Sermones inediti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7505 Serine
2.1
SERMO II. In Sabbato sancto .
2.1
I. Deus creavit omnia per Filium. II. Manifestatio Filii per incarnationem. III. Trinitatis Mysterium. IV. Mentis humanae existentia demonstrat existentiam Dei, V. Genuina Dei notio, et in ea spes immortalitatis nostrae.
2.1
Multas divinas lectiones audivimus, quarum prolixitati parem sermonem nec nos valemus, nec vos capitis, si valeamus. Quantum ergo Dominus donat, loqui volumus Charitati Vestrae de ipso capite Scripturarum, ubi cum legeretur, audivimus, quia In principio fecit Deus coelum et terram. Attendite et cogitate, quis fecerit; sed scio non posse vos cogitare, quis fecerit. Cogitate, quid fecerit, et laudate, qui fecit. In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce, quae facta sunt, in promptu sunt, cernuntur, delectant. Opus patet, Artifex latet, quia et, unde videtur, patet, et unde amatur, latet. Quando ergo mundum videmus, et Deum amamus, melius est utique, unde amamus, quam unde videmus. Oculis videmus, mente amamus. Ergo mentem oculis praeponamus, quia et melior est, quem de occulto amamus, quam opus ejus, quod de aperto videmus. Quaeramus ergo, si placet, quando Deus tantam molem fecit, quibus machinis fecit? Machina facientis verbum est jubentis. Quid miraris? Opus est Omnipotentio. Si ergo quaeris, qui fecit? Deus fecit. Si quaeris, quid fecit? Coelum et terram fecit. Si quaeris, per quid fecit? Per verbum fecit, quod non fecit. Verbum, per quod factum est coelum et terra, ipsum verbum non est factum. Si enim factum est, per quid factum est? Omnia per ipsum facta sunt. Si quaecumque facta sunt, per Verbum facta sunt, procul dubio Verbum factum non est, per quod omnia facta sunt. Denique narrator operum famulus Dei Moyses: In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Per quid fecit? Per verbum. Numquid et verbum fecit? Non. Sed quid? In principio erat Verbum. Jam erat, per quod fecit; ideo, quod non erat, fecit. Possumus intelligere, et recte intelligimus in ipso unigenito Verbo factum esse coelum et terram. Per quod enim facta sunt, in ipso facta sunt. Potest hoc esse et intelligi principium, in quo fecit Deus coelum et terram. Ipsum enim verbum est et sapientia Dei, cui dicitur: Omnia in sapientia fecisti. Si in sapientia Deus fecit omnia, et unigenitus ejus Filius procul dubio est Dei sapientia, non dubitemus in Filio facta esse, quae per Filium facta esse didicimus. Nam ipse Filius est profecto principium. Interrogantibus quippe Judaeis, et dicentibus: Tu quis es? Respondit: Principium. Ecce In principio fecit Deus coelum et terram.
