Allegorica expositio in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8455 Alexinc
4.1
LIBER SECUNDUS.
4.1
Cantica Canticorum, in quibus sapientissimus ille regum Salomon mysteria Christi et Ecclesiae, Regis videlicet aeterni, et civitatis ejus, sub figura sponsi et sponsae descripsit, quisquis legere cupit, meminisse debet in primis quod omnis electorum congregatio generaliter Ecclesia vocatur. Et tamen nunc causa discretionis specialiter ea fidelium portio quae incarnationis Dominicae tempora praecessit, Synagoga; quae vero hanc secuta est, Ecclesia nuncupatur. Namque vetus Scriptura fidelem temporis illius plebem utroque solet designare vocabulo. Utrumque autem Graecum est nomen: Synagoga congregatio Latine, et Ecclesia dicitur convocatio. Quo nomine magis fideles temporis hujus, ob ampliorem spiritualis scientiae cognitionem, appellari placuit. Quia convocari proprium est eorum qui audire ac discernere norunt; congregari autem et lapides, vel alia quaelibet insensibilia possunt. Utraque autem haec portio justorum, una eadem est Christi fide ac dilectione consors; quanquam habent sacramenta pro temporum ratione disparia, testante apostolo Petro, qui ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Nam sicut et nos, peracto jam Dominicae incarnationis, passionis, et resurrectionis mysterio, salvari speramus, et credimus, ita et prior Ecclesiae pars eamdem Domini ac Redemptoris incarnationem, passionem ac resurrectionem futuram adhuc exspectans, per ejus se gratiam, quam magnopere advenire cupiebat, salvandam esse credebat. Hujus ergo vox in amoris cantico prima resonat; cui cum prophetae sancti creberrime, et viam vivendi monstrarent, et ejus promitterent adventum, qui tanquam sponsus suo procedens de thalamo, mundum omnem novae benedictionis gratia donaret, coepit, transcensis praeconum vocibus, ipsius magis Regis ac Salvatoris sui desiderare praesentiam, dicens:
4.1.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
4.1.1.1
Osculetur me osculo oris sui. Quod est aperte dicere: Obsecro non semper ad me erudiendam angelos, non prophetas destinet, veniat jam aliquando ipse qui tandiu promissus est, et praesentiae suae me luce informet, ac velut osculum offerens, proprio me ore alloquens confortet; sed et mei oris patienter attactum suscipiat, id est, interrogantem me de via salutis, audire atque erudire non spernat. Quod profecto desiderium ejus tunc impletum esse constat, quando sicut in Evangelio legimus: Sedente in monte Jesu, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et rursus cum discipulis praesentiae suae, hoc est, adventus in carnem, dignitatem in memoriam revocaret, dicens: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis quia multi reges et prophetae cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. Aperuit etiam tunc os suum, ut inaudita saecula[ Forte, saeculo] gaudia coelestis regni promitteret, cum toties ante prophetarum ora aperuerat, quibus suum saeculo polliceretur adventum. Postquam autem Synagoga Dominum venire desiderans, praedicantibus eum prophetis, ait: Osculetur me osculo oris sui, id est, ipse mihi dona suae doctrinae impertiatur, repente ad ipsum, cujus desiderio flagrabat, verba convertens subdit:
4.1.1.2
Quia meliora sunt ubera tua vino. Ac si patenter diceret: Ideo te advenire, tuis oculis recreari cupio, quia tuae dulcedo praesentiae cunctis incomparabiliter eis, quae per praecones adventus tui misisti, muneribus antecellit. Vinum quippe fervorem scientiae legalis, ubera vero dicit rudimenta evangelicae fidei. De quibus ait Paulus: Lac vobis potum dedi, non escam. Et iterum: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Ubera ergo sponsi meliora sunt vino, quia rudimenta Novi Testamenti, quoscunque ex aqua et Spiritu regenerant, mox vitae coelestis introitu aptos reddunt, quod longa legis observatio nequaquam facere valebat, ne in his quidem qui gustu supernae suavitatis accensi veraciter dicere Deo poterant, cum Psalmista: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Probante Apostolo, qui dicit: Nihil enim ad perfectum lex. Si autem ubera Christi, id est, primordia Dominicae fidei meliora sunt vino legis, quanto magis vinum Christi, id est, perfectio doctrinae evangelicae, cunctis legalibus caeremoniis praestat! Si sacramenta incarnationis ejus ad vitam mittunt, quantum divinitatis ejus agnitio, quantum visio glorificat? Nam et ipse sponsus non solum lac, sed vinum se habere significat, cum in sequentibus dicit: Bibi vinum meum cum lacte meo. Quantum vino legis vinum praecelleret suum, mystice in Evangelio significat, ubi, deficiente in nuptiis Ecclesiae typicis vino vetere, novum ipse de aqua fecit vinum, majore prorsus laude dignissimum. Et jure ubera sponsi nominat, quod mulieris est membrum corporis, ut in ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Sicut etiam in Apocalypsi, qui et ipse typicus liber est, cum dicit de illo Joannes: Vidi in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis vestitum podere. Addit, Et praecinctum ad mamillas zona aurea. Sed nec ipse sponsus, id est, Dominus noster, sexus feminei figuram in se transferre refugit, cum per Isaiam dicit: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? Et iterum: Quomodo si cui mater blanditur, ita ego consolabor vos? Et in Evangelio ad civitatem incredulam: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
4.1.1.3
Fragrantia unguentis optimis. Unguenta optima sunt dona Spiritus sancti, quibus ubera Christi fragrant, quia doctores sancti, ministri videlicet lactis evangelici, per unctionem Spiritus in virtutum amorem proficiunt. Et quidem bona erant unguenta, quibus prophetae et sacerdotes visibiliter ungebantur in lege; sed optima sunt illa unguenta quibus apostoli sunt apostolorumque successores invisibiliter uncti. De quibus ait Paulus: Et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Et apostolus Joannes: Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, in vobis maneat. Et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc.. Item unguentis fragrant optimis, cum opinionem bonae suae operationis vel praedicationis longe lateque profundunt; sicut ipsi aiunt: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Reddit autem causam quare ubera ejus unguentis fragrent optimis, dum subjungit:
4.1.1.4
Oleum effusum, nomen tuum. Neque enim mirandum si membra illius redoleant unguentis, quia ab oleo nomen ipse accepit, ut unctione Christus, id est, unctus vocaretur. Illa nimirum videlicet de qua Petrus ait: Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Solet quippe appellatione olei Spiritus sanctus intelligi, testante propheta, qui in ejusdem sponsi laudibus ait: Unxit te Deus, Deus tuus, olco laetitiae prae consortibus tuis. Oleum ergo non stillatum, sed effusum nomen ejus, quia sicut de illo praecursor suus ait: Non ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Qui etiam in electis suis olei effusi nomine, non immerito censetur, quibus in carne apparens, Spiritus sui charismate largissime manavit, ita ut ea quae in una prius gente Judaea tenebantur occulta, nunc in totius orbis fines gratia clara perfuderit, adimpleta jam prophetia quae dixerat: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Quod exponens apostolus Petrus ait: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos vidistis et audistis. Oleum igitur effusum nomen ejus, quia hoc recte nominatur quod est, id est, plenus Spiritu sancto recte nominatur, quod agit idem ejusdem dono Spiritus, electorum corda perungens.
4.1.1.5
Ideo adolescentulae dilexerunt te. Adolescentulas dicit animas quae, in Christo renatae, sordes veteris hominis abjecerunt. Quae tanto magis amori sui Conditoris inhaerent, quanto se agnoscunt sola ejus gratia, et remissionem peccatorum, et dona Spiritus, per quae proficiunt in virtutibus, accipere. Unde palam profitentur et dicunt quia Charitas Dei, radix videlicet omnium virtutum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Non autem dubitandum, et priores sanctos perfecta Dominum charitate dilexisse, eorumque pias catervas mystice adolescentulas posse appellari, qui per fidem veritatis antiqui peccatoris exempla calcabant, ac novae praemia vitae, spe indubia sectabantur. Unde unus ex eis certus jam futurorum bonorum loquitur animae suae, dicens: Renovabitur ut aquilae, juventus tua. Sed aptius jam haec Novi Testamenti haeredibus congruunt, quia proprie per lavacrum gratiae in adoptionis filios Deo generantur. Qui eo magis illum diligunt, quo majora illius dona percipiunt, ita ut mox soluti carne, si recte vixerint, coelestis regni gaudia conscendant.
4.1.1.6
Trahe me, post te curremus. Hucusque Synagogae vox est; hoc est, illius plebis quae incarnationem Salvatoris fide devota praecessit, quae in principio carminis, prophetis cum longo tempore praedicantibus respondit: Osculetur me osculo oris sui; id est, appareat ipse, et ore ad os loquens, exempla mihi vivendi, ac dona largiatur. Deinde versiculis sequentibus, qualia ipsa ejus dona essent, quantum animabus castis diligenda, signavit. Hinc Ecclesiae vox subinfertur, id est, eorum qui post tempora incarnationis illius ad fidem venerunt. Illa enim prius Dominum venire, ac osculum sibi pacis afferre precata est; haec cum jam venisse in carne, jam ad coelos redisse sciens, non ultra taliter ad se descendere flagitat, sed ipsa potius eum ad coelos sequi desiderat. Quod, quia per seipsam fieri non posse conspicit, merito ejus, ad quem venire optat, ducatum implorat. Trahe me, inquit, post te curremus. Ac si aperte dicat: Currere quidem in viis tuis, tuorum operum sequi vestigia, quae conversatus in terra signasti, ad te in coelis praesidentem pervenire cuperemus; sed quia sine te nihil possumus facere, precamur, ut nobis manum dare digneris; nos tuo subsidio ad te currentes adjuves. Sic enim solummodo, vel recte currere, vel cursum consummare valemus, si te duce simul et adjutore curramus. Unde et Apostolus, qui gloriatur, dicens: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, alio loco manifeste docet, utrum ipse per se gressus dirigere posset, an Domino trahente curreret, dicens: Sed plus illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum. Bene autem cum singulari numero dicatur, Trahe me, subjungitur, Curremus, quia et una est per orbem Ecclesia Christi, et haec ex multis fidelium consistit animabus; quae hoc in loco adolescentulae vocantur, propter vitam videlicet novae conversationis.
