Sermones de tempore
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7335 Sedete
78.1
SERMO CCLXI. In die quadragesimo Ascensionis Domini, I. Habitus Carthagine in basilica Fausti.
78.1
Ascensio Domini sic celebranda, ut cum ipso ascendamus. Sursum cor, quandonam pietatis, quandonam superbiae. Resurrectio Domini, spes nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis enim hodie solemnia celebramus. Si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum cor habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Illi enim dicimus, qui ascendit, Domine, refugium factus es nobis. Resurrexit enim, ut spem nobis daret, quia resurgit quod moritur: ne moriendo desperaremus, et totam vitam nostram morte finitam putaremus. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo et de carne securitatem dedit. Ergo ascendit, quis? Qui descendit. Descendit, ut sanaret te: ascendit, ut levaret te. Cadis, si levaveris te: manes, si levaverit te. Sursum ergo cor, sed ad Dominum, refugium est: sursum cor, sed non ad Dominum, superbia est. Dicamus ergo illi resurgenti, Quoniam tu es, Domine, spes mea: ascendenti autem, Altissimum posuisti refugium tuum. Quomodo enim ad eum cor sursum habentes, superbi erimus, qui propter nos humilis factus est, ne superbi remaneremus?