Parum erat verbum, nisi adderetur exemplum. Et quomodo docuit, fratres? Pendebat in cruce, Judaei saeviebant: in asperis clavis pendebat, sed lenitatem non amittebat. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi pendenti insultabant; quasi uno summo medico in medio constituto, phrenetici, circumquaque saeviebant. Pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Petebat, et tamen pendebat: non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum phreneticis faciebat. Denique quia verba petentis Domini, ejusdemque misericordiam exaudientis, quia Patrem petiit, et cum Patre exaudivit; quia illa verba non potuerunt inaniter fundi, post resurrectionem suam sanavit quos pendens insanissimos toleravit. Ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum; nec se illis ostendit post resurrectionem, sed solis fidelibus discipulis suis, ne quasi insultare se occidentibus voluisse videretur. Plus enim erat, amicos docere humilitatem, quam inimicis exprobrare veritatem. Resurrexit: plus fecit quam illi exigebant, non credendo, sed insultando et dicendo, Si filius Dei est, descendat de cruce. Et qui de ligno descendere noluit, de sepulcro surrexit. Ascendit in coelum, misit inde Spiritum sanctum: implevit discipulos, correxit timentes, fecit fidentes. Petri trepidatio in fortitudinem praedicatoris repente conversa est. Unde hoc homini? Quaere Petrum praesumentem, invenis Petrum negantem: quaere Deum adjuvantem, Petrum invenis praedicantem. Ad horam trepidavit infirmitas, ut praesumptio vinceretur, non ut pietas deleretur. Implet ille Spiritu suo, et facit praedicatorem fortissimum, cui praesumenti praedixerat, Ter me negabis. Praesumpserat enim ille de viribus suis, non de Dei dono, sed de libero arbitrio. Dixerat enim, Tecum ero usque ad mortem. Dixerat in abundantia sua, Non movebor in aeternum. Sed qui in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit faciem suam, et factus est conturbatus. Avertit, inquit, Dominus, faciem suam: ostendit Petro Petrum; sed postea respexit, et Petrum firmavit in petra. Imitemur ergo, fratres mei, quantum possumus, in Domino passionis exemplum. Implere poterimus, si ab illo poscamus adjumentum, non praeveniendo, sicut Petrus praesumens; sed sequendo et orando, sicut Petrus proficiens. Quando enim Petrus ter negavit, quid evangelista dicit, attendite: Et respexit eum Dominus, et recordatus est Petrus. Quid est, respexit eum? Non enim Dominus in facie corporali eum tanquam commemorando respexit. Non sic est: Evangelium legite. Dominus in interioribus domus judicabatur, Petrus in atrio tentabatur. Ergo respexit eum Dominus, non corpore, sed majestate; non oculorum carnis intuitu, sed misericordia altissima. Ille quia averterat faciem suam, respexit eum, et factus est liberatus. Ergo praesumptor periisset, nisi Redemptor respexisset. Et ecce lacrymis suis ablutus, correptus et ereptus praedicat Petrus. Praedicat qui negaverat: credunt qui erraverant. Valet in phreneticis medicina illa sanguinis Domini. Bibunt credentes quod fuderunt saevientes. Sed multum est ad me, inquit, imitari Dominum. Ex gratia Domini imitare conservum, imitare Stephanum, imitare Marianum et Jacobum. Homines erant, conservi erant; sicut tu nati, sed ab illo qui non sic natus est, coronati.
13.1
SERMO CCLXXXV. In die Natali martyrum Casti et Aemili.
13.1
Martyrum sic celebranda solemnia, ut eos delectet imitari. Sanctorum martyrum non magna solum, sed etiam pia virtus( ipsa est enim utilis virtus, imo ipsa est vera et sola dicenda virtus, quae non militat typho, sed Deo) admonet nos Charitati vestrae loqui, eamque admonere, ita solemnia martyrum celebrare, ut vestigia martyrum sequendo delectet imitari. Non enim et ipsi quod fortes exstiterunt, de suo habuerunt. Non usque ad illos fons ille manavit. Qui dedit ipsis, potens est dare et nobis: quoniam unum pretium datum est pro omnibus nobis.
