Sermones dubii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 21440 Serdub
27.2
Divitiae in coelum erogando levantur. Eleemosyna fenus apud Deum. Quaeres fortasse quomodo illuc rem tuam leves? Noli aestuare, et cogitando scalas aut aliqua machinamenta quaerere. Sed quomodo solet fieri civibus peregre constitutis, fac trajectitium. Multi sane hoc faciunt, cum idoneos inveniunt, dant impigre. Fecit Dominus tuus Christus, sursum dives, hic pauper. Esurit hic: trajectitium a te petit, aequum restituet. Quid ergo dubitas, quare differs dare? aut non est idoneus reddere? Da pauperibus, non perdes, noli timere: ipsi das, cum uni ex minimis ejus das. Audi Evangelium. Cum illi ad dexteram positi expavescerent, enumeratis quibusdam necessitatibus, dicentes, Quando te vidimus in his? respondet Dominus, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ego, inquam, accepi, quando pauper accepit: in illo esuriebam, in illo satiabar. Da securus: Dominus accipit, Dominus petit. Non haberes quod ei dares, nisi prius ab illo acciperes. Si homines fenerares, gravares: non est hic talis qui fenore gravetur. Si vis fenerator esse, apud me esto, dicit tibi Deus, mihi da: ego cum usuris restituo. Jam nunc erige te; dilata avaritiam tuam. Pro uno forte solido, non decem, non centum, non mille, non terram, sed coelum accepturus es. Si dares libram aeramenti et acciperes argenti, aut libram argenti et acciperes auri, felicem te gauderes. Mutabitur revera quod das; non aurum, non argentum, sed vita aeterna tibi fiet. Mutabitur, quia tu mutaberis. Qui dedit, fiet angelus. Quod dedit, fiet sedes angelica. Remedium non est quod liberet a morte, nisi eleemosyna. Difficile est vitam istam ducere sine peccatis cuilibet hominum. Erogate ergo, fratres mei, distribuite res vestras: facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum manentem in coelo. Audite Psalmum: Quanquam in imagine ambulat homo, vane autem conturbatur; thesaurizat, et nescit cui colligat. Date et dabitur vobis.
28.1
SERMO CCCXCI . Ad juvenes .
28.1
A tentatione nulla aetas vacat. Non puerilis. Ad vos mihi sermo est, o juvenes, flos aetatis, periculum mentis. Tempus quidem omne, atque omnis aetas, qua corruptibilis caro illa portatur, vacare a tentationibus non potest. Et tamdiu quisque bonus in agone luctatur, ne ab adversario superetur, in periculis agit, quamdiu cum illo, sicut in arenoso quodam stadio, sic in ista mortalitate contendit. Mox enim ut homo saeculo nascitur, et vitam plenam miseriae, velut propheta futuri laboris sui, praeconio lacrymosae vocis ingreditur; etiam si nondum in animo suo, in animo tamen parentum suorum vel quorumlibet hominum, in quorum manibus nutrienda ejus infirmitas jacet, tentari jam potest, et diaboli circumventionibus rapi, aut per ligaturas exsecrabilium remediorum, aut per sacrilega sacra Gentium, aut si forte mors urget, negligentia renuntiationis in Baptismo salutari. Et, ut brevi complectar, tentatur illa aetas, cum a suis in mundo diligitur, et in Christo negligitur. Trahit enim secum propaginem mortis, et in illo peccati vulnere radicatur, quod primo homini ex quo corruptionis originem duximus, venenoso dente serpentis inflictum est. Unde sanctus Job neminem mundum dicit, a peccati utique sordibus, nec infantem cujus est unius diei vita super terram. Sed de jam nato quid loquar, cum David luctuosa voce clamet et dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea? Superflua enim possent videri Baptismata recentium parvulorum, nisi omnes in Adam morerentur, et originale peccatum per parentum viscera usque ad fructum prolis tramite mortalitatis excurreret: cum et mortalem creaturam Dominus omnipotens lege sui ordinis format, et immortalitatem renovationis optimus pater misericordiae gratia subministrat.
