Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7505 Serine
4.1
SERMO IV. De Paschate .
4.1
Christus agnus et Leo.
4.2
SICUT veritas per Apostolos sonuit, et In omnem terram exivit sonus eorum, atque in fines orbis terrae verba eorum; Pascha nostrum immolatus est Christus. De quo ante Propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus coram, qui se tonderet, fuit sine voce, sic non aperuit os suum. Quis est iste? Nempe ille, de quo sequitur, et dicit: In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ipsius quis enarrabit. Video exemplum tantae humilitatis in Rege tantae potestatis. Nam iste sicut agnus coram tondente non aperiens os suum ipse est Leo de tribu Juda. Quis est iste agnus et leo? Mortem pertulit, ut agnus; consumpsit, ut leo. Quis est iste agnus et leo? Mitis et fortis, amabilis et terribilis, innocens et potens, tacens judicatus, fremens judicaturus. Quis est iste agnus et leo? In passione agnus in resurrectione leo, an potius et in passione agnus, et leo, et in resurrectione agnus et leo? Agnum in passione videamus. Modo jam dictus est. Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum. Leonem in passione videamus. Jacob dixit: Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo. Agnum in resurrectione videamus. Apocalypsis, cum de gloria sempiterna virginum loqueretur: Sequuntur, inquit, Agnum, quocumque ierit. Leonem in resurrectione videamus. Eadem Apocalypsis dicit, quod supra jam posui. Vicit leo de tribu Juda aperire librum. Quare agnus in passione? Quia mortem sine iniquitate suscepit. Quare leo in passione? Quia mortem occisus occidit. Quare agnus in resurrectione? Quia sempiterna est illi innocentia. Quare leo in resurrectione? Quia sempiterna est illi potentia. Quis est iste agnus et leo? Quomodo quaeris, quisnam sit? Si autem, quid erat? In principio erat Verbum. Si, ubi erat? Et verbum erat apud Deum. Si, quale Verbum erat? Et Deus erat Verbum.» Si, quantae patientiae sit? Omnia per ipsum facta sunt. Si, et ipse quid factus est? Et Verbum caro factum est. Si, quemadmodum vel de patre sine matre, vel de matre sine patre natus sit? Generationem ejus quis enarrabit? Ab altero genitus, gignenti, coaeternus. Verbum permanens caro factum est. Omnium temporum creator, opportuno tempore creatus. Praeda mortis, praedator mortis. Deformis positione prae filiis hominum, infirmitatem sciens ferre, excelsus facere humilia, humilis excelsa. Deus homo, et homo Deus. Et primogenitus, et creator primogenitorum. Unicus, et frater cunctorum. De substantia patris natus, et particeps factus adoptatorum. Et Dominus omnium, et servus plurimorum. Hic est agnus, Qui tollit peccata mundi, hic est leo, qui vincit regna mundi. Quaerebam, quis est iste. Quaeramus, qui sunt, pro quibus mortuus est iste. Forte pro justis et sanctis? Non hoc dicit Apostolus, sed potius, quia Christus pro impiis mortuus est. Non utique, ut impii permanerent, sed ut morte justi impius justificaretur, et effuso sanguine sine peccato peccati chirographum deleretur.

Intertext edge

Open linked passage

Note