Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Augustine of HippoIned 21 · 7505-serineMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7505 Serine
21.1
SERMO XXI. De verbis Psalmi XXXII, vers. 1, Exultate, Justi, in Domino, etc..
21.1
I. Quos deceat Laus Dei. II. Non judicandum de Deo e temporali Impiorum felicitate. III. Deus a Rectis corde etiam in adversis laudatur. IV. Castigatio divina paterna est. V. Usus facit divitias bonas, aut malas. VI. Exemplum Job Christianis proponitur. VII. Rectitudo cordis Job in omni tentatione. VIII. Dei consilia adoranda, non discutienda. IX. Implorandus tamen in adversis.
21.1
IN Dei laude gaudere, et laudi Dei vivendo congruere, admonet nos, quod modo cantavimus. Exultate, justi, in Domino. Rectos decet laudatio. Si enim rectos decet, pravos non decet. Qui autem recti, ipsi etiam justi sunt, quibus dicitur, ut exultent in Domino; ipsos enim decet laudatio. Qui autem pravi, nisi peccatores et iniqui, qui in Domino exultare non possunt, quoniam non eos decet laudatio. Merito dicitur in alio Psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Ut quid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Quoniam rectos decet laudatio, et utique justificationes Domini, et testamentum Domini ibi est, ubi laus Domini. Merito et alibi dicitur: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Ubi enim non decet, speciosa non est, et ubi speciosa est, ibi decet.
21.2
Qui sint tamen recti viri proprie, ut quisque agnoscat, utrum in ore suo speciosa sit laus Dei, quaerentes Scripturas invenimus hoc modo. Psalmus quidam dicit: Quam bonus Deus Israel rectis corde. Et sequitur: Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Confitetur iste non quidem aversionem, et casum suum, sed tamen periculum. Non enim se cecidisse dicit, sed pedes suos nutasse, ut caderet. Hoc enim ait: Quam bonus Deus Israël rectis corde. Mei autem pene commoti sunt pedes. Cum autem se per hoc, quod est aversus, discernit a rectis corde, confitetur se aliquando non fuisse rectum corde, et ideo pene commotos pedes suos. Bonus ergo, inquit, Deus Israël rectis corde; mihi autem aliquando bonus non est visus, quia non eram rectus corde. Non est autem ausus dicere: Non est mihi Deus visus bonus; sed tamen hoc dixit. Cum enim ait: Bonus Deus Israël rectis corde; mei autem pene commoti sunt pedes, ostendit, quia propterea moti sunt pedes, quia non ei videbatur bonus. Unde autem non ei visus est bonus Deus? Paulominus effusi sunt gressus mei. Paulominus quid est? Pene effusi sunt. Unde? Quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum intuens. Attendi, inquit, peccatores non colentes Deum, blasphemantes Deum, irritantes Deum. Vidi, quod abundent pace, abundent felicitate, et visum est mihi, quod non recte judicet Deus blasphematoribus suis donans felicitatem. Hoc ergo cum intueretur, id est, felicitatem malorum, dixit nutasse pedes suos, ut non ei videretur bonus Deus. Sed, quia postea cognovit, sicut in ipso Psalmo dicit: Suscepi, ut cognoscerem, et addidit: Hoc labor est ante me; quare sint iniqui felices, Hoc labor est ante me, ait, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum; quia, quibus modo iniquis ad tempus datur felicitas, servatur in novissimo poena sempiterna. Hoc cum cognovisset, factus est rectus corde, et coepit laudare Deum in omnibus, et in laboribus piorum, et in ipsis felicitatibus impiorum, attendens Deum justum esse retributorem in novissimis, nunc vero dare quibusdam temporalem felicitatem, quibus servat in extremo sempiternam infelicitatem, et quosdam pios exercere in praesenti infelicitate, quibus rursus servat aeternam felicitatem, et oportere, ut mutentur vices, tamquam Divitis illius, Qui epulabatur quotidie splendide, et Pauperis illius ulcerosi jacentis ad januam Divitis, et de micis, quae cadebant de mensa Divitis, saturari concupiscentis. Cum autem mortui essent ambo, ille in poena in inferno esse coepit; ille in sinu Abrahae requievit, et cum indignum videretur Diviti, et vellet sibi de modico digito Lazari stillari guttam aquae, vicissim de digito ipsius desiderans guttam, de cujus mensa ille desideravit micam, audivit ab Abraham sententiam recti Dei. Fili, inquit, memento, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala. Nunc vero hic requiescit, tu autem torqueris. In haec novissima intendit aspectum intrans in sanctuarium Dei ille, cui non videbatur bonus Deus, quia zelavit in peccatoribus pacem peccatorum intuens, et agnoscens judicium Dei verum, et justum, quod quidem modo agitur, sed occulte, futurum in fine in manifestatione, et tanquam correcto corde ex privitate propria, admota velut regula justitiae Dei, qua cor tortum corrigeretur, erupit in hanc vocem, et ait: Quam bonus Deus Israël rectis corde! Modo intelligo bonum, quia factus sum rectus corde; antea vero non mihi videbatur bonus, quia nutabant pedes mei. Zelavi enim in peccatoribus pacem peccatorum intuens.
