Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
13.1
SERMO XIII. In Natali Laurentii martyris .
13.1
I. Laus S. Laurentii, et quomodo agenda Festa martyrum. II. Martyrum exemplum stimulus ad bene vivendum, et vigilandum contra diabolum. III. Nos potius Abrahae filii, quam Judaei. IV. Contra eos, qui Martyrum Memorias intemperantia profanant. V. Afflictis Pauli exemplum proponitur. VI. Charitas materna in Paulo, et magis in divina Sapientia. VII. Bona opera parit necessitas. VIII. Vita isthaec perpetua pugna est cum morte. IX. Bona vitae aeternae captum nostrum excedunt. X. Mutuum Orationis suffragium commendatur.
13.1
PROPTER fastidium auditoris sermo subtrahendus fuit, sed propter obsequium Martyris exhibendus. Ita ergo adjuvante Domino moderabitur, ut nec onerosus sit, nec forte diminutus, quantum sufficientiae satis est. Illuxit dies Romae solemnissimus, qui magna frequentia populi celebratur. Adjungimur nos, quamvis absentes corpore, praesentes tamen spiritu fratribus nostris in uno corpore sub uno capite. Neque enim, ubi sepulcrum corporis ejus est, ibi tantum memoria meriti ejus. Devotio ubique debetur. Caro uno loco ponitur, sed spiritus victor cum illo est, qui ubique est. Erat beatus Laurentius in corpore, sicut accepimus, adolescens, vir gravis in animo, quem multum commendabat aetas viridior, corona immarcescibilior. Erat autem diaconus, officio inferior episcopo, corona aequatus Apostolo. Haec autem solemnitas omnium Martyrum gloriosorum ad hoc instituta est in Ecclesia, ut ad imitationem, qui non viderunt patientes, adducantur fide, commemorentur solemnitate. Excideret enim fortasse de cordibus hominum, quod non anniversariis ordo repeteret. Et non omnium martyrum ubique possunt esse ferventes solemnitates, nam quotidie non deessent. Non enim vel unus dies inveniri in anni cursu potest, quo non per diversa Martyres coronati sunt. Sed ferventiores solemnitates, si continuae essent, afferrent fastidium; intervalla autem renovant affectum. Nos tantum audiamus quod jussum est, attendamus quod promissum est. In cujuslibet Martyris solemnitate ita praeparemus cor nostrum festivitati ejus, ut non separemur ab imitatione ejus.
13.2
Homo enim erat, et nos homines sumus. A quo ille factus est, ab ipso et nos. Quo pretio emptus est, ipso et nos. Non debet itaque homo Christianus dicere: Quare ergo? Imo non debet dicere: Ego non. Sed: Quare et ego non? Audistis beatum Cyprianum martyrum et exemplum et tubam: In persecutione, inquit, militia, in pace conscientia coronatur. Nemo ergo sibi putet deesse tempus. Non semper adest tempus passionis, semper autem est devotionis. Nec se quisquam infirmum putet, ubi Deus vires operatur, ne, cum sibi timet, de ipso operatore desperet. Propterea id exemplis Martyrum omnes aetates Deus esse voluit, et utrumque sexum. Coronati sunt senes, coronati sunt juvenes, coronati adolescentes, coronati pueri, coronati viri, coronatae foeminae. Et in foeminis omnis aetas coronata est, nec dixit foemina: Impar sum sexu ad devincendum diabolum. Attendit magis hostem dejiciendum, a quo dejecta est, et expugnandum fide, cui consenserat seductione. Numquid et foeminae de suis viribus praesumpserunt? Omni enim homini dictum est: Quid enim habes, quod non accepisti? Gloria ergo Martyrum gloria Christi praecedentis Martyres, implentis Martyres, coronantis Martyres. Verumtamen, quamvis alio sit tempore pax, alio persecutio, deest alicui tempori occulta? Nunquam deest. Leo ille draco, nec semper saevit, nec semper insidiatur, sed semper persequitur. Quando saevitia est aperta, non sunt occultae insidiae. Quando occultae sunt insidiae, non est aperta saevitia. Id est, quando ut leo rugit, non ut draco serpit. Quando ut draco serpit, non ut leo rugit; tamen, quia aut leo est, aut draco, semper persequitur. Quando tacet fremitus, insidias cave. Quando insidiae produntur, in fremitu leonem devita. Et leo autem, et draco devitatur, si semper cor in Christo servetur. Quidquid in hac vita metuendum est, transiturum est. In alia vero vita, et quod amandum est, non transit, et quod timendum est, non transit.
