Allegorica expositio in Cantica canticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8455 Alexinc
7.1
LIBER QUINTUS.
7.1
Genae illius sicut areolae aromatum, etc. Sicut in labiis Domini verba, quae loquebatur, ita in genis ipsa modesta pietas simul et severitas vultus ejus exprimitur. Si enim de puro homine recte dici potuit, Sapientia hominis lucet in vultu ejus, quanto magis in vultu illius hominis qui est Dei virtus et Dei sapientia bene considerantibus, et summa virtutis et sapientiae refulgebat? Genae, inquit, illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Quomodo enim areolae aromatum decenter atque ordinate compositae, magnam spectantibus et odoris et aspectus sui gratiam praestant, ita apparens in homine mediator Dei et hominum virtutum sive doctrinae suae dulcedine praesentes illustrabat, et fama ad se pertrahebat absentes. Pigmentarios autem, a quibus hae sunt areolae consitae, prophetas et apostolos intellige, qui ejus non solum sermones, sed et mores sacris indidere paginis concordi prorsus relatione; hi futura incarnationis ejus arcana, illi facta narrantes. Credo ad speciem genarum ejus referendum, quod exsultavit in spiritu, parvulorum fidei congratulans, quod dolebat super duritia cordis infidelium, quod resuscitaturus Lazarum gaudebat propter discipulos ut crederent, quod flentes sorores sive amicos ejus intuens flevit et turbavit semetipsum, quod imminente passione coepit contristari et moestus esse, quod nullum risui vel supervacuis verbis tempus indulgebat, quod non secundum visionem oculorum judicabat, neque auditum aurium arguebat, quod sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente, sic non aperuit os suum. Labia autem illius, lilia distillantia myrrham primam: lilia, quia claritatem coelestis regni promittunt; distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. Exinde, inquit, coepit Jesus praedicare et dicere, Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Item labia illius, lilia, quia candore nos sanctitatis renitescere jubet; distillantia myrrham primam, quia propter hanc conservandam, quidquid adversi occurrerit, fortiter nos sustinere praecipit. Lilia praelerebat in labiis, cum auditores suos, pauperes spiritu, mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, et pacificos esse docebat. Hisque singulis mercedem perpetuae beatitudinis repromittebat; addidit liliis et myrrham, cum continuo subjunxit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Item labia illius, ut lilia renitebant, cum in una eademque persona verum se Deum, verum docebat esse et hominem. Aureus quippe color, qui erat intus, veritati divinitatis, quae erat in Christo, decenter aptatur, maxime quia trifarius est, quasi unam ac non discretam ejusdem sanctae Trinitatis gloriam figurat. Candor vero exterior assumptae humanitatis munditiam competenter et sanctimoniam designat. Sed et eadem labia myrrham distillabant primam, cum se divinitate semper impassibilem in homine, quem assumpserat, vincula, verbera, sputa, opprobria, mortem esse passurum praedicebat. Labia ergo illius, liliorum et speciem imitantur et odorem, cum dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus ejus. Distillant myrrham primam, cum dicit: Primum autem oportet illum pati, et reprobari a generatione hac.
7.1.1
Manus ejus tornatiles aureae, etc. Ordinate post labia manus, id est, opera post verba laudat Ecclesia sui Redemptoris, quia quae verbis docuit, virtutibus credenda esse monstravit. Hinc est enim quod, docente illo in monte, admiratae sunt quidem turbae super doctrina ejus. Sed ut admirationem fides sequeretur, descendens de monte, leprosum petentem solo manus attactu mundavit. Hinc etiam est quod admirantes facta ejus, cives ipsius dicebant, Unde huic sapientia et virtutes? Sapientia quippe ad labia, virtutes referuntur ad manus. Bene autem manus illius tornatiles esse perhibet, ut et facilem ei potentiam et inenarrabilem agendi scientiam inesse designet. Constat enim quia tornatura caeteris est promptior atque inenarrabilior artibus Nam qui in ascia, vel scalpello, vel bipenne, vel malleo operatur, et laboriosius multo operatur, et crebra appositione normae ac solerti circumspectione oculorum, ne turtum faciat, indiget. At qui in circino