4.1.1.7
Introduxit me rex in cellaria sua. Cellaria Regis aeterni sunt interna gaudia patriae coelestis, in quae nunc introducta est sancta Ecclesia per fidem, in futuro plenius introducenda per rem. Loquitur autem ad adolescentulas sponsa, id est, Ecclesia Christi ad animas fideles, sua videlicet membra, nuper in Christo renata. Ideo deprecor sponsum, ut nos post se currentes, ipse data manu, ne deficiamus, adjuvet; quia jam dulcedinem regni coelestis praelibavi, jam gustavi et vidi quoniam suavis est Dominus. Jam bona quae mihi sunt in coelis parata, ipso revelante, cognovi. Moxque conversa ad eum qui haec sibi revelavit, regem ac Dominum suum, gratias agere pro beneficiis ejus accelerat, dicens:
4.1.1.8
Exultabimus et laetabimur in te, etc. Quod est aperte dicere, Nequaquam ipsi nos de perceptis muneribus extollimur; sed in omni, quod bene vivimus, exsultamus, imo semper exsultabimus et laetabimur in tua misericordia; memores per omnia, quanta nos pietate recreare, qualiter austeritatem legis gratia fidei evangelicae mitigare dignatus es.
4.1.1.9
Recti diligunt te. Ideo non in nobis ipsis, sed exsultabimus et laetabimur in te, memores donorum tuorum, quia omnes qui recti corde sunt, te ante omnia et super omnia diligendum esse didicerunt. Neque omnino recti esse possunt qui tuo aliquid amori praeponunt, a quo solo habent totum quidquid boni habent. Et intuendum quod superius ait, Adolescentulae dilexerunt te; nunc autem, Recti, inquit, diligunt te. Colligendumque, quia non aliud adolescentiam quam rectitudinem cordis dixerit, cum, qui deposita veteris hominis impuritate, novum hominem induerint, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate, et veritate. Item recti diligunt te, quia nulli Dominum re vera diligere, nisi recti possunt. Quicunque enim rectitudinem justitiae, vel actu, vel dicto, vel etiam cogitatu improbo violaverint, frustra se Conditorem diligere dicunt, cujus monita contemnunt. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, sicut Joannes evangelista testatur. Postquam vero sancta Ecclesia in cellaria Christi perducta est, videlicet per cognitionem et spem coelestium bonorum, postquam eum recto corde diligere, atque in ejus solum gratia gaudere et exsultare didicit, restat ostendi quid pro eodem amore illius, ac pro acquisitione bonorum quae gustavit, certaminis subeat, quid afflictionis toleret.
4.1.1.10
Nigra sum, etc. Nigra scilicet adversitate pressurarum, sed formosa decore virtutum; imo tanto in conspectu interni arbitri formosior, quanto amplioribus insipientium vexata et quasi foedata pressuris. Filias autem Jerusalem, quibus haec loquitur, animas dicit coelestibus sacramentis imbutas, coelestis habitatione patriae suspirantes. Has enim in tribulationibus suis consolans sancta mater ait: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Ac si aperte dicat, Vilis quidem nimis in oculis persequentium appareo; sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Unde vos minime oportet contristari in hujus laboris exsilio, quae supernae vos patriae cives esse recolitis, quae ad visionem pacis sempiternae, per saeculi labentis adversa properatis.
4.1.1.11
Sicut tabernacula Cedar, etc. Cedar Ismaelis filius fuit, de quo dictum est: Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. Cujus praesagii veritatem, et exosa omnibus hodie Sarracenorum, qui ab eo exorti sunt, natio probat: et Psalmista angoribus obsessus affirmat, cum ait: Habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Neque enim David aliquid odiorum ab ipsis Ismaelitis pertulisse legitur; sed volens exaggerare mala quae patiebatur a Saule vel caeteris adversariis ejus, se gentis improbitate vexari questus est, quae cum nullo hominum aliquando pacem habere curabat. At contra, Salomon et nomine erat et vita pacificus. Denique, ut Scriptura testatur, omnes terrarum reges desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde ejus. Quod ergo ait: Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis; ita distinguitur, ut nigra sit sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. Ita est enim saepius obscurata afflictionibus infidelium sancta Ecclesia, quasi generalis mundi totius esset inimica, impleto verbo quod ait Dominus, Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Ita semper est in conspectu sui Redemptoris decora, quasi vere digna sit, quam ipse Rex pacis invisere dignetur. Et notandum quod Cedar, ipso jam nomine, quod tenebras sonat, vel perversos homines vel immundos spiritus insinuat. Sicut Salomon quoque, qui interpretatur pacificus, etiam mysterio nominis ipsum indicat; de quo scriptum est, Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus, et caetera. Et cum dicitur nigra esse Ecclesia sicut tabernacula Cedar, sic ut non pro veritate, sed pro aestimatione insipientium ponitur, qui etiam putant mansionem in se vitiis vel malignis spiritibus praebere. Cum vero formosa sicut pelles Salomonis appellatur, sicut pro veritate exempli ponitur, quia, sicut Salomon tentoria sibi de mortuorum pellibus animalium facere solebat, ita Dominus Ecclesiam sibi de illis congregat animalibus, quae desideriis noverunt renuntiare carnalibus. Unde dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et Apostolus, Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram. Quidam hanc sententiam ita legentes, Nigra sum, sed formosa, dicunt quod Ecclesia nigra sit in carnalibus suis, vel falsis fratribus suis, sicut tabernacula Cedar; formosa autem in spiritualibus, sicut pelles Salomonis. Verum si attendamus quod de Domino scriptum est, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; quod non de peccato ejus, qui nullum omnino habuit peccatum, sed de passione dictum est, constat profecto quod Ecclesia quoque non propter peccata vel peccatorum vitia, sed propter tentationes passionesque suas, quibus indesinenter exercetur, nigram se esse perhibet. Quis sensus sequentibus etiam verbis affirmatur, cum dicitur:
4.1.2.1
Nolite me considerare, quod fusca sum, etc. Quod est aperte dicere: Nolite me, o filiae Jerusalem, id est, animae Deo devotae, quod hominibus sim despecta mirari, quia tentationum aestus, quas pro interna mea pulchritudine sustinere non cesso, foris me reddidit obscuram, quam tamen gratia coelestis interius venustam esse donavit. Cui est simile apostoli Petri: Charissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete. Et quidem solis nomine aliquando Dominus ipse signatur, sicut de ascensione ejus dictum est: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo, aliquando electi ejus, sicut ipse dicit, Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei. Sed hoc loco melius tribulationum ardor solis appellatione figuratur, juxta hoc quod ipse de jactis in petram seminibus ait, Sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. Quod postmodum exponens, ita dicit: Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur, solis videlicet vocabulo tribulationem et persecutionem figuratam esse declarans. Sicut ergo hi qui domo resident quieti candidiores saepe habent artus, at qui in vinea vel horto, vel alio quolibet subdivali opere se exercent, multo plerumque sole membra fuscantur, ita et sancta Ecclesia, quo instantius se ad certamen spirituale accingit, eo ferventiores contra se antiqui hostis assurgere cernit insidias. Et sicut laudatur saepe peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur, ita nonnunquam exprobratur justo in virtutibus animae suae; et qui recta gerit, maledicitur, Paulo attestante, qui ait, Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus. Sed hujus infucationem blasphemiae parvipendendam fidelibus, imo in hac gaudendum docet ipse, cujus causa provenit Dominus dicens, Beati estis, cum maledixerint vobis homines; et si persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, et caetera. Quia ergo sancta Ecclesia, intus se quidem fide et virtutibus videt decoratam, sed foris persecutionibus adustam esse testatur, restat ostendere unde primam persecutionem rabiem pertulerit. Sequitur:
4.1.2.2
Filii matris meae pugnaverunt contra me, etc. Vox est primitivae Ecclesiae, quae ab ipsa Synagoga, de qua carnis originem duxit, tribulationum bella suscipit, sicut Actus Apostolorum plenissime docent. In qua sententia primo notandum quia merito se sponsa Christi sole decoloratam asseverat, quae velut opus subdivale, in vinea ipsius excolenda sive custodienda agere solebat. Una autem erat Christi vinea in Jerosolymis, ipsa videlicet Ecclesia primitiva, quae die Pentecostes, id est quinquagesima Dominicae resurrectionis, adventu Spiritus sancti dedicata est. Hujus eo tempore custodes ipsi fuere apostoli. At, postquam persecutione facta, temporibus beati martyris Stephani, dispersi sunt omnes per regiones Judaeae et Samariae, praeter apostolos, contigit ut plures essent vineae, id est, pluribus in locis ecclesiae essent Christi, praedicantibus verbum eis, qui fuerunt huc illucque dispersi. Divina quippe agente providentia, ipsa dispersio Ecclesiae Jerosolymitanae occasio fuit plures construendi ecclesias. Unde bene quod nostri codices habent, Dispersi sunt; in Graeco dicitur diesparisan, id est, disseminati sunt per regiones Judaeae et Samariae. Et paulo post, Qui ergo disseminati sunt, ibant evangelizantes verbum Dei: quia nimirum persecutores Judaei, volentes quidem Ecclesiam deturbabant, sed nolentes, seminarium verbi latius exspargebant, unamque in Jerosolymis Ecclesiam persequendo, nolentes late multas Ecclesias fieri, fecerunt. Cum ergo dixisset Ecclesia primitiva obscuratam se esse afflictionibus, eo quod filii matris suae, id est, Synagogae parricidiali eam odio impugnarint, subjecit continuo quantum ipsa ex earumdem afflictionum incursibus profecerit, addens ex persona eorum, quibus praedicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Ac si aperte dicat, Hoc mihi acerbitas persequentium commodi et utilitatis attulit, ut plurimarum essem custos vinearum, ecclesiarum videlicet Christi, postquam vineam primitivam, id est, Ecclesiam quam in Jerosolymis primo radicare et custodire coeperam, eorum turba dispersit. Non custodisse autem vineam, non ad mentem, sed ad locum referendum est: namque ab Jerosolymis quidem tunc Ecclesiae portio, non minima persecutionis gratia secessit, quae tamen totam fidei integritatem fixo in corde retinuit, imo etiam praedicationis officium, ut praefati sumus, devoto ore suscepit. Quidam hoc quod dictum est, Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi, ita distinguendum putant, ut vineae nomine, Christi signetur Ecclesia; vinearum vero appellatione, multifaria legis decreta, ac diversae pharisaeorum traditiones intelligantur. Et posuerunt, inquiunt, Ecclesiam in vineis, qui fideles cogebant circumcidi, et carnalis legis caeremonias observare. In quibus ille erat, qui ait, Et per omnes synagogas frequenter puniens eos qui credebant, persequar usque in exteras civitates. Ideoque vineam suam non custodivit, dispersis per eum ab Jerosolyma fidelibus non paucis, quasi palmitibus vineae coelestis. Cujus tamen inde nequaquam valuit radix evelli. Sed quia quo major adversitas pravorum fidem tentat electorum, eo instantius necesse est auxilium invocent Redemptoris, recte sancta Ecclesia, postquam filios matris suae contra se insurrexisse, postquam vineam suam horum incursione concussam esse conquesta est, memor Dominici promissi, quo dictum est, In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum; sollicito ad ipsum corde conversa precatur, dicens:
4.1.2.3
Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, etc. Bene autem eum cujus praesidium flagitat, dilectum animae suae vocat, quia quo gravius est periculum de quo eripi cupit, eo amplius illum per quem se eripiendam novit, diligit. Cui simile est illud Psalmistae, Diligam te, Domine, virtus mea. Quod est aperte dicere, Idcirco te tota mente diligere non desino, quia me sine tua gratia nihil virtutis habere posse conspicio. Quem etiam pastorem esse significat, dum dicit: Ubi pascas, ubi cubes meridie. Juxta hoc quod ipse in Evangelio testatur: Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Qui pascit oves suas, inter eas cubat in meridie, quia corda fidelium suorum, ne fervore tentationum intus arescant, memoria supernae suavitatis reficit, et in eis ipse propitius manere consuevit. Hinc etiam Psalmista dicit, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae, ibi me collocavit. Hinc Joannes, Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Quia ergo multi pseudoprophetae exeunt in mundum, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic, necesse habet semper Ecclesia Christi diligenti exploratione dignoscere, qui sint illi, in quorum ipse professione et opere possit inveniri; ipsumque piis vocibus, ut se demonstrare dignetur, exorare: Indica mihi, inquiens, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.