28.2
Nec senilis. Quod si nec infantia mortalis hominis propter corruptionis vinculum a tentationibus vacat, quid de caeteris aetatibus dicam? An forte senilis excepta est, et in carne jam vicina cadaveri sanguis ac membra illicitae concupiscentiae friguerunt, et a fesso ac prope mortuo jam corpore materies tentationis emarcuit? Imo vero tantus est in malis senibus plerumque gurges aviditatis et insatiabilis vorago ventris et gutturis, ut quanta boni senes prudentia serenantur, tanta isti vinolentia sepeliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera et succo exhausta curventur, ut ad vigorem pristinum reparandum ebrietatis inundatione riganda sint. Quid avaritia, quae radix est omnium malorum, nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum ferventius inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit? mirabili sane dementia. Gravioribus enim sumptibus se onerare festinat, cum jam pervenerit quo tendebat.
28.3
Juvenilis validius impugnatur. Si ergo puerilis et senilis aetas non est a tentationibus libera, quarum altera, id est puerilis, nondum pene ingreditur, altera jam egreditur istam vitam; et altera paulo ante non erat, altera paulo post non erit: quid sentiendum est, quid dicendum est de flagrantia juvenilis aetatis, quae utriusque in medio constituta, et ab infirmitate pueritiae jam recessit, et nondum ad torporem senectutis accessit? Haec pluribus atque majoribus tentationum tempestatibus quatitur, haec fluctuum crebriore impetu saeculi exundantis operitur. Praesumit viribus, formae dignitate jactatur, pompa rerum temporalium praefulgere aut exoptat aut gaudet. Itaque juventuti malorum venenum est quidquid veritas praecepit, esca est quidquid diabolus suggesserit: sed amaritudo justitiae medicamentum est ulceris aetatis; dulcedo autem injustitiae muscipula est temeritatis. Ad hoc pertinet quod scriptum est, Dulciora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici; et illud quod ait David, Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Urat veritas, et tamen sanet: nam oleum peccatoris adulatio assentatoris mulcet, sed decipit. Ibi enim lenitur superbia; sed labitur vita. Loquitur enim Propheta ex persona ejus qui jam medicum quaerit, qui manum curantis etiam cum doloris acerbitate supportat, qui aegritudinem suam sanari potius quam laudari desiderat. Periculosum vero est ulcus juventutis, quod cupiditatibus ignescit, spe tumescit, voluptatibus contabescit. Sed spes ista desperatorum est, spes rerum periturarum, quae animae miserae non solvit, sed inflat affectum, facitque illam tactum non ferre veritatis; ut etiam de sua immortalitate desperans, amet dicere, amet etiam qui ista sibi dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: oderit autem dicere et audire, Sobrii estote, justi, et nolite peccare. Amet perniciosam inimici lenitatem, oderit salubrem medici asperitatem. Ista perversitas, ista vesania in juvenili aetate maxime formidanda est.
28.4
Luxuriantium verba. Mollitiem sequitur crudelitas. Hinc ille nascitur sermo hominum in flagitia diffluentium, et inde in scelera crudescentium: Dixerunt enim cogitantes apud se non recte, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et paulo post: Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et caetera, quae in eodem loco attexuntur gestientis verba luxuriae, hominum de vita aeterna desperantium, et spem suam tanquam in arena torrentis, ita in temporali carnis corruptione ponentium. Ex hac autem immoderatione libidinum et putrentium vermibus flagitiorum, videte in quae facinora et in quam immania scelera prosilitur. Exhausti enim atque subversi immoderatorum delictorum turpium corruptelis, dum severitatem veritatis sibi contradicentis oderunt, Opprimamus ergo, inquiunt, pauperem justum, et non parcamus viduae, nec senes revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod infirmum est enim, inutile invenitur. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Talia de Domino nostro Jesu Christo Judaeorum impietas cogitavit. Quod manifestius in verbis consequentibus invenitur: post paulo enim dicunt, Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Deinde rursus paulo post dicunt: Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius. Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus ex sermonibus illius. Sed attendite quam de illis sententiam ferat Spiritus sanctus, quando statim subjungit: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia illorum. Omnia igitur horrenda facinora, quae timentur in sceleratis hominibus, videte de qua labe consurgant. Quid enim mollius quam illa luxuria? quid durius quam ista crudelitas? Jamdudum dicebant, Fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; et non praetereat nos flos temporis, et ubique relinquamus signa laetitiae: nunc dicunt, Opprimamus pauperem, non parcamus viduae, nec revereamur senem. Circumveniamus justum, contumelia et tormento interrogemus eum, morte turpissima condemnemus eum. Vinum sequitur furor, unguenta tormenta, sanguis rosas, ira laetitiam. A talibus ligatus, caesus, interfectus est Dominus. Quis de coronis florentibus cruenta vincula formidaret? Quis de suavibus poculis dolores saevissimos praevideret? Quis de mollibus pratis tam dirum crucis lignum praenosceret? Et tamen nulla aetas in illa luxuria, nisi juventus, flori temporis comparata est. Sic enim dixerunt: Utamur creatura tanquam in juventute celeriter.
