Allegorica expositio in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8455 Alexinc
5.1
LIBER TERTIUS.
5.1
Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, etc. Si juxta expositionem Apostoli, Petra erat Christus; quae sunt foramina petrae, nisi vulnera quae pro nostra salute suscepit Christus? In quibus profecto foraminibus columba residet ac nidificat, vel cum anima quaeque mitis, vel Ecclesia omnis, in passione Dominica spem suae salutis unicam ponit, cum in sacramento mortis ejus, et sese ab insidiis hostis antiqui, quasi a raptu accipitris tutari confidit, et in eodem ei sobolem spiritualem, sive filiorum sive virtutum, procreare satagit. Unde bene Jeremias sub specie Moab, haereticos ad unitatem ecclesiasticae fidei provocans ait, Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab. Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Maceria autem, quae ad vinearum munitionem solet de lapidibus componi( unde in Isaiae cantico dicitur, Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, et maceria eam circumdedit[ Isai. V]), custodiam significat virtutum coelestium, qua Dominus Ecclesiam, vineam videlicet suam, circumdat, ne immundorum spirituum tanquam animantium improborum possit irruptione vastari. Hinc etenim Psalmista, Immittet, inquit, Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Et Apostolus de angelis loquens, Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? In hac ergo maceria refugium sibi sponsa et amica Christi, quasi columba cavernam invenit, dum sancta Ecclesia per auxilium se angelicum a diaboli fraudibus defendendam esse didicit. Hortatur itaque Dominus eamdem Ecclesiam, hortatur quamque animam sibi devotam, ad exercitium pii ac fructiferi laboris; ac dicit, Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni. Jam enim hiems transiit, et caetera, usque dum ait, Surge, amica mea, sponsa mea, et veni; columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Ac si aperte dicat, Postquam tempestas vitae gentilis superna pietate remota est, postquam flores salutiferae conversationis jam emersere in terra, postquam in modum putandi coeperunt instantibus vineae coelestis agricolis, injusti a justis, a virtutibus vitia, discretionis doctae falce separari, postquam praeco salutis mundo jam late insonuit, postquam ipse mundus ad agnitionem veritatis conversus, ac suavissima novae vitae per gentes fama aspersa est, obsecro, o animarum fidelium multum caterva mihi dilecta, cui amicitiae meae dona contuli, quam mihi sponsae vice conjungere dignatus sum, cui per infusionem mei Spiritus, columbinae mentis simplicitatem contribui, pro cujus sanitate ac vita ipse vulnera, mortem suscepi, cui contra hostes invisibiles supernae protectionis suffragia largitus sum; obsecro, inquam, quae talium es compos effecta donorum, ne inerti otio lentescere velis, sed ad industriam potius, studiumque debiti certaminis pro aeterna quiete festines accingi.
5.2
Ostende mihi faciem tuam, etc. Quae in abdito secretae quietis, quasi columba in foraminibus petrae, sive in caverna maceriae, delitescere cupis, precor ut in publicum actionis procedas, ostendasque ex operibus fidem tuam, et quid intus pulchritudinis habeas, aliis etiam foris in exemplum declares. Namque mihi, qui interiora cordis perspicio, tunc faciem tuam ostendi existimo, cum actionem tuam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ad utilitatem proximorum demonstrare considero. Quandiu enim quis facit uni de minoribus his, mihi facit. Sonet vox tua in auribus meis, vox videlicet laudis, sive praedicationis, id est, ea quae vel me in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus laudet, vel ad laudem meam, proximorum ora mentesque praedicando excitet. Ostendit ergo faciem suam sponsa Domino in his quae in conspectu ejus operatur, ostendit et sonum vocis in his, quae coram ipso salubriter dicit. Item considerandum intentius quod ait, Ostende mihi faciem tuam. Tuam, inquit, non alienam, id est, sanctam et immaculatam: talem namque eam feci, mundans lavacro aquae in verbo; talem sancti Spiritus unctione perfeci, signans super te lumen vultus mei. Sonet vox tua in auribus meis, non extranea, id est, ea quam te in die desponsionis tuae habere docui, qua tu pollicita es mihi tuum servare pudorem. Item ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, id est, mihi, non aliis, faciem tuam ostende. Meis auribus, non aliorum, vocem dare memento; id est, meae gratia dilectionis, non alia qualibet, et bona opera facere, et verba dicere sancta curato; quicunque enim bona sua facta sive dicta humanis favoribus impendit, hic vel suae faciei pulchritudinem, vel dulcedinem vocis, externis potius quam Conditori ostendit. Sed et juxta litteram, feminae, quod ad deceptionem stultorum ipsam corporis sui faciem exornare, sermonesque suos super oleum mollire satagunt, praevaricatrices hujus Dominicae praeceptionis existunt, ideoque eximia illa laude indignae permanent, qua suam sponsam glorificans Dominus adjungit,
5.3
Quia vox tua dulcis, etc. Illius namque animae Domino dulcis est vox, cui dulce est, vel verba Domini proximis annuntiare vel ipsi Domino laudes resonare novit cum propheta, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo! Illa facies Domino decora videtur, quae se ad videndam ipsius faciem dignam exhibere satagit, quae ei intimo ex corde dicere consuevit, Quaesivi vultum tuum, Domine; vultum tuum requiram; ne avertas faciem tuam a me. Haec autem non sufficit nobis nostrae cura munditiae, si non etiam errantes, in quantum possumus, corrigere, si non infirmiores quosque ab eorum insidiis defendere curemus. Unde subjungitur:
5.4
Capite nobis vulpes pusillas, etc. Vulpes quippe, quae demoliuntur vineas, haeretici sunt et schismatici, qui pravae dente doctrinae vineas Christi florentes, id est, rudes fidelium mentes, quantum lacerare soleant, utinam nesciremus? Praecepit ergo sponsae suae Christus, ut cum pedisequis suis, quas filia Jerusalem appellare solet, id est, cum praedicatoribus sancta humilitate sublimibus pio labori insistens capiat vulpes pusillas, id est, mox incipientes fraudulentorum versutias deprehendere ac debellare contendat; ne majores effectae per tempus, tanto difficilius a laesione vinearum ejus spiritualium depellantur, quanto has diutius jam depascere consueverunt; et pulchre qui prius numero plurali vineas dixerat, rursus numero singulari posuit: Nam vinea nostra floruit; ita etenim multas vineas, unam appellat vineam, sicut multas per orbem ecclesias, unam sibi Ecclesiam voluit appellari. Vineas namque florere dixit, ut late germinantes electorum plebes ostenderet; et bene, ubi capiendas vulpes admonuit, ibi mox vineam singulari appellatione signavit, ut ob id maxime insequendos ac proterendos doceret haereticos, ne fidem Ecclesiae, quam unam esse oportet, eorum infestatio scinderet atque in partes distraheret. Apte autem vulpium natura moribus ac verbis convenit haereticorum, quia nimirum valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus absconduntur, cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Quae quomodo congruant haereticorum dolis ac fraudibus, facile quisque intelligit. Nec praetereundum, quod non ait, Capite vobis, cum Ecclesiae filiis loqueretur, vel, Vinea vestra floruit; sed, Capite nobis vulpes pusillas, nam vinea nostra floruit; ut hinc magis omnes, qui possent, ad debellandam, sive corrigendam haereticorum, vel malorum catholicorum nequitiam accenderet, quo eos sibi in hoc agendo deservire monstraret, suamque esse vineam, quam defenderet ipse, laborum piorum remunerator ostenderet. Unde merito tali ejus affectui, mox amica et sponsa ipsius columbini cordis simplicitate respondet:
5.1.1