4.1.2.4
Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum, etc. Ac si aperte dicat, Quia multifaria me adversantium persecutio, instar meridiani aestus afficit; obsecro ut declares mihi, o Redemptor et Protector meus, quibus in locis invenire queam eos qui tuae sint praesentiae gratia refecti, quaeque sint ex omnibus dogmata quae evangelicae tuae concinnant veritati, ne te diutius differente subsidium, errantium forte conventicula incurram, quae absque tuo ducatu viam veritatis ingredi nullatenus possum. Nam et haeretici possunt non incongrue sodales ejus appellari, in quantum nominis ejus vel confessionem vel mysteria circumferunt. An non haec fecit sponsa Christi, cum venientibus Antiochiam pseudoapostolis, videlicet sodalibus ejus, ac praedicantibus, Quia nisi circumcidamini secundum Moysen, non potestis salvi fieri, jam fatigata non minimo fervore seditionis ac quaestionis, tandem misit Paulum et Barnabam, ad apostolos et seniores in Jerusalem, dignoscere certius quae esset veritas Evangelii? Finitoque conflictu probatum est in eis, quos Jacobus, et Cephas, et Joannes, et quos apostoli caeteri erudiebant, pastorem et inhabitatorem esse Dominum Christum, atque ejus ovile castum a gregibus sodalium, hoc est, ab haereticorum populis, ejus Ecclesiam esse tutandum. An non haec et sequentibus saepe temporibus sponsa faciebat Christi, cum filiis matris suae contra se pugnantibus, id est, exortis ex se contra se haeresibus, mox coactis in unum Patrum conciliis, quae fidei esset veritas, sedula quaerebat? Verum, quia eadem sponsa, id est, Ecclesia Christi, dum auxilium praesentiae ejus in tribulationibus suis requisisset, subjungit ex persona infirmantium. Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum, statim eamdem trepidationem illius ipse benigna increpatione redarguit, quasi illud evangelicum, dicens: Modicae fidei, quare dubitasti? Nam sequitur:
4.1.3.1
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, etc. Quid, inquit, ita loqueris, quasi a me possis in tentatione ulla ratione deseri, teque in custodienda ab hostibus nostra vinea nimio fervore, quasi meridiani solis denigratam esse quereris, quam ipse per lavacrum regenerationis, jam pulchram inter mulieres, id est, inter aliorum dogmatum synagogas esse donavi, sed pulchriorem multo, tribulationum examinatione reddendam esse disposui? Quod si haec forte ignoras, nec[ nunc?] reminiscere quia nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit. Egredere a meo consortio, et abi post vestigia gregum; id est, errantium actus imitare, cum te ipse magis unius mei gregis custodem esse decreverim, cui unum esset ovile, et unus pastor.
4.1.3.2
Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Id est, perditos nutri auditores, secuta insipientium doctrinas magistrorum, relictis verbis prudentium, quae per magistrorum consilium dantur a pastore uno. Namque ipse quidem te, si me diligis, meos agnos, id est, simpliciter mihi et innocenter servientes animas verbo salutis pascere jussi; tantam huic officio curam te impendere volui, ut malles cuncta pati adversa, ipsius etiam mortis subire tormentum, quam ab eorum pastione desistere. Quod si ignoras, te sub hujusmodi conditione mihi esse desponsatam, tuos potius haedospasce, id est, erraticis sociata doctoribus praebe luxuriosis et superbis; qui et recte haedi vocantur, et tui haedi, videlicet qui ad sinistram sunt in judicio ponendi. Tui vero, quia non juxta meorum regulam mandatorum, sed juxta tuos magis instituuntur errores, id est, eos quibus antequam mihi jungereris, retenta es. Non haec autem jubendo Dominus, sed potius minitando loquitur, et insinuando quid proveniat eis, qui tentationum adversa non ferentes, ab ecclesiasticae se pacis unitate secernunt. Sicut in Evangelio, cum ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Non nos malum facere praecepit, sed quae malefactores maneat merces, edocet. Quia vero Dominus sanctam Ecclesiam non vult ignorare seipsam, sed diligenter eam, quid a se donorum acceperit, quid pro amore suo pati vel agere debeat, ediscere cupit, consequenter ipsi qui sit ejus status insinuat, cum subjungit:
4.1.3.3
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Equitatum quippe suum vocat exercitum filiorum Israel, quos de servitute Aegyptia liberans, per mare Rubrum eduxit in desertum, atque in terram promissae olim haereditatis introduxit, demersis in eodem mari curribus Pharaonis, qui eos persequens, ad servitium retrahere volebat. Equitatum autem eum inde vocat, quia sicut equitatui auriga praesidere solet, ita tunc regendo ei populo Dominus ipse praefuit, eumque per iter salutis gubernando deduxit. Cui videlicet equitatui Ecclesiam suam assimilavit quam sibi per aquam regenerationis fecit amicam: quia, sicut populus supervenientibus Pharaonis curribus, multo quidem terrore perterritus est, sed coelesti tamen protectione salvatus, sic Ecclesiam inter minas persequentium suo semper docuit fidere praesidio. Nam et hoc, quod Dei populum tunc columna ignis illustrabat, Aegyptias vero turmas densissimae obscurabant tenebrae, ita ut toto noctis tempore ad se invicem accedere non possent; in hujus quoque saeculi nocte semper agi non desinit, cum superna dispensatio justos a reprobis certa ratione secernens, hos sua gratia irradiat, illos in merita caecitate relinquit. Sed et hoc, quod ubi ad mare Rubrum ventum est, filii Israel diviso gurgite liberantur, Aegyptii autem, reversis ad eos aquis, cum equis suis demerguntur et curribus, nonne manifestum est, quod ipsa mortis unda, quae cunctis occursura est mortalibus, rapiat pravos ad interitum, piis iter ad salutem reseret? Caetera quoque, quae erga eumdem equitatum Dei, id est, Israeliticam plebem tempore Aegyptiae persecutionis acta legimus, quo diligentius explanantur, eo clarius inveniuntur in sanctae universalis Ecclesiae, cujus haec portio erat, praecessisse figuram. Et quoniam in hoc versu docetur, quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum ipsa Ecclesia occursantibus adversis, ejusdem Domini ac protectoris sui servet amorem. Subditur:
4.1.3.4
Pulchrae sunt genae tuae, etc. Turturis fertur haec esse natura, ut si jugalis sui fuerit solatio desertanulli ulterius alteri copuletur. Quod Ecclesiae castitati congruenter aptatur, quae etsi Domini sponsi sui morte viduata est, tanta tamen ejus memoria, quem resurrexisse a mortuis, et in coelis jam regnare novit, tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium, solo illius ad quem se quandoque perventuram speret, amore contenta. Unde doctoris egregii verbis edocta solet protestari, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Quoniam ergo in genis sedes solet esse pudoris, recte sanctae Ecclesiae timenti, ne forte per exempla pravorum a via veritatis errando divertat( hoc est quod ait: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum), ipsius veritatis responso dicitur: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Quod est dicere, Tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut a castitate promissae mihi fidei, nullo unquam labentium rerum appetitu, nullo pravorum dogmatum auditu, corrupta resilias. Quae sit autem maximae hujus sobrietatis custodiendae gratia, subdendo manifestat.