13.3
Certe modo in Evangelio Dominus alloquebatur Judaeos, et dicebat eis: Vae vobis, Scribae, et Pharisaei! quia extruitis monumenta Prophetarum, et dicitis: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum. Certe testimonium perhibetis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum. Cum enim dixissent: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum, confirmaverunt se filios esse illorum. Nos autem, si rectum iter tenemus, non dicimus patres nostros, qui occiderunt Prophetas, sed patres nostros dicimus, qui occisi sunt a patribus illorum. Sicut enim degenerat quisque moribus, sic filius fit moribus. Quia utique, fratres, filii Abrahae dicti sumus, Abrahae nec faciem novimus, nec de genere ejus stirpem carnis ducimus. Quomodo ergo ejus filii? Non in carne, sed in fide. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Si ergo justus Abraham, quia credidit, omnes post Abraham imitantes fidem Abraham facti sunt filii Abraham. Judaei ex carne nati degeneraverunt, nos ex alienigenis orti imitando assecuti sumus, quod illi degenerando perdiderunt. Absit ergo, ut pater illorum Abraham, quamvis de carne venerunt Abraham. Patres illorum illi fuerunt, de quibus et ipsi confessi sunt. Si essemus, inquiunt, tempore patrum nostrorum, non eis consentiremus in necem Prophetarum. Quomodo dicis, te non fuisse consensurum eis, quos patres tuos dicis? Si patres erant, filius es. Si filius es, consensurus eras. Si autem consensurus non eras, filius non es. Si filius non es, non sunt illi patres. Dominus ergo ex hoc eos convincit facturos, quod illi fecerunt, quia patres suos eos esse nominaverunt. Certe, inquit, testimonium ipsi perhibetis vobis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas, quia dixistis eos patres vestros. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum.
13.4
Et nunc consideremus, qui sint filii occisorum, et qui sint filii occidentium. Et videtis multos currere ad Memorias Martyrum, benedicere calices suos de Memoriis Martyrum, redire saturatos de Memoriis Martyrum, et tamen discute illos, et invenies inter persecutores Martyrum. Per ipsos enim tumultus, seditiones, saltationes omnis luxuriae, quas odit Deus, et modo, quia illos jam coronatos lapidibus non possunt, calicibus persequuntur. Qui erant, et quorum filii erant, quorum saltationes recenti, et prope hesterna Memoria de loco sancti Martyris Cypriani prohibitae sunt? Certe saltabant ibi, et gaudebant ibi, et solemnitatem ipsam, quasi gauderent, magnis votis expectabant, et ad eum diem semper venire cupiebant. Inter quos numerandi sunt? Inter persecutores Martyrum, an inter filios Martyrum? Apparuerunt, quando prohibiti in seditionem tumuerunt. Filii laudant, persecutores saltant. Filii hymnos dicunt, illi convivia producunt. Non ergo interest, quomodo honorare videantur. Tales enim sunt, qui honorant, quales illi fuerunt, qui dixerunt: Si essemus illis temporibus, non consentiremus patribus nostris in necem Martyrum, aut in necem Prophetarum. Consentite modo fidei Martyrum, et credimus, qui non eratis consensuri interfectoribus Martyrum. Martyres unde coronati sunt? Credo, viam Dei ambulando, tolerando, inimicos etiam suos diligendo, pro eis obsecrando. Haec est corona Martyrum, hoc meritum Martyrum. Amas, imitaris, laudas, filius es Martyris. Vitam fers contrariam, referes et tunc manum contrariam.