2.2
Jam vero caetera, sive cum digeruntur et disponuntur, sive cum ornantur, sive cum ea, quae facta non erant in coelo et in terra, creantur, dicit Deus et fiunt. Et dixit Deus: Fiat, et factum est. Et sic per singula opera: Dixit et factum est; Ipse dixit et facta sunt. Qua lingua dixit? Ut quis audiret, dixit? Non semper lacte nutriamur. Erigite nobiscum mentes ad solidum cibum. Nemo Deum cogitet sicut corpus, nemo Deum cogitet sicut hominem, nemo Deum cogitet sicut Angelum, quamvis patribus sic apparere dignatus sit, non per ipsam substantiam suam, sed per subjectam sibi creaturam suam: non enim aliter humanis visibus invisibilis appareret. Quaeramus, quid in nobis est melius, et inde conemur attingere, quod est melius omnibus. Quod est in nobis melius, mens est. Quod est omnibus melius, Deus est. Rem meliorem quid quaeris re deteriore? In te corpus inferius est, quam mens; in rebus nihil melius, quam Deus. Erige, quod est in te melius, ut attingas, si potueris, ad eum, qui est omnibus melius. Nam et ego, cum loquor, mentibus loquor. Visibiles quidem facies et ipse corpore visibilis cerno; sed per id, quod video, alloquor, quod non video. Gero intus verbum corde conceptum, et volo in auribus tuis parere. Quod corde concepi, volo tibi dicere, quod intus est, proferre ad te. Quod latet, quaero, quomodo pervenire ad mentem tuam possit. Convenio primum, quasi januam mentis tuae, aures tuas, et quoniam invisibile verbum, quod corde concepi, trahere ad te non possum, provideo illi, quasi vehiculum, sonum. Ecce verbum latet, sonus patet. Impono latentem super patentem, et pervenio ad audientem, ac sic verbum exit a me, venit ad te, et non recessit a me. Si ergo licet magnis exigua comparare, infima summis, humana divinis, fecit hoc et Deus. Verbum latebat apud Patrem. Ut veniret ad nos, assumpsit quasi vehiculum, carnem suscepit, ad nos processit, et a Patre non recessit, sed ante incarnationem suam, ante ipsum Adam patrem generis humani, ante coelum et terram, et omnia, quae in eis sunt, In principio erat Verbum, et in principio fecit Deus coelum et terram.
2.3
Terram autem fecit Deus adhuc antequam ornaretur, antequam ejus species nudaretur. Invisibilis erat, et incomposita, et tenebrae erant super abyssum. Tenebrae erant, ubi lex non erat; nondum enim lux facta erat. Spiritus Dei superferebatur super aquas, et ipse opifex, nec a Patre et unigenito Verbo sejunctus. Nam ecce, diligenter attendamus, Trinitas nobis insinuatur. Ubi enim dicitur: In principio fecit, Usia intelligitur Patris et Filii, in principio Filio Deus Pater. Restat Spiritus, ut Trinitas impleatur. Spiritus Dei superferebatur super aquas. Et dixit Deus. Cui dixit Deus? Antequam creatura fieret, erat, qui audiret? Erat, inquit. Quaero, quis? Ipse Filius. Filio ergo dixit Deus. Quo verbo locutus est Verbo? Si enim jam erat Filius, ut dubitat nemo Christianus, utique hoc etiam erat. Filius Verbum erat, et Verbo Pater dicebat. Ergo inter Deum et Verbum verba currebant? Absit! Impedimenta, fratres, carnalis cogitationis auferte, invisibilia invisibiliter cogitate, non vobis versentur ante oculos mentis similitudines corporis. Transi, quidquid in te cernitur. Transcende, quidquid in te etiam non cernitur; corpus enim cernitur, anima non cernitur, sed tamen mutatur. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur; modo proficit, modo deficit. Non est hoc Deus, non est Deus ista natura, non est anima portio de substantia Dei. Quidquid enim Deus est, immutabile Bonum est, incorruptibile Bonum est. Etsi invisibilis Deus, invisibilis anima, sed tamen mutabilis anima, immutabilis Deus. Transcende ergo non solum, quod cernitur in te, sed etiam illud, quod mutatur in te. Totum transcende, te ipsum transcende.