13.2
Martyrem non facit poena, sed causa. Latronis in cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal judicis. Illud ergo praecipue commonendi estis, quod assidue commoneri, et semper cogitare debetis, quod martyrem Dei non facit poena, sed causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, delectatur Deus: nec quaeritur in omnipotentis veracisque judicio, quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si poena hoc fecisset, hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est. Duos latrones hinc atque inde posuerunt: sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adjungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora sua, illum crucifixerunt nostra. Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit latro in dolore, quod Petrus perdiderat in timore: scelus admisit, crucem ascendit; causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae. Judaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. Consortem crucis Dominum agnovit, et regno coelorum credendo vim fecit. Tunc in Christum latro credidit, quando fides apostolica trepidavit. Merito audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso. Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnae quidem se misericordiae commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, in poenis se futurum sperabat, et saltem in ejus adventu misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat, offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in regnum meum: Amen, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Agnosce cui te commendas; quem credis venturum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in inferna descensurus, habeo te hodie in paradiso; non alteri commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, mala confessus Christi se misericordiae commenalter sua dabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium, sed tribunal: de cruce quippe insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes: hoc faciet in claritate, quod fecit in humilitate.
13.3
Munera gratiae ex profundo Dei judicio dantur. Petrus praesumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Praesumptores odit Deus. Munera divina de profundo Dei judicio veniunt: mirari ea possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum Domini? et, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Sequens per omnia vestigia Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat; fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio, sed eruditio. Amare quippe Dominum interrogatus in corde suo praesumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat: nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam suam pro Christo praesumptor se positurum esse jactabat, pro quo nondum posuerat Liberator. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus praedixerat, ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est, Respexit illum Dominus. At ille amare flevit. Amara erat recordatio negationis, ut dulcis esset gratia redemptionis. Nisi desertus, non negaret; nisi respectus, non fleret. Odit Deus praesumptores de viribus suis, et tumorem istum in eis, quos diligit, tanquam medicus secat. Secando quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitatem. Itaque resurgens Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori, quia praesumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter interrogat amantem, nisi ut compungat ter negantem? Proinde perfecit postea Petrus gratia Dei, quod primo non potuit fiducia sui. Nam posteaquam illi oves, non Petri, sed suas commendavit, ut non pasceret sibi, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam primo perdiderat; quoniam praepropere festinabat. Cum senior, inquit, factus fueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Dominum. Factum est, pervenit Petrus ad passionem, qui lacrymis diluerat negationem. Quod ei promiserat Salvator, non potuit auferre tentator.
13.4
Castus et Aemilius in tormentis unde victi primum, unde post victores. Tale aliquid factum esse arbitror etiam in his martyribus sanctis Casto et Aemilio, quorum diem hodie celebramus. Fortasse et ipsi de suis viribus antea praesumpserunt, et ideo defecerunt. Ostendit eis qui essent ipsi, qui ipse. Repressit praesumentes, et vocavit credentes: adjuvit pugnantes, coronavit vincentes. Denique jam de illis gaudebat inimicus in prima congressione, quando cesserunt doloribus, in suis eos partibus computabat; jam exsultabat, jam suos habebat: sed quantum eis concessum est, Domino miserante; alii martyres diabolum vicerunt tentantem, isti etiam triumphantem. Itaque, fratres mei, meminerimus quorum celebritatem hodie celebramus: nec velimus imitari quod victi sunt, sed potius quod vicerunt. Ideo magnorum casus non latuerunt, ut timeant qui de se praesumpserunt. Ubique nobis humilitas magistri boni diligentissime commendatur. Quandoquidem et salus nostra in Christo, humilitas Christi est. Nulla enim nostra salus esset, nisi Christus humilis pro nobis fieri dignatus esset. Meminerimus de nobis ipsis non esse praefidendum. Deo commendemus quod habemus: ab illo imploremus quod minus habemus.
13.5
Martyres advocati nostri, et tamen unus advocatus noster Christus. Martyrum perfecta justitia est, quoniam in ipsa passione perfecti sunt. Ideo pro illis in Ecclesia non oratur. Pro aliis fidelibus defunctis oratur, pro martyribus non oratur: tam enim perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati. Neque hoc in se, sed in illo cui capiti perfecta membra cohaeserunt. Ille est enim vere advocatus unus, qui interpellat pro nobis, sedens ad dexteram Patris: sed advocatus unus, sicut et pastor unus. Nam oportet, inquit, me et eas oves adducere, quae non sunt de hoc ovili. Ut Christus pastor, Petrus non pastor? Imo et Petrus pastor, et caeteri tales sine ulla dubitatione pastores. Nam si non pastor, quomodo ei dicitur, Pasce oves meas? Sed tamen verus pastor, qui pascit oves suas. Petro enim dictum est, non, Pasce oves tuas; sed, meas. Petrus ergo non in se, sed in corpore pastoris est pastor. Nam si oves suas pasceret, continuo fierent haedi, quos pasceret.
