Allegorica expositio in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8455 Alexinc
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
Scripturus, juvante gratia superna, in Cantica Canticorum, primo admonendum putavi lectorem, ut opuscula Juliani Celanensis episcopi de Campania, quae in eumdem librum confecit, cautissime legat, ne per copiam eloquentiae blandientis, in foveam incidat doctrinae nocentis. Sed, ut dici solet, ita carpat botrum, ut et spinam caveat, id est, in dictis ejus sanos sensus scrutetur et eligat, ut non minus vitet insanos; vel potius illud faciat Maronis, Qui legitis flores, et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba; hoc est, ab ejus se per omnia lectione compescat, cum habeat eos qui eumdem librum et sanis sensibus et simplicioribus verbis exposuerunt. Est enim homo, ut rhetor peritissimus, ita gratiae Dei post Pelagium, impugnator acerrimus, ut apertius scripta ejus, quibus contra strenuissimum ejusdem gratiae propugnatorem Augustinum insanivit, ostendunt. Cujus causa duelli, primum de Amore libellum composuit, sub obtentu, quasi hunc a foedissima foret voluptate secreturus, re autem vera suam confirmaturus haeresim, qua, ut breviter plura constringam, docet nos per arbitrium liberae voluntatis posse bona facere quae volumus, quamvis per auxilium gratiae Dei facilius ea perficere queamus: quomodo viantes iter, et pedibus quidem peragere valemus, sed minore, absque dubio, labore, cum nobis equi, quibus vehamur, affuerint; immemor apostolicae admonitionis, qua dicit: Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim, qui operatur in nobis et velle et perficere. Et, quod est gravius, impugnator ejus qui non ait: Sine me modicum quid potestis; sed, Sine me, inquit, nihil potestis facere. Docet clausa legis sacramenta solos intueri posse eos, quos oculatos et eruditio reddidisset et pietas; oblitus gratiae Dei, quae etiam illiteratis et idiotis Scripturarum arcana revelavit, dicente Evangelista, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Quos idiotas fuisse testatur idem evangelista, cum ait: Videntes autem Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur. Dicit sanctum nobis, ac generosum amorem, ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum, et ad ultimam usque senectutem solis viribus animi innixum sine ullo damno sui primi persistere vigoris; incredulus profecto Domini sententiae, quia sine illo nihil possumus facere; sed et apostolici sermonis, Quia in multis offendimus Deum omnes. Et mirum, ubi didicerit Julianus sanctum nobis ac generosum amorem ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum, cum natus de patriarcharum stirpe beatissimus Apostolus dicat: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae. Quomodo autem natura, nisi quia peccante primo homine, ac sanctum deserente amorem, vitium pro natura adolevit? Mirum, ubi invenerit vel inveniri posse putaverit Julianus hominem, salutem unum, in quo amor sanctus solis animi viribus innixus, usque ad senium sine damno sui persisteret vigoris, cum ille, qui prae amore praecipuo dignus erat in sui Conditoris sinu recumbere, inter eos qui ejus gratia fruuntur, invenire potuit nullum; quin potius humili confessione testatus sit, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Dicit, amorem nostrum, sicut de corpore trahere, quod est perturbatus et rapidus; ita de animo, quod sit sublimis atque continuus, quod etiam utrumque veritati probatur esse contrarium. Si autem amor noster de corpore, et non de animo potius traheret, quod est perturbatus et rapidus, non diceret Dominus: Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia autem mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem. Et rursum, si noster amor, non de quotidiana Dei gratia, sed de natura, vel viribus animi haberet, ut esset sublimis atque continuus, non diceret Apostolus de suis sanctis laboribus, quibus utique per amorem sublimem atque continuum insistebat: Sed abundantius illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum. Et iterum: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Sed etsi non a Domino, verum a se ipso bona sua opera, in quibus absque ulla contradictione amor sublimis atque continuus arcem tenet, habebat, frustra Domino pro his, quae non dedit, gratias egit dicens: Deo autem gratia, qui nos semper triumphat in Christo Jesu. Dicit eamdem, quandiu nihil de gentilitatis voluntate desiderat, quasi ad solius animi moveri arbitrium, et in actibus suis habere jocunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem. Quod est aperte dicere, quia exceptis quae