2.4
Amator quidam invisibilis bonitatis, amator quidam invisibilis aeternitatis ait in suspiriis suis, et gemitibus amoris sui: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die et nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus. Quomodo non fiant vere gemitus amanti lacrymae suae panis, ut eis quodam modo tanquam ex cibi voluptate vescatur, et libenter ploret, quandiu non videt quod amat, cum dicitur ei quotidie: Ubi est Deus tuus? Si dixero Pagano:« Ubi est Deus tuus? ostendet mihi idola. Si fregero idolum, ostendet montem, ostendet arborem, ostendet vilem de flumine lapidem. Quod enim de multis lapidibus tulerit, et in loco honoratiore collocaverit, et incurvatus adoraverit, hoc est Deus ipsius. Ecce, inquit digitum intendens: Ecce Deus meus. Cum irrisero lapidem, cum abstulero, cum fregero, cum projecero, cum contempsero, intendit digitum ad solem, ad lunam, intendit ad quamlibet stellam. Illam vocat Saturnum, illam Mercurium, illam Jovem, illam Venerem. Quaero, quid voluerit, quocumque digitum intenderit. Respondet mihi: Ecce est Deus meus. Et quia video solem, et frangere non possum, sidera non possum dejicere, coelum non possum evertere, quasi superior sibi videtur visibilia demonstrando, et digitum extendendo, ad quod voluerit, et dicendo: Ecce est Deus meus, et ad me se convertit dicens: Ubi est Deus tuus? Cum audio: Ubi est Deus tuus? quid oculis ostendam, non habeo, mentes oblatrantes caecas invenio. Oculis, quos habet, unde videat, ego non habeo, quod ostendam. Cum vere habeo, quem ostendam, ille non habet oculos, unde videat. Libet flere, tanquam in lacrymis pane vesci! Invisibilis est enim Deus meus, ille, qui mihi loquitur, visibilia requirit, cum dicit: Ubi est Deus tuus? Ego autem, ut pervenirem ad Deum meum, sicut dicit in ipso Psalmo: Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam. Deus meus non est infra animam meam, sed est supra animam meam. Unde attingo ad id, quod est supra animam meam, nisi effundam super me animam meam? Et tamen huic protervo, visibilia requirenti, visibilia demonstranti, de visibilibus exultanti utcumque adjuvante Deo meo respondere conabor. Hoc certe mihi dicis: Ubi est Deus tuus? Respondeo tibi: Ubi es ipse tu? Respondeo, inquam; puto, quia non importune. Tu quaesisti, ubi sit Deus; ego vero, ubi sit ipse interrogator meus. Dicturus est: Ecce, ubi sum. Vides me, tibi loquor. Et ego illi: Interrogatorem meum quaero. Faciem ejus video, corpus ejus video, vocem ejus audio, linguam ejus inspicio. Ipsum quaero, qui in me oculos intendit, qui linguam movet, qui vocem emittit, qui interrogando scire desiderat. Hoc totum, de quo loquor, anima est. Non ergo tecum diutius agam. Tu dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego dico: Ostende mihi animum tuum. Laboras, fatigaris, figeris, cum dico: Ostende mihi animum tuum. Scio, quia non potes. Quare non potes? Quia invisibilis est animus tuus. Et tamen melior est in te, quam corpus tuum. Deus autem meus melior est, quam animus tuus. Quomodo ergo ostendam Deum meum, cum mihi non ostendas animum tuum, quo meliorem ostendo Deum meum? Ecce, si dicis mihi, ex opere agnosce animum meum. Quia oculos intendo ad videndum, aures ad audiendum, linguam moveo ad loquendum, vocem promo ad sonandum, ex hoc intelligo et cognosce animum meum. Vides, quia ipsum non potes ostendere, sed me jubes eum ex operibus nosse. Ecce, et ego ex operibus ostendam tibi Deum meum. Nec pergo longius, nec mitto forte infidelitatem tuam ad ea, quae non capis. Opera Dei mei non sic commemoro: Fecit invisibilia, fecit visibilia, id est, Coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt. Non te mitto per multa. Ad te ipsum redeo. Tu certe vivis. Habes corpus, habes animum. Visibile est corpus, invisibilis est animus. Corpus habitaculum, animus habitator. Corpus vehiculum, animus utens vehiculo, corpus, quasi vehiculum, quod regatur, animus auriga corporis tui. Ecce manifesti sunt sensus tui, tanquam januae in corpore tuo, per quas nuntietur aliquid interius habitanti animo tuo: oculi, aures, olfactus, gustus, tactus, membra disposita. Quid illud intus, unde cogitas, unde ista vivificas? Hoc totum, quod miraris in te, qui hoc fecit, ipse est Deus meus.