21.3
Si ergo jam tibi videtur bonus Deus, et quando malis dat felicitatem, unde solebas murmurare adversus Deum, factus es rectus corde, decet te laudatio; Rectos enim decet laudatio. Si autem sis pravus, non te decet laudatio. Quare non te decet? Non erit perseverans laus, qua laudas Deum. Laudas enim Deum, quando tibi bene est; blasphemas Deum, quando tibi male est. Etenim tunc tibi placet, quando dat felicitatem; displicet autem, quando castigat. Non es rectus corde, non poteris dicere canticum illud alterius Psalmi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Quomodo enim Semper, si tunc, quando tibi bene est, laudas, non et quando tibi male est? Quia et ipsum; quod dicitur male tibi esse, bene est, si castigatorem patrem esse intelligas. Puer insensatus amat plerumque magistrum blandientem, odit caedentem; puer vero intelligens intelligit magistrum bonum et blandientem et caedentem. Blanditur enim, ne puer deficiat; caedit, ne pereat. Tale itaque cor cum quisquam habuerit, id est, rectum, ut non ei displiceat Deus, et quando facit quod forte illi ad tempus adversari videatur, securus laudet Deum, quia Semper laudabit, et vere illum decet laudatio, et vere fideliter cantat: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Flagellat autem omnem filium, quem recipit. Quid ergo eligis? Flagellari, et recipi, an non tangi, et non recipi? Vide, qualis sis filius. Si haereditatem paternam appetis, flagellum non recuses. Si flagellum respuis, nega haereditatem. Quo enim te erudit, nisi ut det haereditatem? Haeres patris tui ut esses, non te increpavit, non objurgavit, non castigavit, non verberavit? Ut quid hoc? Ut ei succederes in domum quandoque ruituram, et fundum quandoque transiturum, et aurum non diutius in hoc saeculo mansurum, quam tu ipse, qui aurum possides. Etenim aut vivens amissurus es, quod habes, aut moriens relicturus. Propter istam tamen temporalem haereditatem pertulisti flagella patris tui, et murmuras ad Deum erudientem, ut det tibi regnum coelorum?
21.4
Cum ergo talis es, ut placeat tibi Deus, et castigans placeat tibi; aut enim est in te aliquid, quod flagello corrigatur, aut ipsa rectitudo tua in flagello probatur; cum ergo talis es, lauda; securus enim laudas. Quare securus laudas? Quia decenter laudas, quia perseveranter laudas. Non enim timeo, ne modo laudes, post paululum blasphemes. Non timeo, ne sanus laudes, et aegrotus blasphemes. Non timeo, ne desani ore procedat laus Dei, de aegroti lingua quaeratur Mathematicus, aut Sortilogus, quaeratur Praecantator, et remediorum diabolicorum Alligator. Non timeo, quia jam intellexisti bonum Deum esse, et cum castigat, et scis, quia ille, qui percutit filium, novit et quando parcat. Decebit te laudare, quia semper perseveranter laudabis, et erit semper laus Dei in ore tuo. Accipis libenter blandientem patrem, accipis libenter et flagellantem patrem. Non ad illum curris, cum blanditur, et fugis ab eo, cum flagellat. Si enim hoc feceris, eris tanquam puer, qui, cum fugeret a flagellante patre, incurrit in blandientem mangonem, et putavit eum bonum, patrem vero suum malum, et praetulit dolos blandimentorum veritati flagellorum, praeferendo autem amisit haereditatem, incurrit in conditionem. Muta tu consilium, et fac cor tuum rectum. Non enim mutatus est Deus, quia flagellat te, sed tu mutabilis es. Agit ille aliquid per commutationem, ut tu in melius commutatus percipias haereditatem. Nam si relinquat te, et negligat te, quando tibi videtur bonus, tunc multum irascitur. Intendat Charitas Vestra, quid dicat in alio Psalmo Scriptura Dei. Irritavit Dominum peccator, Ait. Quare irritavit? Videte, ubi exclamaverit de irritato Deo. Utique ad iracundiam majorem irritavit Dominum peccator. Prae magnitudine, inquit, irae suae, non exquiret.
