Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Speculum de Scriptura sacra
Augustine of HippoSacr 6 · 7313-spdescsMore by Augustine of Hippo
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/augustinus-hipponensis354-430" aria-label="More works by Augustine of Hippo"> —
⋯
More
Original / primary: 7313 Spdescs
6.1
DE JESU NAVE.
6.1
[ Cap. XXII.] Revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: ita duntaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini; ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis ei in omni corde et anima vestra.
6.2
Et in alio loco[ XXIII.]: Ne postquam intraveritis, inquit, ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.
6.3
De libro autem Psalmorum multa ponenda sunt, quamvis eadem saepe repetantur: sed habebo modum, quantum potero, ne hoc opus quod memoria maxime tenendum est, in nimiam longitudinem pergat.

Intertext edge

Open linked passage

Note