4.1.3.5
Collum tuum sicut monilia, etc. Per collum namque et cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus nostri cordis secreta proximis declaremus. Unde recte in collo Ecclesiae doctorum persona designatur, qui et verbo aedificationis rudes instituunt, et ejusdem institutionis officio, cibum salutis in commissa sibi sanctae Ecclesiae membra transmittunt. Quod videlicet collum recte monilibus assimilatur. Monilia autem sunt ornamenta, quae virginum solent collo pendere. Quamvis et monilium vocabulo plerumque omnia matronarum ornamenta designentur: quia doctorum spiritualium constantia coelestium virtutum munitur, simul et decoratur insignibus, ut pote qui ea quae verbo docent, operibus ostendunt. Murenulae quoque sunt ornamenta colli virginalis; catenulae videlicet auri contextae virgulis, et interdum etiam additis argenti virgulis variatae, ut haec sententia probat, quae a similitudine murenae serpentis nomen accipiunt. Hae autem apte contextum divinarum significant Scripturarum, quibus sanctae Ecclesiae venustas augescit, cum singuli quique fidelium, perspectis patrum dictis atque actibus, magis magisque etiam ipsi virtutibus fulgere contendunt. Aurum quippe, de quo faciendas dicit murenulas, claritas est sensus spiritualis; argentum, quo vermiculatas asserit, nitor eloquii coelestis accipitur. Quod autem numero plurali promittit, Faciemus tibi, de illis dicit per quos nobis Scriptura sacra, agente et cooperante Dei Spiritu, ministrata est; quorum plurimi eo tempore, quo haec Salomon praecinebat, adhuc futuri erant. Murenulas ergo aureas, vermiculatas argento, sponsae collo circumdat, quia apices divinos ecclesia imbuendos praeparavit eis quos fidelibus suis magisterii jure praeficeret. Murenulas fabrili arte compositas collo circumdat, cum anima quaeque fidelis in omnibus quae loquitur et agit, imo in omni quod vivit, et quod spirat, continue Scripturis sanctis intendit, sensumque suum et verba diligenter ad earum exempla dirigit. Sicque jungitur hic versiculus superiori, quod ideo sunt pulchrae sicut turturis genae sanctae Ecclesiae, id est, pudor ejus inviolatus perseveret; quia frequens Scripturae divinae meditatio eam errare non sinat. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo est. In qua nimirum sententia nomine auri claritas proprie patriae coelestis exprimitur, cujus similitudines, et non ipsa claritas incorruptibilis, in hac vita nobis per Scripturas sanctas ostenditur, dicente Apostolo quia Videmus nunc per speculum in aenigmate, id est, similitudinibus; tunc autem facie ad faciem. Denique Moyses ipse, ad quem, ut in Exodo legimus, loquebatur Deus de facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum, sciens se non ipsam ejus gloriam vidisse, precatus est, dicens: Si ego inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te, et rursum, Ostende mihi, inquit, gloriam tuam; quod ipsum et Dominus ostendit, cum respondens ei diceret, Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vivet. Non ergo negata nobis visio faciei divinae, sed in hac adhuc mortalitate viventibus negata; in futuro autem mundis cordibus promissa est. Hujus autem faciei, et perpetuae beatitudinis, in praesenti, similitudo non solum patribus, apparente in angelis Domino, ostensa est, sed et nobis patrum scripta legentibus hodie non obscure ostenditur, cum ea quae illi de gloria supernae patriae dixerint, nos semper animo retinere, et ad haec videnda jugiter suspirare satagimus. Hae autem similitudines cum distinctionibus fiunt argenti, quia cum nitore spiritualium dictorum, coelestia nobis arcana panduntur. Et quoniam in hac solummodo vita, non autem et in futura talium similitudinum solatiis et auxiliis indigemus, apte subjungitur:
4.1.3.6
Quoadusque rex in recubitu suo est. Id est, quoadusque Christus in secreto suo est, et necdum nobis in gloria Patris sui apparet, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Tunc enim, sicut Isaias ait: Regem in decore suo videbunt oculi sanctorum. Unde et Apostolus: Vita, inquit, vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Erat autem in recubitu suo, id est, in abscondito suo rex Christus, non solum ante incarnationem et ascensionem suam in coelos, verum etiam eo tempore, quo visibilis mundo apparebat in carne, quia nec tunc vel clarificationem assumptae humanitatis, vel aeternam divinitatis gloriam, suis fidelibus secum in carne commanentibus ostendebat, quod omnibus electis in praemio fidei in futura potius vita promisit. Verum nostra editio, quae ex Hebraeo fonte transfusa est, extremam hujus versiculi partem, qua dicitur: Quoadusque rex in recubitu suo est, sequenti versui, de quo hinc disputandum est, jungit. Acceptis vero Ecclesia tantis a Conditore suo muneribus sive promissis, continuo respondit, et qua haec devotione operum susceperit, subdendo declaravit, dicens:
4.1.3.7
Dum esset rex in accubitu suo, etc. Accubitum autem regis, tempus incarnationis ejus appellat, per quam pro nobis humiliari, et ut nos erigeremur, ipse inclinari dignatus est. In quo videlicet accubitu et Ecclesiam suam vitali cibo reficere, et ipse bonis ejus actibus refici voluit. Unde dicit: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et rursum de credentibus in se populis, ad discipulos loquitur: Ego habeo cibum manducare, quem vos nescitis. Odor vero nardi fragrantiam designat bonae actionis. Dum esset rex in accubitu suo, nardus, inquit, mea dedit odorem suum: quia cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia in virtutum coelestium fervore excrevit, non quia et ante ejus incarnationem spirituales ac Deo devotos viros non habuit, sed quia absque ulla dubietate tunc arctioribus se virtutum studiis mancipavit, cum regni coelestis aditum, cunctis recte viventibus, mox ut carnis vincula solverentur, patere cognovit. Notandum autem quod hujus figura versiculi etiam juxta litteram in operibus Mariae Magdalenae, quae Ecclesiae typum tenuit, completa est, quando recumbente in coena Domino, caput pedesque illius unguento nardi perfudit, et domus impleta est ex odore unguenti, ut Evangelia sancta testantur. In quorum uno etiam ipsius nardi, qualis sit natura, designatur, cum dicitur: Venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: quia videlicet cacumina ejus in aristas se spargunt; ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. De quo scribunt physiologi quia sit principalis in unguentis. Unde merito ipsa Dominici corporis unctioni praeparata est. Frutex est autem, ut aiunt, gravi et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui sit, redolens ut cypressus, aspero sapore, folio parvo densoque. Sunt autem multa ejus genera, sed omnia pretiosa, praeter Indicum, quod pretiosius est.
4.1.4.1
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, etc. Et hoc juxta litteram impletum de Salvatore nostro legimus, quando consummata passione illius, et ablato corpore de cruce, venit Nicodemus, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Acceperuntque corpus ejus, et ligaverunt in linteis cum aromatibus. Dilectus igitur Ecclesiae, fasciculus myrrhae factus est, quando Dominus myrrha et aloe perlitus, linteis involutus est: qui videlicet fasciculus, inter ubera sponsae commoratur, cum Ecclesia mortem sui Redemptoris sine intermissione, intimo in corde meditatur. Inter ubera enim cordis esse locum, quis nesciat? Et fasciculus myrrhae inter ubera sponsae commorabitur, cum anima quaeque Deo consecrata, mortem ejus, a quo se redemptam novit, intenta mente, quantum valet, imitari satagit; memor illius apostolici sermonis, quia quicunque sunt Jesu Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Verum, quia eidem morti Mediatoris ac Salvatoris nostri, mox resurrectionis gloria successit, recte sponsa subjungit:
4.1.4.2
Botrus Cypri dilectus meus mihi, etc. Et quidem hujus versiculi juxta superficiem litterae, hic sensus est: Sicut insula Cyprus majores caeteris terris botros gignere solet, et sicut in urbe Judaeae, quae vocatur Engaddi, nobiliores caeteris vineae nascuntur, utpote de quibus liquor non vini, sed opobalsami defluit, ita dilectus meus mihi speciali est prae omnibus charitate connexus, adeo ut nulla me creatura ab ejus affectu divellere possit. Typice autem, quomodo myrrha propter amaritudinem( est enim quantum medendis infirmitatibus salubris, tantum gustu amara) tristitiam Dominicae passionis significat, ubi ipse et myrrhatum vinum a militibus accepit bibendum, et sepeliendus a discipulis, myrrha perunctus est, ut praediximus; ita botrus non incongrue resurrectionis ejus gaudium denuntiat. Vinum enim laetificat cor hominis. Botrus ergo Cypri factus est Dominus in resurrectione, qui fasciculus myrrhae fuerat in passione. Merito inter ubera commoratur sponsae, quia idem in botrum versus est vineae. Ideo sancta Ecclesia memoriam dominicae mortis numquam suo de corde deponit, quia ipse qui propter delicta ejus mortuus est, propter ejus quoque justificationem a morte resurrexit. Atque ei vestigia ipsius sequenti, post angorem mortis, resurgendi exemplum praebuit. Qui bene etiam in vineis Engaddi esse memoratur; namque in vineis Engaddi, ut praefati sumus, balsamum gignitur, quod in chrismatis confectione, liquori olivae admisceri, ac pontificali benedictione solet consecrari, quatenus fideles omnes cum impositione manus sacerdotalis, qua Spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur; qua etiam altare dominicum, cum dedicatur, et caetera quae sacrosancta esse debent, perunguntur. Unde rectissime per vineas Engaddi, charismata divina figurantur. Et sponsus in vineis est Engaddi, quia et ipse Dominus in carne apparens, plenus est Spiritu sancto, et ejus dona Spiritus credentibus ipse largitur. Ideo autem arbores balsami vineas appellat, quia in vinearum morem extolluntur, quae sine adminiculis seipsas non sustinent; quippe viti similiores quam myrto, et perpetua coma insignes, proceritas intra bina cubita subsistit; semen earum vino proximum gustu, colore rufum, ramis crassiores quam myrtus, quae certo anni tempore balsamum sudant. Sed et agricolae virgulta earum acutis lapidibus, sive osseis solent incidere cultellis; nam ferri tactus laedit. Per quas incisiones emanat succus odoris eximii, et lacrymis pulchre rorantibus exceptus lanis parva colligitur in cornua. Quod quia per cavernam profluat corticis, saepius opobalsamum nominatur( opi enim Graece caverna nuncupatur), singularumque arborum largior vena, ter omnibus percutitur aestibus. Praecipua autem lacrymae gratia, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Quae cuncta Redemptori nostro, si sollicite considerantur, aptissime conveniunt: qui humilis in carne, sed plenus gratiae et veritatis apparens, vulneratus est propter iniquitates, ac de suis vulneribus vitae nobis, et salutis sacramenta profudit. Unde et ipse, qui virtus et sapientia Dei est, loquitur in Ecclesiastico, Et quasi balsamum non mixtum odor meus. Mirandus sane ordo verborum, ut prius sponsa dicat, accumbente rege, nardum suum odorem dedisse; deinde ipsum fasciculum myrrhae comparet; et tertio eumdem botrum cypri cognominet; ad ultimum in vineis Engaddi eum esse commemoret. Quia et prius discumbentem in coena Dominum, mulier devota nardo perfudit; deinde discipuli crucifixum ad sepeliendum, myrrha unctum, linteis involverunt, et post haec ipse gaudio resurrectionis mox adveniente, spiritualia fidelibus dona distribuit. Nec praetereundum quod Engaddi fons haedi interpretatur: quo nomine patenter lavacrum sacri baptismatis ostenditur, in quod, peccatores adhuc et sinistra parte digni, descendimus; sed jam mundati a peccatorum foeditate, atque in agnorum numero computandi ascendimus. Et bene cum laetitiam dominicae resurrectionis significaret, dicendo, Botrus Cypri dilectus meus mihi, addidit continuo, In vineis Engaddi, id est, fontis haedi, quod est aperte dicere, In donis spiritualibus, quae ex tempore baptismi fidelibus conferuntur. Hactenus Ecclesia, quae a Redemptore suo acceperit dona enumerat; quae dilectionis pignora testatur. Cui mox ipse remunerationis vice respondit:
4.1.4.3
Ecce tu pulchra es, amica mea, etc. Ecce tu pulchra es in operibus mundis, quibus sobrie, et juste, et pie conversaris in hoc saeculo. Ecce tu pulchra in simplicitate cordis, quia pro sola intentione aeternitatis, bonis actibus insistis, exspectans beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Oculi tui columbarum, oculi cordis tui simplices et mundi, atque ab omni duplicitate fallendi ac simulandi prorsus immunes. Ideo multum beati, quia tales Deum videbunt. Item oculi tui columbarum, quia sensus tui spirituali sunt intellectu praediti: nam quia Spiritus sanctus super Dominum in columba descendit, recte columbae vel columbarum vocabulo spiritualis sensus ac dona signantur. Item oculos columbarum habet amica Christi, quia omnis anima quae illum veraciter intus amat, nullo exterarum rerum appetitu milvorum more accenditur, nulli viventium adversum quid inferre meditatur. Quod columbinae fertur esse mansuetudinis, quae cuncta quae occurrunt simplici, miti et humili corde contemplatur. Audiens autem geminam sibi a Domino pulchritudinem, et operis videlicet, et intentionis causa cum simplicitate puri cordis esse contributam, devota mox voce respondit:
4.1.4.4
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Ac si aperte dicat: Ego quidem quicquid pulchritudinis, simplicitatis et gratiae spiritualis habeo, hoc, te nimirum largiente, percepi, per quem et remissionem peccatorum, et bonae actionis efficaciam possedi. Tu autem veraciter, et sine comparatione pulcher es et decorus, quia et Deus es ante saecula, semper ex Patre genitus, et ubi meae redemptionis tempus advenit, conceptus ac natus de Spiritu sancto, et matre virgine; non solum immunis ab omni labe iniquitatis, sed et plenus gratia et veritate, et venisti in mundum, et vixisti in mundo; quinetiam omnibus tuae gratiae participibus, ut sint et ipsi virtutibus pulchri, tu donasti. Pulcher es ergo et decorus, id est et divinae naturae perpetuitate, et assumptae humanitatis dignitate mirabilis. Cujus splendor pulchritudinis, quia quietis ab exteriori actu cordibus solet, quanto liberius, tanto liquidius innotescere, juxta illud Psalmistae, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, recte subjungit:
4.1.4.5
Lectulus noster floridus. Aliquando enim sancta Ecclesia, quasi in lectulo cum Domino, sponso videlicet suo requiescit; aliquando cum ipso contra hostes in acie consistit; consistit namque in acie, cum insurgentibus acrioribus tentationum incursibus, usque ad sanguinem contra improbos agonem exercet fidei; requiescit vero in lectulo, cum pace temporum arridente, liberum ei reddit obsequium, cum placidum mentis intuitum, ad speculandam gloriam majestatis ejus intendit. Unde bene idem lectulus floridus esse dicitur, quia nimirum sancti quique tranquillitate temporum utuntur, et tunc maxime lectionibus sacris, jejuniis, orationibus, caeterisque Spiritus fructibus vacant, cum a tribulationum laboribus cessant. Tunc in supernorum contemplatione sese altius attollunt, cum serenum ab extrinsecis perturbationis tempus accipiunt. Potest autem lectulus Ecclesiae floribus recte accipi, non tantum propter opera munditiae, quibus electi quique ad fructum vitae aeternae perveniunt, sed etiam propter prolem fidelium, quam ipsa Ecclesia fidei flore redolentem Deo gignere ex aqua et spiritu consuevit. Cui videlicet actioni tanto studiosius se, cooperante Domino et sermonem confirmante subjecit, quanto quietum pacatumque ab invidentium insecutione tempus, ipso largiente perceperit. Et notandum quod per totum libelli hujus textum sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel alio quolibet interiori loco, cum suo dilecto manere concupiscat, quod muliebri magis sexui congruit; ipse autem sponsus, quod masculino convenit, ad forinseca potius opera, vinearumque videlicet, vel hortorum, vel aliorum hujusmodi amicam suam evocet: quia nimirum sancta Ecclesia, si fieri posset, semper in tranquillitate mundanae pacis, Domino fabulari, et sobolem ei coelestem propagare atque educare desiderat. At vero ipse crebris eam in praesenti tribulationibus exerceri disponit, quo mundior ad perpetua bona perveniat, et ne, si cuncta temporalia forte prospera currant, incolatu praesentis exsilii delectata, minus coelestem patriam suspiret. Itaque sponsa Christi quietam in illo vitam agere desiderans, quales sint domus in quibus eum suscipere velit, consequenter insinuat, dicens
4.1.4.6
Tigna domorum nostrarum cedrina, etc. Domos quippe suas varia per mundum fidelium conventicula nominat, e quibus omnibus ipsa universalis Ecclesia constat. Tigna autem et laquearia, diversos in eisdem domibus Ecclesiae fidelium ordines designant: namque utraque in alto solent poni, sed tigna ad munitionem fiunt; laquearia vero magis decori domorum, quam munitioni proficiunt. Significant ergo tigna praedicatores sanctos, quorum et verbo et exemplo structura ejusdem Ecclesiae, ut subsistere possit, continetur, qui suae robore doctrinae turbines haereticae impulsionis, ne eam dejiciant, arcent. Assimilantur laquearia simplicioribus Christi famulis, qui propriis Ecclesiam virtutibus potius exornare, quam doctrinae verbis defendere et contra perversorum dogmatum impetus norunt munire. Dependent autem affixa tignis laquearia, quia necesse est ut quicunque in sancta Ecclesia sublimes virtutibus splendere desiderant, summorum patrum dictis atque exemplis, quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhaereant. Et bene tigna haec cedrina et laquearia dicuntur esse cypressina, quia utramque hanc arborem imputribilis naturae, altitudinis eximiae et odoris constat esse praecipui, quod eis apte convenit qui cum Apostolo dicere possunt, Christi bonus odor sumus Deo, et, Nostra conversatio in coelis est, et, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? et reliqua. Sed et hoc, quod odor cedri serpentes interim fugare solet, juxta illud poetae, Disce et odorantem stabulis accendere cedrum, Galbanoque agitare graves nidore chilindros: ejusdem laquearibus altis, id est, doctoribus congruenter aptatur, qui virtute verbi coelestis solent venenata haereticorum dogmata repellere, eosque a simplicium seductione fugare. Hoc quoque quod ejus resina, quae cedrina dicitur, in conservandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore consenescant, quis non videat, quantum eisdem praedicatoribus sanctis conveniat, quorum sensu spirituali Scriptura sancta confecta est, quae nulla haereticorum astutia corrumpi, nulla potest saeculi labentis aetate consumi; adeo, ut donec transeant coelum et terra, iota unum aut unus apex non praetereat a lege, donec omnia fiant? Quod cum dixerit Dominus de lege, quanto magis de Evangelio suo intelligendum reliquit? Cypressus etiam in eo quod medendis apta est corporum passionibus, quod suae venustatem comae nullo ventorum impulsu deponit, constantiam exprimit, eorumque actionem qui altioribus virtutum ornatibus sanctam Ecclesiam velut laquearia decorant. Miratur ergo sponsa, id est, sancta Ecclesia, vel anima quaeque electa, dilecti sui pulchritudinem; laudat mollitiem ac munditiam lectuli florentis; praedicat internam domorum suarum venustatem, qua dilectum decenter excipiat. Sed quia praesentis temporis statui labor amplius quam requies convenit, et potius in hac vita electi, Christo auxiliante, piis exercentur actibus, quam quieto fruuntur otio, sponsam ad laborum exercitia, et toleranda pravorum consortia provocat, subjiciens:
4.2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
4.2.1.1
