Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Cantica canticorum
BedaCant 6 · 8455-alexincMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8455 Alexinc
6.1
LIBER QUARTUS.
6.1
Duo ubera tua, etc. Multifarie et multis figurarum modis eadem Christi et Ecclesiae mysteria repetuntur, sed repetita novi semper aliquid afferunt, quod vel eisdem mysteriis argumentum procuret, vel per ipsam novitatem, animos audientium amplius delectet. Iidem ergo doctores qui supra oculorum vel dentium, sive colli fuerant nomine designati, nunc uberum vocabulo exprimuntur: qui quidem recte oculi vocari queunt, quia occulta sacramentorum perspiciunt; recte dentes, quia improbos quosque corripiendo, quasi masticant, et in corpus Ecclesiae mollitos atque humiliatos trajiciunt; recte collum, quia toto corpori Ecclesiae, quasi vitalem flatum, aeterna gaudia praedicando ministrant, cibosque doctrinarum, quibus ad salutem reficiatur, praeparant. Ubera autem etiam aptissime nuncupantur, quia parvulis adhuc in Christo lac verbi salutaris infundunt. Non autem frustra cum additamento numeri, duo ubera dicit, cum nulla feminarum plus, nulla minus quam duo soleat ubera habere: duo namque ubera dicit, ut duorum parvulos populorum, Judaei videlicet et gentilis, ad fidem nutriendos insinuet. Denique Paulus ait: Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione; et caetera. Petrus autem in circumcisione missus, vide quid dicat: Sicut modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem; si tamen gustatis, quoniam suavis est Dominus. Qui etiam haec dicendo, explanat uberum Ecclesiae sacramentum, cum hoc esse perhibet rationabile, lac concupiscentiae gustare, quoniam dulcis est Dominus. Rursum, Paulus qui in praeputium missus est, videamus an et ipse uberum fungatur officio; ait enim: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Haec autem duo ubera, sicut duo sunt hinnuli capreae gemelli, quia videlicet fetus sunt ejus, cui saepissime in hoc carmine dicitur: Similis esto, dilecte mi, capreae aut hinnulo cervorum. Sicut hinnuli sunt capreae. quia mundissimis cordis sui oculis, quae agenda sunt, quae vitanda, discernunt, qua virtutum via incedendum, quia verborum declinandi anfractus mente sagaci perspiciunt, et cursu pernici bonae operationis de convalle lacrymarum in locum quem disposuit Deus avolare laetantur; quatenus ambulantes de virtute in virtutem illum videre mereantur in Sion, hoc est, in specula sempiternae habitationis. Capreoli etenim et pernicitate pedum et oculorum acie plurimum valent; unde congruenter horum naturae comparantur hi qui rudibus scientiae et virtutis viam praemonstrare jubentur. Sicut duo, inquit, hinnuli capreae gemelli; bene gemelli, quia una eademque fide imbuti, unis eisdem sacramentis renovati, utriusque populi doctores, in unam Christi Ecclesiam omnes quos educant, aggregant. Hinc etenim de his qui ex praeputio crediderunt, dicit Petrus: Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans eis Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
6.2
Qui pascuntur in liliis, etc. Pascuntur sancti doctores puris ac nitidis Scripturarum divinarum floribus, et ne lac doctrinae salutaris, quo parvulos nutriant, deficiat, semper ipsum in monumentis Patrum quid agere, qualiter docere debeant, legunt, et quasi succis vitalibus sua pectora satiant, et hoc usque ad finem saeculi. Postquam enim dies aspiraverit illa quam desiderans Psalmista dicebat: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia, nec docendi erit ultra, nec discendi tempus. Impleta prophetia quae dicit: Et non docebit unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me; sed inclinatis penitusque consumptis omnibus hujus mundi tenebris, fulgebunt sancti sicut sol in regno Patris eorum, recipientes singuli praemia, prout didicerunt, fecerunt, docuerunt. Pulchrae autem, quantum ad naturalem pertinet rationem, decessionem noctis inclinationem dicit umbrarum, quia obscuritas noctis, ut aiunt philosophi, nil est aliud nisi umbra terrae. Namque sol terram circumiens, lucem secum diemque circumfert; ex alia vero parte, id est, unde ipse abest, umbram relinquit terrarum. Et haec est illa divisio primordialis, qua divisit Deus inter lucem et tenebras. Quae videlicet umbrae, occidente sole, jamjamque se oriente paulatim attollere incipiunt, et quantum sol occidens sub terram accesserit, tantum hae crescentes assurgunt, donec medio noctis posito sub media terra sole, ipsae rursum erectae mediam occupent terram, ac deinde procedente paulatim sole, et ipsae paulatim deflectant in occasum, usquedum, apparente aurora, penitus inclinatae dispereant. Idcirco autem terrarum umbrae sidera usque non pertingunt, quia sol major terra creatus, acuminatam facit umbram ipsam, quae antequam sidera petat, deficiat, et solis splendor circum terras undique diffusus, libere sidera quae illustret, aspiciat. Nox ergo est vita praesens; sol justitiae, Christus. Cujus nobis lucem saepe concupiscentiae terrenae moles, ne videatur, abscondit. Et quantum recedit juste districtus a nobis, tantum obscuramur; quantum redit propitius, tantum illustramur. Vere autem ejus luce tunc fruemur, cum inclinatis jam ac discussis omnibus praesentis aerumnae ac caecitatis tenebris, videbimus eum sicuti est. Qui tamen nostrae per omnia salutis memor, nequaquam noctem vitae hujus prorsus obscuram reliquit, sed velut in coelo stellas figens, sanctorum nobis exempla, per quae inoffenso pede nostri operis incederemus, proposuit.
6.3
Vadam ad montem myrrhae, etc. In myrrha mortificatio carnis, vel passionum pro pietate tolerantia, in thure devotio celsipetax orationis exprimitur. Mons autem myrrhae, et collis thuris, est ipsa sublimitas mentis eorum qui carnis utiliter luctamen vincunt, et ad amorem se coelestium ardenter sublevant. Ad quem profecto montem collemque vadit Dominus, quia illorum corda, qui virtutibus student, saepius invisere atque inhabitare dignabitur. Hinc dicit: Inhabitabo in illis, et inter eos habitabo. Laudans ergo Ecclesiam Dominus, et singula virtutum ejus membra enumerans, repente infert: Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris, quod est aperte dicere: Frequentabo eos, et pia propitius illustratione glorificabo, quos in passionis sive orationis virtute sublimes esse suspicio. Veniam saepius et mansionem apud eos faciam; quos et ab inquinamento corporis emundare, et Spiritus perficere sanctificationem in divino timore considero. Non quod eam quam laudabat, deserere, atque ad alios ire proponat, sed quia novos quotidie populos eidem Ecclesiae suae aggregare, et eam per mundum omnem dilatare disponit. Nec incongrue forte possunt haec, quia ad Ecclesiam de gentibus sermo est, de Synagogae vocatione, quae in fine futura est intelligi. Reddit enim responsum desiderio ejus, quo superius invento illo aiebat: Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae. Et proximo quidem versiculo docuit quod eum Ecclesia gentium non sit unquam dimissura, cum ait: Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies et inclinentur umbrae; id est, doctores in te erunt, qui duos populos instruant, et humili et casta dilectione concordes usque in finem saeculi, quando dies apparebit aeternae retributionis, faciant. Deinde, quia etiam Judaeam vocaturus sit, manifestius insinuat, subdens: Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris; non quod eam in altitudine virtutum veniens invenire possit, quae dato libello repudii, jamdudum ab ejus fide discesserat, sed quod adveniendo eam suo consortio sit dignam redditurus. Unde bene mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiae, quae vel de Judaea vel de cunctis per orbem est nationibus congreganda, subjungit:
6.4
Tota pulchra es, amica mea, etc. Non in eximioribus tantum membris electorum, quae speciatim enumeravi, pulchra es, verum etiam in illis qui pusilli videntur et fragiles, et decore refulges virtutum, et vitiorum macula cares. Benedixit enim omnes timentes Dominum, pusillis cum majoribus. Unde in Apocalypsi sua de superna ejusdem Ecclesiae patria dicit Joannes: Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni. Haec autem dicta sunt, non quod in hac vita sanctorum quispiam, vel a culpis omnibus immunis vel perfectus possit esse virtutibus; cum veraciter scriptum sit, quia non est homo in terra justus, qui faciat bonum, et non peccet; sed quod Ecclesia sancta, in quantum Ecclesia Christi, et fide recta et munda sit opere; si quid vero eam immunditiae vel pravitatis attigerit, non hoc ad eam pertineat, sed ab ea sit celerius, velut extraneum omni conatu expurgandum. Cui simile est illud beati Joannis, Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit; quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quando ex Deo natus est. In quantum enim semen gratiae Dei, qua renati sunt, in tantum peccare non possunt; in quantum autem peccant, in tantum eos gratia renascens ad tempus dimiserat, ut quid de seipsis sint agnoscant, qui per ipsam juste vivebant. Quae videlicet eos post hanc vitam ab omni malo mundos, et integra pulchritudine renitentes, in illam introducet civitatem, in qua nil, ut dictum est, potest introire pollutum; et tunc in amica sponsi veraciter implebitur hoc ad quod ipsa nunc toto virtutis nisu conatur, ut sit tota pulchra, et macula in ea non sit ulla.