13.5
Proinde, dilectissimi, quoniam persecutio, sicut dixi, nunquam deest, et diabolus aut insidiatur, aut saevit, semper parati esse debemus corde fixo in Domino, et, quantum possumus, inter istas molestias, tribulationes, tentationes orare nos fortitudinem a Domino, quoniam per nos ipsi parvi et nulli sumus. Quid de nobis dicamus? Paulum Apostolum, cum legeretur, audistis. Sicut abundant, inquit, passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum et consolatio nostra. Sicut in Psalmo dicitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae, Domine, jucundaverunt animam meam. Quomodo hoc dictum est in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, ita exhortationes tuae jucundant animam meam, sic dictum est ab Apostolo: Sicut abundant passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum consolatio nostra. Deficeremus, cum adesset persecutio, si deesset consolator. Et quia vires ipsae vel tolerandi, vel quaedam relaxatio vivendi ad tempus propter necessarium ministerium non erant ab ipsis, videte quid dixerit. Nolum vobis facio, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quia supra modum et ultra vires gravati sumus. Tribulatio illa transcendit vires humanas, numquid et auxilia divina? Supra modum, inquit, et ultra vires gravati sumus. Quantum ultra vires? Vide, quia de animi viribus dicit: Ita, ut taederet nos etiam vivere. Quomodo affectus erat Apostolus multitudine pressuram, ut, quem charitas vivere instigabat, taedium a vita prohiberet! Quomodo eum charitas vivere cogebat, charitas illa, de qua alio loco dicit: Permanere autem in carne necessarium propter vos. Ecce tanta increverat persecutio, et tanta tribulatio, ut taederet eum etiam vivere. Ecce timor et tremor venerunt super eum, et contexerunt eum tenebrae; sicut audistis, cum diceretur in Psalmo. Vox enim corporis Christi est, vox membrorum Christi. Vis ibi agnoscere vocem tuam? Esto membrum Christi. Timor, inquit, et tremor cecidit super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam! Nonne hoc videtur dixisse Apostolus, cum ait: Ita, ut taederet nos etiam vivere? Quodam modo taedium passus est a visco carnis, quando volare volebat ad Christum. Abundantia tribulationum infestabat viam, sed non intercludebat. Taedebat vivere, sed hoc non in illa aeterna vita, de qua dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Sed quia ex charitate hic tenebatur, quid sequitur? Si autem vivere in carne hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro. Compellor autem e duobus concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse. Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Manere autem in carne necessarium propter vos. Cesserat susurrantibus pullis suis, tegebat passis alis, fovebat pullos, sicut ipse ait: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos.
13.6
Et videte, fratres; modo lectum est in Evangelio: Quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti. Attendite gallinam, attendite et alias aves, quae in nostris oculis nidificant. Ova fovent, pullos nutriunt. Nullam videbitis infirmari cum filiis. Videte gallinae habitum, quando pullos alit, quemadmodum mutatur vox ejus, et in quamdam raucedinem frangitur. Pennae ipsae non collectae et alacres, sed hispidae et languidae, ita ut si videas avem aliam, cujus nidum ignores, non agnoscas, an ova habeat, vel pullos. Gallinam autem cum videris, etiamsi ova ejus non videas, nec pullos ejus videas, ex ipsa voce, et habitu corporis intelligas matrem. Quid ergo fecit mater nostra Sapientia? In carne infirmata est, ut pullos colligeret, ut generaret, ut foveret; sed infirmum Dei fortius est hominibus. Sub has alas infirmitatis carnis suae, sed sub occultam potentiam Divinitatis suae colligere volebat filios Jerusalem. Hoc Apostolum suum docuerat, quia hoc in illo ipse faciebat. Hoc enim ait ipse Apostolus: Vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur, Christi? Et passiones Christi dicit in se abundasse, non passiones suas, sed passiones Christi. Erat enim in corpore Christi, et erat membrum Christi, et quidquid cum pullis fovendis agebatur in Apostolo, et in membro suo, caput agebat. Hic ergo Apostolus attendens infirmitatem pullorum suorum affectu et desiderio, ut columba, volare cupiebat, sed charitate filiorum, ut gallina, remanebat. Ipsi, inquit, in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo, qui suscitat mortuos, qui de tantis mortibus eruit nos, et eruet, in quem speramus, quoniam et adhuc eruet. Eruit, et eruet quid ait? Servat vitam istam nostram vobis. De multis enim mortibus eruit, ne opprimeretur a persecutoribus, ne citius quam pullis opus erat, coronaretur, secundum illud, quod ait: Manere autem in carne necessarium propter vos. Sed hoc confidens, novi, quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei. Cupiditas ad alium rapiebat, necessitas alibi retinebat. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo multo magis optimum. Istud non dixit Necessarium, sed optimum. Quod est enim optimum, per se appetitur, quod necessarium, ex necessitate assumitur; inde necessarium nominatur.