Ego flos campi, et lilium convallium, etc. Delectaris quidem, o amica, secretis in quiete florere virtutibus; sed memento quod ego sum flos virtutum, a quo solo omnis spiritus fructus oriatur, et in quo solo floridam habere requiem valeas. Flos sum autem campi, quia per totius orbis latitudinem, odoris mei gratiam innotescere cupio. Quod nequaquam valet impleri, si non tu intermissa aliquoties quiete qua delectaris, accingaris ad praedicandi officium quo exercearis. Lilium quoque sum convallium magis quam montium, quia in illis nimirum, vel claritatem glorificae meae humanitatis, vel splendorem aeternae deitatis pandere ac revelare soleo, qui se suscipiendae ditioni meae fidei ac dilectionis humiliter subdunt; qui mea potius sequi, quam suam quaerunt voluntatem. Qui etsi otio delectantur internae meae contemplationis, ad laborem praedicationis tamen me imperante progredi non detrectant. Nam et ipse tibi participatione meae claritatis, ut lilio compareris, donavi, et candida videlicet perfectione operis et pretiosa, existendo fulgore mundi pectoris. Sed ne forte velis in hac vita securitatem habere quietis, scito tibi in praesenti cum reprobis conversandum, et pravorum quotidie stimulos perferendos; at in futuro requiem cum solis electis esse sperandam. Sicut enim lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, quia non solum adversa pati habes ab his qui a te sunt et mente et professione omnimodo extranei, sed illarum quoque animarum saepius improbitate acrius compungeris, quas per fontem regenerationis, perque fidem ac perceptionem sacramentorum coelestium in filiarum te numero accepisse gaudebas. Potest sane in eo quod ait, Ego flos campi, partus intemeratae Virginis intelligi. Potest sane in eo quod subdidit, Et lilium convallium, humilitas eorumdem parentum illius intelligi. Ipse etenim flos in horto, non ruris, sed campi apparuit, qui de intacta Virginis matris carne, carnem peccati nesciam, et virtute plenissimam assumpsit; de quo dixit Isaias, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Ipse lilium in convallibus germinavit, qui insuper humiles sibi parentes pauperes, e quibus Deus homo nasceretur, elegit. Unde dicit et Psalmista, Et convalles abundabunt frumento. Ipse enim frumentum, quia nos pane vitae reficit; ipse lilium, quia velut auri fulgorem in candore divinitatem habet in nomine. Et pulchre in lilio prius se candor exterior paulatim aperit, et sic demum aurei coloris, quae latebat intus, gratia patescit: quia natus in mundo Dominus, prius homo sublimis, his qui in eum vere credebant; at tempore procedente, Deus esse verus innotuit. Sed et omnes electi per suscepta humanitatis ejus sacramenta ad contemplationem tendunt divinae claritatis. Cum ergo fatigata Ecclesia adversis, dixisset Domino, Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus; lectulus noster floribus, et caetera quae sequuntur, desiderans nimirum in serenitate temporum contemplandae eidem pulchritudini ac decori operam dare, et ei flores vel bonorum operum vel animarum procreare fidelium, respondit ipse, Ego flos campi, et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ac si aperte dicat: Recordare quod ipse qui de Virgine nasci potui, qui Deus sum ante saecula, homo in fine saeculorum, humiliter in mundo apparui; humilibus me socium ac pauperibus spiritu semper exhibui, humilitatis gressibus ad mortem perveni: tu vero in hoc saeculo quietis securitatem quaerere desiste; quin potius sicut lilium inter spinas candidior molliorque nitesce; si aculeis etiam domesticorum afflicta, veritatem tui decoris gratius ostende. Laudata autem a Domino Ecclesia quod inter spicula perfidorum fidei suae castitatem incorruptam servaverit, atque inter horrores pravorum ipsa gloriosior effulserit, reciproco statim responso majore illum laude attollit, et quod inter fidelia facta bonorum singulariter sanctus emineat, narrat.
4.2.1.2
Sicut malum inter ligna silvarum, etc. Hoc est autem quod Psalmista loquitur, quoniam Quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo in filiis Dei? Sicut ergo malum, quod et visu et odore et gustu gratum est, lignis solet antecellere silvestribus, sic homo Deus omnibus, qui puri homines sunt, sanctis jure praecellit; meritumque eorum, qui per gratiam filii Dei sunt, potentia ejus, qui per naturam est filius, transcendit. Hinc etenim dicit Joannes, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Hinc apostolus Paulus, Et Moses quidem fidelis erat in tota domo illius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua. Nitescat ergo cedrus; cypressus se in altitudinem tollat; caetera silvarum ligna decoris, odoris et virtutis suae miracula pendant. Praestat omnibus malum, quod praeter odoris aspectusque sui suavitatem, vim quoque in se vescendi continet. Fulgeant justi suis quique virtutibus: antecellit cunctis qui, de Virgine natus, vitae nobis perpetuae subsidia ministrat. Unde bene subditur:
4.2.1.3
Sub umbra illius quem desiderabam, sedi, etc. Ac si aperte dicatur, Idcirco dilectum meum omnibus praeferendum esse decerno, quia in sola protectione pietatis ejus, cujus desiderio semper ardebam, refrigerium me ab aestu tribulationum invenisse conspicio, quia suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam esse confido. Desiderabat autem Ecclesia sancta sub umbra auctoris aliquantulum respirare, cum se sole nimio persecutionum fuscatam esse querebatur, eo quod filii matris suae pugnarent contra se, cum auxilium praesentiae ejus implorans, anxia clamabat: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum taedio fatigata, sed recordatione pulchritudinis ac decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus. Cujus desiderio se compotem esse factam demonstravit, cum ait: Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Et notandum quod supra tigna domorum suarum cedrina et laquearia esse cypressina praedicabat, nec tamen horum sibi protectionem sufficere, neque eorum se contemplanda sublimitate et pulchritudine contentam esse memorabat; sed solam vitae arborem, in cujus umbra quiesceret, cujus fructu, quod reficeretur, sedula quaerebat; quia etsi sancti quique sublimia nobis virtutum suarum exempla proponere possunt, si vitae coelestis iter praedicando demonstrare, si intercessionis suae apud Dominum suffragia ferre, nemini tamen eorum, sed soli dilecto Salvatori nostro dicere debemus, Filii autem hominum sub protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Unde merito dictum est quia sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Jure enim omnibus filiis Dei Filius praefertur unicus, qui nos sicut arbor umbrosa ab aestu mundi persequentis protegit, sicut malum immarcescibile coelesti suavitate reficit. Cujus refectio quantae dulcedinis, quantae sit virtutis, subsequentur ostenditur, cum dicitur:
4.2.2.1
-- Introduxit me rex in cellam vinariam, etc. Mox, inquit, ut dulcedinem gratiae ejus guttur mei cordis attigit, ita me recreatam spiritu, et ab infimarum rerum oblectatione in superna desideria translatam esse sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novo sim meri odore, simul et poculo refecta. Unde merito, qui talia bona dedit, inexstinguibili in se redamandum charitate convertit. Typici autem, quia vini vocabulo sancti Spiritus solet gratia designari; Domino attestante, cum dicit quia vinum novum in utres novos mittendum est, id est, mundis cordibus fervor est donorum spiritualium infundendus. Cella vinaria Ecclesia debet intelligi, in cujus unitate solummodo Spiritus sanctus dari solet et accipi. Introduxit ergo dilectus amicam suam in cellam vinariam, quia Dominus Ecclesiam de toto orbe collectam, in unam sibi domum fabricavit, quam sui Spiritus charismate consecravit; quae videlicet fabrica, quia in charitatis maxime fundamento, ipso operante consistit, recte, postquam se in cellam vinariam introductam dixit, addidit, Ordinavit in charitatem. Ordinavit autem in me charitatem, dixit, id est, ordinatam me charitatem habere propitius donavit, ut videlicet quisque diligeret Dominum Deum suum toto corde suo, tota anima sua, tota virtute; diligeret proximum tanquam seipsum, sed et inimicum diligendo toleraret. Hujus ordinem charitatis servare aut nescit aut negligit ille de quo ipse charitatis ordinator ac largitor ait, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus, et caetera. Quamvis ordinatio charitatis etiam pro confirmatione posita recte possit intelligi, quia quae temere locantur, infirma sunt; quae autem ordinate, firmiter manent, ut ordinasse Dominus in Ecclesia charitatem apte dicatur, quam congruis profectibus in cordibus fidelium suorum solidare dignoscitur. Potest autem sic accipi quod dicitur, Ordinavit in me charitatem, quasi diceretur, Ordinata me ipse charitate dilexit, id est, omnia quidem membra mea, hoc est, omnes electos pia sibi charitate copulavit; sed eminentiora quaeque ampliori, ut decet, affectu complectitur, cum dicitur, Cum enim dilexisset suos, qui in mundo erant, in finem dilexit eos. Omnes ergo dilexit; et tamen indulgentior in quemdam amor intimatur, cum dicitur, Discipulus ille, quem diligebat Jesus. In Ecclesia pro distinctione meritorum, alios aliis amplius diligit. Item, Ordinavit in me charitatem: Prior me ipse dilexit, ac diligendo me, ut eum redamare nossem, donavit; hinc enim dicit, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Hinc et apostolus Joannes, Haec est, inquit, charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Item, Ordinavit Dominus in Ecclesia charitatem, quia charitatem ipsam, qua eam ante saecula elegit, quibusdam profectuum gradibus per temporum incrementa monstravit; Apostolo enim teste, Commendavit Deus suam charitatem in nobis; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est. Ac proficiente ejusdem charitatis ostensione, dicit Joannes, Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Rursum de perfecta eadem charitate, et qua major esse nulla potest, neque ipsa unquam minui potest, dicit ipse Dominus: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et reliqua. Cum enim verbo praesentis temporis diceret, Qui autem diligit me, quod nullatenus facere potest, nisi is quem ipse diligendo praevenit, et ad se diligendum sui gratia Spiritus accendit, quid est, quod futuri temporis verbo mox subdidit: Diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum? nisi quia is qui interim adhuc diligitur a Deo, ut credendo possit diligere, tunc utique a Deo diligetur, ut eum videndo amplius diligat, et manifestata ipsius facie, tanto verius eum tota virtute diligat, quanto nil ab inferioribus, quo ab hac dilectione praepediatur, tolerat. Ordinat ergo Dominus in Ecclesia charitatem, qua eam vel ipse diligit, vel ad suum amorem, ac proximi rite tenendum, inflammat. Quantum vero ipsa charitas mentem, quam perfecte absorbuerit, ab infirmarum rerum amore sustollat, sequente versu edocet, cum dicit:
4.2.2.2
Fulcite me floribus, stipate me malis, etc. Languet namque amore anima quae ordinatam in se sui auctoris charitatem veraciter degustat, quia cum ad petendam se aeternitatis lucem accendit, ab hoc nimirum temporalitatis amore lassescit, ut tanto frigescat ab studio labentis saeculi, quanto surgit ardentior ad contemplandum gaudia perennis regni. Sed videamus, anima, quae tali flagrat amore, quem quaerat stratum, in quo fessa recumbat. Fulcite me, inquit, floribus, stipate me malis. In floribus tenera adhuc virtutum primordia, in malis perfectio signatur. Obsecrat ergo amore languens anima, filias Jerusalem, id est, eas animas quae se in coelesti desiderio praecesserunt, ut sua coepta bonis juvent exemplis, et quali vel initio, vel cursu, vel termino viam virtutum peregerint, ad memoriam sibi crebrius revocent, quatenus harum intuitu velut odore quodam florum malorumque gratissimo, mollius se ac dulcius in sui Conditoris affectu reclinent. Quod et de his quae prae oculis habemus, sanctorum operibus, et de illis quae de Scripturarum quasi pratis ac nemoribus colligimus, patrum praecedentium factis sive dictis aeque valet intelligi.