Dilectus meus mihi, et ego illi, etc. Cujus responsi sensus tanto latius patet, quanto brevius videtur esse conclusus. Potest enim ita recte intelligi, Dilectus meus mihi, et ego illi, alterutrum nobis vero ac sincero amore copulemur. Potest et ita, Dilectus meus mihi talia divinae suae exhortationis, consolationis, repromissionis verba promiserat, et ego illi faciem meae conversationis limpidam ac vocem meae locutionis puram semper offeram et gratiam. Sed et ita, multum decenter potest accipi, ut quia multam solent vim habere pronomina, dicat Ecclesia, id est, omnis electorum multitudo, Dilectus meus mihi, et non alius aliquis; et rursum, Dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, subaudis, perpetuam dilectionis suae gratiam praestet, fructumque rependat; et ego illi, non alteri cuipiam; ego illi, non alia quaelibet hominum turba, subaudis, integra semper humilitatis atque obedientiae devotione conglutiner. Cunctis autem his sensibus convenit apte quod sequitur,
5.1.2
Qui pascitur inter lilia. Id est, qui candidissimo et dulcissimo virtutum mearum solet odore laetari, qui renitentium per orbem Ecclesiarum fructu delectatur suavissimo. Ita etenim sancta universalis Ecclesia, nunc liliorum pluraliter, nunc unius lilii nomine designatur. Sicut enim lilium inter spinas, inquit, sic amica mea inter filias. Quomodo et per vineas pluraliter, ubi ait: Vineae florentes; et rursum singulariter per vineam, ubi subjecit, Nam vinea nostra floruit, ea ipsa, quae non nisi una est, Ecclesia, figuratur. Singulariter namque ob id nominatur, quia multitudinis credentium est cor et anima una; et pluraliter rursum aptissime nuncupatur, quia nimirum ipsa unitas cordis et animae fidelis non jam in paucis, sed in multitudine credentium continetur. Notandum autem quod et lilia etiam in hoc, quod adustis igne membris mederi solent, sanctorum actibus congruunt. Qui si forte flamma vitiorum exuri corda proximorum deprehendunt, mox illis subsidium fraternae dilectionis, quo sanentur, impendunt, et ne illos ardor cupiditatis aut luxuriae, superbiae vel iracundiae, caeterorumve facinorum fervor excedat, refrigerium eis suae consolationis et exhortationis diligenti cura subministrant. Quidam inter lilia pasci Dominum, inter candidissimos virginum choros interpretantur, et merito, quia et carnis castimonia foris renitent, et intus fulgore inviolati cordis eminent. Item pascitur inter lilia Dominus, id est inter gratissimas sanctorum virtutes, sive catervas, ea ipsa ratione qua et nascitur inter eas; quia enim ipse Mediator Dei et hominum, una natura cum Ecclesia sua fieri voluit; unde et eadem Ecclesia corpus ejus, et ipse caput corporis Ecclesiae solet nuncupari. Pascitur ipse inter lilia, cum fidelium numerus intra Ecclesiam per fontem regenerationis augetur. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt utique membra ejus, exemplis priorum fidelium clarissimis in supernorum amore proficiunt. Et notandum quod hic pasci dilectus, supra pascere memoratur: dicente sponsa, Indica mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubes in meridie; pascitur namque in nobis, quia corpus sumus illius, et membra de membro; pascit nos ipse, quia caput est nostrum, de quo merito gloriemur omnes, singuli dicentes, Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos, subaudis, nos quoque postmodum exaltaturus, ac nostrum collecturus ad caput; et quoniam haec Domini pastio, quae in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad hujus saeculi finem pertingit( namque ubi ad ejus visionem pervenerint, quid ultra proficiant, non habebunt), recte subjungitur:
5.1.3
Donec aspiret dies, etc. Id est, donec venturi saeculi lux oriatur aeterna, et umbrae vitae praesentis, hoc est, ignorantiae vel erroris, quibus interim etiam nos fideles, qui lucerna verbi Dei utimur, plurimum caligamus, inclinentur ut transeant. Ut enim illa dies cunctis gentibus desiderata aspirare, id est ostendere se coeperit, non jam ultra Dominus inter lilia, hoc est inter sanctorum conventicula pascitur, quos ipse tunc potius aeterna suae gloriae visione reficiet. Satiabor inquit, dum manifestabitur gloria tua; et, Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Neque hoc quod praesentem vitam umbris noctis, diei vero comparat futuram, apostolico est sermoni contrarium; quo de hac, quam nunc agimus, vita testatur dicens, Nox praecessit, dies autem appropinquavit; nam, ut breviter dicam, praesens haec vita fidelium, qui abjicientes opera tenebrarum induuntur arma lucis, in comparatione quidem infidelium, qui nil verae lucis noverunt vel amant, dies est; in comparatione autem futurae beatitudinis, ubi lux vera sine fine conspicitur, adhuc gravissima nox est. Verum quia sancta Ecclesia duas in hoc saeculo novit spirituales vitas, unam videlicet activam, contemplativam aliam; nunc autem de hac, nunc de illa, nunc de utraque solet loqui Scriptura divina. Superius quidem contemplativae mentionem faciens, ait de Domino, Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. Ac deinde incipiens de activa, En ipse, inquit, stat post parietem nostrum, et caetera, usque dum ait, Capite nobis vulpes pusillas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Quae cuncta bene discussa, ad officium nos bonae actionis incitant. Deinde subjecit de utraque pariter, Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: in utraque etenim vita dilectus inter lilia pascitur, quia Dominus electorum suorum, et foris pura operatione, et dulci interius aeternorum contemplatione delectatur, atque in membris suis ipse reficitur. Et hoc usque dum dies verae lucis aspiret, quia tunc videlicet nec ullo boni operis labore afficimur, nec per speculum in aenigmate perfectiores quique raptim et ad momentum coelestia contemplantur, sed ipsum coeli regem in decore suo tota Ecclesia in aeternum videbit: cujus visionis, quia gustus omnis, quamvis permodicus, sponsam Christi non modicum delectat, apte subditur:
5.1.4
Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae, etc. Quia, inquit, me ad excolendas vineas, id est, ad instituendas multiplicandasque plebes fidelium excitasti ac provocasti, qui ab eisdem vineis putidas impugnantium versutias, tanquam vulpeculas, abigi jussisti, quia faciem meam tibi ostendi voluisti, cum necdum mihi tuam clare intuendam faciem promiseris, sed notitiam tui, ex parte demonstrando, quasi per fenestras mihi cancellosque loquaris, obsecro a generali instructione revertaris saepius, ad illustranda sublimius corda perfectorum, et sicut capreae aut hinnuli cervorum, rarus quidem, sed cum delectatione conspicientium in montibus solet esse intuitus, sic in excelsis mentibus vestigia tuae magnitudinis qualiacunque praesentes. Precor ut dulcedinem vitae immortalis, quam membris omnibus meis in retributione promittis, aliquibus etiam in itinere, quamvis a longe, speculandam reveles. Congruit autem et nomen montium mentibus eorum qui contemplationi coelestium oculos cordis aperire didicerunt; cum dicitur, Super montes Bether. Bether quippe domus consurgens, sive domus vigiliarum interpretatur; et qui diligentius caeteris animo ad supernorum desideria assurgunt, qui studiosius ad haec accipienda invigilant, merito caeteris excellentius arcana coelestia cernunt. Si autem legatur, ut quidam codices habent, Super montes Bethel, id est domus Dei, nihil omnino quaestionis habet; patet namque corda justorum montes domus Dei recte vocari, ad distinctionem nimirum montium Samariae et Esau, et caeterorum hujusmodi, hoc est, haereticorum et superborum omnium. In alia editione pro hoc nomine, Latine scriptum vidimus, Super montes succorum et aromatum, quod aeque sanctorum mentibus congruit, qui non supervacuis cogitationibus arefacti, sed velut arboris aromaticae salutaribus succis semper sunt internae dulcedinis et charitatis refecti: de quibus videlicet succis atque aromatibus saepius in hoc volumine sub nomine thuris, myrrhae et aloes, caeterorumque hujusmodi significatum est. Verum quia amatores veritatis, non solum de Judaeis, sed etiam veniunt de gentibus, et de utraque plebe una fidelium Ecclesia colligitur, restat in amoris cantico post Judaeae vocationem, ac dulcissimam cum suo Redemptore collocutionem, etiam gentilitas, quo ordine ad agnitionem salutis attigerit, quanto hanc inventam amore tenuerit, specialiter referre. Sequitur ergo vox dilectae de gentibus Ecclesiae.