13.7
Necessariae rei necessitas nomen imposuit. Proinde nunc nobis necessarius cibus est iste, quo utimur; ad sustentandam temporalem vitam necessarius cibus est; ille autem optimus cibus virtutis, et sapientiae, panis vivus, semper efficiens, nunquam deficiens. Ille optimus est, iste necessarius est. Proinde cum transierit ista necessitas famis, et sustentandi mortalis corporis, non erit iste cibus jam necessarius. Quid enim ait Apostolus? Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit. Quando autem evacuabit? Quando corpus hoc animale resurgens fit spirituale. Ibi enim nulla erit indigentia, et non ibi erunt opera necessitatis. Omnia enim ista, fratres, et bona, quae hic dicuntur, opera, et ea ipsa opera, quae monemur ut faciamus quotidie, necessitatis opera sunt. Quid tam bonum, quid tam praeclarum, quid tam laudabile Christiano, quam frangere panem esurienti? Egenum sine tecto inducere in domum? Videre nudum, et vestire? Videre mortuum, et sepelire? Videre litigantem, et concordare? Videre infirmum, et visitare, aut curare? Omnia haec laudabilia opera sunt. Attendite et videte, quia necessitas ea peperit. Frangis enim panem, quia vides esurientem. Si nemo esuriret, cui frangeres panem? Tolle necessitatem alterius miseriae, non erit opus tua misericordia. Sed tamen per haec opera, quae necessitas genuit, pervenimus ad illam vitam ubi necessitas non erit, quomodo per navem ad patriam. In patria semper mansuro, nunquam peregrinaturo navis opus non erit; sed illa navis, quae ibi opus non erit, illuc ipsa perducit. Cum perventum fuerit, ista non erunt, sed nisi hic adimpleantur, illuc perveniri non potest. Estote itaque alacres in bonis operibus necessitatis, ut sitis beati in perfruitione illius aeternitatis, ubi jam necessitas moritur, quia mater omnium necessitatum mors ipsa morietur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quando dicetur morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? absumptae morti, et devictae dicetur: Quia novissima inimica destruetur mors.
13.8
Modo autem omnibus necessitatis operibus cum morte pugnatur. Defectus enim omnis ad mortem trahit, et sustentatio omnis a morte revocat, et ita mutabile est corpus, ut quodam modo aliae mortes aliis mortibus pellantur. Quidquid assumitur, ubi diu perseverari non potest, quodam modo inchoatio mortis est. Jam videte istam vitam. Si quidquid assumitur, ubi permaneri diutius non potest; ubi, si diutius permanseris, moreris, inchoatio mortis est, et tamen, nisi assumatur, alia mors non pellitur. Verbi gratia, non manducat. Si manducaverit, et digerit, reficitur. Cum non manducat, assumit jejunium, ut mortem, quam factura erat crapula, repellat a se. Nisi assumpserit abstinentiam et jejunium, non a se illud repellet. Rursus in hoc jejunio, quod assumpsit, ut mortem crapulae repelleret, si perseverare in illo voluerit, aliam mortem famis timebit. Sicut ergo assumpsit jejunium, ut mortem crapulae devitaret, sic assumpturus est cibum ut mortem jejunii devitet. Quidquid enim horum assumpseris, si in eo perseveras, deficies. Ambulando fatigatus eras, si permanseris in ambulando, fatigatione ipsa deficies, et morieris. Ut ergo non deficias ambulando, requiescis sedendo. Perdura in sedendo, et inde morieris. Somnus te gravis oppresserat; evigilandum est, ne moriaris. Vigilando morieris, nisi rursus dormieris. Da mihi, quod assumas in adjutorium in malum, quod gravabat, pellendum, ubi securus ita sis, ut in eo perseverare velis. Quidquid assumpseris, hoc ipsum timendum erit. Ergo in omni mobilitate et mutabilitate defectionum, et adjutoriorum cum morte pugnatur. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, dicetur morti: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Videbimus, laudabimus, permanebimus. Nulla erit ibi indigentia, nullum adjutorium requiretur. Non invenis mendicum, cui panem frangas; aut peregrinum, quem in domum recipias. Non invenis sitientem, cui calicem porrigas; nec nudum, quem cooperias; nec aegrotum, quem visites; nec litigantem, quem concordes; nec mortuum, quem sepelias. Omnes cibo justitiae et potu sapientiae saginantur, omnes immortalitate vestiti sunt, omnes in patria sua aeterna vivunt. Omnium sanitas ipsa aeternitas est, aeterna sanitas, aeterna concordia. Nemo litigat, nemo judicem quaerit, nemo arbitrum compositionis, nemo sententiam ultionis. Nulla aegritudo, nulla mors.