21.5
Contra Job sanctus benedicens Dominum in omni tempore, in cujus ore semper erat laus ejus, cum esset dives, benedixit Dominum in divitiis suis, faciens de illis omnia opera bona, quae in Libro ejus enumerantur, frangens panem esurienti, vestiens nudum, suscipiens peregrinum, et caetera, quae sola divites de divitiis suis percipiunt, quae divites sola lucrantur. Neque enim lucrantur, aut praesumunt de lucris, quae filiis suis relinquunt. Nesciunt enim, quis post eorum mortem sit possessurus labores ipsorum. Et hanc vanitatem Scriptura dixit: Verumtatem universa vanitas omnis homo vivens. Thesaurizat et nescit cui congreget ea. Ergo lucrum totum, quod fit de divitiis, thesaurus est regni coelorum. Unde Dominus dedit consilium, non ut perdas, sed ut mutes locum auro tuo. Non enim ait tibi: Cum dederis, perdes, sed male habens in terra, in coelo ego tibi servabo. Quid times, ne perdas? In coelo ponis, custode Christo. Si locus te sollicitat, coelum erit; si custos, Christus erit. Quid times, ne perdas? Ergo cum haec de talibus faceret Job, utique operabatur, et in ipsis operibus ejus Deus laudabatur, et benedicebat Dominum in his, quae acceperat. Non enim vere, fratres, divitiae accusantur. Putatis, quando videtis divites malos, divitias esse malas? Divitiae non sunt malae, sed illi; divitiae autem dona Dei sunt. Da illas justo, et vide, quae bona inde faciat. Numquid ideo malum vinum, quia nescio quis se enebriat? Da sobrio bene utenti, et vide munus Dei. Sic da aurum homini avaro. Ut amplius faciat hoc, quod habet, quaerit committere omnia facinora. Da aurum homini justo, et vide, quemadmodum distribuat, quemadmodum impertiatur, quemadmodum, quibus potuerit, necessitatibus hominum subveniat. Non ergo divitiae, sed utens male divitiis ipse est malus. Job ergo bene usus est divitiis, sicut bene usus est Abraham. Certe enim, fratres, ille mendicus ulcerosus jacens ante januam divitis ita egens erat, ut canes lingerent ulcera ejus. Sic certe legimus, sic scriptum est, et tamen quo ablatus est? In sinum Abrahae. Recense Scripturas, vide, si pauper hic fuit Abraham. Invenies illum habuisse hic multum auri, multum argenti, multum pecorum, multum mancipiorum, et praediorum. Ergo pauper levatur in sinum divitis. Si meritum illi paupertas faceret, non eum ad requiem Abraham ipse praecederet, et eum succedentem susciperet, sed quia hoc in paupere Lazaro erat, quod erat in divite Abraham, id est, humilitas, pietas, Dei cultus, Dei observantia, nec illi obfuerunt divitiae, nec huic paupertas, sed illius meritum pietas fuit. Inde in illo divite, qui male mutavit vices, non reprehenduntur divitiae ipsius, sed animus ipsius. Induebatur enim purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et patiebatur ulcerosum mendicum jacere ante januam suam? et eum superbe contemnens non satiabat ejus inopiam. Quid putatis dixisse divitem fastidientem mendicum? Quid hic jacet iste! Sed merito illa lingua, quae contempsit pauperem, guttam de digito ejus desiderabat.