28.5
Juvenes sensibilibus non capiantur. Ad sapientiae amorem se convertant. Vos ergo, o juvenes, maxime monemus et hortamur, ut verae virtutis pulchritudine capiamini. Nulla species vos terrestris, nullus fulgor metallorum, nulla nemorum amoenitas, nullae florum purpurae, nullus vel naturalis vel adhibitus carnis ornatus, nullus quarumlibet chordarum atque tibiarum sonus, nulla odorum jucunditas, nulla saporum suavitas, nulli amplexus, pulchritudini, inspirationi, dulcedini, fomentis sapientiae conferantur. Ab his enim quae turpiter amantur, non ab ipso amore prohibemus. Amare vultis? Amate sapientiam, ambite ut perveniatis ad eam. Ut non vos exhorreat ejus aspectus, in homine vos interiore componite. Sicut lascivi oculi ornamenta corporis, sic illa cordis inquirit. Nec de vestris divitiis haec ornamenta proferatis: quia odit superbos et quasi de suo se jactare cupientes. Quid autem habes quod non accepisti? Ipsa ergo donat unde illi placeas. Tantum dilige eam, et servabit te; circumda eam, et exaltabit te; honora eam, et amplexabitur te: ut det capiti tuo coronam gratiarum. Clara est et quae nunquam marcescet sapientia, et facile invenitur ab his qui diligunt illam. Proponite hanc adjungere vobis, in illam suspirate, in illam exardescite, in illam deperite. Te ipsum abnega tibi; ne illi te abneges dum places tibi. Non habet amaritudinem conversatio illius. Si amatores estis, hanc amate; si formosi estis, Deo placete; si juvenes estis, diabolum vincite. Daniel ab angelo vir desideriorum appellatus est. Quae illa ejus erant desideria, nisi quibus in sapientiae pulchritudinem ardenter inhiabat; quia et in juvenili aetate calcavit lasciviam, et regum superbiam pressit captivus, et ora leonum clausit inclusus?
28.6
Feminis etiam junioribus dicta conveniunt. In ecclesiis non se ostentent. Nec vos, feminae adolescentulae, alienum a vobis arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen ut confundam vos, haec dico, sed ut filias meas charissimas moneo: juvenilia desideria fugite. Nuptae Susannam, viduae Annam, virgines Mariam cogitate. Nec in publicum propterea procedatis, ut florem feni vestri oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flores feni. Quid ergo facietis cum fenum aruerit, flos deciderit? Verbum autem Domini, quod manet in aeternum, cineres vestros non facile inventurum putatis, quod nunc superba aetatis viriditate contemnitis? Ecce iterum dico atque contestor, juvenilia desideria fugite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tanquam Dei verbum cum honore et timore suscipitis, non solum pulchri ante oculos Dei, sed etiam sani eritis. Si autem de hac admonitione nostra etiam jocos fortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis ferramentis medici mortifera vobis vulnera infligetis. Certe Judaei qui Dominum crucifixerunt( cum audimus, horrescimus et ingenti exsecratione prosequimur), sed tamen illi cum de sua luxuria cogitarent, deliciosorum agrorum solitudines meditabantur, dicentes: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Quomodo ergo parceret Christo, si eum invenisset in terra, qui quidem non solitaria prata irritandis libidinibus suis, sed frequentissimas ecclesias elegit regnantis in coelo? Ecce tertio contestor et dico, desideria juvenilia fugite. Danielis desideriis aestuate. Filii, a juventute vestra eligite doctrinam, et usque ad canos invenietis sapientiam.
29.1.1
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos . CAPUT PRIMUM.