ad carnis stimulos pertinent, in arbitrio sit animi nostri situm, cui se amori vel quantum subdiderit, quodque idem amor, solo animi motu dispensante, id est, nulla Dei gratia actus, operum quoque bonorum perfectionem liberam et nulli obnoxiam perturbationi possideat, quod quantum a vero distet, patenter quisque prudens intelligit. Quare enim tanta multitudo fidelium Conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute diligere quaerens, et proximum quisque ut seipsum, non semper hoc quod cupit obtinet, nisi quia amor idem non ad animi movetur arbitrium, ut Julianus existimavit; sed ut novit Paulus: Charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; ideoque non aequalis est in omnibus, quia habemus singuli donationes gratiae, quae datae sunt differentes. Quare autem tantis saepe non solum de foris, sed et de ipsa mente nascentibus praepedimur adversis, nec omnia quae desideramus bona valemus perficere, nisi quia fallitur, qui dicit amorem nostrum pro solo animi arbitrio, in actibus suis jocunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem? Verum canit Psalmista, qui ait: A Domino gressus hominis dirigitur, et viam ejus cupit nimis. Cum ceciderit justus, non conturbabitur, quia Dominus confirmat manum ejus. Ubi aperte designat quia nec intra crebra Dominicae protectionis auxilia a perturbatione vitiorum esse valemus immunes, neque in omnibus actuum nostrorum gressibus de naturae libertate, sed de divina debemus directione gaudere. Frustra autem Julianus genitalem vult exceptam voluptatem, quae sola ad animi nostri non moveatur arbitrium; quasi non iracundiae vel superbiae, philargyriae, gastrimargiae, cenodoxiae, caeteraque hujusmodi rabies, multo laboriosius, quam libidinis incentiva devincantur. Quae et ante tempora pubertatis, nostrum animum perturbatura adveniunt, et edomita saepe, vel per naturam cessante libidine, nihilominus ipsa nos impugnare non cessant. Dicit adjutorium sancti Spiritus praecedentibus nostris studiis ac meritis dari, atque adhuc dari, ut genus humanum arctius diligamus. Quod ipsius verbis ponere per ordinem libuit.« Cum igitur, inquit, sapientis animus, qui voluptatem subjicit dignitati amoris, et incitat et ordinat appetitum, nunquam fines transit officii, sed ad eam magnitudinem atque pulchritudinem studiis procedit ac meritis, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare; tunc fit illa charitas quae non propinquos solum aut cives, sed ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti.» In qua una sententia quot et quantae sint blasphemiae facile catholicus lector animadvertit. Patet enim quid humanae arbitrio libertatis, quid tribuat gratiae spirituali, quia animum hominis per se sapientem fieri, per se dignitatem sancti et generosi amoris habere, per se huic amori voluptatem subjicere carnis, per sese et incitare ad virtutes, et ordinare appetitum posse testatur, in tantum ut nunquam fines transeat officii illius quo idem amor excolentibus est. Qui ipsum animum suis studiis ac meritis ad eam magnitudinem ac pulchritudinem procedere dicit, ut sancti Spiritus sit dignus auxilio; cujus videlicet Spiritus adventu non ita ait juvari animum, quomodo flamma vel fax, cum accenditur, caliginosam juvat domum, quam illustrat; sed ita potius, quomodo ardentem sive lucentem ventus juvat ignem, ut amplius clarescat; qui quidem et sine afflatu venti accendi atque ardere, ac magnam consumere silvam poterat, sed tamen vento impellente magis magisque flammescit. Hoc enim significat dicendo, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare. Tanta animi bona praemiserat, et post omnia haec incipere in ea gratiam sancti Spiritus dicit, quasi supervenientem auxiliatricem, et non praevenientem inspiratricem atque auctorem in nobis studiorum meritorumque bonorum. Qui tamen ejus ventilatione, quid in generoso animi sapientis igne agi credat, intuere.« Tum fit illa, inquit, charitas, quae non propinquos solum aut cives, sed et ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti.» Vides ergo, qui tantum virium nostro animo tribuit, quid Spiritui gratiae tribuat; quam et sero in auxilium ipsi animo advenire, et tunc ei non illam charitatem qua Deus, sed illam solummodo qua genus humanum diligatur, infundere dicit; oblitus vel incuriosus apostolicae fidei, quae dicit quia Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
1.2
Prolixi est operis cunctas ejus, quas in libro hoc posuit, ineptias in medium proferre, ac testimoniis refellere veritatis. Sufficiant haec pauca exempli gratia posuisse; ex quibus possint caetera, quam sint detestanda, conjici.