13.6
Extra Ecclesiam non oves Christi, sed haedi pascuntur a schismaticis. Donatistarum vox. Contra hoc enim quod Petro dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc audit a Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu. Quam mala vox, Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini tui. Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, o catholica pulchra inter haereses: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim ego te ejicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Non enim dictum est, Ejecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis peccantibus justitia divina servavit. Tanquam enim jam pronos proprio pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit. Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu: non ego te ejicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est, qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri. Quare enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim agnoscerent, ibi viderent non suum, sed Dei esse quod darent. Ego do: meum est quod do; et ideo sanctum est, quia ego do. Non te agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim aliquando eras, quando sponsi tui membris inhaerebas. Noluisti ergo audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique foedam te invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti? Non ergo advertis quemadmodum dictum sit, Nisi cognoveris temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non quomodo dictum est Petro, Pasce oves meas. Sed vide quid tibi adjunxerit, quid tibi ista praedixit: Exi tu in vestigiis gregum; non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum, divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce haedos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat charitate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum, ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adjuvantem: ideo exi tu. Ille oves meas, tu haedos tuos. Ille in tabernaculo pastoris, tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo jactas poenam tuam malam, quae non habes causam bonam?
13.7
Martyres in Ecclesiae unitate honorandi. Martyres itaque intus honoremus in tabernaculo pastoris, in membris pastoris, habentes gratiam, non audaciam; pietatem, non temeritatem; constantiam, non pertinaciam; collectionem, non divisionem. Proinde si vultis martyres veros imitari, causam vobis eligite, ut dicatis Domino: Judica me, Domine, et discerne causam meam a gente non sancta. Discerne, non poenam meam; nam habet hanc et gens non sancta; sed causam meam, quam non habet nisi gens sancta. Causam ergo vobis eligite, causam bonam et justam tenete, et in adjutorio Domini nullam poenam timete. Conversi ad Dominum, etc.
14.1.1
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT PRIMUM.
14.1.1
Martyres graece, latine Testes. Testis Christi usque ad mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus. Martyres, nomen est graecum, sed jam isto nomine consuetudo utitur pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri, sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Scriptura, Testis falsus non erit impunitus. Si testis falsus non erit sine poena, nec testis verus sine corona. Et facile quidem fuit, Domino Jesu Christo et veritati, quia Deus est, testimonium perhibere; sed usque ad mortem, magnum opus fuit. Fuerunt quidam, quos Evangelium notat, principes Judaeorum, qui crediderant in Dominum Jesum: sed propter Judaeos, inquit, non audebant publice confiteri. Et continuo nota addita est capiti; secutus enim ait Evangelista, Amaverunt enim hominum gloriam magis quam Dei. Fuerunt ergo qui erubescerent coram hominibus confiteri Christum: fuerunt vero alii jam meliores, qui non erubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non eum possent confiteri usque ad mortem. Dona enim Dei sunt haec: et aliquando gradatim in anima nutriuntur.
14.2.1
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT II.
14.2.1
Attendite prius, et istos tres testes comparate inter se- unum qui credit in Christum, et vix timide susurrat Christum; alium qui credit in Christum, et publice confitetur Christum; tertium qui credit in Christum, et paratus est in sua confessione mori pro Christo. Prior ille tam infirmus est, ut pudor eum vincat, non timor: secundus jam habet firmam frontem, sed nondum usque ad sanguinem: tertius totum, ut nihil sit amplius quod restet. Implet enim quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem.
14.2.1
Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis quibusdam. Petrus vitam negando moritur. De Petro quid dicimus? Praedicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem. Novimus enim missos Apostolos, ut Evangelium praedicarent: missus est, et praedicavit. Quantum vicerat illos Judaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen adhuc non erat similis Protasio et Gervasio. Jam apostolus erat, primus erat, Domino cohaerebat. Dictum illi erat, Tu es Petrus: sed nondum erat Protasius aut Gervasius, nondum erat Stephanus, nondum erat Nemesianus puer; nondum hoc erat Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam, quod puellae, quod Crispina, quod Agnes; nondum erat Petrus, quod istarum muliebris infirmitas.