tornat, non exstrinseca eget regula: sed in seipso quo utitur ferramento directionem sui conservare valet operis. Manus ergo Domini tornatiles sunt, quia in promptu habet facere quae vult, quia dicit et fiunt. Denique dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Nec mora, surgens sustulit grabatum suum et ambulabat, qui duos de quadraginta annos paralyticus jacuerat. Tornatiles sunt manus illius, quia in se omnem justitiae regulam tenet. Non autem ut nostra paupertas, necesse habet in sacris discere litteris, ne opus suum a vero deviet. Denique dictum est de eo, Unde hic litteras scit, cum non didicerit? Inde autem sciebat quia ipse erat litteris et lege antiquior, imo ipsius legislatoris judex. Tornatiles, inquit, aureae plenae hyacinthis. In auro namque, quod metallis omnibus supereminet, divinitatis excellentiam significari crebra expositione patuit. Manus ergo ejus aureae, quod virtutes quas in homine gessit, divinitus esse patratas nemo fidelis ignorat. Quae recte etiam plenae hyacinthis esse referuntur, quia nimirum ad spem nos coelestium atque amorem excitant. Hyacinthus quippe gemma est aerei coloris. In manibus tornatilibus habet Dominus hyacinthos, ut videlicet vasa electionis, quae praeparat in gloriam, hujusmodi gemmis adornet, hoc est corda electorum suorum supernae gloriae desiderio et exspectatione laetificet. Quod si in hyacinthis pigmenta hujus nominis designata accipimus, neque hoc a congrua veritatis significatione abhorret: est enim hyacinthus pigmentum coloris purpurei atque odoris jocundi. Unde poeta, pretiosa quaeque in exemplum amoris congerens, addit:
7.1.2
Et manus Domini purpureis erant floribus plenae, quia moriturus pro vita nostra, has in clavorum fixione cruoris proprii rubore perfudit. Sed gemmas potius hoc in loco nomine hyacinthorum quam flores esse intelligendos docet alia translatio, quae dicit: Manus illius tornatilia aurea plena tharsis: tharsis namque apud Hebraeos nomen lapidis est qui apud nos chalcedonius vocatur.
7.1.3
Venter ejus eburneus, etc. Venter fragilissimum in membris nostris locum tenet, quia nimirum et ossibus quibus muniatur caret, et ilia, quorum omne vulnus periculosum est, suo receptaculo complectitur. Ebur autem os est elephantis, quod nimiae castitatis animal et frigidi sanguinis esse ferunt. Unde et mors ejus a dracone crebri sappetitur insidiis, ut pote qui ardentia sua viscera potatu ejus sanguine refrigerare desideret. Sapphirus autem lapis, cujus coloris sit, testatur historia sacra, quae dicit: Et viderunt Deum Israel sub pedibus ejus, quasi opus lapidis sapphiri, et quasi coelum cum serenum sit. Venter ergo dilecti, fragilitatem humanitatis ejus, qua nobis conformis erat, insinuat. Ebur decorem castitatis, qua a corruptione peccati carnis immunis in carne permansit, indicat. Sapphiri, sublimitatem virtutum coelestium, quibus in carne fulgebat, exprimunt. Venter, inquit, eburneus ejus, distinctus sapphiris. Ac si aperte dicat, Fragilitas quidem in illo substantiae mortalis vera erit, sed haec lasciviae mortalitatis funditus expers, divinorum potius operum splendida clarescet insignibus. Et pulchre ventrem ejus totum quidem eburneum, non autem totum sapphiris vestitum, sed distinctum esse sapphiris dixit, ita ut partim ebur, partim appareant sapphiri. Eburneus quippe venter erat ejus, quia fragilitas quam induerat peccato omni carebat, ita ut non amplius in ea quam in osse mortui elephantis vitiosi ardoris posset inveniri. Distinctus erat sapphiris, quia inter passiones assumptae humanitatis promovebat crebra indicia perpetuae divinitatis: ad fragilitatem namque humanitatis pertinet ipsum, quod parvulus natus est nobis, ad potentiam divinitatis, quod de Virgine natus est, eademque nativitas angelicis est praedicata vocibus et celebrata mysteriis; ad potentiam divinitatis, quod indicio stellae monstratur, adorandus a magis, ad fragilitatem humanitatis, quod insidiis perfidi regis patria fugatur; ad fragilitatem humanitatis, quod duci et tentari a diabolo potuit, ad potentiam divinitatis, quod, illo victo ac repulso, ministeriis honoratur angelicis; ad fragilitatem humanitatis, quod aquam a Samaritana muliere postulat, ad potentiam divinitatis, quod eidem fontem aquae vivae se dare posse testatur; ad