1.3
Post haec autem et hujusmodi innumera, quibus primum librum contra gratiam Dei disputando complevit, non minore secundum librum ejusdem haeresis peste commaculavit. Denique exponens quod dictum est, quia meliora sunt ubera tua vino, de natura lactis foedissime philosophatus est, moxque foedius multo, qualitatem naturae illius ad confirmationem sui erroris transferre conatus. Quod quia totum ponere, et horrori et nimis longum est, partem ponere satis duximus. Inserens se ergo personis eorum, contra quos sub nomine Manichaeorum pugnabat ait inter caetera:« Asserebat namque opiniones nostras ad hoc prorsus spumantium aestus errorum, ut calumniam verteremus in ipsum auctorem; et levandi reatus gratia, quem crimina nimirum voluntatis urebant, ipsam naturam corporis subdebamus infamiae, incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis in lucem istam nos venire jurando. Denique nullum fere ad justitiam, quid dico ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. Depretiabat nempe haec opinio naturam carnis et sanguinis. Sed postquam salutare mysterium Dei et hominum mediator arripuit, ut consummatissimae virtutis daturus exemplum; naturam hominis mortalis assumeret, ostendit omnia crimina morum fuisse, non seminum. Denique voluntatibus ad meliora conversis, non solum legis, sed etiam evangelica praecepta posse compleri.» Quibus sermonibus ejus breviter respondendum, quia nequaquam in auctorem naturae nostrae calumniam vertimus, cum nos in iniquitatibus conceptos, et esse in delictis natos, dicimus, sed fatemur quia in primis naturae nostrae parentibus ad ejus similitudinem facti sumus, ut immortales et sine peccato in deliciis paradisi, juvante gratia ejus, viveremus; quam videlicet beatissimam vitae primitivae munditiam, si custodire curarent ipsi protoplasti, et non magis hosti crederent quam auctori, usque hodie progenies ex eis sancta et impolluta delicias paradisi, mortis simul et peccati nescia incoleret. At dum nulla necessitate naturae, verum sola vagae mentis incuria, peccato consensere, moxque justo Conditoris judicio de loco paradisi voluptatis exclusi, ac morte multati peccati, quod temere contraxerant, stirpi generique suo reliquere contagium: factum est ut peccati quod ipsi sponte commiserunt, nos etiam nolentes reatu constringeremur; ita ut ne parvuli quidem, qui nil boni vel mali velle possunt, ab hoc possint immunes existere, nisi donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde probatur falli Julianus, cum dicit,« Reatum nobis solo crimine voluntatis accensum;» et sicut post, apertius suum sensum aperuit, dicens,« Omnia crimina morum esse, non seminum. Seminum sunt namque quae ex Adam originalia traximus; morum vero, sive voluntatum, seu fragilitatis et ignorantiae, quae ipsi per nos crimina addimus.» Probatur falli, cum reprehendit eos qui naturam nostri corporis, non eam quae protoplasti sancta et immortalis creata est, sed illam quae post eorum praevaricationem vitiosa effecta est, subdunt infamiae, dicentes, Scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Et quod idem apostolus ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.