6.5
Veni de Libano, etc. Libanus, si Hebraeam sequamur etymologiam, candor interpretatur; si Graecam, thus. Denique supra, ubi nos legimus, Ad collem thuris, quidam codices habent, Ad collem Libani. Utrumque autem nomen, virtutis industriam sonare, facile cuique patet. Venit autem ad Dominum sponsa ipsius, id est, Ecclesia, vel anima sancta, non solum evocata de corpore, praemium perpetuae remunerationis accipit, sed et in hoc saeculo degens, quot bonorum operum incrementis ad meliora proficit, tot quasi passibus ad eum, qui singulariter bonus est, accedit. Pervenit vero tunc cum, carneis absoluta vinculis, ejus faciem videre meretur. Cernit ergo sponsam in Libano sitam, eamque ad se venire admonet, quia cum animam fidelem Dominus, bonis actibus candidatam, cum incensum purae orationis sibi offerentem conspexerit, delectatus piis ejus studiis, ut coeptis insistat hortatur. Quod videlicet facit, vel per occultam suae inspirationis admonitionem, vel per Scripturarum meditationem divinarum, vel per aliorum hortamenta fidelium, vel etiam per rerum adversa sive commoda laborantium, benigna scilicet apud eam provisione agens, ut sive molestiis attrita praesentis exsilii, ardentius patriam desideret sempiternae quietis; seu praesentibus bonorum profectibus erecta, dulcius indefectiva supernae civitatis gaudia concupiscat. Tertio autem sponsam de Libano venire praecipit, quia profectum in electis suis bonae operationis, salutiferae locutionis, purae requirit cogitationis. Vel certe, Veni de Libano, inquit, sponsa mea, veni de Libano, veni: veni per optimam vitam, quam in corpore vivens exerceas; veni absoluta corpore, ad percipiendam animae vitam perennem; veni tertio recepto corpore, ad videnda resurrectionis gaudia perfecta. Et quia plerique electorum, non pro suae solum vitae puritate, sed pro aliorum quoque quos erudiebant correctione, praemium perenne sortiuntur, apte sequitur:
6.6
Coronaberis de capite Amana, etc. Amana, Sanir et Hermon, montes sunt Ciliciae vel Judaeae, leonibus pardisque, quomodo et aliis feris, lustra praebentes; qui manifeste superba infidelium corda, in quibus immundi spiritus sedem habent, designant. Quo contra de electis per prophetam Dominus ait, Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea? Leones quippe sunt daemonia, propter superbiam; pardi, propter crudelitatem sive varietatem artium malignarum. Cum ergo sancta Ecclesia hujusmodi animas per suos praedicatores de potestate tenebrarum eruerit, atque ad agnitionem verae lucis converterit, fit ut iidem praedicatores non solum pro seipsis, sed pro eis quos Domino acquisiere, coronam vitae percipiant, juxta illud Proverbiorum, Corona senum, filii filiorum; et gloria filiorum, patres eorum. Et Apostolus de eis quos docebat: Quae est, inquit, gloria nostra, spes aut gaudium, aut corona gloriae, nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum in adventu ejus? Et notandum quod non ait, Coronaberis de Amana, Sanir et Hermon; sed de capite Amana, et de virtute Sanir et Hermon. Cum ergo vulgus ignobile ad Dominum Ecclesia convertit, coronam de lateribus montium, in quibus bestiae latuerant, consequitur, quia praemium de salvatione populi contradictoris accipit. At cum ipsos malitiae principes, cum persecutores publicos ad viam vitae perduxerit, de capite nimirum ac vertice coronatur montium, quia cum labore certaminis crescit palma retributionis. Cui simile est illud quod additur, De cubilibus leonum, de montibus pardorum: cubilia etenim leonum ad montes sunt pardorum, hi qui acriore spirituum malignorum furore instigati, ad nocendum Christi gregem, et vi et fraude praevalent: quos cum Ecclesia castigatos ad humilitatis et pietatis gratiam revocaverit, de his et ipsa coronabitur, quia de illorum perpetua salute laetabitur; nam qui nihil contrariae virtutis habentes, dolis tantum bonos insequuntur, hi non leonum, sed aptius vulpium cubilia nominantur: hinc etenim Dominus scribae obsequium sibi dolose pollicenti, sed nihil contra ecclesiam praevalenti, ait: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. In vulpium quippe nomine levitatem ac dolositatem; in volucrum vero appellatione, extollentiam designavit mentis illius. Sed cum et hos Ecclesia salvaverit, fit ut etiam ibi Filius hominis, humilitatis ac sinceritatis merito requiescat, ubi prius nequam spiritus domicilia sibi jactantiae et levitatis usurpabant.
6.7
Vulnerasti cor meum, soror mea, etc. Potest hic sermo et simpliciter accipi, quia commemoratione vulnerati cordis magnitudinem amoris quem erga Ecclesiam habet exprimere voluerit. Quam recte sororem suam cognominat et sponsam, quia coelestis eam thalami sibi foedere conjunxit, quia et ipse homo fieri ac frater ei naturaliter existere dignatus est. Potest et juxta illud quod Isaias ait: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Quae sit autem ei maxime causa suscipiendi hujus vulneris, consequenter exponit, dicens:
6.8
In uno oculorum tuorum, etc. Diximus supra in oculis Ecclesiae, vel spirituales ejus sensus, vel eos qui spiritualia ejus videre ac demonstrare solent, doctores intelligi: porro in capillis multitudinem plebium, quae, etsi altitudinem attingere illius sermonis nequeunt quo Dominus ait: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, et sequere me, eo tamen actionum bonarum itinere ad coelestia tendit, de quo praemisit dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum, sicut teipsum. Sed ibi dum plurali numero oculi describuntur et capilli, multitudo sive rectorum sive designatur auditorum; hic vero oculorum in uno, unitas commendatur doctorum sive scientiae, quam docent, spiritualis, de qua scriptum est: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Item in uno crine colli laudatur unitas eorum qui spiritualibus magistris pia solent devotione adhaerere, eosque reverendis suis obsequiis, quomodo crines collum, tegere: nam et in collo Ecclesiae supra eosdem doctores indicare patuit. Hujus unionem crinis designat Lucas, cum dicit: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una; nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quid vero ageret collum, cui idem crinis esset annexus, subsequenter insinuat, dicens: Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. Ait ergo: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Ac si aperte dicat, Tota quidem forma tui corporis, quo per mundum longe lateque dilataris, o Ecclesia catholica, pulchra mihi et immaculata appares; sed hoc est quod me prae caeteris ad te amandam mirifice accendit, quia unitatem ejusdem fidei ac dilectionis, et in praeclaris fidelibus, ac in subjectis habere probaris. Hoc est quod me ad excipiendum pro tua vita vulnus mortis adduxit. Quia te in omnibus membris tuis, et in majoribus scilicet et in minoribus, et fortioribus et mediocribus unitati studere desiderabam, ut uno in omnibus atque indissimili sensu ad illam tenderes vitam, in qua unitas verae pacis regnat et gloriae.
6.9
Quam pulchrae sunt mammae tuae! etc. Sicut in collo, oculis et dentibus, sic et in mammis doctores intelliguntur Ecclesiae; sed hoc distat quod illis tunc vocabulis sunt censendi, vel cum sapientiam loquuntur inter perfectos, vel eos qui contradicunt, redarguunt; cum vero infirmis fiunt infirmi ut infirmos lucrifaciant, tunc mammarum officia non immerito habere dicuntur, quia lac doctrinae levioris parvulis sensu impartiunt, his videlicet qui panem verbi sublimioris necdum capere possunt. Dentes enim sunt, cum corripiunt inquietos; mammae, cum consolantur pusillanimes, suscipiunt infirmos. Et recte pulchritudinem in sorore et in sponsa sua laudat miraturque mammarum, quia magni apud Deum operis ac mirandae virtutis est, cum is qui ad revelanda perfectioribus altiora veritatis arcana sufficit, nequaquam infirmos primis fidei rudimentis instituere fastidit. Recte talem animam Dominus sororem sibi ac sponsam esse testatur, quia nimirum sua eam dilectione ac conjunctione dignissimam judicat, quam sui operis imitatricem fieri considerat. Nam et ipse, ut nos de infirmis fortes faceret, infirmari ad tempus, imo et mori, ut nos viveremus, non refugit. Ipse cum esset panis angelorum in divinitate, latescere voluit per assumptionem carnis, ut hominum pusillanimitatem nutriret, ac panis ejusdem coelestis exhiberet capacem. Quia enim minus idoneus est infans qui pane vescatur, ipsum panem edendo quodammodo mater incarnat, et per humilitatem mammillae ac lactis succum de ipso pane pascit infantem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hic est cibus sempiternus, quo reficiuntur angeli, quia visa ejus gloria satiantur. Verbum autem caro factum est et habitavit in nobis, ut sic etiam sapientia Dei, quae nos sicut mater consolatur, de eodem ipso pane reficeret, ac per sacramenta incarnationis ad agnitionem visionemque divinae charitatis trajiceret. Sed et doctores sancti panem quo sublimiter ipsi saginantur convertunt in lac quo parvulos nutriant, dum quo altius aeterna in Deo gaudia contemplantur, eo infirmitati proximorum humilius compatiuntur.
6.10
Pulchriora ubera tua vino. In capite hujus carminis jam expositus est hic versus, ubi dictum est: Quia meliora sunt ubera tua vino, et intellectum est quod his verbis etiam primordia evangelicae fidei demonstrata sint omnem Mosaicae legis anteire virtutem, pro eo quod neminem ad perfectum adduxit, ut pote quae cultores suos etiam eximios in regnum vitae coelestis introducere non valuit; gratia fidei autem renatos fonte baptismatis etiam parvulos, atque ipsa parvula aetate defunctos, superna ad gaudia perducit. Nam et legis caeremonias vino comparandas multa documenta probant, sed permaxime illud quod in nuptiis Ecclesiae mysticis vinum deficit, ut, operante mirabiliter Domino, longe melius de aqua fieret vinum: ubi intimatum est typice quod litteralis observatio legis finem esset acceptura, et ea quae in littera velabatur, Evangelii gratia revelanda, aquae amore spirituali domum esset nuptiarum inebriatura coelestium, hoc est, sanctam Ecclesiam, quam sibi Christus sponsam ejus consecrare dignatus est. Pulchriora sunt ergo ubera sponsae vino, quia primordia fidei evangelicae praecellunt decretis legalibus, etiam eis quae virtutum gustu et suavitate non minima fragrasse probantur. Sed notandum in his verbis attentius quod supra sponsi dilecti sui ubera, hic contra idem dilectus sponsae ac sororis suae ubera laudat, ac vino esse praeferenda testatur: non enim frustra haec reciprocatio in sacro carmine putanda est esse inserta, sed ut per haec unitas Christi et Ecclesiae altius commendetur. Ipse enim caput corporis Ecclesiae, et ipsa est corpus capitis hujus. Unde et Apostolus: Erunt duo, inquit, in carne una. Mysterium hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ideoque simili exemplo ubera sponsi et sponsae, quasi eadem ipsa laudantur, quia iidem doctores Ecclesiae, doctores Christi sunt: Ecclesiae videlicet, quia eam docent; Christi autem, quia illo jubente docent, quia illius praecepta eam docent, quia illius consortium eam docendo provocant. Denique Apostolus, qui ait: Paulus, servus Jesu Christi. Rursum ipse dixit; Nos autem servos vestros per Jesum. Et alio loco: Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas.
6.11
Et odor unguentorum tuorum, etc. Odor unguentorum Ecclesiae spiritualium est fama charismatum; de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Et cum Maria Magdalena in typum sanctae Ecclesiae Dominum nardo perfunderet, scriptum est: Et domus impleta est ex odore unguenti; ubi figuratum est mystice, quod devotis Ecclesiae servitiis, quae erga Redemptorem suum exerceat, omnis esset mundus implendus. Si autem vini nomine, recte observatio legalis exprimitur, ut superius evangelica auctoritate probatum est, quid obstat aromatum nomine suavissimum rumorem sanctorum temporis illius indicari? Odor ergo, inquit, unguentorum tuorum super omnia aromata, quoniam absque ulla dubietate latius multo diffusae per orbem Christianae fidei, quam eorum qui in priori erant populo, justorum fama excrevit. Unde et haec, quia publicum mundo certamen, abrenuntiata deorum cultura, induxit, publicam a mundo persecutionem, donec vinceret, sustinuit: neque enim decet sponsam Christi rebus infimis ac vilibus comparari, vel vino scilicet, quod gustus absumere, vel aromatibus, quae consuevit aura dispergere, cum et ipsi legali observantiae permodicae sit laudis, si pocula dicatur, vel aromata quaeque carnis sensibus apta transcendere.