5.2.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III.
5.2.1.1
In lectulo meo per noctes quaesivi, etc. Jamdudum, inquit, multo studio quaesivi Dominum, quem nunc integre diligit anima mea; quem etiam tunc, etsi necdum cognitum dilexit, in quantum rationem sapientiae, veritatis et divini cultus dilexit. Sed quia in lectulo meo quaesivi, id est illecebris adhuc carnis meae subdita, quia per noctes, hoc est, in tenebris profundae ignorantiae quaesivi( non enim mihi angelus, non propheta, non quilibet doctor indubius lumen divinae cognitionis ostendit), invenire, quem quaesivi, minime praevalui. Quod ubi in veritate comperi, nequaquam me veritatis quam quaerebam, inventione potitam, proposui in animo meo de lectulo carnalium voluptatum exsurgere, ad laborem salutiferae inquisitionis accingi, terras ac mare circumire, publice et privatim universorum, quos sapientiores audirem, magisteria adire, et si quid verae sapientiae, et si quid uspiam certi, quod ad aeternam beatitudinem duceret, invenirem, studiose perquirere. Sed quamvis plurimo labore mundum peragrans, sapientium verba discernens, nil certum atque indubium de via veritatis addiscere potui, haec autem fuisse gentilitatis vota, Deum scire cupientis, sed necdum scientis, testantur studia philosophorum, qui pro indagine veritatis ac sapientiae tot lustravere terras, tanta condidere volumina, testatur Scriptura, quae ait, Athenienses autem et omnes advenae hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut audire aliquid novi. Testatur Apostoli sermo, qui in eorumdem Atheniensium curia perorans ait, Pertransiens et videns simulacra vestra, inveni aram, in qua scriptum erat, IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc annuntio vobis. Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic coeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat. Testatur devotio Cornelii centurionis, qui cognitionem divini cultus orationibus et eleemosynis a Deo quaerere didicit. Testatur iterum et opus Aethiopis, qui de finibus terrae ad templum Domini veniens, eum quem nesciebat, adoraturus adiit, et tanto veritatis, quam ignorabat, amore ardebat, ut sedens in curru lectionibus, quas fama frequentior divinas esse divulgarat, insisteret. Sed hanc ejus in inquisitione veritatis instantiam Dominus videns, diu se quaerenti tandem aliquando manifestare dignatus est, et cui inspiraverat ut quaereret, donavit ut inveniret. Juxta quod ipse per prophetam jam olim promisit, dicens: Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. Aperiam in supinis montibus flumina, et in medio camporum fontes: illos nimirum fontes, quos Psalmista sitiens aiebat, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus: illa flumina quae ipse suis fidelibus pollicetur, dicens, Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Unde et recte subditur:
5.2.1.2
Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem, etc. Vigiles namque, qui custodiunt civitatem, praecones sunt veritatis, qui ad custodiam sanctae Ecclesiae, quae per mundum diffunditur universum, pia sollicitudine semper excubant, ac verbo praedicationis, ne haec a perfidis corrumpatur, insistunt. Hi ergo gentilitatem veritatis indagine sollicitam invenerunt, et ei, quod quaerebat, demonstrarunt, cum Philippus eunucho Evangelii lumen aperuit, cumque propheticorum scientia verborum, quae ipse legebat, instruxit; Petrus Cornelium cum suis gratia coelesti, quam tantopere desiderabat, imbuit: Paulus Atheniensibus Deum, quem ignorantes colebant, notum reddidit; alii aliis diu quaesitam et concupitam Conditoris sui praesentiam ostenderunt. Quasi enim vigilibus civitatis dixit gentilitas, quae in sponsam Christi erat, donante ipso, permutanda, Num quem dilexit anima mea vidistis? cum venientibus ad se doctoribus libentissime auditum accommodabat, et inhianter an veritatis esset via, quam praedicabant, dignoscere curabat.
5.2.1.3
Paululum cum pertransissem eos, etc. Qui doctrina vult veritatis perfrui, non hanc cursim et negligenter debet attingere: nam qui dilectum venire desiderat, necesse est praedicatores nominis ejus solertissime pertranseat, eorumque se coetibus familiariter interserat, ut sic notitiam ejus, quem praedicant, vicinius mereatur assequi. Nam et librum, quem ad finem usque perlegimus, pertransisse dicimus. Unde et angelus Danieli de mysteriis quae videbat, Pertransibunt, inquit, plurimi, et multiplex erit scientia. Paululum ergo cum pertransissem, inquit, eos, inveni quem dilexit anima mea. Pertransire namque vigiles inquisitor debet veritatis, id est, coetibus se, ut dictum est, immiscere atque adunare doctorum fidelium, eorumque dicta sive scripta frequenti meditatione percurrere. Quod cum paululum facit, mox dilectum, quem quaerebat, invenit, quia juxta Pauli et Isaiae vocem, Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram, illud scilicet quod ait, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Et de quo Apostolus, Sed quid dicit Scriptura, inquit, Prope est verbum in ore tuo? Hoc est verbum fidei, quod praedicamus; quod si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
5.2.1.4
Tenui eum, nec dimittam, etc. Tanto instantius, inquit, inventum tenui, quanto tardius, quem quaerebam inveni. Quem me numquam dimissuram esse profiteor, sed tantum in ejus semper amore perseverare ac proficere contendo, ut etiam Synagogam, per quam auditum verbi et ministerium regenerationis accepi, ad fidem nominis ejus revocare satagam. Constat enim quia in fine saeculi Judaea fidem, quam nunc perfida oppugnat, receptura est, quod fieri aliter nequit quam per doctrinam et ministerium eorum videlicet qui tunc de gentibus fideles inveniantur. Dicit enim manifeste Apostolus, Quia caecitas ex parte contigit Israel, donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Sane quod ait Ecclesia, Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae, non ita intelligendum, quasi dimissura sit ipsa Christum, postquam populum Synagogae credulitate nominis ejus instruxerit, sed ita potius quod tali eum affectu diligat, tanta solertia, quae ejus sunt, quaerat, ut etiam cognatam plebem ei subdere contendat, juxta illud Psalmistae, Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Neque enim ulla ratione, qui ad postulandam misericordiam oculos ad Deum levat, post acceptam tandem misericordiam hos ad ima reflectit, cum hoc sit maximum perceptae indicium misericordiae, ut quis oculos semper intentos ad Deum habeat, et ejus gloriam sine fine contempletur. Notandum autem quod hujus capituli series, etiam juxta litteram, in Maria Magdalene, quae et Ecclesiae typum tenuit, completa est: cum enim Dominus, quem tota mente viventem dilexit, morte ac sepultura ab ejus esset subtractus aspectibus, quaesivit eum in lectulo suo, tanto nimirum ejus amore detenta, ut nec datis ad quietem membris ejus, a suo pectore memoria laberetur. Quaesivit per noctes, illas videlicet duas, quibus ipse in sepulcro quiescebat; nec tamen invenit, quia necdum resurgendi tempus advenerat. Surrexit matutina cum aromatibus, et quaerendo sollicita pervenit ad monumentum; et nec sic quidem statim, quem quaerebat, invenit, sed primo invenerunt eam angeli, custodes utique Ecclesiae. Quos de Domino interrogans, atque eum resurrexisse audiens, ita demum ad ejus visionem pervenit. Tenuit, neque ultra dimisit, quem veraciter mortem superasse cognovit. Sed et in domum matris introducere festinavit, quia congregationi discipulorum, qui se in Christo praecesserant, ac suis exemplis ad pietatem excitaverant, eum resurrexisse praedicavit.