1.4
Haec tantum sibi invicem adversantur, ut non quae vultis, illa faciatis. Probatur falli, cum vituperat eos qui nos in lucem istam incapaces bonitatis et plenos iniquitatis venire testantur. Vere enim profitemur omnes homines in lucem istam plenos iniquitatis, ex reatu primae praevaricationis venire; incapaces autem bonitatis, absit ut nos nasci juremus. Sed haereticus, ut artificiosus deciperet infirmos, junxit mendacio perfidiae veritatem catholicae professionis. Probatur falli, cum jurare nos dicit nullum ad justitiam non solum ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. Quinimo fatemur, et ratione et doctrina sanctae legis, ad justitiam nos, auxiliante Domino, perduci, absque gratia vero illius, nec per naturalis subsidia rationis, nec per divina legis scita nos posse justificari, Apostolo teste, quia Littera occidit, Spiritus autem vivificat, id est, littera praecipiens occidit, si non adsit Spiritus, qui praecepta litterae donet impleri. Et Spiritus vivificat, donando ut perfici littera possit. Quod autem ait de Domino,« Ut consummatissimae virtutis daturus exemplum, naturam hominis mortalis assumeret,» secretius haeresis suae virus evomuit, quia dicit« venientem in carne Dominum non dona nobis, sed exempla contulisse virtutis;» unde dicit post modicum,« De ipsius, inquam, susceptione carnis, morum peccata damnavit; non naturam videlicet carnis, sed opera commutando, ut justificatio legis sub exemplo ipsius compleretur in nobis.» Item in expositione versiculi, Collum tuum sicut monilia:« Cum pulchra, inquit, per naturam cervix gemmarum insignitur ornatu,» felicitatem sine dubio auget industria; et quasi se digna conveniunt, honor videlicet monilium, et cervicum venustas: sic ergo et in te, cujus generositatem doctrina componit, ut virtutes, quas natura inchoet, disciplina consummet; pro eo, ut diceret,« Gratia inchoet, gratia consummet, gratia coronet.» Item post innumera hujusmodi, quae in ipsis ejus opusculis pius lector facillime deprehendet, in explanatione versiculi, quo dictum est, Apprehendam te, et inducam in domum matris meae, ibi me docebis, ne patentius, quae contra fidem vesana sentiret, intimavit dicens de Domino:« Jam in ipsa infantia multa quae discere debeamus, ostendit: Primo ipsum esse opificem universorum ex masculi et feminae conjunctione nascentium, qui sibi sine ministerio viri, corpus ex virgine fabricasset; deinde nullum peccatum esse homini congenitum, quandoquidem ille, et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstiterit; postremo originem nostram non posse, nisi impie, diaboli operibus ascribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore congauderet.» Non solum autem haec dicendo, errorem struit, sed hoc ipsum etiam interveniente agit exemplo. Nam peccatum esse homini congenitum testatur Scriptura, quae dicit, Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris, eorum usque in diem sepulturae, in matrem omnium. Imo hoc ab ipsa conceptione esse homini coaevum, testatur beatus Job, cum Domino supplicans ait: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es( Job. XIV)? Et quae poterit esse consequentia, ut ideo dicatur nullum peccatum hominibus ex masculi et feminae conjunctione nascentibus esse congenitum, quoniam Filius Dei, qui sibi sine ministerio viri, corporis[ corpus] ex virgine fabricavit, et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstitit? Quae est ratio consequens, ut homo purus innocentiam suae nativitatis astruat exemplo nati in carne Mediatoris Dei et hominum, cum de illius nativitate dixerit virgini matri archangelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Nostrae autem parenti post reatum praevaricationis dixerit justus judex: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios, et sub viri potestate eris. Sed neque hoc quod dicit, originem nostram non posse, nisi impie, diaboli operibus ascribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore gauderet, aut catholice, aut consequenter fecit: quia nimirum diabolus, etsi peccatum protoplastis intulit, nec tamen eis naturalis procursum benedictionis abstulit, qua audierant: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Non ergo illa impietate decipimur, quam nobis improperat Julianus, ut originem nostram diaboli operibus ascribamus, quam primordialis opere benedictionis a Deo conditam scimus. Absit autem, ut originem nostram post praevaricationis malum, Deo dicamus esse gavisam, ante remedium secundae regenerationis, quae fit ex aqua et Spiritu sancto, donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Pauca haec de pluribus ex praefato opere Juliani ad cautelam legentium annotasse necessarium duximus, quorum admoniti exemplis, vigilantius in reliqua ejus lectione, quae non minus noxia saepe salutaribus dicta interserit, circumspiciant. Nam et in aliis opusculis eamdem suam haeresim, quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo antistite Augustino, affirmare non dubitat. Denique in libro, quem de Bono constantiae scripsit, bonum naturae libertatemque nostri arbitrii, ut ipse autumat, contra perfidiam Manichaei magna instantia defendit. Ut autem veritas probat, magna pervicacia contra fidem coelestis gratiae durat.