29.1.1
Mulier curvata symbolum generis humani. Apostolum audivimus nobis dicentem, Legatione fungimur pro Christo, exhortantes reconciliari Deo. Non exhortaretur ut reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus inimicus Salvatori, amicus captivatori: hoc est, inimicus Deo, amicus diabolo. Et totum genus humanum, tanquam ista mulier, curvatum erat ad terram. Jam intelligens quidam inimicos istos, clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam. Diabolus et angeli ejus animas hominum curvaverunt ad terras, id est, ut pronae in ea quae temporalia sunt et terrena, superna non quaererent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis: et jam oportebat eam solvi a vinculo suo, et solvi in die sabbati. Calumniabantur autem erigenti, qui, nisi curvi? Quandoquidem et ipsa quae Deus praeceperat non intelligentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi carnaliter celebrabant, spiritualiter non videbant.
29.2.1
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos . CAPUT II.
29.2.1
Concubinas habere non licet; nec maritatas uxores ducere; nec a marito repudiatas. Audite, charissimi, membra Christi et matris Catholicae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod dico fidelibus, audiant competentes; quod dico competentibus et fidelibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus et poenitentibus, audiant catechumeni, audiant omnes: omnes timeant, nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne sit vobis in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis non licet. Sufficiant vobis aut uxores aut nec uxores: concubinas vobis habere non licet. Audiat Deus, si vos surdi estis; audiant Angeli ejus, si vos contemnitis. Concubinas vobis habere non licet. Et si non habetis uxores, non licet vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, ut ducatis uxores; quanto magis damnatio vobis erit, si habere volueritis et concubinas et uxores? Non vobis licet habere uxores, quarum priores mariti vivunt: nec vobis, feminae, habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt ista conjugia, non jure fori, sed jure coeli. Nec eam feminam quae per repudium discessit a marito, licet vobis ducere vivo marito. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere: sed illa vivente non licet alteram ducere. Et vobis, feminae, nec illos viros a quibus per repudium discesserunt uxores eorum, maritos habere conceditur; non licet: adulteria sunt, non conjugia. Contemnitur Augustinus, timeatur vel Christus. Nolite imitari turbam malorum, infidelium, filii mei: nolite sequi vias latas, quarum finis ad interitum ducit. Qui baptizatus fuerit, aut continentiam Deo voveat, aut permaneat cum uxore sua, aut si non habet, ducat uxorem.
29.3.1
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos . CAPUT III.
29.3.1
Poenitentia iis qui a castitatis proposito lapsi sunt amplectenda. Publica poenitentia. Theodosii poenitentia. Audite me, fideles, id est baptizati. Quare moriemini jam renati? Quando baptizati per vias tortuosas et lubricas et immundas itis, nescitis quia peritis? Peritis, filii mei, credite. Non vultis credere? Quid vobis facio? Qui fideles estis, et auditis me, si forte talia commisistis, nolite addere; et ut vobis Deus ignoscat, orate. Si non potuistis habere, vel noluistis, pudicitiam conjugalem seu continentiam, et deviastis a proposito vel vinculi conjugalis vel devotae continentiae, sit in vobis dolor et humilitas poenitentiae. Apertius dico: nemo dicat, Non intellexi. Qui post uxores vestras vos illicito concubitu maculastis, si praeter uxores vestras cum aliqua concubuistis; agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago: novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo sine causa dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt in coelo? Ergo sine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei? frustramus Evangelium, frustramus verba Christi? Promittimus vobis quod ille negat? Nonne vos decipimus? Job dicit, Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea. Talis justus, thesauri divini obryzum, tali camino probatus ista dicit; et resistit mihi filius pestilentiae, et erubescit genu figere sub benedictione Dei superba cervix, mens tortuosa? Fortassis, imo quod non dubitatur, propterea Deus voluit ut Theodosius imperator ageret poenitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non potuit; et erubescit senator, quod non erubuit imperator? Erubescit, nec senator, sed tantum curialis, quod non erubuit imperator? Erubescit plebeius sive negotiator, quod non erubuit imperator? Quae ista superbia est? Nonne sola sufficeret gehennae, etiamsi adulterium nullum esset?
29.4.1
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos . CAPUT IV.