5.2.1.5
Adjuro vos, filiae Hierusalem, per capreas, etc. Si superiores versus respexerimus, non in his inveniemus, quod sponsa ad quietem somnumve pervenerit, sed hoc potius, quod de lectulo exsiliens, labore maximo quaesitionis ad inventionem sui dilecti pervenerit. Et quomodo nunc idem dilectus filius Jerusalem, ne eam excitent, neque evigilare faciant, adjurat, nisi forte quia velut felicissimo somno sopita est anima, quae in divino novit amore quiescere? Sicut dormiens quis a rebus exterioribus oculos corporis clausit, et in visione occultorum saepius oculos aperuit cordis; sic nimirum, sic mens supernae dilectioni dedita, a visibilium se curis alienat, ut invisibilium contemplatione perfectius liberiusque evigilet. Nec mirandum quod somno comparetur amor, quia visibilium appetitu sensum mentis avertit, atque ad invisibilia appetenda convertit, cum ipsi etiam morti comparetur, dicente hoc eodem cantico, Fortis est ut mors dilectio: quia nimirum sicut mors corpus interimit, sic et ab exterioribus delectationibus, internae vitae claritas occidit. Unde merito adjurantur filiae Jerusalem, id est, animae quaeque fidelium, societatem jam supernorum civium anxia mente suspirantes, ne suscitent dilectam, id est, ne mentem Deo devotam ab intentione desiderii coelestis importuna irruptione praepediant. Quod et de generali Ecclesiae statu recte potest intelligi, cujus pacem turbare, Christi est voluntati contraire: de quibus, quia abunde jam supra dictum est, nunc parcius dici sufficiat. Tantum hoc meminerit lector, quia ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiae de gentibus quam de Judaeis collectae curam habere, sed aequalem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet, utpote qua utraque una ejus dilectissima domus et familia colligatur. Et quidem Judaea quondam se solam Deo dilectam, sibi tantummodo verbum salutis, non etiam incircumcisis gentibus committendum esse credebat, Luca attestante, qui ait: Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Judaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus eum, qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? Et in alio loco, Sequenti autem sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant verbis quae a Paulo dicebantur. Unde recte quae adjurat filias Jerusalem, ne suscitent dilectam, etiam ita potest accipi, quod praecipiat eis, qui de Judaeis in fide praecesserant, ne inquietent eos, neque eorum saluti contradicant qui de praeputio ad fidem convenerunt. Ubi et hoc quod ait, Donec ipsa velit, ita potest intelligi, quod ipsa de gentibus Ecclesia spontaneis se esset vigiliis, ac laboribus subditura pro Domino. Quapropter et earumdem filiarum Jerusalem mox subinfertur admirantium, quia in nationes gratia Spiritus sancti effusa est.
5.2.2.1
Quae est ista, quae ascendit per desertum? etc. Quae est ista, inquiunt, quanta laude, quo miraculo digna, quae non mysterio circumcisionis emundata, non adhuc fonte est regenerationis abluta, et jam nova Spiritus sancti est gratia perfusa, jam loquitur linguis, et magnificat Deum? quod numquam factum in nostra gente meminimus, ex quo vel patribus testamentum circumcisionis, vel lavacrum nobis datum est baptismatis. Quae ascendit per desertum: ascendit ab infimis voluptatibus ad alta virtutum, levans oculos ad montes aeternos; imo levans, et pervenire desiderans ad eum qui habitat in coelo. Ascendit autem per desertum, id est, per medium gentium illarum quae nulla erant virtutum fruge fecundae, quas nullus de Dei populo propheta, nullus patriarcha, nullus adveniens angelus, ad cultum vitae salubrioris instituerat; cujus fides eo majoris est miraculi, quod hanc nuperrime agnitam ac susceptam invincibiliter servat, juxta hoc quod in ejus laude Dominus ipse testatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Hoc autem dictum est ad exemplum plebis Israeliticae, quae ab Aegyptiae servitutis liberata tenebris, per deserti iter ad terram repromissionis ascendit. Unde desertum etiam in bonam partem potest recte accipi, id est, eam designare conversationem, quae a mundi illecebris separata, Dei tantum legis scrutandae, et coelestium praeceptorum sit observationi dedita, quae esuriens et sitiens justitiam, manna solummodo verbi coelestis vescatur, et fonte vitae, qui de spirituali petra emanat, potetur. Hinc inhianter ardenterque decantans: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea in deserto et invio et inaquoso. Ascendit ergo Ecclesia per desertum, ut promissum perveniat ad regnum; sed et qualiter ascendat, ostenditur cum subinfertur, Sicut virgula fumi ex aromatibus. Fumus ab igne solet nasci, natus alta petens, absumi, et humanis se paulatim auferre conspectibus. Cujus instar ascendit Ecclesia, quae igne sancti Spiritus in amorem sui Conditoris accensa, omni nisu virtutum ad coelestia tendit; neque a coeptis desistit, donec ab humanis rebus abstracta, ad invisibilia vitae coelestis gaudia rapiatur; et sicut fumus uno eodemque tempore partim oriri, partim in sublimioribus, qui fuerat ortus, solet disparere, sic Ecclesia usque ad finem saeculi in quibusdam suis membris per gratiam sancti Spiritus semper nova gignitur; in quibusdam, qui prius nati Deo fuerant, semper ad coelestia colligitur. Quae merito non absolute fumo, qui quolibet diffundi potest, sed virgulae fumi assimilatur, ut et unitas fidei illius, et simplex ad altiora significetur ascensus. Caeterum de inimicis Dei, qui non ullo desiderii coelestis intuitu, sed solo superbiae fastu extolluntur, dicitur quia mox honorati et exaltati fuerint, deficientes ut fumus deficient; et quia sicut in pravorum mente cupiditas saeculi, e contrario flagrantia in corde bonorum ardet, fumatque virtus, recte cum diceret, Sicut virgula fumi, addidit:
5.2.2.2
Ex aromatibus myrrhae, etc. Myrrha quippe, quae condiendis apta est corporibus, sicut etiam sacrosancta Dominicae sepulturae dispensatio probat, continentiam carnis indicat. Thus, quod Deo in preces accendi solet, virtutem orationis exprimit; ut Psalmista quoque precando testatur, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Universus pulvis pigmentarii, omnia virtutum opera designat, quae ideo non integris pigmentis, sed in pulvere redactis comparantur, ut admoneamur bona quae agimus sedula intentione discernere, et ne quid in eis ineptum resideat, quasi cribro sollicitae discretionis examinare. Pigmentarius vero, qui hunc pulverem praeparat et cernit, vel homo ipse, qui operam dat virtutibus, vel largitor virtutum Dominus intelligitur. Notandum autem quod aromata commemorans, recte primo myrrham, ac deinde thus atque universum pulverem pigmentarii nuncupat, juxta illum videlicet ordinem, quem et Dominus in Evangelio ponit, dicens, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Quod est aliis verbis dicere, Diverte a malo, et fac bonum.. Mortifica concupiscentias carnis, et offer Deo placabilia vota cordis. Ascendit ergo dilecta coelestis sponsi per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii, quia sive Ecclesia sancta, sive anima quaeque perfecta ad altiora virtutum quotidianis profectibus crescit, quae flamma charitatis agente suavissimam continentiae et orationis, imo omnium Spiritus fructuum flagrantiam suo reddit auctori; quamvis et ita recte possit intelligi, dilectam Christi ascendere, sicut virgulam fumi ex aromatibus myrrhae, ut thuris, et universi pulveris pigmentarii, quia una eademque ejus Ecclesia, ex multis fidelium personis construitur, quia diversis floridae virtutibus, quaedam instar myrrhae amplius mortificandis carnis voluptatibus insistunt, ad exemplum ejus qui dixit, Castigo corpus meum, et in servitutem subjicio( I Cor. IX); quaedam ad figuram thuris peculiarius crebris orationibus vacant, aliae aliis bonorum operum fructibus Deo offerendis desudant: uno tamen omnes igne Spiritu inflammatae, quasi una funii virgula, indiscreto per omnia studio ac devotione communi vitae coelestis alta requirunt. Nec contrarium studioso lectori debet videri, sed consentaneum satis intelligi, quod eadem ipsa dilecta, et sopori esse dedita, et per desertum ascendere memoratur: dormire etenim monstratur, cum filiae Jerusalem, ne eam suscitent, adjurantur. Et ipsae filiae Jerusalem ascendere contestantur, cum continuo respondent, Quae est ista, quae ascendit per desertum? Uno eodemque tempore et soporatur et ascendit, cum ab exterioribus curis, desideriisque carnalibus anima se, quantum valet, alienat, et bonae operationis, sive cogitationis profectibus ad visionem sui Conditoris appropiat; quae cum ascendere per desertum diceretur, quo etiam ascendat, vel quae sit causa ascensus insinuatur, cum ipsius quae ascendit, Ecclesiae voce subjungitur.
