Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones de tempore
Augustine of HippoTemp 81 · 7335-sedeteMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7335 Sedete
81.1
CAPUT IV.
81.1
Mundandum cor, quo videatur Deus. Nam quis tibi ostendit qualis sit Deus Christus? Ecce quod dignatus est dicere per servum suum, dicat et per istum servum suum, conservis meis, servis suis. Dictum est tibi, In principio erat Verbum. Quaerebas ubi esset, responsum est, Verbum erat apud Deum. Et ne verba contemneres ex consuetudine locutionis humanae, audisti, Deus erat Verbum. Adhuc quaeris qualis Deus? Omnia per ipsum facta sunt. Ama illum: quidquid amas, ab illo est. Non amemus creaturam, neglecto Creatore: sed attendamus creaturam, et laudemus Creatorem. Non tibi possum ostendere Deum meum: ostendo quae fecit, recolo quae fecit. Omnia per ipsum facta sunt. Fecit nova non novus; fecit temporalia sempiternus; fecit mutabilia, qui nescit mutari. Facta inspice, lauda factorem: crede, ut munderis. Videre enim vis? Bonam rem, magnam rem vis: hortor, ut velis. Videre vis? Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt. Prius ergo cogita de corde mundando: hoc habeto negotium, ad hoc te advoca, insta huic operi. Quod vis videre mundum est, immundum est unde vis videre. Cogitas Deum quasi aliquam istorum oculorum immensam vel multiplicem lucem, auges tibi spatia quanta vis: non ponis finem ubi non vis, ponis ubi vis. Phantasmata sunt ista cordis tui, immunditia est ista cordis tui. Tolle, abjice. Si terra tibi in oculum caderet, et velles ut ostenderem tibi lucem; prius tui oculi quaererent mundatorem. Tantum immunditiae est in corde tuo: ibi avaritia non parva immunditia est. Congeris quod tecum non tollas. Nescis quia cum congeris, ad cor tuum lutum trahis? Unde videbis ergo quod quaeris?

Intertext edge

Open linked passage

Note