fragilitatem humanitatis, quod fatigatur ex itinere, ad potentiam divinitatis, quod se sequentibus requiem pollicetur aeternam; ad fragilitatem humanitatis, quod in navi dormit, ad potentiam divinitatis, quia excitatus ventis et mari imperat; ad fragilitatem humanitatis, quod crucifixus est et mortuus, ad potentiam divinitatis, quod ejus mortem elementa cum terrestribus etiam tremuere coelestia; ad fragilitatem humanitatis, quod conditus aromatibus, ac sepultus est, ad potentiam divinitatis, quod surrexit et ascendit in coelos; ad fragilitatem pertinet humanitatis, quod Isaias ait: Non est species ei, neque decor, et vidimus eum despectum. Et paulo post: Et quasi absconditus vultus ejus, et despectus, unde nec reputavimus eum; ad potentiam divinitatis, quod ait Joannes: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Distinctus est ergo sapphirus venter Christi eburneus, quia immaculata et incontaminabilis ejus incarnatio, frequentibus refulsit miraculis divinae celsitudinis. Notandum enim quod de sapphirino colore Scriptura ait, quia talis sit speciei, quale coelum, cum serenum sit. Nomine autem coeli sereni sublimitas divinae majestatis non incongrue figuratur, Psalmista attestante, qui incarnationem ejusdem Redemptoris nostri describens ait: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Hoc est enim quod ipse discipulis de se ait: Et credidistis quia a Deo exivi; exivi a Patre, e veni in munaum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Sed et ipsa sponsa in ventre dilecti sui eburneo, sapphiri speciem vidit, cum primi sui pastoris voce dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi, quia nimirum in Filio hominis sancto, innocente, impolluto, segregato a peccatis, puram divinitatis plenitudinem cognovit.
7.1.4
Crura illius columnae marmoreae, etc. Crurum Domini vocabulo itinera incarnationis ejus, quibus ad nostram venire salutem dignatus est, insinuantur. Quae bene columnis marmoreis conferuntur, quia et fortia sunt et recta. Quid enim marmore fortius? quid est columna directius? Annon firmitatem marmoris in cruribus ejus conspexit Psalmista, cum ait: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo; exsultavit ut gigas ad currendam viam, et caetera. Annon et rectitudinem vidit columnarum, cum rursus idem dixit: Justus Dominus in omnibus viis suis? Hinc est enim, quod illo in cruce posito, nequaquam ejus crura, tametsi permittente praeside, frangi, sicut nec scindi vestimenta potuerunt. Mansit quippe tunica intemerata, ut Ecclesiae, quae est vestis ipsius electa, non habens maculam aut rugam, nunquam violanda unitas signaretur. Mansere crura intacta, ut mysterium adventus ejus in carne, sacrosanctum et inviolabile, omni malleo pravi dogmatis perduret. Pilatus namque os malleatoris interpretatur. Sed malleus, licet impius ore haeretico ferire disponat, stant columnae marmoreae, qui ictum ferientis firmissime repellant. Insana licet doctrina insanum quid de Domino dicat, stat evangelica veritas, quae vincat. De quibus columnis apte subinfertur, Quae fundatae sunt super bases aureas. Bases quippe aureae, ipsa sunt consilia divinae provisionis, quibus aeternaliter ante saecula dispositum est omne quod temporaliter in saeculo crearetur, in quibus et ipsa Salvatoris nostri incarnatio, et nostra in illo salus praedestinata est, teste Apostolo qui ait: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate; et apostolus Petrus redemptos esse nos dicit pretioso sanguine, quasi Agni immaculati et incontaminati Jesu Christi; et praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus. Fundatae sunt ergo super bases ejus aureas columnae marmoreae, quibus crura Domini comparantur, quia cuncta Salvatoris nostri vestigia, quibus vel ad terras de coelo venire, vel in terris conversari, vel post terras ad inferos descendere, vel post inferos de sepulcro resurgere atque ad coelos redire voluit, firma sunt ut marmora, recta sunt ut coelum potentia, ut columnae ad regulam sunt divinae praeceptionis ordinata, ut fundata super bases aureas. De quibus videlicet basibus ipse ait, quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, quid loquar; et si vis scire quare sint aureae bases, audi sequentia: Et scio, quia mandatum ejus, vita aeterna est.
