Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Speculum de Scriptura sacra
Augustine of HippoSacr 14 · 7313-spdescsMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7313 Spdescs
14.1
DE LIBRO AMOS.
14.1
[ Cap. II.] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum; eo quod abjecerint legem Domini, et mandata ejus non custodierint. Deceperunt enim eos idola sua, post quae abierunt patres eorum. Et post duos versus: Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum; pro eo quod vendiderint pro argento justum, et pauperem pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant. Et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. Et post unum versum: et vinum, inquit, damnatorum bibebant in domo Dei sui.
14.2
Et aliquanto post[ V.]: Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis. Et post tres versus: Quaerite Dominum, et vivite. Et post octo versus: Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo. Et post tres versus: Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Hostes justi, accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes. Et post duos versus: Quaerite bonum et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta judicium; si forte misereatur Dominus exercituum reliquiis Joseph.
14.3
Et post aliquot versus[ VI.]: Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege, et vitulum de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici; bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
14.4
Et post aliquantum[ VIII.]: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit messis, et venumdabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut minuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas; ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note