13.9
Haec dicere potuimus, quae ibi non erunt; quae vero ibi erunt, quis dicat? Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Recte ergo Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Quidquid passus fueris, o Christianae, scito nihil esse ad id, quod accepturus es. Certe hoc fide retinemus, de corde tuo hoc non recedat. Non potes hoc capere, et videre, quid eris, quale ergo erit quod ab eo, qui capturus est, capi non potest? Utique nos erimus, quod erimus, et capere non possumus, quod erimus. Supergreditur omnem infirmitatem nostram, supergreditur omnem cogitationem nostram, supergreditur omnem intellectum nostrum, et tamen nos erimus. Dilectissimi, ait Joannes, filii Dei sumus; utique jam adoptione, fide, pignore. Pignus accepimus, fratres, Spiritum sanctum. Quando fallit, qui tale pignus dedit? Filii Dei, inquit, sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Dixit: Nondum apparuit, et id, quod Nondum apparuit, non dixit. Nondum apparuit, quod erimus. Diceret: Illud erimus, et tales erimus! Quidquid diceret, cui diceret? Non audeo dicere: Quis diceret? sed certe: Cui diceret? Et forte enim erat, qui diceret, quia ipse est, qui in Christi pectore recumbebat, et de ejus pectore in illo convivio sapientiam bibebat, qua sapientia saginatus eructavit: In principio erat Verbum. Ergo hoc dixit: Scimus, quia, cum apparuerit, quod erimus, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Cui similes? Utique ei, cujus filii sumus. Dilectissimi, ait, filii Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, cujus filii sumus, Quoniam videbimus eum, sicuti est. Jam modo, si vis esse, cui similis eris, si vis nosse, cui similis eris, attende ipsum, si potes. Nondum potes. Ergo nescis, cui similis eris, propterea nescis, quantum similis eris. Nesciendo ergo adhuc, quod est ille, nescis, quod eris et tu.
13.10
Hoc ergo meditantes, charissimi, semper expectemus gaudium nostrum sempiternum, et semper oremus fortitudinem in laboribus et tentationibus temporalibus, sive nos pro vobis, sive vos pro nobis. Ne putetis enim, fratres, nostras orationes esse vobis necessarias, et vestras orationes nobis non esse necessarias. Invicem nobis necessariae sunt orationes pro invicem, quia ipsae orationes pro invicem charitate conflantur, et hoc sacrificium tanquam de ara pietatis suavissime fragrat Domino. Si enim Apostoli dicebant, ut oraretur pro illis, quanto magis nos longe impares, sed utcumque vestigia eorum sequi cupientes, et quantum assequamur, nec scire valentes, nec dicere audentes. Illi ergo tales Viri orari pro se volebant ab Ecclesia, et dicebant: Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in diem Domini nostri Jesu Christi. Invicem pro se orabant ante diem Domini nostri Jesu Christi, gloria in die, infirmitas ante diem. Oretur in infirmitate, ut gaudeatur in gloria. Etenim diversis temporibus illuc tamen uno tempore omnes perventuri sumus. Hinc exeundi diversa sunt tempora; illic accipiendi unum tempus est. Semel enim et simul congregabimur, ut accipiamus, quod diversis temporibus et credidimus, et desideramus. Quemadmodum operarii illi in vinea alii ducti sunt hora prima, alii hora tertia, alii sexta, alii nona, alii decima. Diversis temporibus vocati sunt, sed uno tempore merces omnibus persolvitur. Conversi ad Dominum, etc.