4.2.2.3
Laeva ejus sub capite meo, etc. In laeva Christi temporalia ejus dona, in dextera perpetuae vitae beatitudo significatur. Unde alias de ipso, qui est Dei virtus, et Dei sapientia, scriptum est, Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra autem divitiae et gloria. Ostendit ergo sancta Ecclesia, ostendit anima dilectioni sui Redemptoris perfecte intenta, qualis esse possit quies in hac vita quam tantopere quaerebat, qualiter in lectulo illo virtutibus florido cum suo dilecto in hujus exsilio peregrinationis recubare desideret. Laeva, inquit, ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Caput autem suum, principale mentis appellat, et laevam suam sponsae capiti dilectus illius supponit, cum corda fidelium Dominus in hac adhuc vita commorantium suae cognitionis scientia confirmat, cum sacramentorum suorum participatione sublevat, cum pignus eis sui spiritus tribuit, cum Scripturarum sanctarum solatia suggerit. Dextera autem ejus amplexabitur eam, cum etiam post hanc vitam coelestis ei vitae regnum perenne promittit. Et bene laeva caput sustinere, dextera illam dicitur amplexari, quia temporalia quidem munera ad subsidium peregrinationis hujus accipimus, coelestia vero praemia sine fine videbimus. Recte autem sponsa, quae supra languens amore, fulciri floribus, stipari quaerebat malis, nunc manum dilecti sub capite se habere testatur, quia etsi virtutum floribus amator quisque sui Conditoris gaudet, si proximorum profectibus, cum quibus ipse ad videndam ejus faciem perveniat, delectatur; si antiquorum sanctorum exempla, quibus ad diligendum, vel Deum, vel proximum ardentius excitetur, meminisse dulce habet, unica tamen est spes veraciter quiescere cupientium, Auctoris sui manu sustentari. Et quidem primo laeva, ut per hanc ad amplexum dextrae mereantur pertingere; neque enim dextera illius quemquam amplexabitur, nisi quem prius laeva ejus fovendum susceperit, id est, nemo claritatem illius sublimiter in futuro videbit, qui non in praesenti ad suscipienda humilitatis ejus mysteria fideliter reclinavit. Annon Paulus, qui ministrum se sponsae hujus fidelissimum esse docebat, dicens, Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, laevam sponsi capiti ejus supponere curabat, ut ad amplexum dexterae perduceret? ait enim, Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Rursum namque eamdem ad amplexum dexterae ejus tendere hortatur, cum ait: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, et, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Laeva ergo ejus, inquit, sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ac si aperto dicat: Temporalia quidem me Domini et Salvatoris mei beneficia, quo a mundi cupiditatibus vel perturbationibus aliquantulum quiescere queam, adjuvent; at me aeternorum promissio, quibus perpetuo remunerer, amplius delectat. Quam vero amabilis sit ipsi Domino talis sponsae suae, id est, Ecclesiae vel animae cujuscunque electae pausatio, sequenti ejus responsione designatur, cum dicitur:
4.2.3.1
Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, etc. Filias Jerusalem, dicit animas patriae supernae desiderio flagrantes; quas adjurat sponsus ne suscitent sponsam in suo amore quiescentem, neque ab hominum conturbatione feliciter sopitam inquietari praesumant. Qui enim electi cujuslibet mentem, vel in orationibus devotis, Deo loquentem, vel in sacris lectionibus divina mandata sive promissa meditantem importunus impedierit, sponsam utique Christi de sopore beato, priusquam ipsa velit, excitat. Vult enim ipsa felicissimo hoc sopore refecta evigilare, quia tempore congruo divinis se mancipare novit obsequiis, ac rursum tempore competenti ad curanda fragilitatis humanae necessaria reverti. Qui ergo fideles quosque coelestibus studiis intentos impedire non metuit, suis profecto virtutibus, quibus se pollere credebat, damnum facit. Unde bene sponsus filias Jerusalem per capreas cervosque camporum, ne hoc faciant, adjurat. Per capreas namque et cervos, munda videlicet animalia, venenorum inimica, virtutum opera spiritualium figurantur; quae quantum munditia praeeminent, tantum virulentas hostis antiqui machinas contemnere, imo disperdere atque evacuare consuerunt. Et pulchre capreas cervosque dicens, addidit camporum, ut patienter simplicitatem purarum mentium, ac fide sincera florentium, in quibus virtutes oriantur ac nutriantur, exprimeret. Itaque adjurat filias Jerusalem sponsus per capreas cervosque camporum, ne suscitent neque evigilare faciant dilectam, quoadusque ipsa velit. Ac si patenter dicat: Contestor fideles omnes, et per suas quemque virtutes, quas puro corde nutrire desiderant, adjuro, ne pia fratrum studia contemnant, ne passim temerando praepediant, sed sic quisque de proximorum profectu quasi de suo gaudeat, sic fratribus damna lucri spiritualis, quomodo sibimet ipsi pertimescat inferre; quia nimirum suas ipse virtutes minuit, qui virtutibus proximi parcere, imo has, in quantum valet, adjuvare contemnit. Quod adjuramentum sponsi libentissime sponsa suscipiens, continuo respondit:
4.2.3.2
Vox dilecti mei. Subauditur, Haec est quam audivi adjurantem filias Jerusalem, ne me in ejus complexu quiescentem, priusquam ipsa velim suscitarent. Multum enim necesse est laetetur anima Deo plena, cum eam inter adversa saeculi vocem ejus consolatoriam, vel per donum occultae inspirationis, vel per meditationem auditumve sacrarum litterarum percepisse contigerit. Nam etsi necdum faciem dilecti nostri licet intueri, jam multum nobis est praestitum, in eo quod Scripturis sanctis interim eloquiorum ejus dulcedine reficimur. Multum praestatur eis quibus altiori dono conceditur, ut sublevato ad coelestia purae mentis intuitu, nonnullam futurae vitae suavitatem etiam in praesenti praegustent. Unde bene, postquam laetabunda dixit sponsa, Vox dilecti mei, mox eumdem dilectum etiam videre desiderans, sed necdum valens, adjecit,
4.2.3.3
Ecce iste venit saliens in montibus, etc. Montes quippe et colles eos vocat qui generalem sanctae Ecclesiae conversationem, quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et quanto se ab infimorum cupiditate leviores reddunt, tanto capaciores contemplationis supernorum efficiunt. De qualibus Isaias, cum adventum in carne Mediatoris Dei et hominum describeret, ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini, in vertice montium, et elevabitur super colles. Recte etenim ille mons in vertice montium, et super colles elevatur, id est, excelsis hominibus esse excelsior memoratur, quia in novissimis quidem diebus, homo inter homines apparuit, sed Deus cum Patre ante saecula exstitit. In his autem montibus adveniens, saltus dare dilectus, hos transilire colles perhibetur, quia corda sublimium Dominus crebra suae visitationis gratia solet illustrare. Et pulchre non manere in his collibus, sed salire, vel eosdem transilire dicitur, quia dulcedo contemplationis internae, quantum alta propter agnitionem rerum coelestium, tantum est brevis et rara, propter gravedinem mentium carnis adhuc mole detentarum. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Neque huic sententiae contrarium debet existimari quod et ipse dilectus in Evangelio suae sponsae pollicetur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Et rursum, Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Manet namque semper per fidem et dilectionem suam, perque auxilium gratiae suae cum omnibus sanctis; sed excellentius ad horam paucis sublimioribus, quibus vult, et quando vult, apparet: paucorum namque, et eorum qui prae altitudine cordis, montibus comparantur et collibus est dicere, Sive etiam mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Cunctis autem fidelibus dicitur, Quia quicunque confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Totius Ecclesiae est fideli corde audire, quia Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Perfectorum solummodo est dicere, Non enim indoctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem, sed speculatores facti illius magnitudinis. De qua speculatione evidens subinfertur exemplum, cum dicitur,
4.2.3.4