6.12
Favus distillans, labia tua, sponsa. Favus, mel in cera est; mel autem in cera, spiritualis est divinorum eloquiorum sensus in littera, qui recte favus distillans dicitur: distillat quippe favus, cum plus habet mellis quam illae cerarum thecae capiant, quia talis nimirum est sanctarum fecunditas Scripturarum, ut versus qui brevi in linea scribi consueverat, multas impleat paginas, si diligentius scrutando expressus, quantam interius dulcedinem intelligentiae spiritualis contineat, probetur. Ut enim unum demus exemplum, Psalmista dicit: Lauda, Jerusalem, Dominum; quod juxta litteram quidem cives urbis illius, in qua templum Dei erat, ad laudes ei dicendas hortatur. At vero juxta allegoriam Jerusalem Ecclesia Christi est toto orbe diffusa; item juxta tropologiam, id est, moralem sensum, anima quaeque sancta Jerusalem recte vocatur; item juxta anagogen, id est, intelligentiam ad superiora ducentem, Jerusalem habitatio est patriae coelestis, quae ex angelis sanctis et hominibus constat. Cunctis autem convenit apte, quamvis multa distantia quod Jerusalem visio pacis, quod Dominum laudare jubetur: neque enim tantas Deo laudes una sancta anima, quantas omnis per orbem Ecclesia, dicere potest; nec tam perfecta ipsa universalis Ecclesia, dum peregrinatur in terris a Domino, quam in praesentia Domini sui beata regnat in coelis; nec aequari potest sanctorum pax, quae est interim in spe videndi Deum, et liberandi a malo, visioni pacis illius, quam habent in re, qui liberati malis omnibus, summo fruuntur bono. Favus ergo, non solum plenus melle, sed etiam distillans, labia sunt sponsae, cum doctores Ecclesiae, vel in figuris legalibus, vel in dictis propheticis, vel in ipsis Domini verbis, sive factis mysticis multiplicem interioris suavitatis copiam inesse demonstrant, atque ex his dulcissimas membris ejus fidelibus, id est, bonis auditoribus, ac saluberrimas mentis epulas parant. Nec repugnat quod supra sponsae labia vittae, et nunc comparantur favo, cum hic satiando fauces delectet, illa crines vinciendo constringat; iste intus reficiat, illa foris liget. Iidem namque doctores, et vittae sunt in praeceptis salutaribus, et favus in promissis coelestibus: vittae, cum nos a fluxu carnalium voluptatum refrenant; favus, cum supernorum nobis gaudiorum dona promittunt. Item vittae sunt in eis quae aperte agenda vel vitanda esse docent; favus in illis quae typice gesta vel dicta, quid intus arcani salutaris habent, pandunt.
6.13
Mel et lac sub lingua tua. In lacte eruditio parvulorum, in melle ea quae perfectioribus competit, doctrina signatur. Docet Apostolus de lacte, cum quibusdam a fide lapsis improperando dicit: Et facti estis, quibus lac opus sit, non solido cibo. Docet de melle sapientia, cum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimetur potentia. Non autem mel comedere, sed multum comedere vetat, quia non omnimodo majestatem Dei scrutari prohibemur, praesertim cum ipsi in laude justorum canatur: Magnificentiam majestatis tuae, et sanctitatem tuam loquentur; sed a tentandis his quae mensuram nostram excedunt, revocamur. Unde et alias de amatoribus sapientiae coelestis ait: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne satiatus evomas illud. Bene autem mel et lac sub lingua memoratur habere: habet enim in lingua verbum Dei, cum loquendo profert; habet sub lingua, cum sedulo in corde, quae proferri debeant, meditatur; habet mel et lac sub lingua, cum recte novit discernere quae incipientibus, quae sint dicenda proficientibus; quae item eis qui in scientia sunt ejus et charitate perfecti. Atque haec ipsa ubi tempus congruerit ministerio linguae pro audientium capacitate dispensat.
6.14
Et odor vestimentorum tuorum, etc. Vestimenta Ecclesiae opera sunt ejus, Joanne attestante, qui de futura ejus beatitudine loquens, ait: Venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est illi, ut cooperiat se, byssinum splendens candidum. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Et beatus Job: Justitia, inquit, indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. In thure autem, ut saepe dictum est, superna justorum desideria, et orationum frequentium fervor altipetax intimatur. Unde recte odor vestimentorum sponsae thuris assimilatur odori, quia cuncta quae sancta Ecclesia pro Domino operatur, orationum pro ea vicem reddunt; neque aliter apostolicum potest illud impleri, Sine intermissione orate; nisi dum omnia, quae devote agimus, Conditori nostro nos devota, velut intercessione commendant; neque enim vel ipse Apostolus vel aliquis sanctorum ita semper orationi vacare potuit, non ut aliud tempus somno, vel cibo, vel aliis vitae hujus necessariis impenderet; sed quia justi sine intermissione quae justa sunt agunt, per hoc sine intermissione justi orant, neque unquam ab oratione, nisi peccatum incurrerint, cessant. Ideoque odor vestimentorum eorum, sicut odor thuris redolet, quia fama operum bonorum quae faciunt, in divino examine instar orationum ascendit. Concinit autem hic versiculus ei qui supra dictus est: Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata: illic etenim nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus, qua corda fidelium illustrantur atque ad spirituale certamen praeparantur, ostenditur; hic vocabulo vestimentorum ea quae foris sunt, justorum facta demonstrantur. Unde et pulchra distinctione ea quae per homines fiunt opera, odori thuris comparantur; quae vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt, dum odor unguentorum Ecclesiae super omnia dicitur aromata transcendere. Sane, quia saepe thuris in hoc carmine mentio est, quidque typice significet, constat, libet parum de natura aromatis ipsius ignaros instruere. Arbor est Arabiae, cortice, ut aiunt, et folio lauri similis, succum amygdalae modo emittens, qui bis anno colligitur, autumno et vere. Sed autumnali collectione praeparantur arbores, incisis corticibus in flagrantissimo aestatis fervore, ac prosiliente spuma pingui, quae concreta densatur, ubi loci natura possit terete palmea excipiente, quod in arbore haesit, ferro depectitur, ideo corticosum videtur. Purissimum hoc et candidum thus est. Secunda vindemia vere, eadem hieme, corticibus incisis. Rubrum hoc exit, nec comparandum priori creditur, et novellae arboris candidius esse, sed veteris odoratius. Quod ex ea rotunditate dependet guttae, masculum vocamus; guttam vero concussu elisam, mannam nuncupamus. Regio thurifera, Sarvia nuncupatur, quod significare Graeci mysterium dicunt, undique rupibus invia, et a dextera scopulis mari inaccesso evehitur; uno tramite angusto silvarum longitudo est centum millia passuum, sive, ut tradunt alii, octoginta; latitudo dimidium. Attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. Terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis. Haec prout libris antiquorum reperimus, strictim de natura et loco thuris sint dicta. Quae pene omnia, si quis diligenter attendit, figurate sanctorum virtutibus congruunt, maxime quia regio in qua nascitur mysterium cognominatur: nam quod arbores sponte nascuntur, apte competit eis quorum summa virtus non coacta legibus edictis, sed oblatione voluntaria solet esse miranda, dicente Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes; et caetera. Quod, incisis arboribus, thuris lacryma profluit, quid nisi compunctionem humilium corde, de qua pura oratio, ac fletibus dulcorata generari solet, indicat? Quod habet fontes raros, sed nitrosos, convenit eis, de quorum ventre, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae, hoc est dona doctrinae spiritualis emanant, etiam mundandis proximorum mentibus accommoda. Nitrum namque et medendis infirmitatibus et abluendis sordibus esse solet aptissimum. Quod undique rupium et scopulorum est regio circumsepta munimine, congruit meritis eorum de quibus loquitur per parabolam Dominus: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei. Plantavit namque Ecclesiam Dominus, praeceptis vitae instituendo, et eis sepem circumdedit custodia suae protectionis, eam undique, ne a pravis vel spiritibus vel hominibus exterminari possit, tutando. Consulte autem, postquam singula Ecclesiae membra Dominus sigillatim praedicavit, novissime etiam unguenta, quibus tota esset delibuta, digna laude commendavit. Nulla sunt quippe ejus membra, sive parva, sive magna, quae non hujus unctionis spirituali sint infusione consecrata; nam haec cuicunque deest, in Ecclesiae corpore non est. Laudavit et vestimenta ejus, id est, opera justitiae ejus, quia et his omne ejus corpus ornatur. Nemo quippe in eo vitam meretur aeternam, nisi operibus justis indutus, quae vel ipse fecit; vel, si infans erat, alii in illo ac pro illo fecerunt. Verum quia tardum videbatur eximio amatori viritim sponsae suae membra laudare, parvum videbatur singulis rebus pretiosis, singulas ejus partes adaequare, laudat totam pariter, et pluribus simul ac maximis speciebus aequiparat, subjiciens:
6.15
Hortus conclusus, soror mea sponsa, etc. Hortus est autem Ecclesia, quae multifaria spiritualium operum germina gignit, quae sub variis aromatum vocabulis subsequenter enumerantur. Fons est quae doctrina salutari redundat, qua mentes fidelium suorum, quasi areolas aromatum, quas dispersas praeparaverat, irrigat. Unde scriptum est: Aqua profunda, verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. Hinc et Apostolus dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Ego plantavi, quasi in horto Domini, aromata virtutum; Apollo rigavit, quasi de fonte signato doctrinae coelestis; Dominus autem, quasi suos operarios, ne frustra laborarent, adjuvit. Conclusus est autem hortus iste, quia Domini ac Redemptoris sui protectione munita persistit Ecclesia, ne improba unquam, vel hominum infidelium, vel immundorum spirituum irruptione violetur, et a fructuum coelestium prolatione passim conculcata retardetur. Signatus est fons iste, quia sermo fidei, qui in Evangelio est, signacula tutatus, nulla errantium valet unquam incursione turbari. Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. Quod signaculum vivi fontis qui solvere nititur, errat, nec fontem vitae profanare valet; sed in hoc se potius, dum impius ingerit, necat; in exemplum exercitus Aegyptii, qui in mystico Rubri maris baptismate, quo Dei populus salvatus est dum non credendo, sed persequendo sancta ingredi praesumpsisset, exstinctus est. Et quia eadem sancta Ecclesia, quae horti sacro fonte irrigui nomine designatur, primum quidem parvo Judaeae in cespite locata, sed mox latissime totum est amplificata per orbem, recte subditur:
6.16
Emissiones tuae, paradisus malorum punicorum, etc. Quia enim primitiva Ecclesia, quae Jerosolymis erat, copiosos Deo populos ex aqua et Spiritu procreavit, bene dicitur quia hortus sacer irrigatione divini fontis adjutus, paradisum ex se emiserit, nec qualiumcunque arborum paradisum, sed malorum punicorum cum pomorum fructibus. Mala quippe punica, quae sanguineo rubent colore, eorum in Ecclesia triumphos insinuant, qui post generalem fontis signati ablutionem, suo sunt etiam sanguine baptizati. Pomorum autem fructus generalium opera virtutum, vel eos qui ipsa virtutum opera faciunt, indicant: quamvis et in malis punicis, quae prima ex sese hic hortus emittere dicitur, omnis baptizatorum coetus recte possit accipi, quia nimirum ipse fons regenerans in mysterium est Dominicae passionis dedicatus. Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Dei, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Post multa autem punica sequuntur fructus pomorum et aromatum, gratia tali digna primordio, quia post ascensum fontis pretioso sanguine aspersi, per quem filii Dei efficimur, succedat necesse est fecunditas odora virtutum, quibus ipsa gratia nostrae regenerationis ornetur, semperque crescat.