« Haec namque est, inquit idem, constantia, quae maxime asserit arbitrii potestatem, ac bonum, ejusque naturae et humani animi motus liberos, dum ostendit omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam casui obnoxium. Motus autem me non solum carnis, sed nec animi habere liberos docent, non apostolicae tantum litterae, verum etiam ipsae meae cogitationes, quae volentem me saepissime, conantemque ut de caeteris taceam, fixa mente ac desiderio infatigabili devotioni orationis incumbere non sinunt. Qui si motus animi liberos haberem, ita vellem continuae tempore orationis animum precibus intentum retinere, quomodo membra corporis facillime soleo, quoties volo, quocunque vel situ vel loco orationis componere.» Et paulo post:« Ipsa enim armat, inquit idem, egregium cujusque, et accendit animum, dum illum libertatis suae semper admonet, dumque omnes ab eo repellit metus.» Quanto enim melius expugnaret Manichaeum, si diceret, quia gratia Dei fecit egregium cujusque electi animum, et accendit ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suae semper admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest; dumque omnem ab eo fiduciam suae repellit virtutis, ac Deo canere suadet: Fortitudinem meam ad te custodiam!
1.5
Et iterum post multa, quibus libertatem nostrae voluntatis praedicat, ait:« Etenim sicut praeclare a doctissimis atque orthodoxis disputatum est, nemini vere unquam noceri, nisi a seipso potest; nec est prorsus aliquid quo quisquam invitus fiat miser. Quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui, quo homini in aeternum nocetur?» Quae nequaquam stare sententia nisi apud haereticos potest, quia constat nimirum quod peccatum Adae cunctis hominibus nocet, non quidem a seipsis, verum ab illo qui primi facinore reatus totum genus humanum, nisi quem gratia Christi liberat, perpetuo damnavit. Nocet haereticorum malitia illis, quos catholicam scire ac tenere fidem desiderantes, in interitum nescientes nolentesque detrahit. Verum timens Julianus ne, si in tanto hoc volumine totum, quod recte viveremus, libertati nostrae voluntatis tribueres, quasi apertus gratiae Dei hostis detestaretur atque anathematizaretur ab omnibus, fecit et hujus hoc in loco mentionem; et hoc ita occulte ut non omnes eam virtutes dare, sed unam in nobis solummodo juvare diceret et firmare constantiam.« Divinae enim gratiae est, inquiens, amare et firmare constantiam, quae caeteras possit custodire virtutes; et contra omnia, quae resistunt, defendere virtutem.» Ubi et cautissimo usus est verbo, ut non diceret eam donare, quasi antea non habitam nobis constantiam, sed potius juvare et firmare, quasi a nobis jam exortam, ut ventus flammam ignis, quam non ipse accendit, sed aliunde accensam, ut clarius flammescat, adjuvat; et ne exstingui debeat, flando confirmat. Sicut in ipso libro de Amore plenius sensum suum dilucidasse monstravimus. Circa hujus autem libelli finem, manifeste prodit ipse Julianus qua intentione in hujusmodi assertionibus per cuncta quae considerat opuscula laboraret.« Scandalum, inquiens, Manichaeo est, eo quod commentitum,» id est, abnegantes Dominum nostrum, qui est verus, fatemur. Offendit, quia naturam bonam, quia liberum hominis asserimus arbitrium. Sed et in libro quem ad Demetriadem virginem Christi, de Institutione virginis scripsit, haec eadem de potentia liberi arbitrii, quomodo sentiat, pandit. Quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur, minime pervidentes quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis, manifeste probat hoc illius opusculum non esse. Quin potius ipse fidem ejus, vel magis perfidiam in Dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri, nutriebatur regulus, divinis expugnarit ac protriverit eloquiis. In hoc ergo Julianus libro, et in aliis se opusculis eamdem suam haeresim confirmasse declarat, ita scribens:« Quoties mihi de institutione morum et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere.» Et paulo post:« Quem ergo, inquit, exhortationis ordinem, cum in aliis quoque opusculis tenuerim, tum hic maxime servandum puto, ubi eo plenius bonum naturae declarari debet, quo vita instituenda perfectior.» Item in processu libri ejusdem:« Quam enim, inquit, multos philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, honores simul mundi ac delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam sapientiae? Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo ista quae Deo placent? Unde haec illis bona, nisi de naturae bono? Et cum ista quae dixi, vel unum simul omnia, vel singula singulos habere videamus, cumque omnium una natura sit, exemplo suo invicem ostendunt; omnia in omnibus esse posse, quae vel singula inveniuntur in singulis. