Speculum de Scriptura sacra
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo">
—
⋯
Original / primary: 7313 Spdescs
32.13
[ XIV.] Sectamini autem charitatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Item post paululum: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet? omnia ad aedificationem fiant. Et post aliquos versus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos devenit?
32.14
Et post paululum[ XV.]: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate, justi, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad reverentiam vobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, estote stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
32.15
[ XVI.] De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistolas hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre: spero autem me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Et post paululum: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in charitate fiant.
33.1
DE EPISTOLA II B. PAULI AD CORINTHIOS.
33.1
[ Cap. I.] Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo.
33.2
Et post paululum[ II.]: Si quis autem contristavit me, non me contristavit; sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non circumveniamur a satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
33.3
Et alio loco[ IV.]: Ideo habentes hanc administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Et post paucos versus: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum. Et paulo post: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. Et post sex versus: Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.
33.4
Et post paululum[ VI.]: Adjuvantes autem adhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim, Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Et post paucos versus: Dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
33.5
[ VII.] Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Et post paululum: Quoniam et si contristavi vos in epistola, non me poenitet: et si poeniteret, videns quod epistola illa etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem?
33.6
Et post paucos versus[ VIII.]: Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quia secundum virtutem( testimonium illis reddo), et supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii quod fit in sanctos: et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei; ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis: non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut inopia illius vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priori. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate, in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit. Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus autem cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, in hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram: devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
33.7
Et post aliquos versus[ IX.]: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones; quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misi autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte: ut, quemadmodum dixi, parati sitis; ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos( ut non dicam vos) in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae; ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium hujus officii, non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus; glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, et simplicitate communicationis in illos et in omnes; et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias ago Deo. super inenarrabili dono ejus.
33.8
Et alio loco[ X.]: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat.
33.9
Et post aliquantum[ XI.]: Ministri Christi sunt? et ego: ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter: a Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, te naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor.
33.10
Et post paululum[ XII.]: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis multis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et post aliquos versus: Ecce tertio paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar. Et post aliquos versus: Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos; ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et impudicitia quam gesserunt.
33.11
Et alio loco[ XIII.]: Oremus autem Deum, ut nihil mali faciatis: non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod justum est faciatis. Et post sex versus: De caetero, fratres, gaudete, perficimini, exhortamini, idipsum sapite, pacem habete; et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
34.1
DE EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS.
34.1
[ Cap. I.] Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
34.2
Et post aliquantum[ V.]: Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur. Et alio loco: Vos autem in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem spiritus servite invicem. Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub Lege. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. Adversus hujusmodi non est lex. Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
34.3
[ VI.] Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit; ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet: quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
35.1
DE EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS.
35.1
[ Cap. IV.] Obsecro itaque vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et alio loco: Hoc itaque dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut et Gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis et avaritiae. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso docti estis, sicut est veritas in Jesu. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo; quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
35.2
[ V.] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate( fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate), probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus; quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi. Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo: ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi; sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum.
35.3
[ VI.] Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem, quod est primum mandatum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate eos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes ut Domino, et non hominibus: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud eum. De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die mala, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis; et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, propter quod legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.
36.1
DE EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES.
36.1
[ Cap. I.] Quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est; et quid eligam, ignoro. Coarctor enim e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, necessarium propter vos. Et post sex versus: Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii. Et in nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis: et hoc a Deo. Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
36.2
[ II.] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Non quae sua sunt singuli considerantes; sed ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et perficere, pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae; inter quos lucetis sicut luminaria in mundo: verbum vitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi; quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Experimentum autem ejus cognoscite, quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propter quod audistis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino; et ejusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret quod vobis deerat erga meum obsequium.
36.3
Et paulo post[ III.]: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit: verumtamen ad id quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Imitatores mei estote, fratres; et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et fleus dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus; quorum Deus venter, et gloria in confusione ipsorum; qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est.
36.4
Et post tredecim versus[ IV.]: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et humiliari; scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: quia et in Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem vestram. Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem Deo.
37.1
DE EPISTOLA I B. PAULI AD THESSALONICENSES.