6.17
Cypri cum nardo, nardus et crocus. Cyprus in Aegypto est arbor aromatica, ziziphi foliis, semine coriandri candidior. Coquitur haec in oleo, premiturque postea; quod Cyprus vocatur, unguentum ex eo regale paratur. Optimum in Aegypto, secundum in Ascalone Judaeae, tertium in Cypro insula. Quidam hanc esse dicunt arborem quae in Italia ligustrum vocatur. Legimus autem de manna, quia erat quasi semen coriandri album; et cum cypri semen ejusdem esse qualitatis asseratur, merito eamdem quam ipsum, coelestis benedictionem designat. Mittitur autem hoc semen in oleum, et coquitur, cum supernae donum gratiae illuminatis pinguedine charitatis cordibus suscipitur, et illatis tentationum flammis manifestius omnibus, quanta qualisque sit ejus virtus, ostenditur. Nardus autem, quae sepulturae dominicae typum teneat, testatur opus Mariae, quae eum imminente passionis articulo hoc aromate perunxit; sicut et ipse exponens ait: Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Et hortus, sive fons Domini cypros emit, cum Ecclesia liberos suos docet gratiam supernae refectionis ante omnia quaerere, lucem atque unctionem dilectionis in corde tenere, tribulationum igne non superari, sed harum potius occasione, quale quantumque divinae gratiae semen acceperint ostendere. Jungit cypris et nardum, cum eosdem vel fide Dominicae passionis ex tempore studiosius instruit, vel hanc ipsos patiendos, docet imitari crocus, quasi aurosi coloris florem habens; ostendit eos qui ampliori charitatis gratia resplendent; quae, sicut aurum metallis caeteris, sic virtutibus antecellit omnibus. Nunc, inquit, manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem his est charitas. Cui contra Jeremias perditionem civium suorum deplorans ait: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora Amplexantur quippe stercora, qui nutriebantur in croceis, cum hi, qui videbantur quondam floribus charitatis rutilare gratissimis, postmodum se foedis incipiunt vitiorum immergere volutabris. Sed et hoc quo crocus ardentibus languentium membris solatium refrigerii conferre perhibetur, eisdem summae virtutis actibus congruit, quae ab aestu carnalium voluptatum animos temperare, atque ad desideranda supernae patriae gaudia consuevit accendere. Quod vero nardus algentium rigorem fertur discutere et calefacere membrorum, in promptu est quia memoria Dominicae passionis pigrum moriendi pavorem a fidelium cordibus expellit, eosque ad imitandam ejus mortem, non solum vitia sua mortificando, verum etiam animas pro eo ponendo inflammat atque alacres facit.
6.18
Fistula et cinnamomum, etc. Fistula, quae et cassia dicitur, inter aromaticas annumeratur arbores. Est autem robusti corticis et purpurei, quae ad curandas viscerum molestias multum commoda esse narratur. Haec pro sui brevitate a quibusdam inter herbas reputatur odoriferas; quae recte pro ipsa brevitate humiles spiritu, quorum est regnum coelorum, significat; qui quasi purpureo vestiti colore, semper Dominicae passionis sunt memores, semper ipsi ad patiendum pro Domino parati, qualis erat, qui ait: Quoniam propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Nam et haec est virtus quae maxime inter nos animorum motus ac lascivias, quasi viscerum dolores, castigare ac tollere consuevit, cum recogitantes quid pro nobis passus est Deus, minus nos pati quam meremur agnoscimus. Cinnamomum ejusdem virtutis figuram tenet: nam et haec arbor est frutice brevis, sed vi et odora praecipua, atque ad medicinae usus, fistula dupla praestans. Unde apte potest intelligi quia profectum humilitatis Scriptura voluerit exprimere, in eoque post fistulam posuit cinnamomum: nam quod coloris subnigri vel cinerei esse perhibetur, animis congruit humilium, qui fragilitatis propriae conscii, quotidianis in precibus Deo dicere norunt: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et iterum: Ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Et bene post fistulam colore purpuream, ponit cinnamomum cinerei coloris arborem, quia per recordationem nobis Dominici vulneris oritur despectus nostrae virtutis. Hujus autem cortex in pretio est, qui, quod in modum cannae rotundus sit et gracilis, cinnamomi nomen accipit. Ammomum enim Graece, immaculatum dicitur. Fistula, inquit, et cinnamomum cum universis lignis Libani. Sicut fistula et cinnamomum, humiles justorum cogitationes, sic et ligna Libani, sublimes eorum actiones demonstrant, quia nimirum haec non solum odoris ac medendi, ut fistulae et cinnamomum gratia pollent, nec corticis tantum gloriam praeferunt, sed etiam in magnam se altitudinem multumque robur attollunt. Unde et aedificiis sunt apta majoribus, hoc ipso etiam cantico attestante, in quo superius dictum est: Tigna domorum nostrarum cypressina. Et iterum: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Fistula ergo et cinnamomum in horto Domini prodeunt cum universis lignis Libani, quia hi qui in sancta Ecclesia humilitate et patientia mirandi sunt, una cum eis qui ipsam ecclesiam praedicando, vel virtutes faciendo, firmiter muniunt, palmam supernae retributionis exspectant. Myrrha et aloe continentiam carnis exprimunt, quia nimirum horum natura est aromatum, ut uncta ex eis corpora defunctorum minime putrescant, sicut Dominicae quoque sepulturae documenta testantur. Quomodo enim corruptio mortuae carnis, putredinem luxuriae, ita conditura ejus, ubi typice in bonum accipitur, virtutem continentiae et castitatem, quae membra nostra a vitiis refrenant aptissime demonstrat. Prima vero unguenta illa sunt de quibus dicit Apostolus: Aemulamini autem charismata majora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aes sonans et cymbalum tinniens, et caetera quae de magnis illis virtutibus, in quibus arcem tenet charitas, magnus dicendi artifex mirifice disseruit. Pulchra sane conjunctio, ut myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis Dominico oriantur in horto, quia dum carnem a lascivia restringimus, consequens est ut majora Spiritus dona percipiamus. Cui contradictum est, quoniam in malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum. Est autem myrrha arbor Arabiae, altitudinis ad quinque cubitos, similis spinae; quam acanthon vocant Graeci, cujus gutta viridis atque amara, unde et nomen accepit myrrha. Quae cuncta mortificationi carnis apte congruunt, quae amara ad tempus sentitur; sed in spe semper virentis patriae libentissime suscipitur, illius videlicet de qua Petrus ait: Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi, ex mortuis in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis. Spinae autem merito confertur, quia ut mentem perpetuo salvet, corpus laborum punctionibus temporaliter affligit. Sed et hoc quod gutta ejus sponte manans pretiosior est, elicita autem corticis vulnere vilior indicatus, quis non videat majoris ante Deum esse virtutis, cum quis sanum corpus suum ac vegetum, arridente etiam foris rerum copia, castigare ac servituti subjicere contendit, quam cum pressus aegritudine vel aliis saeculi adversis, invitus a lascivia carnem compescit atque ad abstinentiae remedium coarctat? Quamvis et hoc inter virtutes magnas jure annumerare debeat, cum flagella quis paternae correptionis patienter, humiliter, gratanter suscipiens, ad dona per haec promissae haereditatis castigatus pervenerit. Aloe quoque, si consideretur intentius, apte et ipsa continentibus assimilatur: est enim arbor odoris suavissimi ac summi, unde lignum ipsius antiqui vice thymiamatum adolebant altaribus. At succum manat amarissimum, scd medicamentis congruum quam plurimis. Sic etenim continentiae carnaliumque restrictio voluptatum ipso quidem actu acerba est, sed virtutis merito gloriosa atque interno arbitro gratissimo.
6.1
Fons hortorum, puteus aquarum viventium, etc. Fons hortorum in horto Domini concluso inter alia nascitur, quia de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina coelestis, quae plures Domino ecclesias, scilicet hortos spirituales, procrearet. De quo fonte bene subinfertur, Puteus aquarum viventium qui fons est, nisi quod puteus semper in alto est, fons autem et in altum semper demersus est, et in supremo vertice potest esse telluris. Una ergo eademque doctrina Ecclesiae, fons est hortorum, quia spirituales gignit fructus in his quos instituit, et puteus est aquarum viventium: puteus quidem, quia non omnibus patet; non in promptu sita, sed una in corde sanctorum per revelationem sancti Spiritus reposita est. Unde illam nemo principium hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Nobis autem, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Aquarum autem viventium, quia eloquiorum divinorum atque coelestium, quae de invisibilibus divinae gratiae thesauris semper indefectiva prodeunt, atque in vitam ducunt, quoscunque diluunt et irrigant. Aquae etenim viventes solent appellari, quae de vena fontana aeternaliter manant, ad distinctionem nimirum illarum quae vel copia pluviarum in cisternis colliguntur, aut stagnis, vel solutione nivium in torrentibus magno ad tempus impetu labuntur, sed sereno redeunte dispereunt. Quibus merito brevis ac tumida jactantia mundanae doctrinae confertur, quae infinita saepe ac profunda eloquentiae atque eruditionis multifarie videtur flumina fundere; sed haec cuncta mox, ubi Sol justitiae et aestas evangelicae claritatis illuxerit, quasi nunquam fuerint, arescunt. De quibus ipse Dominus per prophetam queritur, dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Et Isaias: Ecce, inquit, Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur in Aegyptum; et paulo post: Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur et siccabitur. Puteus, inquit, aquarum viventium, quae fluum impetu de Libano. De Libano, de ipsa Ecclesia dicit, quae et candida est, altaque per vitam. Libanus enim interpretatur candor; et auditoribus suis, quasi subjectis sibi campis, sapientiae salutaris fluenta profundit: sicut et Dominus in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; et exponens evangelista subjecit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Fluunt enim aquae vivae de ventre ejus qui credit, cum de corde fidelium sanctae praedicationis defluunt. Quae fluunt, inquit, impetu de Libano: recte addidit impetu, ut non solum descensum ad nos viventium designaret aquarum, sed et virtutem venientium insuperabilem esse demonstraret. Quomodo enim decurrentia de monte alto flumina nemo retinere valet, sic profluxus apostolici sermonis, quia de coelesti vena procedebat, quia divinitus urgebatur ut curreret, nullo resistentium potentiarum valuit certamine superari, et a suo tramite reflecti; quin potius animas prius dedere, quam a doctrinae vitalis irrigatione cessarent. Quale est illud in Psalmo, Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Merito Ecclesiam laetificat, quae non solum flumen a Domino vivarum percepit aquarum, sed quae idem quoque flumen tanto gratiae coelestis impetu venit, qui nullo contrariae virtutis obstaculo possit impediri. Potest etiam puteus aquarum viventium in illorum significationem non inconvenienter accipi, qui omne quidquid terrenae cogitationis suo in corde repererint, hoc soliti eruere, ac devota confessione foras proferre atque rejicere contendunt: ut merito castitatis et humilitatis, in abdito sui pectoris habitaculum Deo dignum praeparent, aditumque in se aquis viventibus, id est donis coelestibus per venas occultae inspirationis seduli sui permundatione faciant: in exemplum beati patriarchae Isaac, qui, retardantibus Palaestinis, puteos sibi suis utiles fodere solebat, quosque illi invidentes obruere certabant, hos ipse casto labore repurgare, et usque dum sibi viva aqua responderet, in alta fodere perstabat. Tale namque est nobis cum malignis spiritibus certamen, ut illi quidem rudera vitiorum nostris sensibus ingerendo, aquam sapientiae vel turbare in nobis, vel funditus a nobis, si possint, excludere satagant. At nos contra solerti industria, quae illos immisisse nobis tentamenta deprehendimus, crebris precibus ac vigiliis extrudere curemus, quatenus capaces invisibilium valeamus esse charismatum. Sed quia Dominus hortum suum conclusum, quia fonte vivo irriguum, quia odoriferis et pigmentis et arboribus dixerat esse consitum, quia aquas sapientiae quibus irrigaretur, et puteolos perhibuerat esse propter abdita mysteriorum, et viventes propter aeternitatem bonorum, ad quae potanda perducit, quia easdem impetu pertinaci ac prorsus invincibili profluentes asseruerat, restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquam adversariis ullius tentandi negaretur accessus, sed potius monstraretur quia nec multis hinc inde torrentibus ullatenus posset laedi; verum quo magis tentaretur adversitatum flatibus, eo amplius interna fructuum illius suavitas panderetur. Unde nunc ex ipsius Domini voce subjungitur:
6.2
Surge, aquilo, et veni, auster, etc. In aquilone etenim vel austro procellas insinuat tentationum frequentium, quibus erat Ecclesia pulsanda, ut quantum ei gratiae spiritualis, quantum internae virtutis inesset, innotesceret. Si quid autem distare inter aquilonis nomen et austri putamus, quorum unum frigidum, alterum constat ventum esse calidum, potest non absurde in aquilone austeritas mundi terrentis, in austro blanditia fallentis accipi: namque hac gemina impugnatione hortum Domini tentari probat ipse, cum exponens parabolam boni seminis dicit: Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audivit, et continuo cum gaudio accipit illud; non habet autem radicem in se, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Quod autem Dominus imperativo modo dicere videtur: Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, non imperat malum facere reprobos, sed libertate arbitrii sui permittit uti, ut volent. Potest ipse et ex malis eorum actibus facere bona quae vult, et eis indistricto examine reddere, quae meruerint, tormenta pro malis. Denique induravit Dominus cor Pharaonis, ut affligeret populum suum; sed post modicum, liberatis eis qui affligebantur, punivit in aeternum eum qui afflixerat. Et iniquorum omnium capiti, cum dicit de beato Job: Ecce in manu tua est; egressusque ille maxima eum plaga percussisset, annon tibi videtur, quia ventorum turbulentissimo ac durissimo dixerit: Perfla hortum meum, et fluent aromata illius? Fluxerunt enim aromata de horto ventis concusso, cum pulsatus adversis vir sanctus, tantam in virtute constantiam miri odoris longe lateque dispersit, quod etiam nos in ultimo fine et mundi et saeculi positos inenarrabili suavitatis suae fragrantia satiavit. Audiens autem Ecclesia flatibus tentationum se esse probandam, nequaquam dilecti sui provisioni ac dispositioni contradicit; sed potius, ne superetur adversis, neve prosperis corrumpatur, ejus in omnibus quaerit auxilium, qui producit ventos de thesauris suis; et sicut beatus Job ait: Qui fecit ventis pondus: quod aliis verbis dicere est: Qui non patitur nos tentari supra id quod possimus sustinere..
6.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT V.
6.3.1
Veniat dilectus meus in hortum suum, etc. Veniat Dominus in Ecclesiam suam, ut eam ipse conservet immaculatam, ac fidei semper fruge fecundam. Ipse, qui se promisit, mecum usque ad consummationem saeculi esse mansurum, tunc mihi magis adventus sui praesentiam propitius ostendat, cum me majoribus hostium tentamentis pulsari perspexerit, concedatque benignus ut dilectus mihi sit ipse prae omnibus. Confido enim, quandiu veraciter dicere potero: Diligam te, Domine, virtus mea; et: Eripiet me inimicis meis fortissimis, et super excelsa regni coelestis statuet me. Et comedat fructum pomorum suorum; et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera sanctorum suorum, juxta quod ipse de credituris sibi Samaritanis ait discipulis: Ego habeo cibum manducare, quem vos nescitis; quod se de vocatione gentium dixisse, subdendo manifestat: Meus, inquiens, cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam. Qui, contra, cum esuriret, quaesivit fructum in ficu Judaica, et quia minime invenit, perpetua illam ariditate damnavit. Fecit namque hoc figurate, significans quia esuriret quidem Synagogae salutem, sed ipsa, quia salutis fere fructum contempsit, aeternae infidelitatis esset ultione multanda. Potest ex voce perfectorum Ecclesiae membrorum specialiter accipi dictum, eorum videlicet qui se sincera ac fixa intentione Deo servire meminerint. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum; ac si aperte dicant, Utinam citius veniat Dominus, ut nobis mercedem piae nostrae devotionis benignus restituat! Et sicut nos semper eum diligere, et ei fructum justitiae, quem ipse donavit, reddere curavimus, ita nobis felicissimam suae charitatis recompensationem ad se suscipiendo manifestet. Quod cum omni tempore sanctos dicere deceat, quanto magis cum praesentis Ecclesiae statum procellis tentationum viderint esse concussum! Quorum ipse desiderio grata mox voce respondens, eadem quae petebatur, jam se fecisse testatur.
6.3.2.1
Veni in hortum meum, soror mea, sponsa mea. Veni, inquit, saepissime in Ecclesiam meam; imo hoc facere nullo modo, peregrinationis ejus tempore, desiste. Venio autem, ut et errantes corrigam, et infirmantes adjuvem, et dubitantes in fide confirmem; et bene agentium fructibus perfectis quasi suavissimis dapibus pascar, et certantes ab hostium defendam insidiis, et victores hostium, perpetuae meae visionis corona remunerem.
6.3.2.2
Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Per myrrham designantur hi qui vel martyrio vitam finierunt, vel qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Per aromata, generaliter omnes qui bonorum operum sunt fama insignes. Metitque myrrham suam cum aromatibus suis, quando martyres suos cum caeteris electis, ubi ad maturitatem quique donatae sibi perfectionis pervenerint, quasi quadam falce mortis ab hac vita praecidit, atque ad interna supernae beatitudinis gaudia perducit.
6.3.2.3
Comedi favum cum melle meo, etc. Favo comparantur hi qui in litteris sacris dulcedinem sensuum spiritualium investigare, atque ad salutem audientium elucidare praedicando noverunt. Melli assimilantur, qui appositas sibi epulas verbi libenter gustare, hisque insatiabiliter vesci desiderant. Item in vino fortes ac summi coelestium praedicatores, in lacte autem infirmi adhuc auditores exprimuntur. Et cum horum omnium vitam diversis quidem studiorum modis distantem, sed uno supernae retributionis spe communem internus arbiter approbat, quasi favum cum melle comedit, vinumque bibit cum lacte. Non solum autem ipse piis electorum actibus delectatur, sed ad tale mentis convivium, id est, ad congaudendum bonis sanctorum desideriis. fideles quoque suos hortatur, dum subjungit:
6.3.2.4
Comedite, amici mei, et bibite, etc. Id est, vos quoque, qui mihi estis amici, faciendo quae praecepi vobis, estis et charissimi, me integra charitate amplectendo: obsecro itaque factis sanctorum, quasi epulis praecipuis praecordia vestra replete. Nec tantum haec in memoriam revocare curate, sed ipsam eorum memoriam ad imitationis fructum convertite. Hoc est enim post esum nos favi et mellis, post potum vini et lactis inebriari, non solum de mirandis bonorum virtutibus gaudere, sed has quoque sequi, ac per earum retractationem, torporem nostrae mentis excutere, atque ad amorem aeternorum vivacius accendere. E contrario dicit propheta quibusdam, Comedistis, et non estis saturati; bibistis, et non estis inebriati. Comedit namque epulas mensae vitalis, sed non satiatur; bibit calicem salutaris, sed non inebriatur, qui verba quidem Scripturarum didicit, justorum exempla cognovit, nec suam tamen vitam mutavit, moresve suos correxit; bibit, sed non inebriatur, qui praecepta vitae laetabundus audit, sed ad haec implenda torpens ac piger remanet. Si autem supra in sententia Domini, qui ait: Comedi favum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo, hoc significatum accipere voluerimus quod sanctos suos de hoc saeculo ad coelestia transtulerit, et in supernorum civium, qui sunt utique corpus ejus, societatem introduxerit, consequens erit hanc ejus de qua nunc loquimur admonitionem ad eosdem coeli cives datam intelligi: cum enim se dixisset favum cum melle suo comedisse, et bibisse vinum cum lacte suo, id est, sanctos in coelestis sui corporis augmentum collegisse, mox ad ipsos coeli incolas vultum et verba convertit, dicens: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, charissimi. Quod est aliis verbis dicere: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Et quidem aptissima comparatione favo assimilantur ac melli illi, quos a constitutione mundi sibi placentes, Dominus a mortuis resurgens, secum ablatos ab inferis ad coelestia regna subvexit: ut melli videlicet aequiparetur animarum dulcedo sanctarum, quas ad aeterna in coelos gaudia sublevavit. In favo autem non minor felicitas eorum qui in corpore simul et anima immortali ad supernae civitatis per illum meruerunt atria conscendere. De quibus evangelista manifeste testatur, quia moriente in cruce Domino monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt, et post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Qui enim resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam eo coelos ascendente, simul ascendisse credendi sunt. Neque ulla ratione illorum temeritati fides accommodanda, qui eos postea reversos in cinerem, ac denuo in monumentis, quae pridem patefacta sunt ab eis, quibus paulo ante vivi apparuerunt, more mortuorum putant esse reclusos. Comedit itaque sponsus favum cum melle suo, cum Dominus universos qui sibi ab exordio vitae hujus fideliter servierant, partim carnis immortalitate gaudentes, partim resurrectionis adhuc praemia praestolantes, ad vitam aeternam perduxit, atque una omnes ineffabilis gloriae inter angelorum contubernia beatitudine sublimavit. Hactenus sanctae Ecclesiae decus et virtutes plurimo Dominus sermone laudaverat, incipiens ab eo quod ait: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! oculi tui columbarum. Quae videlicet laudatio eo usque perducta est, ut ipsa etiam adversis probanda opponeretur; quod ubi agi coepit, invocat illa unicum ejusdem Redemptoris auxilium; et ipse nihil vota moratus, sub myrrhae et aromatum vocabulo eos, qui vel pressuris probati, vel aliis erant virtutibus ornati, supernam congregavit ad patriam. Sed et omnem sanctae Ecclesiae vitam, quae in magistris distinguitur, et auditoribus suis, nomine favi mellis et lactis acceptam sibi esse declaravit. Quibus expletis sequitur vox Ecclesiae desiderantis in abdito potius ac silentio contemplationis Domino adhaerere, quam per laborem praedicationis, arma in se furoremque accendere pravorum.