21.6
Cum ergo Job sanctus, ut dixi, haberet multas divitias, laudavit Deum, tentatus, ut probaretur; probatus, ut ostenderetur. Latebat enim non solum homines, sed et ipsum diabolum latebat, qui diligentius inspicit, quam quisquam hominum. Latebat ergo eum, quis esset Job, sed Dominum non latebat. Permisit tentatorem probator; probator autem non sibi, sed nobis, ut nobis manifestaret, quid imitari debeamus. Non enim ipsi diabolo voluit ostendere Job, sed per diabolum nobis, ut diabolo victo nos haberemus, quod imitaremur. Ergo amissis omnibus, non paulatim, sed repente, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Sicut Domino placuit, ita factum est. Non potest pravum esse, quod recto placuit. Non potest malum esse, quod bono placuit. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Rectus corde erat Job, ideo decebat eum laudatio. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Confessus est laudans: Sit nomen Domini benedictum. Dominus dedit, et Dominus abstulit. Erat copia, nunc est inopia. Apud me res mutatae sunt, ille non est mutatus. Ego aliquando dives, aliquando pauper. Ille semper dives, semper rectus, semper pater. Si nomen Domini benedictum! Non enim benedictum erat nomen Domini in copia mea, et maledictum erit in inopia mea. Absit hoc a me. Hoc dicebat Job divitiis interioribus ditatus. Totam domum amiserat, sed pectus plenum erat. Amiserat domum, aurum, impleverat pectus. Deus pro his omnibus, quae dederat, ipse aderat. Dominus dedit, Dominus abstulit. Videte, quemadmodum intelligat supereminentissimam potestatem. Ne forte Deum velis colere, o Christiane! propter regnum coelorum, et diabolum timeas propter bona terrena. Omnino penes illum est tota potestas et summa. Diabolus nocere tantum voluit, non permissus non potuit. Apud illum ergo potestas est. Caeterum, si tantum liceret diabolo, quantum vult, quis Christianorum remaneret? Quis Dei cultor in terra relinqueretur? Non videtis templa ejus cadere, simulacra confringi, sacerdotes ejus ad Deum converti? Non putatis hinc dolere, et torqueri diabolum? Si ergo pro dolore suo et potestas ei esset, quae Ecclesia in terra remaneret? Proinde cum Job sanctus per diaboli insidias omnia perdidisset, non dat ei aliquam potestatem. Cum laudat Deum, non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit; sed ait: Dominus dedit, Dominus abstulit. Nihil sibi arroget diabolus. Et quod dives eram, Dei erat, et quod pauper sum, Dei est. Et si permissus est ut tentaret, non est permissus ut suffocaret. Suffocaret autem non gulam tenens et confringens, sed spiritum intercludens. Si forte ille tribulationis passus angustias unum verbum blasphemum ex ore emitteret, tunc exhalaret extremum suffocatus excluso a se spiritu vitae. Hoc nec in illa repentina paupertate fecit, nec in illo ultimo vulnere.
21.7
Nam, cum parum fuisset diabolo abstulisse omnia, quae ille possidebat, abstulit et filios, quibus ille possidebat, sola relicta uxore. Solam enim illam non abstulit, et hoc utique sciens, quid faceret. Noverat Adam per Evam deceptum. Servabat ergo suam potius adjutricem, quam mariti consolatricem. Cum ergo abstulisset illa omnia, et reliquisset unam, per quam rursus tentaret, parum ei fuit; petit etiam auferre sanitatem corporis. Et ipsam permissus est auferre, ut et in illo vulnere positus Job laudaret Deum rectus corde, in nullo varians, quem decebat laudatio. Accessit ad eum illa ad hoc relicta, et persuasit, imo suasit blasphemiam. Ait enim: Quanta mala patimur! Dic aliquid in Deum, et morere: Primo Eva a diabolo quasi ad vitam invitata seducta est, et invenit mortem. Etenim diabolus ait: Non morte morieris. Et putans se habituram vitam, mortem invenit, quia contra praeceptum Dei fecit, et contra praeceptum Dei viro persuasit. Modo contra: Dic aliquid in Deum, et morere! Sufficiat Evae, quia persuasit facere contra praeceptum Dei. Illa adhuc Eva. Ille jam non Adam. Illa a diabolo impleta, ille exemplo correctus. Melior Job in stercore, quam Adam in Paradiso. Ut noveritis quantum sit rectum cor habere, Job quomodo prostravit diabolum in illa inopia, in illo vulnere? Respondit enim mulieri, et ait: Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? Benedixit Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore illius. Rectus enim erat corde, propterea illum decebat laudatio. Estote recti corde. Si vultis autem esse recti corde, non vobis displiceat in aliquo Deus. Aut enim vides causam, quare faciat, quod facit, et causam intuens non reprehendis, aut, si te causa latet, scito, quia ille facit, qui in nullo poterit displicere.