14.3
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT III.
14.3
Laudo Petrum: sed prius erubesco pro Petro. Quam prompta anima! sed nesciens se metiri. Nam utique si prompta non esset, non diceret Salvatori, Moriar pro te. Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Sed medicus qui noverat venam cordis inspicere, praenuntiavit accessionis periculum. Tu, inquit, pro me animam tuam ponis? Agnosce ordinem. Ego prior pono. Tu pro me animam tuam ponis? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis. Praenuntiavit medicus quod nesciebat aegrotus. Invenit se ergo aegrotus falsum praesumpsisse, quando interrogatus est, Tu de illis es? Quae interrogavit ancilla, febris fuit. Ecce febris accessit, ecce haeret: quid dicam? Ecce periclitatur, ecce moritur Petrus. Quid est enim aliud mori, quam vitam negare? Negavit Christum, negavit vitam, mortuus est. Sed ille qui resuscitat mortuos, respexit eum Dominus, et flevit amare. Negando periit, flendo resurrexit. Et mortuus est prior pro illo Dominus, sicut oportebat: et mortuus est postea pro Domino Petrus, sicut ordo ipse postulabat: et secuti sunt martyres. Strata est via prius spinosa, et pedibus Apostolorum contrita, facta lenior secuturis.
14.4.1
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT IV.
14.4.1
Martyres Christum plus asserunt mortui, quam vivi. Mors eorum pretiosa. Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta. Tenebantur, ligabantur, includebantur, producebantur, torquebantur, urebantur, lapidabantur, percutiebantur, bestiis subrigebantur. In omnibus suis mortibus quasi viles irridebantur: sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Tunc in conspectu Domini tantum pretiosa, modo et in conspectu nostro. Tunc enim quando opprobrium erat esse christianum, vilis erat mors sanctorum in conspectu hominum: detestabantur, exsecrationi habebantur; pro maledicto objiciebantur, Sic moriaris, sic crucifigaris, sic incendaris. Modo ista maledicta quis fidelis non optat?
14.5.1
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT V.
14.5.1
Protasii et Gervasii detectio miraculis illustrata. Celebramus ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum Protasii et Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem quo hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus per Ambrosium episcopum, hominem Dei: cujus tunc tantae gloriae martyrum etiam ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, attestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum esset mors illa pretiosa. Caecus notissimus universae civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem.
14.5.2
Per martyres non omnibus sanitas, sed eorum imitatoribus immortalitas datur. Aeger non exauditur ad voluntatem, sed ad sanitatem. Non cessat Deus attestari: et novit quomodo ipsa miracula sua debeat commendare. Novit agere, ut magnificentur: novit agere, ne vilescant. Non omnibus donat per martyres sanitatem: sed omnibus promittit imitatoribus martyrum immortalitatem. Quod non omnibus dat, non quaerat cui non dat; nec murmuret adversus eum quia non dat, ut det quod in fine promisit. Nam et qui modo sanantur, post paululum aliquando moriuntur: qui in fine resurgunt, cum Christo vivent.
14.6
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT VI.
14.6
Praecessit caput, exspectat membra secutura: implebitur totum corpus, Christus et Ecclesia. Ibi nos computet scriptos: et in hac vita quod expedit det. Novit enim ille quid expediat filiis suis. Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Quae bona? numquid temporalia? Dat et ipsa; sed et infidelibus dat. Dat et ipsa; sed et impiis dat, sed et blasphematoribus suis dat. Bona quaeramus, quae non nobis sint cum malis communia. Novit ille Pater dare ista bona filiis suis. Modo petit ab illo filius suus sanitatem corporis: et non dat, adhuc flagellat. Sed numquid pater, quando flagellat, non praestat? Profert flagellum, sed cogita quale praeparet patrimonium. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Quam enim diligit Dominus, corripit. Ideo ista dico, fratres mei, ne contristemini quando petitis, et non accipitis, et arbitremini quod ante oculos vos non habeat Deus, si ad tempus non exaudiat voluntatem vestram. Non enim semper aegrum exaudit medicus ad voluntatem, quamvis ejus sine dubio procuret atque appetat sanitatem. Non dat quod petit: sed quod non petit, hoc procurat. Petit frigidam, non dat. Crudelis factus est, qui venit sanare? Artis est, non crudelitatis. Non dat ad horam quod delectat: ut sanus possit omnia, nondum sano negantur aliqua.