6.3.3.1
Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si dicat, Cessantibus ad tempus persecutionum atibus, aliquantulam in praesenti etiam vita requiem in Domino coepi habere, cujus otio libentissime usa, jam toto cordis desiderio ad eam, quae finem nescit, requiem vigilare non cesso. Ego dormio, quia, donante ejus gratia, aliquantula vitae hujus tranquillitate in colendo illum, perfruor. Nec tanto videlicet labori praedicationis, quantum primitiva Ecclesia subiit, mancipata, nec tot pulsata conflictibus perfidorum, quot primo tempore innumerae nascentis Ecclesiae pertulere catervae. Et cor meum vigilat, quia quo liberius vaco ab incursibus externis, eo altius intus video quoniam ipse est Dominus. Haec quidem Ecclesia sancta dicit in eis qui serenitate vitae temporalis, psalmis, jejuniis, et caeteris vitae temporalis orationibus et eleemosynis, quietioribus actibus Domino servire cupiunt. Verum quia laboris est haec vita, non requiei, mox excitantis se Domini sentit vocem, atque ad sudorem praedicandi cohortantis, ut meminerit sibi in tempore hujus exsilii, desideratae quietis, nec abnegatum penitus gustum, nec perfruitionem aeternaliter datam. Sequitur enim:
6.3.3.2
Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, etc. Pulsat enim dilectus ad ostium nostrum, cum nos Dominus ad profectum virtutum excitat, cum de acquirendis promissi regni gaudiis admonet, sicut et nos ad ejus pulsamus ostium, cum ab eo profectum virtutum, cum ingressum regni quaerimus, memores nimirum promissi ipsius, qui ait: Pulsate, et aperietur vobis. Sed et ipse ad ostium nostrum se pulsare declarat, cum dicit: Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Duobus autem modis pulsanti Domino aperimus, cum vel cordis nostri adytum ad suscipiendum ferventium amorem illius, quem jam aliquantisper habeamus, pandimus; vel certe proximorum corda ad suscipiendum eum, quem necdum habuerunt, timorem vel amorem ejus praedicando reseramus. Est et tertia Domini ad ostium nostrum pulsatio, cum nos de hac vita rapiendos praemissis infirmitatibus, admonet. De qua ipse in Evangelio, Et vos, inquit, similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Confestim autem Domino sic pulsanti aperimus, si mortem laeti excipimus, neque ad judicium ejus induci formidamus, cui nos in bonis operibus placuisse, quem nos semper honorasse meminimus; juxta Psalmistam, Et honor regis judicium diligit. Verum hoc in loco Dominus, si diligenter consideratur, illam potius apertionem animae fidelis, quae in eruditione fit proximorum, quaerere videtur. Constat enim quia suum ipsa cor illi aperuerat, quia carnis absoluta vinculis, ad illum egredi desiderabat, quae dicere valebat: Ego dormio, et cor meum vigilat. Constat quia jam ad ipsam intraverat dilectus, quem tot et tantorum nominum honorabat insignibus, ut diceret: Soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: soror mea, quia regni mei cohaeres effecta; amica mea, quia jugum servitutis egressa, arcanorum meorum conscia facta es; columba mea, quia spiritus mei dono illustrata; immaculata mea, quia secreta a negotiosis actibus, divinis es sublimata aspectibus. Sed cum dicit, Aperi mihi, eorum procul dubio mentes, qui necdum his omnibus erant digni, praedicando sibi aperiri requirit, ut etiam sequentia verba declarant, quibus dicitur:
6.3.3.3
Quia caput meum plenum est rore, etc. Caput Christi est Deus, ut Apostolus dicit; cincinni autem ejus, collectae sunt in mente fidelium ejus cogitationes, quae non sparsae defluunt, sed per disciplinam constrictae subsistunt. Ros vero et guttae noctium, quae in medio tenebrarum cum frigore ab alto decidunt, iniquorum sunt mentes, obscurae nimirum et caecae, et ea quae in terris sunt, semper appetentes. De qualibus dictum est: Quia abundante iniquitate refrigescet charitas multorum. Praecepit autem Dominus, ut diligamus ipsum, diligamus et proximum. Sed cum ipsum minore, quam debemus, amore veneramur, cum multi etiam, quod pejus est, nullo prorsus erga ipsum charitatis affectu tenentur, quid nisi caput Christi plenum est rore? Et cum pravi quique famulis quoque Christi sese in custodias suae mentis colligentibus, ac sui Conditoris amori arctius adhaerentibus, odium pro dilectione impendunt, nonne cincinni ejus guttis noctium madent, et prementia se frigora caecae persecutionis graviter tolerant? Ubi ergo hujusmodi tempus ingruerit, merito excitat Dominus Ecclesiam de somno studiorum dulcium quibus oblectatur, eamque verbo praedicationis insistere, ac frequenti exhortatione corde pravorum calefacere, illustrare ac sibi aperire praecipit, quae contra illum clausa erant, ut ingrediens possit habitare per fidem, malens eam ad plurimorum salutem per laborem pervenire, quam in paucis qui salvati fuerant quietem habere, tametsi coelestium bonorum crebra meditatione laudabilem. Provocata autem ad laborem praedicandi, respondet Ecclesia Domino:
6.3.3.4
Exspoliavi me tunica mea, etc. Ac si aperte dicat, Deserui negotia rerum infirmarum, qua ratione repetam? Qui enim se ad officium praedicationis accingit, quique regendarum sollicitudinem suscipit animarum, restat ut ad providenda eis quibus aeterna praedicat, temporalium quoque necessitatum subsidia invigilet. Ideoque Ecclesia in eis qui suam et in secreto curam agere malunt, quam molestiis laboriosarum actionum occupari, exuisse se tunica sua, nec denuo indui posse commemorat: nam quia tunica occupationes hujus saeculi figurate denuntiat, testatur ipse Dominus, cum de adventu novissimi sui examinis loquens ait: Et qui in agro est, non revertatur tollere tunicam suam; mystice admonens ut qui erga profectus fructuum spiritualium manum mentemque occupaverat, ne ad oblectamenta mundi, quae abjecerat, appetenda redeat.
6.3.3.5
Lavi pedes meos, etc. Jam meas cogitationes, quibus aliquando terram tangere solebam, frequentibus secretae compunctionis fletibus ablui, et quantum moribus possibile erat, coelesti ingressu dignos reddidi, ita ut dicere possim quia stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem; id est, etsi necdum ipsa supernae civitatis moenia intrare promerui, jam tamen in tantum cogitationes meas purificare studui, ut initia quaedam non parva gaudiorum illius fixo saepius intuitu cordis me praelibasse meminerim, et quomodo fieri potest, ut a culmine contemplationis egrediens, rursum mundi sordibus polluar? Excepta enim sollicitudine, quam diximus, temporalium subsidiorum, difficile est multum, ut non doctor etiam eximius, aliqua aut jactantiae culpa nonnunquam permoveatur, aut irae videlicet, si non divina et coelestia loquens, humiliter audiatur; jactantiae vero, si humiliter obediens sibi, multas Domino credentium plebes acquirat. Turbat ira, si reprehenditur; inflat jactantia, si ejus sermo laudatur. Hinc Jacobus ait: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, quoniam majus judicium sumitis; in multis enim offendimus omnes. Hinc ipse Dominus redeuntibus a praedicatione discipulis pedes lavit; significans quia nec ipsi summi praedicatores possint omnibus saltem cogitationum quibus terram contingunt, carere peccatis; sed haec tamen ipse, qualiacunque sint, propitius abluat. Oblectatur ergo sancta Ecclesia suavibus ac salubribus vitae quietae studiis, in eis qui talium esse experti meruerunt; munusque praedicandi excusat, dicens quodammodo cum Moyse: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Verum quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maxime vult amore cognosci, unde Petro ipsum se amare tertio profitenti, tertio respondit: Pasce oves meas, apte subditur:
6.3.3.6
Dilectus meus misit manum suam per foramen, etc. Manum quippe suam dilectus per foramen mittit, cum nos Dominus occulta invisibiliter compunctione ad opus virtutum accendit. Manum suam ad nos pausare cupientes mittit, cum nobis ad memoriam reducit operationem suam, quam operatus est in nobis, non solum videlicet ut homines essemus, sed etiam ut ipsius essemus. Manum suam mittit ad nos, cum nos admonet operationis, quam operatus est in se pro nobis, cum de sinu Patris ad publicum nostrum egressus, non tantum incarnari et in terris conversari, ut nos faceret spirituales et coelestes, verum etiam mori, ut nos perpetuo viveremus, dignatus est. Unde merito venter noster ad hujusmodi tactum ejus intremiscit, quia nimirum recordata misericordiae ejus operatione, conscientia nostra pavescit, juxta illud propheticum, Consideravi opera tua, et expavi, atque ad curandam proximorum salutem, pro qua Deus incarnatus est ac mortuus, quam valet assurgere, festinat. Solet namque ventris nomine cor designari, quia sicut in ventre cibi excoquuntur, ita cogitationes in corde sedula retractatione maturescunt. Hinc etenim Jeremias: Ventrem meum, inquit, ventrem meum doleo. Quid namque prodesset auditoribus, si doctor suus ventrem suum se dolere quereretur? Sed multum in eis conferre studuit, attestando reprobis eorum actibus suam quoque conscientiam turbatam ac dolore intimo esse repletam. Potest autem ventris nomine ipsa mollities et infirmitas accipi eorum qui doctrinae officium suscipere, vel quia minus se idoneos aestimant, trepidant, vel quia otio suae quietis oblectantur, refugiunt. Et ad tactum dilecti venter intremuit sponsae, cum ad instinctum divinae compunctionis, infirmi Ecclesiae torporem ignaviae discutiunt, seseque ad exercitium boni operis accendunt, nec non et ad consulendum proximis praedicando assurgunt. Hoc est enim quod sequitur:
6.3.3.7
Surrexi, ut aperirem dilecto meo. Aperire namque Domino, hoc loco verbum Domini praedicare significat. Aperimus quippe Domino, non solum cum adventum ipsius nostro in corde per amorem suscipimus, verum etiam cum eos qui corda sua contra veritatem claudere solebant, ad hanc recipiendam instruendo convertimus. Et bene se sponsa ut aperiret dilecto surrexisse commemorat, quia necesse est omnimodo ut quisque veritatem praedicare disponit, prius ad agenda ea quae doceat, assurgat, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiatur. Cui subjuncta verba conveniunt, dum dicitur:
6.3.3.8
Manus meae stillaverunt myrrham, etc. In manibus enim opera quae per manus fiunt, in digitis accipitur discretio per quam opera diriguntur: quia nimirum nulla nostra membra plurimis distincta articulis, nulla flexibus sunt aptiora quam digiti. Hinc est enim quod Dominus, sententiam de adultera daturus, primo digito scribebat in terra, ac sic judicium quod petebatur explicavit, mystice nos admonens ut quoties alios castigare vel judicare disponimus, prius humiliati nostram conscientiam solerti discretione exsculpamus, considerantes sedulo ne et ipsi tentemur. Dictum est autem saepius quia myrrham continentiam carnis et martyria significat: unde patet sensus, quia manus sponsae stillant myrrham, cum operibus continentiae se mancipat anima sancta; et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, cum se discretione sollicita examinans, invenit supernae tantum retributionis intuitu continenter vivere. Nam qui humanae laudis gratiae student, qui, teste ipso judice, receperunt mercedem suam, hi nimirum myrrham stillare videntur e manibus, sed nequaquam digitos probatissima habent myrrha repletos, quia etsi non solum facultates pauperibus, verum etiam membra tradunt ignibus, si charitatem non habuerint, nihil eis prodest. Quia ergo is qui alium docere vult, ipse debet et ab illecebris abstinere carnalibus, et ad patiendam pro confessione fidei esse paratus, recte cum diceret: Surrexi ut aperirem dilecto meo; continuo subjunxit: Manus meae stillaverunt myrrham. Et quia eamdem continentiam vel passionem aeternae solum mercedis intentione fieri oportet, recte subintulit: Digiti mei pleni myrrha. Item manus sponsae stillant myrrham, cum operarii illius, id est, doctores sancti mortificationi salutiferae corpus subjiciunt, et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, cum in tantum tribulationibus proficiunt, ut invincibilis etiam eorum declaretur esse patientia, juxta illud Apostoli: Sed gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem; spes autem non confundit.