5.2.3.1
En, lectulum Salomonis, etc. Ad lectulum ergo ferculumque Salomonis, id est pacifici regis, videlicet Domini et Salvatoris nostri, est ascensus ejus: lectulum videlicet, in quo perpetua in pace requiescat; ferculum vero, de quo vitae dapibus reficiatur sine fine. Causa autem ascendendi est quia media ferculi ejusdem ad quod ascendit, sunt charitate constrata; ad quod etsi ascensus est purpureus, id est, nimio certamine cruentus, dulcedo tamen charitatis, quae ei inesse dignoscitur, multum filias Jerusalem, id est, religiosae mentis animas ad hoc conscendendum invitat. Lectulus igitur Salomonis gloria est supernae beatitudinis, in qua ipse rex pacis cum sanctis suis perpetuo quiescit; ad quem lectulum dilecta regis ipsius, id est, Ecclesia per desertum saeculi hujus quotidie tendit, et ex parte jam pervenit, in quantum fideles suos ad futura praemia praemisit. Perveniet autem in toto, cum in consummatione saeculi Conditor ipse, ac rex ejusdem supernae civitatis congregaverit electos suos a quatuor ventis, et sicut alibi dicit, Praecinxerit se, et fecerit illos discumbere, et transiens ministraverit illis. Sed et in hac vita lectulus est Salomonis, conversatio quieta sanctorum, atque a mundanis secreta tumultibus, quae compressis jam sive sopitis vitiorum conflictibus, felicitatem perpetuae pacis imitatur. Hinc etenim et propheta, Et factus, inquit, in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion, id est, in sublimi speculatione futurorum bonorum. Et apostolus Petrus, Si exprobrabimini, inquit, in nomine Christi, beati eritis; quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit. Utrique autem huic lectulo convenit apte quod dicitur, Quia lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, quia et praesentem Ecclesiae quietem ac pacem, praedicatores sancti contra haereticorum tuentur incursus, et internam coelestis patriae requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene ergo de lectulo illo regis pacis dicitur quod hunc fortes ambiunt. Bene iterando adjungitur, Ex fortissimis Israel. Israel quippe, vir videns Deum interpretatur; quia qui vel praedicando praesentem Ecclesiae pacem tueri, vel contemplando eam qui in coelis est, cupiunt intueri, necesse est vigilare, stare in fide, viriliter agere, confortari, ac divina se dignos visione reddere curent. Ex fortissimis, inquit, Israel; quia omnes qui ad divinae visionis gaudia tendunt, recte Israel nomine censentur. Sed fortissimi, inquit, in eis sunt, utique illi qui sive coelestis dono speculationis sublimantur, seu praedicationis ministerium rite peragendum suscipiunt. Qui et apte sexagenario sunt numero designati, quia tales nimirum denarium aeternae retributionis pro perfectione bonae operationis exspectant: namque sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus suis, merito senario numero lumen perfectae actionis, pro qua requies aeterna speratur, insinuatur. Quod autem praemia bonorum operum denario numero figurentur, novit omnis qui laborantes in vinea Christi, quare denarium in mercedem acceperint, novit.
5.2.3.2
Omnes tenentes gladios, etc. Illos tenentes gladios de quibus Apostolus dicit: Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei, ad illa bella doctissimi, de quibus idem admonet, dicens: Induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc.. Et recte doctissimi, quia magna bellandi arte indigent, qui carne inclusi, in terris positi contra spiritualia nequitiae in coelestibus certant magna arte, imo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelum tot millibus annorum ad bella excitatur, carnis fragilitas pugnat.
5.2.3.3
Uniuscujusque ensis super femur suum, etc. Per femur carnalis solet propago designari; unde scriptum est, Erant omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta. Ensem vero super femur habent milites Christi, cum motum carnalium voluptatum spiritualis verbi districtione comprimunt. Et hoc propter timores nocturnos, id est, ne eos insidiae tentatoris antiqui, si securos inermesque repererint, sternant, ne eis expugnatis, lectulus veri Salomonis, quem custodire debuerunt, foedetur; quod de utroque, quem diximus, lectulo Regis aeterni, id est, et de praesenti Ecclesiae pace et de futura aeque potest accipi. Timent enim doctores sancti ne per tenebras haereticorum Ecclesiae status violetur praesentis; timent hi, qui contemplationi gaudiorum futurorum, oculum mentis aperire consueverunt, ne lucem divinae revelationis nox in eis obnubilet daemoniacae perturbationis. Si autem fortissimi ex Israel, in quibus dolus non est, qui ad bella sunt doctissimi, ensem super femur habent propter timores nocturnos, quid mihi meisque similibus agendum est? quanto in timore Domino serviendum, qui et minus docti ad spirituale certamen, et ad perficienda quae dicimus, minus fortes existimus? Unum prorsus nobis refugium est, illi adhaerere, in illo spem ponere quem constat vinci non posse, illius cum propheta defensionem quaerere, saepius dicendo: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Illuminatio mea, videlicet, ut ad bellandum erudiat; salus autem, ut in bello fortes et insuperabiles faciat. Si enim praedicando persistimus, forte et ipsi cum propheta eodem audire merebimur. Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno. Quidam fortes, qui lectulum Salomonis ambiunt, super angelos, qui pro pace sanctae Ecclesiae contra aerias potestates dimicent, interpretantur, quorum sensui videtur repugnare quod dicitur, Uniuscujusque ensis super femur suum: quomodo enim carnis illecebram ense continentiae stringant, vel recensent, qui carnis naturam, ex qua subsistant, nullam habent? Dicit ergo Ecclesia veniens ex gentibus, En lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, et caetera; ac si patenter dicat: Quid miramini, O filiae Jerusalem, id est, credentes de Judaea plebes, quod per desertum virtutum instar aromatum suaveolentium ascendam? Videte quia pacificus est rex, ad cujus consortium propero, tutus est ab insidiis malorum, et bonis tantum accessibilis lectulus ille quietis ejus intimae, ad quem pervenire festino. Sed et plura divitiarum ejus, si audire delectat, retexam.
5.2.3.4
Ferculum fecit sibi rex Salomon, etc. Ferculum inde dictum, quod vel residentium, sive discumbentium in convivio corpora ferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporum opportunitate circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae et credentes ad aeternae beatitudinis epulas levat, et ipsa per mundum universum praedicatorum suorum ministerio circumfertur. Ferculum autem hoc fecit Dominus sibi de lignis Libani, quia Ecclesiam de fortibus animo et constantia animabus construxit. Ligna quippe Libani et celsitudine et specie, et sui natura imputribili multum praeeminent.