21.8
Dejicit, nescio, quis domum suam, reprehenditur. Si causam noveris, fors non reprehendis hominem facientem. Utique in hac modo Basilica sumus, et angusta est, et habet aliquid parvum, et placuit Domino alteram fieri, et destruenda erit haec. Quicumque forte viderit dejicientes, cum coeperit dejici, dicet: Hic non oratum est? Hic nomen Dei non invocatum est? Quid patiuntur isti, ut dejiciant? Displicet opus, quia latet consilium. Sic ergo et Deus aliquid facit. Quare faciat, aut scis, et laudas, aut nescis, et credis, si rectus es corde. Ipse est enim rectus corde, qui et in ipsis causis, quas novit, laudat Deum, et in his, quas nescit, non dat insipientiam Deo. Injuste, et stulte reprehenderis, Homo gubernator domus tuae! ab ignaro causarum, et ignaro consiliorum tuorum, et tu audes Gubernatorem totius mundi, et Creatorem coeli et terrae reprehendere, quia flavit ventus, et aruerunt vites, aut surrexit nubes, et fudit grandinem? Noli reprehendere. Novit ille omnia opera sua et gubernare, et numerare. Tu certe non potuisti fabricare coelum et terram, et tamen, si tibi liceret, diceres Deo: O si ego gubernarem, non facerem quod facis. Quando enim tibi displicet, nescio quid, factum a Deo, nonne velles te esse gubernatorem? Erubesce. Cui velis succedere, vide. Moriturus immortali, homo Deo. Melius est te illi cedere, quam quaerere succedere. Cede Deo, quia Deus est, etsi forte contra voluntatem tuam fecit, non est forte contra utilitatem tuam. Quanta faciunt medici contra aegrotorum voluntatem, et tamen non faciunt contra sanitatem. Et errat medicus aliquando, Deus nunquam. Si ergo committis te medico aliquando erranti, committis te humano consilio, non ut adhibeat cataplasma, quod leve est, aut emplastrum, unde tibi dolorem non faciat, sed plerumque ut urat, ut secet, ut auferat membrum tibi, et tecum natum, committis te illi, non dicis: Hic forte errat, et ego minus habebo unum digitum; permittis ut tollat unum digitum, ne forte inde totum corpus putrescat, et non permittis Deum secare, ut tollat aliquid de fructibus tuis, si forte in ipsa moderatione habeas disciplinam?
21.9
Ergo, fratres, estote recti corde, id est, ut in nullo vobis Deus displiceat. Non dico, ut eum non rogetis. Rogate, quantum potestis, in afflictione. Suspendit imbrem; rogandus est, sed et, si pluerit, laudandus, sed et, si non pluerit, laudandus, tamen rogandus. Non enim dicimus, ut non rogetis. Aliquando enim flectitur, et concedit rogantibus, et non vult concedere non rogantibus. Arrogans est Deus, ut non concedat, nisi roganti. Sed tunc anima parvula ad magnitudinem Dei proficiet, si ei in tribulatione subveniat, ut nobis rogantibus et tribulatis det consolationem. Dulcescere nobis vult bono nostro, non suo. Videte enim, quid mali est, ut tibi dulcis factus sit mundus, et amarus sit Deus, qui fecit mundum. Nonne mutandus es, nonne corrigendus es, ut habeas rectum cor? Imo sit amarus mundus, et dulcis sit Deus. Misceat itaque Dominus Deus noster amaritudines mundo huic. Misceat plane! Hic fruere, circumfluere, abundare deliciis, oblivisci Deum delectat. Si habet aliquid amplius pecuniae, nugari inde vult, non vult inde aliquid utile facere, aliquid coeleste comparare; perdere vult et pecuniam, et se, et caeteros, in quos impendit pecuniam. Non vultis ergo, ut receset Deus superflua, ne de putredine totum putrescat? Novit ergo, quid agat. Dimittamus illum, tantum nos curandos demus, non medico consilium praebeamus. Conversi ad Dominum, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note