6.3.3.9
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. Pessulum ostii sui sponsa dilecto aperuit, cum anima quaeque electa templum sui pectoris divina visitatione atque in habitatione dignum fecerit. Pessulum ostii dilecto pulsanti aperit, cum inspiratione subita, ad desideria coelestium accensa satagit latius sinum mentis ad accipiendum gustum ejusdem supernae dulcedinis aperire. Dixerat enim supra quia dilectus missa manu per foramen se tetigerit, ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua, felicissimo ejus amplexu perfrui, id est, suavitate divinae illustrationis, quam raptim jam et permodice senserat, plenius satiari. Verum quia perfecta aeternorum gaudiorum visio nulli in hac vita electorum conceditur, quae cunctis in alia vita justis praemiorum loco reservatur, recte subditur:
6.3.3.10
At ille declinaverat, etc. Hoc est enim quod Psalmista ait: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Nam quanto se altius humanum cor ad contemplandam divinae visionis gloriam fide et oratione purificatum sustollit, tanto altius invenit esse quod quaerat, et ad quod promerendum tempore promissae retributionis ascendat. Cui simile Ecclesiastes: Dixi, sapiens efficiar; et ipsa longius recessit a me, multoque magis quam erat. Nec praetereundum quod non ait simpliciter: Ostium meum aperui, sed pessulum, inquit, ostii mei aperui dilecto meo. Clauserat enim pessulo in altum demisso conclave sui cordis, ne quis hoc profanus aut insidiator intret, juxta illud Salomonis: Omni custodia serva cor tuum; quoniam ex ipso vita procedit. Aperuit item dilecto, ut repulsis immundorum turbis omnibus, liberum in se locum Conditori praeberet. Nec repugnare putandum est, quod supra diximus, aperire sponsam dilecto guttis noctium ac rore algenti, cum Ecclesia vel anima fidelis, cor proximorum ad laudem Conditoris, quem nesciebant, vel non curabant, accendit, et nunc eam interpretamur pessulum ostii sui eidem dilecto reserare, in eo quod ipsa per profectum compunctionis suam mentem latius ejus ingressui patefecit: uno enim eodemque fit utrumque momento, quia nimirum interna aspiratio quemcunque ad colligendas Deo animas accendit, ipsum pariter ad amorem ejusdem Conditoris ardentius solet accendere. Nec alia causa quempiam recte ad docendum quam amor Dei concitat. Et dum quisque docendo animam proximi ad rapienda divinae pietatis dona pandere delectatur, suam pariter mentem necesse est haec agendo innovet, atque ingressui gratiae coelestis largius dilatet. Denique sequentibus verbis manifeste innotuit sponso quantum proficeret, dum praecordia proximorum, quae obscura viderat, Domino aperire curabat, graviter ferens eum quem ipsa tantisper ardebat, infideli aliorum torpore, quasi rore nocturno guttisque gravari. Nam sequitur:
6.3.3.11
Anima mea liquefacta est, etc. Quanto suavius, inquit, vocem atque viciniam dilecti mei per foramen secretae compunctionis accepi, tanto sublimius quidquid in me erat frigidum, incaluit; quidquid rigidum, liquefactum est; adeo ut nihil nisi in lacrymas resolvi, dulce habuerim; et quem me ad punctum sua gratia contingentem retinere nequiveram, abscedentem jam fletu requirere gemituque delector. Et hoc quoque mihi liquescenti a rigore pristino, et effundenti in me animam meam, non parum dedit augmenti, quod multorum refrigescere charitatem intueor, conquerente ipso quod noctium guttis, id est, tenebrosis pravorum sit tumultibus obsitus. Et quia dissipaverunt iniqui legem ejus, ideo ipsa magis magisque mandata ejus super aurum et topazion diligere curavi.
6.3.3.12
Quaesivi, et non inveni illum, etc. Haec eorum in sancta Ecclesia vox est, qui consuerunt, transcensa labentium rerum sollicitudine, summis tantum incedere bonis, ac patriae coelestis amare semper ingressum: de quibus dubium non est quia non una eademque vi dulcedinis semper, ut volunt, desiderio supernorum possint affici, quia nimirum haec virtus non in arbitrio elevatae ad superna mentis, sed in dono est tantum elevantis atque illustrantis Dei. Quotiescunque ergo anima casta vel egredi cupit ad Dominum, vel in carne posita, gustu futurae beatitudinis attolli, nec tamen statim quod deposcit impetrat, tunc necesse est gemebunda dicat: Quia quaesivi illum, et non inveni; vocavi, et non respondit mihi. Invenitur namque semper a bene quaerentibus, ut misereatur; respondet semper a bene vocantibus, ut perpetuam consulat ad salutem: sed non semper ad hoc respondet, aut se inveniendum offert, ut quod in patria pervenientibus promittit, hoc in itinere hujus exsilii adhuc pergentibus proroget. Denique quotidie saepius genu flexo dicamus Patri: Veniat regnum tuum; nec nos exaudiri diffidimus, nec statim quod postulamus accipimus, sed effectum nostrae precis, donec in fine consequamur, patienter gaudenterque sustinemus.
6.3.3.13
Invenerunt me custodes, etc. Custodes qui circumeunt civitatem, sancti sunt doctores quibus Ecclesiae cura delegata est, ut eam videlicet vel verbo vel exemplo, et ab incursione pravarum tutentur doctrinarum, et ad Conditoris sui timorem ac dilectionem magis magisque succendant. Hi etenim civitatem circumeunt, quia in omnibus sanctae Ecclesiae locis quaquaversum toto orbe distenditur, eorum vel praesentia corporis, et viva vox, vel inserta litteris doctrina sive opus invenitur. Qui sponsam quaesitu dilecti fatigatam invenientes percutiunt ac vulnerant, quia animam quam superno amore anxiam reperiunt, verbo suae doctrinae amplius inflammant; et dum in ea quidquid terrenum remansisse deprehendunt exstinguunt, eamque ad infima cuncta velut insensibilem reddunt, quasi hanc percutientes vulnerant: cum enim describens armaturam Dei, Apostolus dicat: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; quid mirum, si percussus dicitur et vulneratus, qui hoc gladio tangitur? Hujus siquidem ictu gladii vulnus accipitur illud de quo dicitur alibi, Vulnerata charitate ego sum.
6.3.3.14
Tulerunt mihi pallium meum custodes murorum. Custodes murorum iidem summi doctores sunt, cum eos quoque qui Ecclesiam gubernare ac munire sufficiant instruere satagunt. Credo Timotheus, Titus et caeteri hujusmodi operatores veritatis, muri erant civitatis Dei; et Paulus, cum eisdem exhortatoria dat praecepta, quid nisi custos intelligendus est murorum? Custodem esse se namque civitatis quam sollicitus circumiret ostendit, cum virtutes suas enumerans ait: Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia, mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum. Custodem se item murorum esse docuit, cum Timotheo dicit: Tu vero vigila; in omnibus labora; opus fac evangelistae; ministerium tuum imple, et caetera hujusmodi. Et ad Titum: Ideo, inquit, reliqui te Cretae, ut ea quod desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Tollunt autem pallium suum sponsae percussae et vulneratae custodes murorum, cum apostoli vel apostolici viri animae cuilibet divino amore attactae, retinacula transeuntium rerum auferunt, ut infimis expedita curis, liberiori cursu faciem sui Conditoris requirat. Pallium namque idem, quod supra tunica; ubi ait: Exspoliavi me tunica mea, rerum terrestrium implicamenta designans.
6.3.4
Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis, etc. Merito languet amore sponsa, cum gladio Spiritus percussa ac vulnerata carnalis amictum cupiditatis exuit, quia quantum in Deo convalescit anima sancta, tantum ad saeculi hujus affectum, quasi debilis efficitur et infirma. Nec mirandum si languere dicatur anima perfecta ad ea quae mundi sunt, cum Apostolus eos qui mundum perfecte reliquerunt, mortuos appellare non dubitet: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; et de seipso: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Filiae Jerusalem cives sunt patriae coelestis, qui partim adhuc peregrinantur in terra, partim jam regnant in illa. Verum hoc in loco cum dicitur: Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo, illam ejus partem videtur alloqui quae in terris versata necdum perfecte Dominum videre meruit, quem tamen saepius invenit, cum suo illum in pectore per amorem recipit. Has ergo filias Jerusalem adjurat sponsa ut si invenerint dilectum ipsius nuntient ei quia languet: nos quippe sumus sponsa haec, et amica ejusdem Dei et Domini nostri, in quantum ei adhaerentes unus cum eo spiritus efficimur, et cum aeternorum desideriis accensi, atque ejus quem nondum videmus conditoris nostri faciem suspirantes, venimus ad famulos illius, quos angelicam in terris agere vitam credimus, eosque subnixi petimus ut tempore devotae suae orationis nos quosque Domino commendent, ac pro nobis interveniant, ut ejus videre vultum mereamur. Hoc est profecto quod agimus, adjurantes filias Jerusalem ut amoris nostri magnitudinem ad Deum referant, et pro ejus videnda gloria, nobis aeque, ut sibi supernum poscant auxilium. Unde et tale per omnia ab eisdem filiabus Jerusalem responsum redditur, quod devotae fidelium collationi manifeste congruat. Nam sequitur:
6.3.5
Qualis est dilectus tuus ex dilecto, etc. Quod est aperte fratrem fidelem fratri fideli dicere: Obsecro, quia charitate Redemptoris te fervere comperio, mihi quoque de eo verba facias, me salutari exhortatione confirmes, quatenus meo in corde charitas eadem ejus beneficiis ac donis augescat. Et quidem jamdudum timorem ejus habere, peccatorum meorum conscius coepi, sed nunc, proficiente mentis robore, securior jam factus de venia peccatorum, de charitate ejus aliquid audire delector. Dic ergo, age, qualis est dilectus tuus ex dilecto? hoc est, ex ea parte qua diligi debeat potius quam timeri. Hujusmodi verbum habes et in cantico Isaiae: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, et caetera, usque dum ait: Vinea sabaoth, domus Israel: et homo Juda, novellum dilectum. Potest autem dilectus ex dilecto, Filius ex Patre intelligi, sicut lumen de lumine, Deus de Deo, idem recte creditur et confitetur. Sicut enim una charitas, et una deitas Patris et Filii, sic est et una dilectio, Joanne attestante, qui ait: Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo. Sequitur condigna quaerentibus a parte sponsae responsio.