5.2.3.5
Columnas ejus fecit argenteas. Jacobus, inquit, Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse. Quas nimirum columnas fecit argenteas, quia ad confirmandam fidem, ad sublevandum Ecclesiae statum doctores sanctos claritate verbi coelestis instituit.
5.2.3.6
Reclinatorium aureum. Reclinatorium in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit. Tollite, inquit, jugum meum super vos; et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternae divinae visionis gloria coruscam praeparavit. Hinc dicitur, Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
5.2.3.7
Ascensum purpureum. Vera purpura sanguine tingitur conchyliorum. Ascensus ergo ferculi Salomon purpureus est, quia Rex et Dominus noster dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et non nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiam nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde ipse ait, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
5.2.3.8
Media charitate constravit, etc. Ea ipsa videlicet charitate qua pro nobis passus est: majorem enim hac charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et sicut ait Apostolus, Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est, siquidem per hanc media Ecclesiae suae strati instar paravit, ubi fideles animae molliter quiescerent, quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit. Et hoc est quod addidit, Propter filias Jerusalem, id est, propter animas, coelestium desiderio flagrantes. Quantum enim majorem Deus charitatem suam nobis, pro nobis patiendo commendavit, tanto plures ad se redamandum ac pro se patiendum accendit. Potest ascensus purpureus in eis quoque specialiter intelligi, qui suum pro Christo sanguinem fuderunt. Qui recte ad reclinatorium aureum per ascensum dicuntur ascendisse purpureum, quia ad charitatem perpetuae quietis pervenerunt per laborem, arte tribulationis. Quibus apte convenit quod sequitur, quia media charitate constravit. Ideo namque ad fundendum pro coelesti Rege sanguinem prompti sunt, quia ipse media ferculi sui, id est, corda ipsorum sua charitate inflammavit. Unde Apostolus, cum ascensum ferculi purpureum describeret, dicens: Sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, statim de reclinatorio aureo subjungere curavit, dicendo: Probatio vero spem, spes autem non confundit. Ac deinde de charitate, qua media sint constrata, conclusit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Mirantibus ergo filiabus Jerusalem, et laudantibus Ecclesiam de gentibus, quae sicut virgula fumi ex aromatibus ad coelum ascendit, reddit ipse causas ascensus sui, exponens quod lectulus pacifici regis, ad quem properaret, a malorum sit tutus incursibus; quodque ferculum ejus, ubi reficiendam speret, etsi ascensus sit arduus, reclinatorium tamen habeat instar auri praefulgidum; et media sui charitate constrata, propter quod festina occurrit ascendere, sciens quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Quibus dictis, miro ac decenti ordine, post enarrata regis sui dona, ipsam quoque speciem ac ornatum ejus praedicare incipit, cunctosque ad hoc videndum invitat, et postquam ipsa vocata est, vocare et alios, assumpto evangelizandi officio, curat, dum subsequenter adjungitur:
5.2.3.9
Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem. Filiae autem Sion eaedem sunt quae et filiae Jerusalem, id est, animae, gaudia patriae coelestis suspirantes. Sion etenim specula, sive speculator, Jerusalem dicitur visio pacis: quod utrumque nomen, ejusdem civitatis supernae accolis congruit, ubi et perpetua pane fruuntur, et sui Conditoris semper faciem contemplantur. Egredimini ergo, inquit, filiae Sion, et videte regem Salomonem. Egredimini de turbulenta mundi conversatione, ut regem pacis valeatis videre; egredimini mente et actione de medio Babylonis, qui in coelesti Jerusalem partem habere desideratis, juxta illud praeceptum ejusdem veri Salomonis, quod ait: Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus; unde et ipse a mundi nos societate secernere, atque ad coelestia cupiens gaudia provocare, et extra muros civitatis pro nobis pati voluit, sicut et Apostolus pulcherrime ac plenissime exponit, dicens: Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Et quoniam idem Dominus noster Jesus Christus, non solum verus Dei Filius, sed etiam verus est Filius hominis confitendus: Dei quidem Filius aeternaliter ante saecula natus; hominis vero Filius, in fine saeculorum ex tempore factus, recte, postquam dictum est: Videte, filiae Sion, regem Salomonem, mox subinfertur.
5.2.3.10
In diademate, quo coronavit eum mater sua. Hoc est enim aperte dicere, Videte Dominum in humanitate, quam de Virgine matre susceptam, in majestatis paternae dextera collocavit. Mater quippe sua illum diademate coronavit, quando beata et intemerata virgo de Spiritu sancto concipiens, materiam illam illi sacrosanctae carnis de sua carne praebuit, in qua mundo apparens, et habitans in nobis, regnum mortis moriendo destrueret, ac vitam nobis resurgendo repararet, quamque ad coelos ascendendo, gloria perennis regni sublimaret. Videntes ergo filiae Sion regem Salomonem in decore naturali, etiam diadema, quo coronavit eum mater sua, stupentes admirantur, quia videlicet electi, dum gloriam Filii Dei coaequalem Patri ac Spiritui sancto credunt, et confitentur humanae quoque assumptionem naturae, in qua imperium mortis superavit, in aeternum clarificatam esse cognoscunt, non suae videlicet potentia substantiae, sed operatione assumentis eam Verbi, hoc est Filii unici Dei; cujus visionem diadematis una filiarum Sion, et ipsa nobilissima, jamque de finibus concupiscentiae terrestris egressa, summe admirata dicebat, Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
5.2.3.11
In die desponsionis illius, etc. In tempore incarnationis illius, quo ad copulandam sibi Ecclesiam virginali ex utero, tanquam sponsus suo processit de thalamo, quae erat dies laetitiae cordis ejus, quia laetabatur, mundum per dispensationem ejusdem suae incarnationis ad agnitionem visionemque aeternae divinitatis esse perducendum. Hinc est quod cum plurimi ad fidem ejus confluxerunt, scriptum est: In illa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit, Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hinc ipse Redemptor per suum sanguinem ad superna reducto genere humano loquitur coeli civibus, dicens, Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Quia ergo supra filiae Jerusalem admirantes adventum sponsae, dicebant, Quae est ista quae ascendit per desertum, et caetera; apto illa responso laudat lectulum, laudat ferculum sponsi, laudat ipsum postremo sponsum, ad cujus amplexum properat. Meminit assumptae pro se in Deum humanitatis, quam instante tempore suae responsionis, incorruptae genitricis mysterium procreavit; ut ostendat jure se ad divinae visionis ejus gloriam anhelare, pro qua ipse humanae habitum naturae suscepisset. Unde merito, quae tantum se sui Redemptoris laudibus subdidit, quae ad laudandum etiam cohortes suas, filias videlicet Sion, intentione materni affectus invitat, ipsa quoque dignam laudis recompensationem ab eodem sponso suo ac Redemptore suscepit; cujus voce subjungitur.
5.3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV.
5.3.1.1
Quam pulchra es, amica mea! etc. Pulchram esse Ecclesiam dixit, pulchram repetit, quia hanc et actione et praedicatione vidit esse laudabilem. Actione videlicet, qua ad se per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus ascendit; praedicatione autem, qua ad suum consortium etiam proximas suas ascendere satagit, dicens: Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem. Et recte primo actione, postmodum praedicatione, juxta exemplum, videlicet ipsius, de quo scriptum est, Quae coepit Jesus facere et docere.
5.3.1.2
Oculi tui columbarum, etc. Sensus tui spiritualium sunt rerum contemplatione excellentes ac venerandi, quibus mea quoque dona, quae nuper exposuisti; meum diadema, quod praedicasti, videre et cognoscere meruisti. Quia enim, sicut supra commemoravimus, Spiritus sanctus in columbae specie apparuit, merito nomine illius spiritualis gratia signatur.