7.1.5
Species ejus ut Libani, etc. Quid, inquit, amplius singula membra ejus describere laborem? totum in brevi comprehendam. Quomodo Libanus mons Phoenicis famosus est altitudine atque amplitudine insignis, ita Dominus noster omnibus, qui de terra orti sunt, jure gratiae sublimioris antecellit. Sicut idem mons, nobilium est ferax arborum, ita ille omnes sanctos suo praesidio, ne ad ima defluant, extollit, atque in se radicatos, ne a ventis tentationum concuti valeant, conservat. Ut cedrorum pulchritudini, fortitudini, sublimitati, atque odori omne silvarum decus cedit, sic dilectus meus, speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis ejus, propterea benedixit ei Deus in aeternum, et caetera quae de illo sequens psalmus modum et consortium ejus multum transcendentia describit. Et notandum quod idem dilectus et Libano, qui ligna insignia gignit, et cedro, quam inter alia ligna Libanus ipse gignit, assimilatur, quasi unus idemque ligna gignat ac portet, et inter ligna gignatur, atque a seipso portetur. Dominus etenim noster Jesus Christus, cum omnes electos ab initio mundi, usque ad finem suae gratia divinitatis ad vitam gignat, nutriat, ferat sese quoque inter homines, quando voluit, hominem fecit, et ipsum hominem gratia sui Spiritus, tametsi longe altius caeteris, implevit; siquidem de illis dictum est: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; de ipso autem: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Electus est ergo Dominus, ut cedri species, quia nemus omne sanctae Ecclesiae, in qua natus est, unica ac singulari dignitate transcendit. Species ejus ut Libani, qui inter ligna eximia profert et cedrum, quia inter electos suos se etiam ipsum, qualem voluit hominem, quasi lignum vitae in medio paradisi creavit, veluti si quis pingendi artifex se quoque inter alios suo ordine coloribus, quibus convenerit, depingat, aut historicus quilibet de multis multa referens: verbi gratia, legifer Moyses aut evangelista Joannes de se quoque suo loco, quae sint memoriae digna, describat. Ita enim mons candoris( quod Libani nomen sonat), id est, Redemptor noster inter innumera ligna fructifera, quae nomen Domini laudatura proferebat, protulit etiam cedrum, excellentius nimirum lignum caeteris, id est, semetipsum, qui non solum laudaret nomen Domini, sed et ipse benedictus veniret in nomine Domini.
7.1.6
Guttur illius suavissimum, etc. Si in labiis Domini, supra ubi dictum est: Labia illius, lilia lucidissima, oris illius verba accipimus, quid in gutture ejus suavissimo, nisi interdum eorumdem verborum saporem intelligere debemus? Multi enim legentes vel audientes possunt verba Domini dicere, possunt facillime fidei mysteria perscrutari; sed pauci admodum inveniuntur qui haec, quam dulciter sapiant, veraciter in cordis palato sentiant. Unde in eximia sanctorum laude dictum est: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt( Psal. CXLIV, 7). Eorum namque est de Dei exsultare justitia, qui abundantiam suavitatis ejus consuerunt amore interno gustare, et hujus memoriam proximis quoque praedicando eructare; nam qui suavitatem ejus necdum libare didicit, necesse est de justitia judiciorum ejus magis quam exsultent, metuat. Denique Petrus memoriam nobis abundantissime suavitatis Domini, quam bene gustaverat, eructans ait: Rationabile et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem; si tamen gustatis quam dulcis est Dominus. Item quia per guttur ad labia flatus vitalis, ut loqui valeat, perducitur, sicut in labiis Domini ea quae dicebat verba; sic in gutture potest aptissime ipsa interna ac occulta dispositio pietatis ejus ac benignitatis, qua factum est, ut foras nobis loqueretur, intelligi. Ait quippe Paulus: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. Cum autem dedit nobis spem adventus gloriae magni Dei, jam labia erunt ejus ut lilia; cum erudivit nos, abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste et pie vivamus, eadem ejus labia distillantia myrrham primam. At aeterna illa gratia, quae in hanc nobis promissionem vel eruditionem, quando voluit, apparuit, ipsa est guttur illius merito nobis suavissimum, ut pote qui nil absque ea dulcedinis habere queamus. Denique dilectus ipse, quid gutturis sui suavitas non solum in voce loquelari, sed et in ipso flatu valeat, ostendit, cum post resurrectionem apparens discipulis, primis videlicet sponsae suae membris inflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Et totus, inquit, desiderabilis. Totus Christus, Deus est et homo, id est, verbum, anima, et caro; et totus est desiderabilis, quia non solum de incommutabili majestate perpetuae divinitatis, verum etiam de clarificata substantia assumptae humanitatis accipiendum est quod ait apostolus Petrus: In quem desiderant angeli prospicere. Amplius aliquid dicam, totus erat desiderabilis, etiam ante clarificationem humanitatis; totus erat desiderabilis ab ipso mox initio