Similis est dilectus meus capreae, etc. Et quidem omnes qui naturas harum animantium bene norunt explorare, multa in his inveniunt, quae dilecto Ecclesiae, id est, Domino Salvatori aptissime conveniunt. Sed hoc in loco specialiter illud intuendum, quod in altis montium habitare, ac saltus dare velocissimos gaudent, propter quod et rarius videri a nobis quam boves solent aut asini aliave hujusmodi animantia, quibus simul mansuefactis, quoties libet, utimur. Quod altitudini supernae contemplationis multum decenter aptatur, quae non in arbitrio hominis speculantis, sed in gratia est Dei, quando vult apparentis. Credo Isaias, mons videlicet eximius, non quando ipse elegit, sed quando Dominus voluit, vidit ipsum sedentem super solium excelsum et elevatum; vidit et agmina coelestia, laudes ei debitas concinentia. Paulus etiam ipse mons, terrena despiciens multum, ac vertice sidera tangens, non quando disposuit ipse, sed quando Deo placuit, raptus est in paradisum, et raptus est in tertium coelum, audivitque arcana verba quae non licebat homini loqui. Congruit sane humilitati simul et veritati assumptae humanitatis, quod Dominus non cervo, sed capreae hinnuloque cervorum, minoribus videlicet animantibus assimilatur, qui inter homines non solum homo, sed et humilis homo apparuit. Hinnulus cervorum, factus est, quia veram de carne patrum praecedentium carnis materiam suscepit; factus est enim ex semine David secundum carnem. Et ipse David, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et iterum: Qui perfecit pedes meos tanquam cervi. Sed et de caeteris cervis, suae nimirum vitae consortibus ait, Vox Domini praeparantis cervos; ipse etenim praeparat cervos, cum fidelibus virtutum dona ministrat; quia ut cursum suae mentis ad altiora dirigant, ut incessanter fontem vitae sitiant, ut angues haeretici sermonis de abditis fraudium suo spirituali odoratu educant ac proterant, ut verbum vitae ruminent, ut in rectis actionum suarum gressibus modum salutiferae discretionis teneant, non hoc eorum potestatis, sed est divinae largitionis. Vox ergo Domini praeparat cervos, quia ejus gratia in arce virtutum collocat sanctos. Ex quibus videlicet cervis natus est hinnulus jure sponsae dilectus, id est, Ecclesiae vel animae cuique fideli; quia ex patribus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Et quoniam his versiculis speculativae vitae sublimitas expressa est, restat ergo activae, quae omni Ecclesiae communis est, perfectionem ostendi. Sequitur:
4.2.3.5
En ipse stat post parietem nostrum, etc. Nunc etenim dilectus in vicinia manet sponsae, nunc excelsis saliens paret montibus, quia idem ipse Dominus ac Salvator noster, et perfectioribus se ad tempus, cum voluerit, tametsi per speculum et in aenigmate videndum praebet, et omnibus semper electis invisibilem praesentiae suae gratiam exhibet. De cujus exhibitione praesentiae bene nunc dicitur, En ipse stat post parietem nostrum, quia nimirum ita apud nos manet, imo in nobis manet, ut videri non possit a nobis, Joanne attestante, qui ait: Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas in nobis perfecta est. Paries autem, qui ab ejus aspectu nos secludit, ipsa est mortalitatis nostrae conditio, quam peccando meruimus, qui in parente primo ita conditi sumus, ut si nunquam peccato consentiremus, hoc omnes electi lumen divinae contemplationis semper indefessi, et sine ullo labore cerneremus, ad quod nunc intuendum perfectiores perpauci, maximo cum labore purificante sua corda fide pertingunt. Sed in hoc pariete misericordia divina fenestras et cancellos, unde nos prospiceret, fecit, quia mentibus nostris quamlibet hujus saeculi caecitate gravatis, gratiam suae cognitionis aperuit, et crebra nos occultae suae inspirationis luce reficit. Cujus prospectu inspirationis, quia hoc maxime pius Conditor agit, ut nos a dilectione temporalium ad promerenda supernae pacis gaudia provocet, recte subjungitur:
4.2.3.6
En, dilectus meus loquitur mihi, Surge, etc. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Habet ergo et sponsa Christi, Ecclesia videlicet, vel anima quaeque electa, tempus quiescendi; habet item tempus surgendi ad laborem. Denique, ut supra adjurabat filias Jerusalem ne suscitarent, neque evigilare facerent eam, donec ipsa velit, et nunc mutata voce surgere eam jubet ipse, atque ad se properanter venire; nec jam ad eam in lectulo quamlibet coelestibus studiis florido intrare consentit, sed ipsa potius secum, ut sequentia cantici docent, ad excolendas vineas bestiasque nocentes ex his propellendas praecipit exire; addens ad provocandum inflammandumque ejus studium, quod transactis auris brumalibus, jam verna temperies industriam laborantis adjuvet, sed et vernalium adventus atque cantus avium, ruralia magis loca quam aulica reddat jocunda, proventus etiam florum spem fructus futuri polliceatur agricolis. Sed quia de superficie litterae pauca perstrinximus, jam nunc ad exinterandos allegoriae sensus stylum vertamus. Dictum est supra, sub figura capreae hinnulique cervorum, quomodo Dominus sublimium contemplationi interna coelestium revelat arcanorum. Dictum sub figura ipsius, post parietem nostrum stantis, ac per fenestras cancellosque prospicientis, qualiter omnem Ecclesiam, quamvis adhuc invisibilis, crebro salutiferae compunctionis respectu illustret. Restat nunc intimari quomodo eamdem, sive ad officium praedicationis, seu ad exercitium bonae incitet operationis. Surge, inquit, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Surge de stratu illo multum tibi amabili, in quo tuimet curam agere in psalmis et orationibus, caeterisque vitae studiis delectaris. Propera, et veni ad impendendam etiam proximis curam salutis, per studium sedulae praedicationis: quasi enim tot passibus ad vocantem nos Dominum properamus, quos pro ejus causa, virtutum opera patramus.
4.2.4.1
Jam enim hiems transiit, etc. Hoc est quod Apostolus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis. Sicut enim tenebras noctis, sic etiam recte per austeritatem hiemis et imbrium, tempestas exprimitur infidelitatis, quae totum orbem usque ad tempus regebat Dominicae incarnationis. At ubi Sol justitiae mundo illuxit, absscedente mox ac depulsa prisca brumalis infidelitatis perfidia, flores apparuerunt in terra, quia initia jam nascentis Ecclesiae in sanctorum fideli ac pia devotione claruerunt.
4.2.4.2
Tempus putationis advenit. Illius videlicet cujus in Evangelio meminit Dominus, qui cum se vitem veram et Patrem suum dixisset esse agricolam, addidit confestim atque ait, Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat. Potest officium putationis recte etiam juxta illud intelligi, quod Apostolus ait, Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum. Quod exponens ipse alibi dicit: Propter quod deponentes omne mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo. Et rursum: Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis, quod bonum est.
4.2.4.3
Vox turturis audita est in terra nostra. Vox praedicatoris audita est in terra, quae nostra jam coepit esse, dum fidei verbum recepit; de qua et in psalmo primae sabbati, id est Dominicae resurrectionis, quae prima sabbati facta est, dicitur; Domini est terra, et plenitudo ejus. Vox enim turturis, quae suo sonitu abscessum hiemis et veris solet signare adventum, convenit eis qui dicere norunt quia tenebrae transierunt, et lumen verum jam lucet. Vox turturis, quae humiliter resonans gemitum pro cantu exprimit, congruit eis qui sui incolatus et promissae sibi patriae memores, dicere consuerunt: Sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum exspectantes, et redemptionem corporis nostri. Qui et auditoribus suis clamant, Miseri estote, et lugete; risus vester in luctum convertetur, et gaudium in moerorem. Avis ipsa quae pudicitiae amatrix est, et semper in jugis montium, atque in arborum verticibus commoratur, vitam imitatur eorum qui sibi suisque protestantur quia bonum est homini mulierem non tangere, et, Nostra conversatio in coelis est. Nam et quod tecta hominum et conversationem fugere, magisque in silvis ac solitudinibus degere solet, typum praetendit eorum qui corpore licet in mundo positi, caeterum mente separantur a mundo, et superna potius videre desiderant.
4.2.4.4
Ficus protulit grossos suos. Grossos vocant primitivas et immaturas ficus atque inhabiles esui, quae etiam si concussae fuerint, levi tactu decidunt. Et ficus sonante turture protulit grossos suos, cum praedicantibus in Judaea apostolis Synagoga protulit multos, qui zelum Dei haberent, sed non secundum scientiam; qui magis imperfectam adhuc, et velut immaturam litterae legalis observantiam tenere, quam intelligentiae spiritualis in ea dulcedinem suscipere vellent. Apponius hunc versiculum ita exponit, quod ficus protulerit grossos suos, cum Synagoga procreavit apostolos, qui de ea generati dulcissimum cibum doctrinae credentibus ministrarent. Et quoniam proferente Synagoga vel apostolos, qui Evangelium praedicarent, vel eos qui Evangelio legis adhuc caeremonias praeferre contenderent, nihilominus tunc totius orbis fides, salusque secuta est, recte subjungitur:
4.2.4.5
Vineae florentes dederunt odorem. Per floritionem namque vinearum initia multiplicantium Ecclesiarum de ea quae in Jerosolymis primo plantata, per odorem diffusa longe lateque harum fama expressa est. Quid enim gratius florentis odore vitis? Siquidem de flore earum succus expressus, poculi genus conficit, et saluti ac voluptati accommodum. Cui comparandum bonae operationis rumorem, quis non facile videat? Exemplum ergo vinearum, quibus nascitur vinum, quod laetificat cor hominis, et ecclesiis fidelium generaliter, et quibusque electis specialiter congruit, qui sibi ipsi laetitiam spiritualem, jocunditatemque fructificant. Juxta illud Apostoli: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et sicut Psalmista, Omnis, inquit, gloria ejus filiae regum ab intus. Sanctus Hieronymus hos versiculos ita exponit,« vox turturis audita est in terra nostra: Turtur avis pudicissima, semperque habitans in sublimibus, typus est Salvatoris.» Et paulo post,« Statimque turtur dicit ad turturem: Ficus protulit grossos suos, id est, veteris legis praecepta ceciderunt, et de Evangelio vites florentes dederunt odorem suum.»