5.3.1.3
Absque eo quod intrinsecus latet. Absque invisibili in coelestibus retributione, quae a te in terris peregrinante necdum valet videri. Haec enim majoris est pulchritudo gloriae, quam impraesentiarum digne queat aestimari. Et pulchre, ubi oculorum ejus simplicitatem, id est occultorum in ea cognitionem laudat, ibi eam amicam praenominat, juxta illud Dominicum: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
5.3.1.4
Capilli tui sicut greges caprarum, etc. Si oculis sponsae acumen sensuum spiritualium recte intelligitur, potest non inconvenienter in capillis innumera generalium cogitationum puritas accipi, quae in sanctis, etsi aliquando pro temporalium dispensatione fiunt, coelestium tamen rerum intentione fieri nunquam omittunt. Scriptum quippe est, quia decreverat Paulus transnavigare Ephesum, ne qua illi mora fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile esset, ut diem Pentecostem faceret Jerosolymis. Ubi erga terrenum quidem iter hujusmodi cogitationibus utebatur; sed ipsum iter terrenum praemii coelestis intentione gerebat. Quod ipsum et de arte scenofactoria, quam cum Aquila et Priscilla exercebat, intelligendum est, quia temporales quidem erant cogitationes quibus eam explebant, sed aeternorum intuitus, quod ad hanc explendam trahebantur, ut videlicet hoc opere terreno ministerium Evangelii, quod erat coeleste, juvarent. Unde apte iidem capilli sponsae caprarum adaequantur gregibus, qui ascenderunt de monte Galaad. Haec enim et munda sunt animalia et ardua rupium sive arborum solent, quaerendi pastus gratia, scandere, quia nimirum cogitationes electorum, ut diximus, etsi terrena agunt, nihilominus coelestia intendunt, et cum etiam carnis sustentandae curam gerunt, erga animae potius sospitatem ac supernam refectionem aciem mentis dirigunt. Possunt autem in oculis sponsae etiam praedicatores intelligi sanctae Ecclesiae, per quos coelestium arcana secretorum, quae generalis credentium turba neque aspicit. Possunt in capillis populi fideles accipi, qui, etsi minus docti sunt ad prospiciendos regendosque gressus Ecclesiae, maximum tamen ei decus sua numerositate praebent obsequii. De qualibus Dominus ipse, cum missis ad praedicandum discipulis praedicaret quia Eritis odio omnibus propter nomen meum; mox consolando subjunxit: Et capillus de capite vestro non peribit( Luc. XII). Quod est aperte dicere: Etsi persequentium odia saeviunt, ne minimos quidem de his, qui ad me pertinent, caput videlicet vestrum rapere queunt. Bene autem capilli, hujusmodi gregibus assimilantur caprarum; solent namque per capras, peccatores designari; et cum omnis Ecclesia veraciter confiteatur se peccato carere non posse, quanto magis his qui in plebeia sunt vita constituti, faciendum est; quia in multis offendimus omnes! Habent ergo fideles peccatum, sed tamen quotidianis operum bonorum profectibus ad illam tendunt vitam, ubi ab omni sint peccato liberi. Propter quod apte de eisdem capris subditur: Quae ascenderunt de monte Galaad: in monte etenim conversantur mystico, omnes qui corpori sunt sui Redemptoris adunati. Sed de eodem monte ascenderunt capreae, superiores videlicet sinus montis, pascendi causa petentes, cum humiles quique et peccatorum suorum ac fragilitatis conscii, ipso infirmitatis suae timore accensi, ad appetendas in Christo pascuas coelestis vitae semper sese attollere conantur. Legimus quippe in libro Numerorum ac Paralipomenon, quia mons Galaad bonas valde et uberes pascuas habuerit. Quod illi singulariter alto ac multum fructifero monti convenit, de quo civitas ipsa, quae in eo est constructa, id est, sancta Ecclesia dicere solet: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae, ibi me collocavit. Congruum et ipsum nomen montis, quod dicitur acervus testimonii. Acervus quippe testimonii Dominus est, quia in ipso colligitur atque adunatur omnium multitudo sanctorum, lapidum videlicet vivorum, qui testimonio fidei probati sunt, ut Apostolus ait. Capilli ergo sponsae assimilantur gregibus caprarum, quae in hoc monte pascentes, ad superiora semper ascendere contendunt, quia sive temporales electorum cogitationes, seu fragiliores Ecclesiae plebes, quo minus se a culpa immunes esse deprehendunt, eo altius auxilium quaerunt ejus a quo se esse liberandos intelligunt.
5.3.1.5
Dentes tui sicut grex tonsarum, etc. Sicut in capillis Ecclesiae populi fragilioribus adhuc actibus dediti, sic perfectiores quique, et ad regendam Ecclesiam apti designantur in dentibus, quia nimirum isti numerositate, illi praestant firmitate; isti intus verbo reficiunt, illi, quamvis arcanorum interna minus capiant, extrinsecus Ecclesiam bonis ornant operibus. Annon Deus Ecclesiae recte vocetur ille, cui dictum est: Surge, Petre, occide et manduca? Occide, in malis quod fuerunt, docendo anathematizare, quod coluerunt, et ipsos verae fidei professione redditos bonos insere unitati corporis tui, quod est Ecclesia Christi? Et quidem supra iidem doctores oculorum fuerant nomine signati; sed oculi sunt, quia secreta mysteriorum spiritualium acute perspiciunt; dentes, quia improbos verbo veritatis corripiunt, correptosque atque mundatos in sancta Ecclesiae membra trajiciunt. Dentes sunt Ecclesiae, quia panem verbi Dei parvulis illius ad quem mandendum ipsi non sufficiunt, parant. Solent quippe piae nutrices particulas panis dentibus conficere, et inter lactandum, parvulorum faucibus minuta mansa immittere, donec eos paulatim abstractos a lacte, ad usum panis perducant; sic sancta mater Ecclesia habet doctores, qui instar uberum lac doctrinae mollioris incipientibus ministrent, habet eosdem ipsos, non ignaros bene proficientibus panem verbi fortioris porrigere. Sed ut rite proficiant, paulatim necesse est eos et per partes ad altiora discenda provocent, primosque eis apertiora de secretis spiritualibus, et haec cauta ac diligenti expositione discussa, quasi prius jam dentibus masticata, committant, quo haec crebrius agendo pedetentim eos interiorum capaces reddant arcanorum. Hi autem dentes recte gregi tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, comparantur, quia et baptismi fonte mundati, et facultatum suarum sunt abjectione nudati. Et quidem omnium est, Christi vitae lavacro purificari, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, et reliqua. Perfectorum vero est, et maxime eorum quibus pascendi oves ejus cura commissa est, renuntiare omnibus quae possident. Quod et primi illi ac praecipui dentes Ecclesiae, id est, apostoli, et plurima ejusdem Ecclesiae primitivae turba, fecisse legitur.
5.3.1.6
Omnes gemellis fetibus, etc. Gemellos fetus parturiunt oves Christi, quia omnes quos praedicando generant Deo sancti doctores, gemina ejusdem Dei et proximi dilectione instituunt. Geminos pariunt, quia discipulos, quos erudiunt, fidei et operis recti scientia imbuunt. Et sterilis non est inter eas: non est inter oves summi pastoris ulla quae non fetus boni operis generet; in quibus sunt et plurimi, qui et operis et doctrinae fetibus gaudent. Sed nec illi inter steriles deputabuntur, qui abluti fonte salutis, statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei, quam vel ipsi pro se, vel alii pro ipsis professi sunt; habuerunt et votum bonae operationis, quam inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent. De qualibus scriptum est: Consummatus in brevi, explevit tempora longa. Placita enim erat Deo anima illius; propter hoc properavit de medio iniquitatis illum reducere.