conceptionis, usque ad triumphum passionis: desiderabilis genitrici, cum ait: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum; desiderabilis beato ventri, qui portavit; desiderabilis uberibus, quae eum lactaverunt; desiderabilis angelis, qui hymnum mox nato dicebant; desiderabilis pastoribus, qui viso eo glorificabant et laudabant Deum; desiderabilis magis, qui ad quaerendum eum, ab Oriente venientes, ubi invenire meruerunt, oblatis muneribus adoraverunt; desiderabilis Simeoni seni, qui promissam sibi visionem nativitatis ejus, ad ultimam usque praestolans aetatem, ubi accepit eum in ulnas suas, benedixit Deum, mortemque laetatus aspexit; desiderabilis Annae prophetissae, quae et ipsa, visa ejus nativitate, debitas confessionis suae laudes Domino reddebat; desiderabilis omnibus qui eum in templo duodennem inter seniores ac magistros coelesti sapientia mirandum cernebant; desiderabilis discipulis, cum vocantem eum citissime, relictis quae habebant omnibus, sequebantur; desiderabilis eisdem, dum dicebant, Domine, ad quem ibimus? tu verba vitae aeternae habes; desiderabilis omni populo et publicanis, qui audientes verbum illius justificaverunt Deum; desiderabilis in monte Petro, cum dicit: Domine, bonum est nos hic esse; desiderabilis in cruce latroni, cum precaretur, Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Nec tantum desiderabilis est eis qui eum in carne videntes, dilexerunt; verum etiam illis de quibus ipse discipulis: Multi, inquit, prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. Et nobis, qui post ascensionem ejus ad coelos, nati in mundo commune cum prioribus sanctis promissum ipsius habemus, dicentis: Si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum; ut ubi sim ego, et vos sitis.
7.1.7
Talis est dilectus meus, etc. Quanto devotius Ecclesia sive anima quaeque sancta diligit Deum, tanto familiarius habet amicum Deum; nam qui adhuc prae infirmitate mentis, sive conscientia peccati, timore servili divina mandata custodit, talis eum necesse est magis Domini quam patris vel amici loco vocet, quia necdum ad apostolicam illam perfectionem attingere potuit, qua audire mereatur: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Sed et Abraham merito praecipuae fidei et dilectionis, amicus Dei appellatus est; et Dominus loquitur ad Moysen, quomodo loqui solet homo ad amicum suum. Audita autem qualitate dilecti, de qua requisierant filiae Jerusalem, addunt aliam quaestionem, subdendo:
7.1.8
Quo abiit dilectus tuus, etc? Pro decore enim carminis, variantur personae colloquentium. Caeterum eamdem Christi Ecclesiam quae sponsae vocabulo exprimitur, designant filiae Jerusalem, quae idcirco filiarum Jerusalem, sive Sion nomine censetur, quia ex multis constat animabus, quae de coelesti illa civitate, quae est mater omnium nostrum, originem ducit. Ob id vero sponsa, vel soror, vel amica, vel hujusmodi vocatur, ut una esse, nec divisa, quamvis longe lateque diffusa per orbem, signetur. Et varietas confabulantium inter se personarum de sponso, ipsa est, ut supra diximus, jocunda illa fidelium Christi collatio, qua se alterutrum ad ejus concitant amorem. Adjuraverat filias Jerusalem sponsa ut si invenirent dilectum ipsius, nuntiarent ei quod ipsa ejus amore langueret: quia nimirum commune est gaudium totius catholicae Ecclesiae, ut omnes electi pro ejus statu Dominum precentur. Quaesierant filiae Jerusalem a sponsa qualis esset dilectus ipsius, quia non nisi in unitate catholica fides Christi et disci debet et doceri; audientesque formam ejus, quam obnixe petebant, adjiciunt etiam quo abierit ipse requirere, quia et hoc in unitate sanctae Ecclesiae disci oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. Cum ergo convenientes ad invicem facimus de Domino pura intentione sermonem, et omnes sumus filiae Jerusalem, quotquot ad superna perfecte suspiramus, atque in terris peregrinari ac patriam nos habere in coelis veraciter profitemur; et tamen quisque nostrum recte cum sponsa Christi se loqui, et ab ea responsum petere dicitur, cum hoc sollicite praevidet, ne aliud quid loqui vel audire a fratre velit, quam quod catholicae pacis regula dictat. Pulcherrima autem mulierum Ecclesia nuncupatur, quia licet multa sit pulchritudo ecclesiarum Christi per orbem, quasi mulierum spirituali flore fecundarum, quanto amplior est pulchritudo totius ejusdem catholicae, quae ex omnibus illis, velut membris suis, una completur. Absit enim, ut mulieres hoc loco, vel haereticorum, vel schismaticorum, vel gentilium, vel Judaeorum errantium synagogas accipiamus! Non enim potest sponsa Christi illarum pulcherrima mulierum dici, quae nil verae pulchritudinis habere probantur. Sed mulieres sunt Ecclesiae pulchrae Ephesi, Smyrnae, Pergami, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laodiceae, et innumerae hujusmodi, totum Deo consecratae per orbem, quarum pulcherrima jure dicitur una ipsa quae ex omnibus constat.