29.4.1
Christianae mulieres quomodo zelare debeant viros suos. Postremo, fratres mei, audiunt me viri, audiunt me feminae, quid ad me irascimini? Utinam faciatis quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare. Timere debeo, ne contingat mihi quod contigit apostolo Paulo, quod modo cum legeretur, si intenti fuistis, audistis: Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans? Et si ita est, fiat. Si necesse est ut inimicus sim vobis, melius vobis opto esse, quam justitiae. Commendo vos custodiendos etiam uxoribus vestris. Filiae meae sunt, sicut et vos filii mei estis. Audiant me: zelent viros suos; non sibi servent vanam gloriam, qua solent a maritis impudicis matronae laudari, quia impudicitiam virorum suorum aequo animo ferunt. Nolo talem patientiam habeant christianae mulieres: prorsus zelent viros suos; non propter carnem suam, sed propter animas illorum. Omnino ego moneo, ego praecipio, ego jubeo: episcopus jubet, Christus in me jubet. Novit ille in cujus conspectu ardet cor meum. Ego, inquam, jubeo. Nolite viros vestros permittere fornicari. Interpellate contra illos Ecclesiam. Non dico, judices publicos, non proconsulem, non vicarium, non comitem, non imperatorem; sed Christum. In caeteris omnibus ancillae estote virorum vestrorum, subditae ad obsequium. Nulla sit in vobis protervitas, nulla superbia, non contumeliosa cervix, non aliqua inobedientia: prorsus tanquam ancillae servite. Sed ubi ventum fuerit ad illud negotium, ubi vos beatus Apostolus aequavit, dicens, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; subintulit, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quid te extollis? Audi quod sequitur: Similiter et vir non habet corporis sui potestatem, sed mulier. Ubi ad hoc ventum fuerit, clamate pro re vestra. Aurum tuum vendit maritus pro necessitate sua: ferto, femina; ferto, ancilla; noli litigare, noli contradicere. Contemptus auri tui, dilectio est viri tui. Si villam tuam pro necessitate sua vendat, quae est et tua( non enim potest esse ipsius, quae non sit tua, si est charitas in te, quae debet esse in uxore), ferto patienter; et si dubitat, tu offer: contemne omnia propter amorem viri tui. Sed castum opta, pro castitate litiga. Patienter pereat villa tua, non anima ipsius te patiente pereat.
29.5.1
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos . CAPUT V.
29.5.1
Caput mulieris vir. Ducat hic in bonum, illa sequatur. Non dico viris, ut in hac causa zelent uxores suas. Scio quia faciunt, novi. Quis ferat uxorem adulteram? Et imperatur feminae ut ferat adulterum virum! O justitia! Quare, rogo te? quare? Quia ego sum vir. Vir es? in fortitudine tua probemus, quia vir es. Vir es? vince libidinem. Quomodo vir, quo uxor est fortior? Tu es caput mulieris, vir, verum est. Si caput est, ducat, uxor sequatur. Sed ubi recta est domus, caput mulieris vir. Si caput es, duc: sequatur illa caput suum. Sed vide quo eas. Noli ire quo non vis ut sequatur: noli ire quo times pedissequam, ne in foveam adulterii simul ruatis: ne cum tu facis, doceas quod facis. Dolet tibi anima, si in foveam adulterii ambo simul ruatis: doleat tibi, si tu solus ruas. Zelas, non vis ut ruat illa: time, tu noli ruere. Nolite autem, pudicissimae feminae, imitari impudicos viros vestros. Absit a vobis. Aut vobiscum vivant, aut soli pereant. Impudico marito non debet mulier pudicitiam, sed Deo illam debet, Christo illam debet. Non propter illum faciat, qui non meretur; sed propter Christum faciat. Pretium suum attendat, tabulas suas legat. Postremo quod libet sentiat, qui forte indignatur, quia talia disputo: nam scio, qui sapiunt, amant inde me; quia non sine causa scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe insipientem, et adjiciet odisse te. Non dixit, Incipiet; sed, adjiciet: quia jam oderat. Ergo scio quia sapientes amant me in hoc. A communione se cohibeant, qui sciunt quia novi peccata ipsorum; ne de cancellis projiciantur. Quorum autem nescio, hos coram Deo convenio. Agant etiam ipsi poenitentiam, et deinceps ab immunditia abstineant fornicationum suarum.