6.3.6.1
Dilectus meus candidus et rubicundus, etc. Candidus, quia in carne apparens, peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; rubicundus, quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et bene primo candidus, deinde rubicundus, quia primo sanctus venit in mundum, et postmodum sua passione cruentus exivit de mundo. Electus ex millibus, quia ex omni genere humano unus Mediator Dei et hominum, per quem mundus reconciliatus, assumptus est, a Deo solus mortalium de coelo audire dignus fuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, id est, in quo nil vitii quod me offenderet, et omne pondus virtutis in quo gauderem inveni. Unde bene de illo dicit Ecclesiastes: Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni: subaudis, perfecta justitia refulgentem. Hoc enim in his verbis debere intelligi, subjuncta sententia declarat, qua dicitur: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus homines rectos, et ipse infinitis miscuerit quaestionibus.
6.3.6.2
Caput ejus aurum optimum. Dicit Apostolus, quia caput mulieris, vir; caput viri, Christus; caput autem Christi, Deus; quod videlicet caput aurum est optimum, quia sicut auro nil pretiosius aestimatur in metallis, ita singularis et sempiterna Dei bonitas jure omnibus quae ipse fecit bonis antecellit.
6.3.6.3
Comae ejus elatae palmarum, etc. Comae capitis dilecti catervae sunt sanctorum, quae Deo fideli famulatu adhaerent; meritoque elatis palmarum assimilantur, quia dulcedinem perpetuae remunerationis exspectant. Unde est illud Psalmographi: Justus ut palma florebit. Merito nigrae quasi corvus dicuntur, quia non hanc a sese habere dulcedinem posse, sed ab illo sperant accipere, qui ait: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Imo nil ex sese nisi tenebras fuisse deprehendunt, admonente Apostolo: Quia fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Nec mirandum est nos ante lavacrum regenerationis nigredini esse comparatos corvorum, cum ipsis apostolis jam se sequentibus magistra veritas dicat: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Sed et legislator videamus an in comis sponsi corvinum aliquid inter elatas deprehenderit palmarum? Conspecta siquidem luce divinae gloriae, mox tenebras humanae pravitatis agnovit, ac redarguit, dicens: Dominator Domine, Deus misericors et clemens, patiens et multae miserationis, et verus, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Comae igitur sponsi, id est, cohortes justorum, sicut elatae sunt palmarum, nigrae, quasi corvus, quia per misericordiam quidem dominatoris ad gaudia victoriae tendunt, sed per sese cognoscunt. Potest autem hic versiculus et de his qui in coelesti patria suo Conditori aeternaliter adhaerent spiritibus accipi; qui, quo altius gloriam incommutabilis et perpetuae majestatis aspiciunt, eo verius omne quod creatum est, quam sit infirmum ac vile, perpendunt. Apponius comas sponsi, virtutes angelorum interpretatur, et addit, dicens:« Elatae vero palmarum, quod dixit, docuit praedicta ministeria nunquam inclinari a sua potentia suoque officio, sed semper sublimia permanere; sicut palmarum comae semper viroris virtutem tenentes, in sublime elatae sunt.» Julianus de his ita loquitur:« Comae etiam alia comparatione signantur, qua tamen et cincinnorum forma fulgorem auri videatur imitari. Comae ejus, sicut elatae palmarum, ut crispae nimirum videantur et rutilae.» Et paulo post:« Ac si diceret: Divinitati sanctorum ejus, et hominum et angelorum famulantur cohortes, et honorem regis continua laude concelebrant; atque ita sunt ministerii sui dignitate conspicuae, ut palmarum instar excellant, auri instar refulgeant. Sed tamen adeo illum, cui obsequuntur, intelligunt, ut non solum nil elationis assumant, caeterum prae nimia humilitate fuscae nigraeque videantur.» Porro alia translatio, pro elatis palmarum, unum nomen posuit, crines ejus abietis. Et quidem scimus quod abies Graece elatis vocatur, et nunquam marcoris infirmitate commutatur: unde videtur elates hoc loco Graecum esse verbum, non Latinum, hoc est nomen arboris proprium. Quod etiam Plinius Secundus astruere videtur, cum de unguentis scribens, dicit:« Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elatem vocant, quod nos abietem, alii palmam, alii spatham.» Quibus verbis conjici datur quod elatae sunt arbores, similitudinem habentes aliquam palmae vel abietis, unguentis apte conficiendis. Quas ideo noster interpres elatas palmarum, id est, abietes palmarum dixit, ne vulgare genus abietum, quod aedificiis et navigiis convenit, sed speciale, quod unguentis aptum est, intelligamus; quod et figuris apte convenit, comae enim sponsi unguentorum comparantur arboribus, quod sanctorum catervae, quae familiariter suo Conditori, velut comae capiti adhaerent, virtutum sunt gratia refertae; quibus cum divinae majestati sedulae obsequuntur, quasi comae unguentorum similes caput ornant sponsi. Denique Maria Magdalena caput Domini nardo perfundens, capillos ejus in magnae mysterium devotionis elatis palmarum, id est, aromaticis arboribus, similes reddidit.
6.3.6.4
Oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum. Quid in oculis sponsi typice debeat intelligi Joannes aperit, cum se Agnum vidisse commemorans, habentem cornua septem, confestim exponendo adjunxit: Qui sunt septem spiritus, demissi in omnem terram. Septem autem spiritus dicit, septem dona unius ejusdemque Spiritus, quae Isaias notissimo divinae operationis ordine distinguit, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Delectatur autem sede illarum mentium quae se, instar aquarum viventium, reddunt lucidas; quae nil sibi sordidum, nil tenebrosum, nil quod non ab omnibus veri amatoribus, imo ab ipsa veritate, quae corda scrutatur et renes, probari debeat, inesse patiuntur. Et bene, non super stagna aquarum, sed super, inquit, rivulos aquarum: si enim requiras quo deriventur, quo fugiant hae aquae, prodit ipse fons vitae de quo oriuntur, id est, Dominus noster, de quo habent corda electorum quidquid mundum ac lucifluum habent. Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in vitam aeternam; nam qui munditiam quidem, vel sermonis videntur habere vel operis, sed ad coelestia regna per eamdem munditiam tendere aut dissimulant aut ignorant, hi profecto non rivulis, sed stagnis adaequantur aquarum. Qui vero apertis in se sordibus locum malignis praebent spiritibus, tales non aquis mundis, sed volutabris luti magis, quibus sues gaudent, assimilantur. Sues ergo paludibus, columbae rivulis delectantur aquarum, quia in pectoribus immundis aptam spiritus immundi mansionem usurpant. Beati autem mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt, et divinorum charismatum luce replentur. Quae videlicet charismata, quia gratis fidelibus et sola supernae benevolentiae causa dantur, apte subditur:
6.3.6.5
Quae lacte sunt lotae, etc. Recte etenim lactis nomine dona supernae largitionis et pietatis indicantur, quia nimirum matres quae parvulos nutriunt fetus, gratuito eis ac naturalis causa dilectionis alimentum lactis ministrant. Lacte ergo sunt lotae columbae quibus oculi assimilantur sponsi, quia gratia salvi facti sumus per fidem, et hoc non ex nobis, Dei enim donum est. Ita autem hae columbae, id est donationes Spiritus, lacte lotae dicuntur, quae nunquam sordis aliquid habuerunt, quomodo dicitur a Psalmista: Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, cum constet ea nil unquam terrenae pollutionis habuisse quod deberet igne purgari. Sic ipse coaeternus Patri Filius, et recte creditur ex Patre natus, et nunquam fuisse non natus, recte, veraciter confitetur et creditur; et alia hujusmodi habes in Scripturis innumera. Quae etiam columbae juxta fluenta resident plenissima, quia quaecunque corda amore virtutum redundant, haec gratia spiritualis inhabitare libentissime solet, ut ea sublimiori respectu suae praesentiae illustret, quae puritate sincerae intentionis ad coelestia gnaviter tendunt. Si autem in oculis Domini praedicatores verbi ejus intelligere volumus, inveniemus hos sicut columbas esse super rivulos aquarum: sicut columbas quidem, quia simplices; super rivulos vero aquarum, quia spirituali sunt gratia ditati. Qui per rivulos aquarum saepe designantur, quia Scripturis sanctis, quae et ipsae vocabulo aquarum crebro figurantur, vigilanter intendunt, quibus edocti, facilius insidias diaboli dignoscere ac declinare valeant. Columbae siquidem super rivulos aquarum, non solum propter potum, vel lavacrum, vel loci amoenitatem ac munditiam residere solent; sed ea non minus intentione, ut venientis umbram accipitris in aquarum perspicuitate praevidere, ac sic imminens ab hoste periculum evadere possint. Cujus figura naturae in propatulo est, quia jugi divinorum eloquiorum meditatione opus habemus, ut vel facta sanctorum vel dicta legentes, quo nos genere apertae impugnationis antiquus hostis, quibus fraudum machinis debellare ac supplantare conetur, sollicita mente perscrutemur. Moxque ubi futuras ejus insidias perspicimus, unicum nobis refugium foramina petrae nostrae, id est, Dominicae fidei praesidia intremus, ac signo nos passionis illius defensare studeamus. Sed et cavernam maceriae cito volatu petamus, id est, sanctorum, vel angelorum, vel hominum crebras pro nobis intercessiones apud misericordiam pii Conditoris quaeramus. Quod cum universis fidelibus, tum illis maxime probatur esse necessarium, quibus non sui solummodo cura, sed et aliorum gubernandorum atque erudiendorum est onus impositum. Haec sunt etenim firmissima ac tutissima sanctae Ecclesiae praesidia, propter quae superius a Domino audivit, Surge, amica mea sponsa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Bene autem de eisdem columbis, id est, spiritualibus verbi ministris dicitur, Quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima, ut primo omnium lavacro baptismi esse recreati insinuent: quod non absurde vocabulo lactis exprimitur, quia inter ea connumerantur sacramenta, quibus infantia sanctae Ecclesiae vel nasci consuevit vel nutriri. Si quid autem inter rivulos aquarum et fluenta plenissima distare credimus, potest in rivulis aquarum, eruditio Testamenti Veteris accipi, cujus cultores veraciter Deo dicere noverunt, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt, videlicet ne insidiis aeriarum potestatum, quasi accipitrum unguibus, rapiantur. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae. Potest in fluentis plenissimis perfectio doctrinae evangelicae non inconvenienter intelligi, cujus tanta est plenitudo, ut nulla major in hac duntaxat vita commorantibus esse possit. Quae ab alterutro distinguens evangelista dicebat, Quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est; et quoniam utriusque Testamenti scientia doctoribus veritatis concessa est, recte oculi Domini, sicut columbae dicuntur super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.

Intertext edge

Open linked passage

Note