37.1
[ Cap. II.] Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: sed ante passi multa et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo: sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur; non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae, Deus testis est: neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis. Memores enim facti estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela vobis, qui credidistis, affuimus: sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum, tanquam pater filios suos, deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione; quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis.
37.2
Et alio loco[ IV.]: De caetero ergo, fratres, rogamus vos, et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Jesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum; et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Deus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis. De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; et operam detis, ut quieti sitis; et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.
37.3
Et post aliquos versus[ V.]: Igitur non dormiamus, sicut et caeteri: sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus; induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis, per Dominum nostrum Jesum Christum: qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate, propter opus illorum; pacem habete cum eis. Rogamus autem vos, fratres; corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete; sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Haec enim voluntas Dei est in Christo Jesu, in omnibus vobis. Spiritum nolite exstinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos.
38.1
DE EPISTOLA II B. PAULI AD THESSALONICENSES.
38.1
[ Cap. I.] Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est; quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem: ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini. Si tamen justum est apud Deum, retribuere tribulationem iis qui vos tribulant; et vobis qui tribulamini, requiem nobiscum, in revelatione Domini Jesu de coelo cum Angelis virtutis ejus, in flamma ignis, dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Qui poenas dabunt in interitum aeternas, a facie Domini, et a gloria virtutis ejus, cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. In quo etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vocatione vos sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute: ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
38.2
Et alio loco[ III.]: Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo; sed in labore et fatigatione, nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem; sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
39.1
DE EPISTOLA B. PAULI AD COLOSSENSES.
39.1
[ Cap. III.] Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus: propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpem sermonem de ore vestro ne emiseritis. Nolite mentiri invicem; exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum: ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem, et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos facite. Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore; et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus; scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim facit injuriam, recipiet id quod inique gessit; et non est personarum acceptio apud Deum.
39.2
[ IV.] Domini, quod justum est et aequum, servis praestate; scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. Orationi instate, vigilantes in ea cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale conditus sit, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
40.1
DE EPISTOLA I B. PAULI AD TIMOTHEUM.
40.1
[ Cap. I.] Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur: scientes hoc, quia justo lex non est posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris; et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
40.2
Et post paululum[ II.]: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt; ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate. Item post paululum: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed, quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio.
40.3
Et post aliquot versus[ III.]: Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitatem, doctorem: non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli. Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt, et multam fiduciam in fide quae est in Christo Jesu.
40.4
Et post duodecim versus[ IV.]: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, nutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es. Ineptas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe haec, et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
40.5
[ V.] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juvenes, ut fratres; anus, ut matres; juvenculas, ut sorores, in omni castitate. Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet; discant primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte et die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circumire domos; non solum otiosae, sed et verbosae, loquentes quae non oportet. Volo autem juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post satanam. Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia, ut iis quae vere viduae sunt sufficiat. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura, Non infrenabis os bovi trituranti; et, Dignus est operarius mercede sua. Adversum presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus et tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor coram Deo et Christo Jesu et electis Angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt; et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
40.6
[ VI.] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos habeant, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt: haec doce, et exhortare. Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui privati sunt veritate; existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei; apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Et post paucos versus: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum; bene agee, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
41.1
DE EPISTOLA II B. PAULI AD TIMOTHEUM.
41.1
[ Cap. I.] Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus; sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei. Et post paucos versus: Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
41.2
Et paulo post[ II.]: Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum in omnibus. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum; in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Haec commone, testificans coram Deo. Noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia devita: multum proficient ad impietatem; et sermo eorum ut cancer serpit. Et post sex versus: Cognovit Dominus qui sunt ejus; et discedant ab iniquitate omnes qui invocant nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Juvenilia autem desideria fuge: sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quod generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt: nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
41.3
[ III.] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes: et hos devita. Ex iis enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et post octo versus: Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris; quales persecutiones sustinui, et ex omnibus me eripuit Dominus. Et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. Et quoniam ab infantia sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
41.4
[ IV.] Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi justitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.
42.1
DE EPISTOLA B. PAULI AD TITUM.
