Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones inediti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7505 Serine
7.1
SERMO VII. De Paschate.
7.1
I. Quis agat Pascha, et quomodo agendum. II. alleluia divitum, pauperum, afflictorum. III. Deus agit, ut Pater; Diabolus, ut Mango.
7.1
DIES Paschae nos celebrare omnibus notum est, quibus diebus Alleluia cantamus. Quapropter, fratres, sollicite attendendum est, ut, quod visibiliter celebramus, in animo teneamus. Pascha enim nos celebrare dicimus. Pascha hebraeus sermo est, quod interpretatur Transitus; graece autem Paschin pati, latine Pascha pascere, ut dici solet: Pascam amicos. Pascha qui celebrant, nisi qui a morte peccatorum suorum transeunt ad vitam justorum? Sicut Apostolus dicit: Transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Pascha quis agit, nisi qui credit Christo passo in terra, ut cum illo regnet in coelo? Pascha quis agit, nisi qui pascit in pauperibus Christum? Ipse enim de pauperibus ait: Quicumque uni ex minimis meis aliquid boni fecerit, mihi fecit. Christus sedet in coelo, et indiget in terra. Patrem interpellat pro nobis, et hic panem petit a nobis. Ergo, Domini fratres, si volumus agere Pascha salubriter, transeamus, patiamur, pascamus. Transeamus a peccatis ad justitiam, patiamur pro Christo, pascamus in pauperibus Christum. Convivia honeste celebremus, ut cum Abraham in regno Dei coelesti convivio perfruamur. Cantemus ergo Deo alleluia, quod latine sonat: Laudemus eum, qui est. Laudemus eum et in prosperis, et in adversis. In prosperitatibus divitiarum non extollamur, et in flagello damnorum non infirmemur. Dicamus alleluia cum Job, qui dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, sic et factum est. Sit nomen Domini benedictum. Benedicamus ergo Dominum in omni tempore. Semper alleluia cantamus, si ad sonum linguae nostrae moventur ad operationem justitiae membra nostra, si hoc, quod sonat in ore cantantis, lucet in moribus viventis.
7.2
Audite, quomodo cantare jussi sunt alleluia divites et pauperes. Praecipe, ait Apostolus, divitibus hujus saeculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui dat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi in futurum, ut apprehendant veram vitam. Quod pauperes cantent, Tebias docet: Fili, ne timeas, quoniam pauperem vitam gerimus. Exuberabunt tibi multa bona, si timueris Dominum Deum tuum, et, quae placent in conspectu ejus, feceris. Dilectissima membra Corporis Christi, expectemus Caput nostrum venturum de coelo, cui cohaerentes immobiles permanebimus, ut, cujus passionem celebramus in terra, cum ipso regnemus in coelo. Disciplinam ejus sustineamus, ut corrigamur, quia, sicut filios, ita nos aggreditur Deus. Quis est enim, ait Apostolus, cui non det disciplinam pater ejus. Si separatis vos a disciplina Dei, ergo nothi, et non filii estis. Toleremus flagellum patris, ne incurramus severitatem judicis.
7.3
Deus et diabolus pater et mango; Deus ut, pater, flagellat, et corrigit, et assumit; mango blanditur, seducit, et vendit. Pater fert flagellum, et mango fert saccellum. Si concurreris sub alas flagellantis, liberaberis ab iniquitate vendentis. Vide, a quo, ubi reponaris, in regno coelorum, an in saccello gehennarum. Si regnum Dei concupiscis, in solutione libertatis laetaberis; si vero saccellum, colligationem servitutis accipies, et ligatus manibus pedibusque dicetur de te: Tollite et mittite illum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Clamatur ad nos fortiter. Qui habet aures audiendi, audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis.

Intertext edge

Open linked passage

Note