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt quales a Deo facti sunt, vide quid Christiani possint, quorum in melius in Christo instaurata natura est, et qui divinae gratiae juvantur auxilio.» Et post multa hujusmodi loquens de beato Job,« O virum, inquit, ante Evangelia evangelicum, et apostolorum, ante apostolica praecepta, discipulum! qui aperiens occultas naturae divitias, et in medium proferens ex se, quid omnes possemus, ostendit.» Item post pauca,« Neque nos, inquit, ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum facere non posse, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur; sed ab hac eam tantummodo injuria vendicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus, et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est? et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus?» Et paulo post, Adam de paradiso ejectum, Enoch raptum de mundo esse commemorans, adjecit:« Nec enim a justo Deo, aut ille puniri meruisset, aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum est; ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt.» Et rursum post pauca:« Neque vero, inquit, alia causa nobis quoque difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo, quae nos, cum inficit a parvo, paulatim quae per multos corrumpit annos, ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quamdam videatur habere naturae.» Item post multa, quibus optime virginem Deo dicatam instituit, et revera multum utile ac salubre opus perficeret, si eam divinae gratiae in omnia suffragia flagitare, et non animi sui libertate, viribusque fidere doceret; quomodo etiam in illo, quem de Bono constantiae scriptum ab eo diximus librum, multum prodesset virtutum studiosis, si non virulenta intermisceret vitia errorum. Sed si modicum fermentum, Apostolo teste, totam massam corrumpit, quanto magis venenum quam maximum?« Ascribimus, inquit, iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur. Proinde pro his damnandum ab eo putamus hominem, quae vitare non potuit.» Et paulo post,« Nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus est: nec damnaturus est hominem ob ea quae non potuit vitare, qui pius est.« In his singulis, quae ex uno ejus excepi libello, sententiis, quanti sint errores facile cuivis docto patet. Quas ideo tam plures coacervatim posui, ut pluribus errorum probamentis convincerentur hi qui hunc librum a catholico beati Hieronymi calamo scriptum contendunt, cautioresque ergo ejus lectione redderentur, quem haereticum esse didicissent. Quibus etiam sententiis pariter omnibus strictim respondere commodum duxi: ut pote quae cunctis, ut dixi, clarius luce quam sint nefandae patescant. Quod ergo dicit,« Multos philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturae bono habere virtutes;» constat, quia quicunque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt; non solum munere primae conditionis, verum etiam quotidiana ejus gratia, qui creaturam suam nec se deserentem, deserens dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis. Quod vero dicit,« Omnia in omnibus posse esse, quae vel singula inveniuntur in singulis;» contradicit Scripturae, quae ait, Nec enim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est Filius hominis immortalis; ubi manifeste insinuatur, quia cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum; et ne tunc quidem de naturae bono, sed per gratiam ejus de quo scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus. Sed et quotidiana nostrae fragilitatis documenta probant non omnia in omnibus esse posse, ubi tam multi inveniuntur qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas, quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes. Quod homines sine Deo dicit ostendere quales a Deo facti sunt, adeo longe veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita, quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit eo qui, priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum, vel tertii coeli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est, et audivit colloquia? Qui tamen dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Quod parentes generis humani, quandiu naturae bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse. Quod Christianorum naturam melius dicit instauratam esse per Christum, et eos divinae gratiae juvari auxilio, si de his solummodo quae in remissione peccatorum per baptisma nobis donata sunt, vult intelligi, haereticum est; si autem et de quotidiana ejus gratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare non cessat, catholicum est. Quod dicit, beatum Job aperuisse in virtutibus suis eximiis occultas naturae divitias, et ex se quid omnes possemus ostendere, quanto melius diceret quod aperuit ineffabiles divinae gratiae divitias, et in se, quia haec omnibus quibuscunque vellet, dare posset, ostenderet. Quod dicit, nos vitio naturae ad malum non impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus, repugnat Apostolo dicenti, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago.