2.5
Ergo, fratres mei, si mentes vestras, si interiores animos vestros aliqua, ut potui, congrua collocutione conveni, si ad eos, qui intus morantur in domibus luteis, id est, ad animos vestros habitantes in corporibus vestris loquendo perveni, nolite de eis, quae nostis, Divina conjicere. Superat omnia Deus, coelum et terram. Nolite vobis ante oculos ponere quasi fabrum aliquem magnum aliquid componentem, disponentem, machinantem, tornantem, vertentem, aut certe tanquam Imperatorem in sella regia, lucida, ornata sedentem, et jubendo creantem. Frangite idola in cordibus vestris. Attendite, quod dictum est ad Moysen, cum Dei nomen inquireret. Ego sum, qui sum. Quaere, quid aliud Est. Illius comparatione nec Est. Nescit ulla ex parte mutari, quod veraciter Est. Omne, quidquid mutatur et fluitat, et quodam tempore mutari non cessat, fuit, et erit. Non in eo comprehendis Est. Deus autem non habet fuit, et erit. Quod autem fuit, jam non est. Quod erit, nondum est. Et quod sic venit, ut transeat, ideo erit, ut non sit. Cogitate, si potestis: Ego sum, qui sum. Nolite voluntatibus volvi, nolite voluntariis et temporalibus cogitationibus agitari. State ad Est. State ad ipsum Est. Quo itis? State, ut et vos esse possitis. Sed quando tenemus volaticam cogitationem, et ad id, quod manet, affigere quando possumus? Ergo misertus est Deus, et ille, qui Est, et ille, qui dixit: Hoc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos, dicto nomine substantiae suae, dicit postea nomen misericordiae suae. Quod nomen substantiae ejus? Ego sum, qui sum, dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Sed Moyses homo erat, et in his, quae in illius comparatione non sunt, erat. In terra erat, in carne erat, et in ipsa carne anima erat, natura mutabilis erat, sub sarcina fragilitatis humanae erat. Nam illud, quod dictum est: Ego sum, qui sum, quando capiebat? Etenim per id, quod videbatur oculis ejus, ad eum loquebatur, qui non videbatur, et illo, qui videbatur, tanquam instrumento latens Deus utebatur. Non enim, quod videbat Moyses, hoc erat totum Deus: quia nec tu, quod a me ipso, quod homo sim, sonat, hoc est totum verbum. Habeo in corde verbum, quod non sonat. Sonus transit, verbum manet. Ergo cum diceret Deus ad hominem invisibilis, per id, quod apparere dignatus est, visibilis, loqueretur aeternus temporalia, incommutabilis fragilia, cum diceret: Ego sum, qui sum, et Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos, tanquam illo non valente comprehendere, quid sit: Ego sum, qui sum, et: Qui est, misit me ad vos, aut forte, si ipse comprehendebat, nobis legendum erat, qui comprehendere non valemus, continuo post nomen substantiae dixit nomen misericordiae. Tanquam diceret Moysi: Quod dixi: Ego sum, qui sum, non capis, non stat cor tuum, non es immutabilis mecum, nec incommutabilis mens tua. Audisti, quod sum. Audi, quod capias; audi, quod speres. Dixit iterum Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non potes capere nomen substantiae meae, cape nomen misericordiae meae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sed quod sum, aeternum est. Abraham, Isaac et Jacob quidem aeterni, imo non dico aeterni, sed ab illo facti aeterni. Denique sic etiam calumniantes Sadducaeos Dominus ipse convincit, qui cum resurrectionem negarent, hinc ille dedit testimonium sanctae Scripturae. Legite quod dixit Dominus in rubo ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim illi vivunt. Proinde et hic non addidit Deus, cum dixisset: Ego sum, qui sum, Hoc mihi nomen est in aeternum. Hic enim nemo dubitat; quia id, quod est, ideo est, quia aeternum est. Sed ubi ait: Ego sum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, ibi addidit: Hoc mihi nomen est in aeternum. Tanquam diceret: Quid times de mortalitate generis humani? Quid fortasse trepidas, ne, cum mortuus fueris, ultra non sis? Hoc mihi nomen est in aeternum. Aeternum nomen esse non posset Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, nisi in aeternum viverent Abraham, Isaac et Jacob. Conversi ad Dominum, etc..