29.6.1
SERMO CCCXCII . Ad conjugatos . CAPUT VI.
29.6.1
Poenitentes mutentur. Catechumeni imitentur bonos de Ecclesia. Poenitentibus dico: quid est quod agitis? Scitote, nihil agitis. Quid prodest quia humiliamini, si non mutamini? Catechumenis dico: exardescite voluntate ad percipiendam gratiam. Sed eligite vobis in Ecclesia Dei quos imitemini. Si non inveneritis: heu mihi, Deus meus! quid est quod dico, Si non inveneritis? Ergo in populo fidelium non est quem inveniatis? Per tot annos, tot homines sine causa baptizavimus, si non ibi sunt qui servent quod acceperunt, qui custodiant quod audierunt. Absit a me ut hoc credam. Melius non vobis essem episcopus, si hoc ita est. Sed spero esse, credo esse. Inde est autem misera conditio mea, quia plerumque cogor adulteros nosse, castos nosse non possum. In occulto est unde gaudeam, in publico est unde torquear. Ergo desiderate gratiam Dei, eligite quos imitemini, cum quibus vivatis, et cum quibus colloquia dulcia charitatis habeatis. Nolite admittere susurrationes malas. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Vivite sicut spicae inter zizania: ferte tribulationes hujus saeculi, sicut grana in area. Veniet ventilator: nemo sit passim isto tempore separator.
30
SERMO CCCXCIII . De poenitentibus .
30
Poenitentia non vera, si non vita mutatur. Poenitentia in extremis quam incerta. Poenitentes, poenitentes, poenitentes( si tamen estis poenitentes, et non estis irridentes), mutate vitam, reconciliamini Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo. Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam? Poenitentiam agis, genu figis, et rides, et subsannas patientiam Dei? Si poenitens es, poeniteat te: si non poenitet, poenitens non es. Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere. Si adhuc facis, certe non es poenitens. Equidem, charissimi, aegrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel portantur ad ecclesiam, et baptizantur, et renovantur, et felices hinc erunt. Sed non ipsa est causa poenitentiae. Qui nondum accepit Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari, ne judicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et reconcilietur, cum vivit, dum sanus est. Exspectat etiam ipse tunc reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse, exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei, timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit, quae quotidie dimittuntur in oratione dicenti, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quando diem finierit, vitam non finit, sed transit de vita in vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem vadit. Baptizatus autem desertor et violator tanti Sacramenti, si agat poenitentiam ex toto corde, si agat poenitentiam ubi Deus videt, qui vidit cor David, quando increpatus a propheta, et graviter increpatus, post comminationes Dei terribiles exclamavit, dicens, Peccavi; et mox audivit, Dominus abstulit peccatum tuum: Tantum valent tres syllabae. Tres syllabae sunt, Peccavi: sed in his tribus syllabis, flamma sacrificii cordis ascendit in coelum. Ergo qui egerit veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit, sicut ante poenitentiam vivere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, a populo diaboli separabitur. Si quis autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Non praesumo: non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens poenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc exit. Agens poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde securus sum, securus sum, et do securitatem: unde non sum securus, poenitentiam dare possum, securitatem dare non possum.. Quod dico attendite: debeo illud planius exponere, ne me aliquis male intelligat. Numquid dico, Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam, Liberabitur. Et quid dicis mihi? Nescio: non praesumo, non promitto; nescio. Vis te de dubio liberare? vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam, dum sanus es. Si enim agis veram poenitentiam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris: si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore, quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere poenitentiam ipsam, quando jam peccare non potes; peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis. Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do poenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene certum.
31
SERMO CCCXCIV. De Natali SS. Perpetuae et Felicitatis.