1.6
Quod dicit liberum nobis esse unum semper agere cum semper utrumque possimus, contradicit prophetae, qui Deo supplex loquitur dicens, Scio, Domine, quia non sit hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Sed et Apostolo majorem se facit, qui dixit, Ego igitur ipse mente servio legi Dei; carne autem, legi peccati. Quod dicit non aliunde alios judicare, alios judicari, nisi quia in eadem natura dispar voluntas sit, et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus, contradicit catholicae fidei, quae etiam parvulos esse judicandos confitetur, eos qui in eadem natura positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle, aut saltem nosse poterant, sine baptismo rapti sunt. Quod Esau et Jacob, caeterosque tales, sola voluntatis causa dicit esse discretos, ut in eadem natura merita haberent diversa, contradicit Apostolo, qui de eisdem loquens ait, Cum enim necdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori; sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quod dicit non aliam causam nobis difficultatem bene vivendi facere, quam longam vitiorum consuetudinem, contradicit Scripturae, quae dicit, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum. Quod dicit Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui justus est; verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui catholica vox supplicat, Deduc me in semitam mandatorum tuorum. Si vero viribus animi sui fidit, refellit eum veridica ejusdem justi Conditoris sententia, qua dicit, Sine me nihil potestis facere. Quod dicit, eum qui pius est, non damnaturum esse hominem, pro eo quod vitare non potuit, contradicit ejusdem pii Redemptoris et justi judicis sententiae, qua etiam de parvulis ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest videre regnum Dei. Quamvis, ut sanctus Augustinus ait,« mitissima prorsus poena vel damnatio erit omnium, qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt.» Nec tamen tales a damnatione prorsus esse non possunt immunes, cum manifeste dicat Apostolus quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt. Et quasi quaereretur quare regnaverat in omnes qui non peccaverunt, mox rationem reddit adjungens, In similitudinem praevaricationis Adae, id est, non propter sua propria peccata, sed quia sui similes genuit praevaricator Adam. Dicendum ergo nobis in hac parte quaestionis, quod dixisse audivimus eumdem apostolum Paulum, qui de Esau et Jacob geminorum ex uno concubitu nascentium dispari sorte, disputans ait, Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit. Moyses enim dicit, Miserebor, cui miserebor; misericordiam praestabo, cui misertus fuero. Igitur non volentis, neque currentis; sed miserentis Dei est, et caetera usque dum plurimum hac quaestione lassatus, ita conclusit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Haec de opusculis Juliani, ad cautelam legentium praelibare, commodum rati sumus. Hinc ad expositionem stylum vertamus Cantici Canticorum, et in libro ad intelligendum difficillimo, seduli Patrum vestigia sequentes, quidquid, juvante ea, quam defendimus, gratia Dei, valemus studii salutaris impendamus. In quo opere lectorem admoneo, ne me superfluum judicet, qui de natura arborum, sive herbarum aromaticarum, quae in hoc volumine plurimae continentur, juxta quod in libris antiquorum didici, latius explanare voluerim. Feci namque hoc non arrogantiae studendo, sed meae meorumque imperitiae consulendo, qui longius extra orbem, hoc est in insula maris Oceani nati et nutriti, ea quae in primis orbis partibus, Arabia dico et India, Judaea et Aegypto geruntur, non nisi per eorum qui his interfuere scripta nosse valemus.