14.7.1
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT VII.
14.7.1
Martyribus et Machabaeis plus praestitum, quam tribus pueris ab igne liberatis. Considerate promissiones Dei. Istis ipsis martyribus quid, putatis quia omne quod postulaverunt dedit? Non. Multi se optaverunt dimitti, et cum aliquo miraculo dimitti, quomodo dimissi sunt tres pueri de camino. Qualis vox regis Nabuchodonosor? Quoniam, inquit, speraverunt in eum, et verbum regis immutaverunt. Quale testimonium perhibet, qui conabatur occidere? Incendi illos voluit, qui postea per illos credidit. Si illi in igne morerentur, occulte coronarentur, huic non prodesset. Ideo ad tempus servati sunt, ut crederet infidelis, ut laudaret Deum, qui damnaverat illos. Ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Deus Machabaeorum. Illos de igne liberavit, illos in igne mori fecit. Mutatus est? Plus illos quam illos diligebat? Major corona data est Machabaeis. Certe illi evaserunt ignes, sed ad pericula istius saeculi servati sunt: illi in ignibus omnia pericula finierunt. Non ulterius restabat ulla tentatio, sed sola coronatio. Ergo plus acceperunt Machabaei.
14.8.1
SERMO CCLXXXVI. In Natali martyrum Protasii et Gervasii. CAPUT VIII.
14.8.1
Excutite fidem vestram, oculos cordis proferte, nolite humanos: habetis enim alios intus, quos vobis Dominus fecit, qui vobis oculos cordis aperuit, quando fidem dedit. Ipsos oculos interrogate: qui plus acceperunt, Machabaei, an tres pueri? Fidem interrogo. Homines saeculi hujus amatores si interrogem: Ego inter tres pueros volebam esse, dicit mihi anima infirma. Erubesce matri Machabaeorum, quae voluit filios suos ante se mori, quia sciebat non mori.
14.8.1
Libelli de miraculis martyrum lecti in Ecclesia. Martyrium in lecto. Ego aliquando memoror de libellis miraculorum martyrum, quae in conspectu vestro leguntur. Ante dies lectus est quidam libellus, ubi cuidam aegrotae quae doloribus acerrimis torquebatur, cum dixisset, Ferre non possum; ait illi ipse martyr qui sanare venerat: Quid, si martyrium duceres? Multi ergo ducunt martyrium in lecto: prorsus multi. Est quaedam persecutio satanae, occultior et astutior quam tunc fuit. Jacet fidelis in lecto, torquetur doloribus, orat, non exauditur: imo exauditur, sed probatur, sed exercetur, sed ut recipiatur filius, flagellatur. Ergo cum torquetur doloribus, venit linguae tentatio, accedit ad lectum aut muliercula aliqua, aut vir, si vir dicendus est; et dicit aegroto, Fac illam ligaturam, et sanus eris: adhibeatur illa praecantatio, et sanus eris. Ille et ille et ille, interroga, sani inde facti sunt. Non cedit, non obtemperat, non cor inclinat; certat tamen. Vires non habet, et diabolum vincit. Fit martyr in lecto, coronante illo qui pro illo pependit in ligno.
15.1.1
SERMO CCLXXXVII. In Natalis S. Joannis Baptistae, qui est VIII calendas julii. CAPUT PRIMUM.
15.1.1
Natalis dies Christi tantum et Joannis ab Ecclesia celebratus. Prolixa narratio, sed compensatur labor auditoris dulcedine veritatis. Illustrem nativitatem beatissimi Joannis praeconis et praecursoris Christi, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Hinc attendat Charitas vestra, quam magni hominis nativitas facta sit. Natalis dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriacharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos Natales celebrat, hujus et Christi. Tempora ipsa quibus nati sunt ambo, magnum mysterium praefigurant. Joannos magnus erat homo, sed homo. Tam magnus autem erat homo, ut quidquid plus illo esset, Deus esset. Qui post me venit, major me est. Dixit hoc Joannes: Ipse major me est. Si major te est, quid est quod ipsum majorem te, audivimus dicentem, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista? Si nemo hominum est te major, quid est ille qui te major est? Quis sit, vis audire? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Intertext edge

Open linked passage

Note