31
Duae gemmae hodie in Ecclesia refulserunt et una claritas: quia Perpetua et Felicitas una solemnitas; nec potest dubitari de felicitate, quae perpetuam possidet dignitatem. Junxit illas carceris custodia, junxit et gratia: quia non est in eis ulla discordia. Simul cautant in carcere, simul Christo obviam veniunt in aere; simul pugnant ad vaccam, simul intrabunt in patriam sempiternam; simul martyrium gerebant; una lactabat, altera pariebat. Perpetua dicebat, cum traderet infantem et amoveret lactentem: Quis nos separabit a charitate Christi? Felicitas de partu gemitus dabat, et post comites suos intrepida festinabat; et gemendo liberata, quid Christo dicebat? Dirupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis. Et beatus David ad ejus gemitum consolandum dicebat: Det tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. O fragilitas! Tenebrae fugiebant, et humana conditio non transibat. Sed qui mortem vicit, et illam a partus periculo liberavit, et Perpetuam a lactis pondere sublevavit. Cum enim scalae illius gradus ascenderent, et draconis insidiosa colla calcarent, venerunt ad viridarium coelestium pratorum, et invenerunt illic pastorem bonum animam suam ponentem pro ovibus suis, et lactis succum quaerentem a gregibus suis. Nam sedebat, inquit, pastor juvenis et senex, viridis aetate, canus capite, qui non novit senectutem. Juvenis in illo vultus micabat, quia idem ipse est, et anni ejus non deficient. Capite canescebat, quia justus Dominus justitiam diligebat, aequitatem agnoscebat in Martyribus. In circuitu ejus oves inclinatae cubabant, ipse eas digito pastorali mulgebat, in quibus inveniebat lactis copiam et fecundam pietatis conscientiam. Mulgebat digitis et alloquebatur paternis solatiis, promissis coelestibus praeparatis dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi. Et ostendit illis lactis alvea puro corde spumantia per lucidam eleemosynam, et dicit: Esurivi, et dedistismihi manducare; sitivi, et po tastis me. Accepit Perpetua a dulci pastore lac novum, antequam funderet sanguinem pretiosum. Responderunt, Amen, et coeperunt petere pietatem. Orabant in carcere, securae jam de pastore. Domine, inquiunt, non sit arida confessio nostra, ut et nos mereamur tuis pretiosis gregibus sociari, et a tuis martyribus non separari. Proponitur eis in visione palaestra, in amphitheatro arena pomposa. Adest ille Aegyptius, qui fuit in coelo Lucifer speciosus: ipse pugnaturus volutatur in pulvere, et Perpetua triumphatura Domino Salvatore, adjunxit manus in crucem, habens ante se dominicum juvenem defensorem. Accipit triumphum de victoria, et ramum consequitur de corona. Offeramus illi et nos munera nostra: alii eis in tempore offerebant visitationes carceris; nos offeramus illis votum solemnitatis, ut regnum mereamur cum omnibus sanctis.
32.1
SERMO CCCXCV. De Ascensione Domini, VI.
32.1
Hodierno die Ascensionem Domini in coelum celebramus: Sursum cor non inaniter audiamus, et integro corde cum illo ascendamus, docente Apostolo et dicente, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Necessitas actionis in terra sit; voluntas ascensionis in coelo. Spes hic, res ibi. Veniet enim tempus, quando res ibi. Quando autem res ibi, spes nec hic, nec ibi: non quia inanis est spes; sed quia finitur, quando venerit res. Denique audite de spe quid dixit Apostolus. Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod autem videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Attendite in ipsis rebus humanis, et considerate quod si sperat aliquis ducere uxorem, adhuc ergo nondum habet. Nam si habet, quid sperat? Ducit ergo uxorem, quam sperabat; et jam non sperabit. Feliciter ergo finitur spes, quando venerit res. Sperat quispiam peregrinus ad patriam suam se esse venturum: quamdiu ibi non est, sperat; cum venerit, jam non sperat. Spei enim successit res. Feliciter spes finitur, quando quod sperabatur tenetur. Modo ergo, charissimi, quod audistis ut sursum cor habeamus, ipso corde fit ut de illa futura vita cogitemus. Hic bene vivamus, ut ibi vivamus.