7.1.9
Quo abiit dilectus tuus, etc.? Abire autem et declinare dilectus dicitur, non quod eos quos jam acquisierat unquam Dominus relinquat, atque alios acquirere pergat, sed quia divinae potentia naturae ubique praesens adesse potest, sic et ad alios sibi sociandos, cum vult, abit aut declinat, ut nihilominus eos quos ad se jam collegerat, incepta gratia conservet; juxta hoc quod Moysi dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis. Non quia Moysi datam semel gratiam minuerit, sed quia ipsius gratiae quam habebat eos participes fecerit. Exemplo flammae ignis, ex qua cum candelam accendis, et ipsam luce inflammas, et ea de qua accendis, flamma integra permanet. Potest et ita recte intelligi, quod abeat dilectus, declinetque ad tempus ab sponsa, cum desiderantibus nobis amore illius, usque ad lacrymarum effusionem inflammari, fixa et indeclinabili intentione, munus orationis implere, totam mentem a concupiscentiis carnalibus ad aeterna transferre, non semper ad votum desiderata concedit. Merito ergo requirimus ab eis quos scire arbitramur, quosque tali quaestu dignos arbitramur quo abierit quove declinaverit Dominus, cupientes illorum nobis praesentiam demonstrari, qui majoribus virtutum ac purae mentis indiciis divinam in se esse gratiam prodant, quatenus et ipsi horum exemplis atque alloquio instructi, in amorem dilecti nostri magis magisque proficere mereamur: Et bene dicunt, Et quaeremus cum tecum, quia quaecunque sine consortio sanctae Ecclesiae Christum quaerere conatur anima, non haec jam inter filias Jerusalem, sed inter illas jure deputabitur de quibus mater sancti Samuelis typum tenens Ecclesiae, spernenti se Synagogae pontifici dicit: Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial.
7.2.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VI.
7.2.1
Dilectus meus descendit in hortum suum, etc. Jam notum est quid sit hortus dilecti. Ipse enim dixit: Hortus conclusus, soror mea sponsa. Hortus quippe ejus est Ecclesia, hortus ejus est anima quaeque electa. Et bene cum dixisset, Dilectus meus descendit in hortum addidit suum, id est, quem ipse fecit, ipse excoluit, ipse virtutum pigmentis consevit, ipse fonte gratiae suae, ne deficeret, rigavit; ipse muro custodiae suae, ne ab exteris profanaretur, conclusit. Hic est de quo ipse ait: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. Granum quippe sinapis verbum est Evangelii humile in facie, fervens in virtute; quod accipiens a Patre ipse Deus et homo seminavit in Ecclesiam suam, tantumque ei incrementi dedit, ut instar arboris eximiae latissime per orbem ramos fidei ac virtutum protenderet, in quibus etiam angelici spiritus humanae salvationi congauderent, et sibi auctam requiem, coeli cives revocatis ad superna terrigenis crederent. Neque enim frustra idem dilectus in horto comprehendi passurus, in horto crucifigi, in horto sepeliri, in horto victor a mortuis resurgere. Hortulanus voluit ab ea, quae prima gloriam resurrectionis ejus videre meruit Maria, credi, quia in ipso suo horto, videlicet Ecclesia, inter alia divinorum charismatum sata, etiam virtutem patientiae in hac vita contemptione mortis, ad terminandam hanc vitam spe beatae quietis post resolutionem corporis, desiderium beatae immortalitatis in receptione corporis plantare curavit. Et apte quidem descendisse in hortum suum, non autem intrasse dicitur: est enim locus dilecti in sublimi, quia in altis habitat, et humilia respicit. Est locus horti in humili, in convalle lacrymarum; sed qui in illum ab alto descendit, ipse ascensus in corde ejus disposuit, quibus in locum supernae felicitatis posset pervenire. Unde recte de eodem horto, id est, Ecclesia, supra dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus? Mira ergo dispensatio supernae pietatis, quod descendere Dominus in Ecclesiam, et ascendere ad Dominum Ecclesia perhibetur. Descendit enim ad nos gratia divina desursum, quae nos adjutos ascendere faciat sursum. Quod mystice signabat in Exodo, quando Dominus descendit