42.1
[ Cap. I.] Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, ampiectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Et post aliquos versus: Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum: sed inquinatae sunt et mens eorum, et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant; cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
42.2
[ II.] Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, prudentes, castas, domus curam habentes, benignas, subditas suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei salvatoris omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
42.3
[ III.] Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Et post paucos versus: Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus.
43
DE EPISTOLA B. PAULI AD PHILEMONEM.
43
Gaudium enim magnum habui et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Et paulo post: Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
44.1
DE EPISTOLA AD HEBRAEOS
44.1
[ Cap. III.] Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus; si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur, Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in exacerbatione.
44.2
Et post paucos versus[ IV.]: Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis quae audierunt. Et alio loco: Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum filium Dei, teneamus confessionem. Et post tres versus: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
44.3
Et paulo post[ VI.]: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius; qui ministrastis sanctis, et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Et post septem versus: Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum.
44.4
Et post aliquantum[ X.]: Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem( fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocationem charitatis et bonorum operum: non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam; sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccatis. Terribilis namque quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Irritam quis faciens Legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus moritur testibus: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit, Mihi vindictam, et ego reddam; et iterum, Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
44.5
Et aliquanto post[ XII.]: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversum peccatum repugnantes: et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur dicens, Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate; tanquam filiis vobis offert se Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et verebamur: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum; et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pecatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua.
44.6
Et alio loco[ XIII.]: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tanquam simul vincti, et laborantium, tanquam et ipsi in corpore manentes. Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus: fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Ipse enim dixit, Non te deseram neque derelinquam: ita ut confidenter dicamus, Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis. Confidimus autem, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
45.1
DE EPISTOLA I PETRI.
45.1
[ Cap. 1.] Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Et alio loco: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelatione Jesu Christi: quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi in omni conversatione sancti sitis; quoniam scriptum est, Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. Et post aliquos versus: Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati.
45.2
Et post paucos versus[ II.]: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite. Et post paululum: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Subjecti estote omni humanae ordinationi propter Deum; sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris; non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patimini, et patienter sustinetis; haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, hujus livore sanati estis. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
45.3
Et alio loco[ III.]: Similiter et mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti ac modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris: sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans. Cujus estis filiae bene facientes, et non timentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes, secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tanquam et cohaeredibus gratiae vitae, ut non impediantur orationes vestrae. In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes; quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. Declinet autem a malo, et faciat bonum; inquirat pacem, et sequatur eam. Quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala. Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, ut non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe: sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Melius est enim benefacientes, si velit Dei voluntas, pati, quam malefacientes.
45.4
Et post aliquos versus[ IV.]: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut jam non hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, ebrietatibus, et illicitis idolorum cultibus. Et post aliquos versus: Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem, sine murmuratione. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum Dominum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit; nolite pavere quasi aliquid novi vobis contingat: sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus spiritus, super vos requiescet. Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine; quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Si autem primum a vobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Itaque et ii qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
45.5
[ V.] Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontance secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed formae facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate; quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum; quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, vigilate: quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
46.1
DE EPISTOLA II PETRI.
46.1
[ Cap. I.] Per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem; in virtute autem, scientiam; in scientia autem, abstinentiam; in abstinentia autem, patientiam; in patientia autem, pietatem; in pietate autem, fraternitatis amorem; in amore autem fraternitatis, charitatem. Haec enim vobis cum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non peccabitis aliquando.
46.2
Et post paululum[ II.]: Sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos, Deum negabunt, superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. Et alio loco: Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt: audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere, blasphemantes. Ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversus se exsecrabile judicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et perniciem, in iis quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes rectam viam erraverunt. Et post paucos versus: Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.
46.3
Et post aliquantum[ III.]: Cum haec omnia dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei. Et paulo post: Charissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini. Et alio loco: Vos igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti, excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria, et nunc et in diem aeternitatis. Amen.
47.1
DE EPISTOLA JACOBI.
47.1
[ Cap. I.] Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur: patientia autem opus perfectum patientiam operatur: patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil haesitans. Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non enim aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. Vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua; quoniam sicut flos feni transiet. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. Beatus vir qui suffert tentationem; quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Et post paululum: Nolite itaque errare, fratres dilectissimi. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et post paucos versus: Scitis, fratres mei dilectissimi: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
47.2
[ II.] Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae. Et post aliquos versus: Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Et post paucos versus: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Superexultat autem misericordia judicio.