32.2
Ecce enim quanta dignatio Domini nostri: qui fecit nos, descendit ad nos; quia cecideramus ab illo nos. Et ut veniret ad nos, non ipse cecidit, sed descendit ad nos. Si ergo descendit ad nos, levavit nos. Jam in corpore suo levavit nos caput nostrum: ubi est, sequentur et membra. Quia quo praecessit caput, secutura sunt membra. Ille est caput, nos sumus membra. In coelo est ille, nos in terra. Quasi longe est ille a nobis? Absit. Spatia si interroges, longe est: charitatem interroga, nobiscum est. Si enim non esset ille nobiscum, non diceret ille in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Si non est nobiscum, mentimur quando vobis dicimus, Dominus vobiscum. Non de coelo clamaret Saulo persequente, non ipsum, sed sanctos ejus, servos ejus; et quod familiarius dixerim, membra ejus: Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce ego hic sum in coelo, tu in terra, et in persecutoribus. Quare me? Quia membra mea: per quae membra mea ibi sum. Non enim si calcetur planta, non clamat lingua. Ille ergo per quem factum est coelum et terra, propter eum quem fecit de terra, descendit in terram, et in coelum hinc levavit terram. Quod ergo in illo praecessit, in finem speremus. Reddet nobis quod promisit: securi sumus, cautionem fecit, Evangelium scripsit; reddet nobis. Plus est quod impendit nobis. Num putamus enim non eum redditurum vitam suam, qui pro nobis jam erogavit mortem suam? Humilitatem passionis, injurias, contumelias, omnes indignitates in terra suscepit pro nobis: regnum, felicitatem, immortalitatem, aeternitatem non donabit nobis? Mala nostra pertulit, bona sua nobis non donabit? Ad hanc spem, quia promissor est verax, securi ambulemus: sed sic vivamus, ut bona fronte illi dicamus, Fecimus quod jussisti, redde quod promisisti.
33.1
SERMO CCCXCVI. In assumptione episcopi.
33.1
Vos quidem, fratres, consolatorem quaeritis: sed etiam nos consolandi sumus; et consolatio nostra nullus hominum est, sed qui facit hominem; quoniam qui fecit reficit, et recreat qui creavit. Non possumus per infirmitatem nisi contristari; sed per spem debemus consolari. Omnes bonos diutius nobiscum vivere volumus, et in hac asperrima vita deseri a comitibus nolumus; sed praevenientes nos qui bene vixerunt, hortantur exemplo suo, ut sive diu hic vivamus, sive cito hinc eamus, sic vivamus, ut ad ipsos veniamus. Quia id ipsum hic diu vivere, nihil est aliud, quamdiu molestias sustinere. Cum Deo autem vivere et apud Deum, sine ulla molestia est vivere, et sine ullo timore ne pereat felicitas, quae non habet finem. Nec debemus arbitrari episcopum vestrum, fratrem nostrum, cito hinc isse, et parum vixisse. Recte enim ibi non parum vivitur, ubi cum multum dicitur, non finitur. Nam hic etiam quod multum est, cum finitum fuerit, pro nihilo deputabitur. Nec tamen parum hic vixit, si ejus opera cogitemus, non annos numeremus. Quanti alii fortasse quod per multos annos non dimidiarunt, ille paucis annis implevit? Nihil ergo aliud erat, hic eum velle tenere, nisi ejus felicitati invidere.
33.2
In hoc enim habemus tristitiam de homine sicut homines. Quid ergo faciemus, ut non simus homines? Homines ergo de hominis abscessu humaniter contristamur: sed quomodo audivimus lectionem divinam, quod consummatus in brevi replevit tempora longa? Ergo illic tempora computemus, sicut computatur dies. Quidquid ergo vobiscum egit hortando, loquendo, se ipsum proponendo ad imitandum, ad Deum laudandum et colendum, tenete; et Memoria ipsius ornatissima vos eritis. Non enim hoc illi magnum est, recondi tumulis marmoratis; sed condi in cordibus vestris. Vivat sepultus in vivis sepulcris. Sepultura enim ejus memoria vestra est. Apud Deum vivit, ut felix sit; apud vos vivat, ut felices sitis. Exhortari vos ad fidelem prudentiam multis verbis fortasse possemus, nisi et nos dolore humano vix loqui sineremur. Proinde quia donavit nobis Deus, ut morienti ad tempus praesentes essemus; quoniam donavit nobis, ut funus ejus deduceremus: deductio quae debetur charitati, nihil addit felicitati: donavit etiam, ut sanctitatem vestram videremus, vosque alloqueremur, ut pro modulo nostro consolandi vos consolaremur: quidquid nos dolor dicere non permittit, cogitando supplete; et noster animus in recordatione tanti viri, etsi habet humanum moerorem, non habet infidelem desperationem.