in montem Sinai, et Moyses ascendit: ascendit quippe iste, ut profectum virtutum caperet; descendit ille, ut donaret. Cum ergo dixisset: Dilectus meus descendit in hortum suum, addit etiam qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus, cum protinus subdit: Ad areolam aromatis. Areola namque aromatis est mens fidelium, quae disciplina rectae fidei edocta, quasi aequis est lateribus hinc inde composita, et ut fossorio solerti reversa creberrime, et a supervacuis est expurgata graminibus, quia nimirum sollicita se consideratione perspicit, et sedula cogitatione satagit ne quid in se profanum, ne quid immundum, ne quid satis salutaribus contrarium, coelestis Agricola reperiat; dignamque se reddere contendit, in qua dilectus ipsius, sator videlicet justitiae, aromata virtutum, et propitius sua gratia plantet, et frequenti suo subsidio, ne unquam arescant, irriget. Quae pulcherrime suum coeleste desiderium, in capite quadragesimi primi psalmi, juxta Hebraicam duntaxat veritatem depromit, dicens: Sicut areola praeparata est ad irrigationes aquarum, sic praeparata est anima mea ad te, Deus. Descendens autem in hortum suum vel ad areolam aromatis Dominus, quid ibi gerat, ostenditur, cum subinfertur:
7.2.2
Ut pascatur in hortis, etc. Pascitur autem in hortis, quia piis sanctorum laboribus delectatur? pascitur in hortis, quia ejus nimirum sunt membra illi, quibus justitiae fructus fiunt; et non solum de carnali, sed etiam de spirituali debet eleemosyna intelligi, quod in judicio dicturum se esse praedixit, Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Colligit lilia, cum ad perfectum candorem meritorum pervenientes justos ex hac vita educit, atque ad coelestia regna perducit. Quae etiam duos versiculos in sequenti immensae charitatis stimulo plenius exaggerat, addendo:
7.2.3
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, etc. Ego dilecto meo gratam pastionem in areolis aromatum, id est, mundis fidelium cordibus praeparo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter sancta desideria mentium castarum, hanc suae gratiae vicem rependit, ut eadem fidelium suorum, quos educavit, desideria compleat. Complevit autem ea decerpendo eos de hoc paradiso sacrae voluptatis, atque ad coelestium mansionum secretaria congregando, ubi ante conspectum gloriae ipsius aeterna carnis et spiritus immortalitate, quasi gemina specie liliorum, id est, aurosa pariter et candente refulgeant, et velut, suavissimum de se odorem, famam virtutum suarum immarcescibilem per omnes patriae perennis accolas spargant. Hactenus sanctae Ecclesiae vox est, quaerentis ac laudantis Dominum suum, et vultum ejus videre desiderantis; verum quia ipse suis amatoribus nunquam abesse potest, sed ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine ejus, ibi est ipse in medio eorum, imo et si unus e suis inter leones inclusus, si in profundo maris detentus, si ventre ceti septus, a caeteris segregatur mortalibus, ibi est cum illo, sequitur vox ejus quae quaesitoribus suis de se sermocinantibus sese semper affuisse, et quae loquebantur se audisse declarat, devotionemque erga se illorum digna laudatione remunerat, dicens:
7.2.1
Pulchra es, amica mea, suavis et decora, etc. Jerusalem dicitur visio pacis, quo nomine solet habitatio patriae coelestis, quam pax summa possidet, creberrime signari. Pulchra es, amica, sponsi, suavis et decora sicut Jerusalem. Ecclesia vel anima quaeque sancta, portio videlicet Ecclesiae, quae integritate mundae operationis, suavitate divinae laudationis, dulcedine mutuae dilectionis, statim supernae civitatis imitator, suavis est et decora sicut Jerusalem in eisdem quibus loquitur Isaias: Sicut coeli novi et terra nova, quae ego stare facio coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum. Quae etiam est terribilis ut castrorum acies ordinata, cum fixa intentione purae orationis omnem a se incursum daemoniaci repellit exercitus, cum frequenti praedicatione verbi coelestis, cuncta erratici dogmatis arma