47.3
Et post aliquantum[ III.]: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Potest etiam freno circumducere totum corpus. Et alio loco: Linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Et post paucos versus: Quis sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris; nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, dijudicans sine simulatione. Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem.
47.4
[ IV.] Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? Item post paucos versus: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur, Et paulo post: Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Subditi ergo estote Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate autem Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate. Risus vester convertatur in luctum, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. Nolite detrahere alterutrum, fratres. Et post paucos versus: Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis, Hodie aut crastino ibimus in civitatem illam, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus; qui ignoratis quid erit in crastinum. Quae est enim vita vestra? Vapor est ad modicum parens; deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit; et, Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Nunc autem exsultatis in superbiis vestris: omnis exsultatio talis maligna est. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
47.5
[ V.] Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, qui fraudati sunt a vobis clamant; et clamor ipsorum in aures Domini sabaoth introiit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. In die occisionis adduxistis, occidistis justum, et non restitit vobis. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Et paulo post: Patientes estote et vos, confirmate corda vestra; quoniam adventus Domini appropinquavit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Et alio loco: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum: sit autem sermo vester, Est est, Non non; ut non sub judicio decidatis. Tristatur aliquis vestrum? oret: aequo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Et post aliquot versus: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
48.1
DE EPISTOLA JOANNIS I.
48.1
[ Cap. I.] Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur, et veritatem non facimus: si autem in luce ambulamus, sicut et ipse in luce est; societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus; ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quoniam non peccavimus; mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
48.2
[ II.] Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. In hoc scimus quoniam in ipso sumus; si in eo maneamus. Qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Et post aliquot versus: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. Et paulo post: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Et alio loco: Omne mendacium non ex veritate est.
48.3
Et post paululum[ III.]: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit; quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest peccare; quoniam ex Deo natus est. In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. Et post paucos versus: Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres: qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate. In hoc cognoscimus, quoniam ex veritate sumus, et in conspectu ejus suademus corda nostra: quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae placita sunt coram eo, facimus. Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi, et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. Et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit.
48.4
[ IV.] Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. In hoc cognoscitur spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit; et nunc jam in mundo est. Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos; quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus: qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris. Charissimi, diligamus invicem: quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est. Et paulo post: Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. Item paulo post: Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus, et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quoniam sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab eo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
48.5
[ V.] Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est: et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Et post paululum: Haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos: et seimus quoniam audit nos. Et post tres versus: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit ei vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem. Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Et alio loco: Filioli, custodite vos a simulacris.
49
DE EPISTOLA JOANNIS II.
49
Non tanquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. Et haec est charitas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc mandatum est, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. Et post paucos versus: Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
50
DE EPISTOLA JOANNIS III.
50
Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos benefacies deducens digne Deo. Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Et post paululum: Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui bene facit, ex Deo est: qui male facit, non vidit Deum.
51
DE EPISTOLA JUDAE APOSTOLI.
51
Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, Domini nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. Et paulo post: Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes. Et alio loco: Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes; et os eorum loquitur blasphemiam, mirantes personas quaestus causa. Vos autem, charissimi, memores estote verborum quae praedicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietate. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi, in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicatos; illos vero salvate de igne rapientes: aliis autem miseremini in timore, odientes et eam quae carnalis est, maculatam tunicam.
52.1
DE LIBRO APOCALYPSIS JOANNIS.
52.1
[ Cap. II.] Si homines, imo quia homines intelliguntur moneri, cum Angeli monentur, in omnibus eisdem praeceptis discimus falsos fratres per patientiam sustinendos propter nomen Dei, et per poenitentiam ad prima opera bona redeundum, et usque ad mortem persecutiones pro fide tolerandas, et in charitate serviendum.
52.2
Circa autem finem libri, cum de sancta civitate loqueretur[ XXI.]: Non intrabit, inquit, in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium.
52.3
Et alibi[ XXII.]: Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et portis intrent civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testificari haec vobis.