5.3.1.7
Sicut vitta coccinea, labia tua, etc. Labia sponsae cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis quo redempta est pretium praedicare non cessat Ecclesia; sed sedula decantat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Et notandum quod non absolute cocco, sed vittae coccineae labia comparantur illius: vitta quippe solet capillos astringere. Si autem in capillis sponsae populi fideles accipiuntur, vitta quae hos astringit, atque ad caput aptius coaptat, quae nisi veritatis doctrina intelligitur? Qua rudes credentium animos necesse est confirmari, atque ad amorem cultumque sui Conditoris diligentius applicari, ne mali liberi per inanes actus defluant, atque ab amplexu sive ornatu veri capitis refugiant, ne ipsos oculos, id est eos qui sibi lumen justitiae praemonstrare debuerant, importuna relaxatione praepediant. Quomodo enim bona discipulorum facta nonnunquam magistris exemplum virtutis fiunt, ita saepius eorum desidia doctoribus detrimentum bonae efficit actionis. Sicut ergo vitta coccinea, labia, inquit, tua et eloquium tuum dulce, quia doctrinam suam Ecclesia, qua mentes infirmorum a lascivia coercet, Dominicae passionis solet infirmare et quasi tingere memoria. Nihil enim potius voluptuosos a carnalibus refrenat desideriis, quam cum audiunt sive recolunt quod Dominus gloriae pro eis incarnari et pati dignatus est. Unde merito tale eloquium dulce existimat Dominus, quia multum gratanter accipit, cum hoc nos alterutrum referre ac meditari conspicit, ad quod intimandum ad nos ipse de coelis advenit. Quod si in capillis cogitationes, in oculis sensus fidelium spirituales figurari dixerimus, idem finis est expositionis, quia vagationem cogitationum superfluarum inexstinguibilem, non alio facilius ordine quam memoria saepe dicti ac semper recensendi Dominici sanguinis cohibemus. Sed et noxios saepe cogitatus, dum incauta mente voluimus, ac subito respecti a Deo signum sanctae crucis pectori imprimimus, et quod nefarium tractamus, abjicimus, quasi vitta coccinea capillos nobis ligamus, quia fluxa cogitationum trophaeo sacri cruoris comprimimus. Quibus si salutaris haec ligatura desit, totum capitis decus fluctuando foedant, quia tranquillitatem mentis turbant, oculorum aciem obtegunt, quia gratiam sensuum spiritualium improba rerum carnalium meditatione obnubilant.
5.3.1.8
Sicut fragmen mali punici, etc. Per genas verecundiam designari et supra docuimus, quia nimirum has erubescentibus nobis, solet subitus rubor perfundere. Malum autem punicum, quia rosei coloris est, passionis Dominicae mysterium, sicut et coccineum non inconvenienter insinuat. Decebat enim modum redemptionis nostrae crebra figurarum repetitione in sacro carmine, sicut et in caeteris prophetiae Scripturis intimari. Quia ergo sancta Ecclesia non erubescit crucem Christi, sed et ipsa gaudet in contumeliis ac passionibus pro Christo, vexillumque crucis ipsius gestare solet in facie, merito genas instar mali punici habere memoratur. Nec vacat quod non integro malo, sed ejus comparantur fragmini: in fracto enim malo punico, et pars ruboris qui patebat, videtur, et pars quae intus latuerat, candoris aperitur. Habet ergo ruborem mali punici sponsa in genis, cum sacramentum Dominicae crucis fatetur Ecclesia verbis. Ostendit et candorem fracti ejusdem mali, cum pulsata pressuris ipsa castitatem puri cordis probat et factis, cum ipsa crux sui Redemptoris, quid intus gratiae salutaris habeat, pandit. Item ostendit colorem puniceum in genis, cum prima et eminentiora ejus membra, id est, martyres sancti sanguinem fundunt pro Christo; addit et candidum, cum iidem inter patiendum, vel impleta passione, etiam miraculis renitent. Nec praetereundum quod malum punicum magnam granorum copiam, uno foris cortice includit, unde et malum granatum dicitur, quae quidem integro adhuc malo videri nequeunt, sed fracto quam sint innumera clarescunt. Sic etenim sancta Ecclesia, quo amplius eam frangi adversus contigerit, eo clarius quot virtutum grana unius fidei tegmine complectatur, referat. Et recte additur: Absque eo quod intrinsecus latet, quia confessionem quidem in Ecclesia vivificae crucis possunt omnes audire, pressuras ipsius Ecclesiae possunt omnes aspicere; nitorem quoque charismatum, qui infirmos curat, mortuos suscitat, leprosos mundat, daemones ejicit, et caetera hujusmodi possunt infideles cum fidelibus intueri, possunt etiam mirari. Sola autem novit ipsa quanto invisibilis vitae teneatur amore, quanta in visione Conditoris sui, quanta in profectu membrorum suorum dilectione flammescat.
5.3.1.9
Sicut turris David, collum tuum, etc. Et de collo supra diximus, quod doctores sanctos significet, qui Ecclesiam et spiritualibus reficiendo alimoniis semper augmentant, et verbis sanctae exhortationis in fide confortant. Sed et hoc quod collum in medio positum, capiti nectit corpus, apte convenit eis quorum ministerio conjungitur Ecclesia Christo, qui huic alimenta vitae ab ipso Domino percepta tradiderunt. De quibus Apostolus gratiam Evangelii commendans, ait: Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Hinc de ipso scriptum est: Et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis; et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Quod ita corporaliter factum est, ut etiam spiritualia Domini facta signarent, quia videlicet coelestis panem doctrinae, ipse primis Ecclesiae suae membris, videlicet apostolis, commiserit, quem illi mox subjecto sibi ejusdem Ecclesiae corpori apposuerunt, ac sic succedentibus sibi ex ordine ministris verbi, totum per orbem ad plenitudinem ejus salutaris refectio pervenerit. Quod videlicet collum recte turri David simile dicitur. Si enim civitas David Ecclesia est Christi, turris in eadem civitate, inexpugnabilis est praedicatorum constantia, qui ad defendenda fidei aedificia, ad repellenda hostium tela, a forti manu ac desiderabili rege, quod nomen David sonat, firmiori prae caeteris fidelibus sunt altitudine constructi. Propugnacula autem, cum quibus haec turris aedificata est, vel Scripturarum sanctarum, vel divinorum munimina charismatum intelliguntur. Assimilavit enim turri collum sponsae, cum Dominus primos Ecclesiae magistros, data Spiritus sancti gratia, hostibus suis insuperabiles fecit. Addidit turri eidem propugnacula, cum aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, et suae verba praedicationis praecedentium patrum dictis vera esse probarent. Addidit turri propugnacula, cum eis etiam faciendorum signorum dona contulit, ut novis virtutum operibus divina esse quae nova praedicabant astruerent, sanatisque morbis corporalibus, ad salutem animae facilius quos erudiebant attraherent.
5.3.1.10
Mille clypei pendent ex ea, etc. Mille clypei qui ex turre David pendent innumera sunt divinae praesidia defensionis, quibus sancti praedicatores, et adjuti sunt ipsi a Domino, ne vinci possent ab hostibus, et auditores quoque suos contra incursus hostium, sive visibilium sive invisibilium, docent adjuvari. Omnis armatura fortium, omnis est instructio vel operationis, vel doctrinae coelestis, per quam iidem doctores non solum evadunt, sed et superant acies spirituum malignorum, cum ab illorum ditione plurimos eorum quos deceptos tenuerant praedicando eripiunt, ac de vasis irae in vasa misericordiae transferunt; et bene, ubi spiritualis belli fit mentio, ibi turris David, non turris Salomonis in exemplo ponitur, cum utriusque regis et nomen et persona saepissime figuram soleat habere regis aeterni: quia enim David manu fortis, sive desiderabilis visu interpretatur, recte hoc nomine designatur, ibi Dominus, ubi bellare contra hostes Ecclesiae docetur, ut eo imperterrita ad certamen procedat, quo ab illo se qui vinci nequit adjuvari meminit, eoque instantius vincere satagat, quo desiderabilem novit esse faciem ejus ad quem devicto hoste sit perventura.