confringit, cum continuis bonorum operum exemplis etiam pravos falsorum fidelium mores ac vitam redarguit, atque ad tramitem veritatis reducit. Terribilis est Ecclesia ut castrorum acies ordinata, cum quisque fidelis in ea vocatione qua vocatus est permanet, cum rectores doctrinae salutaris, ac perfectae operationis formam subditis tribuunt, cum continentes ab omni se inquinamento carnis ac spiritus mundant, perficientes sanctificationem in timore Domini, cum conjugati ita fruuntur hoc mundo, ut sedula eleemosynarum largitione futuri sibi saeculi praemia comparare non negligunt. Hac etenim trina personarum fidelium distantia consistere Ecclesiam docet propheta, cum tres solum viros in tempore vindictae coelestis, Noe scilicet et Daniel, et Job asserit liberandos. Et cum hae suum gradum singulae intemeratum custodierint, ordinatam nimirum castrorum aciem monstrant, et ob id insuperabilem cunctis hostibus Christi sponsam reddunt: ita anima quaeque perfecta, cum ita virtutibus operam dat, ut nullum in eis vitiis locum relinquat, terribilis profecto hostibus ut castrorum acies ordinata persistit: nam si ita, verbi gratia, continentiae studet, ut virtutem humilitatis non teneat, aut si sic eleemosynarum opera exercet, ut a superfluae locutionis culpa linguam non refrenet, aut ita orationibus crebris insistit, ut affectum dilectionis proximis impendere dissimulet, talis nimirum anima minus est terribilis hostibus, quia virtutum suarum castra minus perfecte ordinavit, quae ex parte fidem firmiter disposuit, sed ex parte reliquit inertia. Verum quia una eamdemque Ecclesia Christi partim jam cum suo rege gaudet in coelo, partim adhuc pro illo militat in mundo, potest hoc quod ait: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, de illa ejus parte intelligi, quae confecto suo certamine, et cursu consummato, coronam justitiae jam percepit. Quod vero subdidit, Terribilis ut castrorum acies ordinata, de eis convenienter accipi qui, adhuc corpore retenti, insidianti circum se adversario in modum leonis rugientis forti fide resistunt. Item pulchra est Ecclesia suavis et decora sicut Jerusalem, in his quae spiritualiter ac Deo digne ipsa intus operatur. Terribilis est ut castrorum acies ordinata, quia spirituale suum imperium toto orbe dilatare, repugnantibus etiam saeculi potestatibus contendit. Et quidem Romanorum quondam, sive Graecorum, vel aliarum gentium imperium, ut castrorum erat acies ordinatum, quia magna nimirum mundum virtute premebat: sed suave ac decorum sicut Jerusalem non erat, quia vitae pacis gaudia sperare vel imitari nesciebat. At vero Ecclesia et pulchra est et suavis et decora sicut Jerusalem, quia coelestem in terris agere vitam consuevit; et terribilis ut castrorum acies ordinata, quia barbaros etiam diversarum nationum animos ac mores ad suum ritum trahere satagit. Quae tamen, quia necdum faciem sui dilecti quam maxime quaerit, cernere meretur, subsequenter audit:
7.2.4
Averte oculos tuos a me, etc. Ac si aperte dicatur, Oculos quidem tibi columbinos dedi, quibus Scripturarum arcana cognosceres, quibus virtutes a vitiis secerneres, quibus semitas justitiae, per quas adhuc venires, dignosceres. Sed cave ne ipsos ad me oculos etiam ad me videndum intendere quaeras. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet. Erit enim tempus, cum vinculis absoluta carneis ad me pervenies, et tunc implebitur quod promisi, quia qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. At nunc dum in corpore constituta peregrinaris a perennibus bonis, averte oculos tuae mentis a contemplatione divinae majestatis et essentiae, quia ipsi me avolare fecerunt, id est, ipsi tui sensus spirituales, quibus me perfecte cognoscere desiderasti, quamvis multum se extollant, non in hac vita me ad perfectum comprehendere sufficiunt, sed ad hoc solummodo pervenire queunt, ut animadvertant divinae gloriam naturae tantae esse sublimitatis, quae nequaquam videri possit, nisi ab his tantum qui a vita visibili funditus ablati, atque ad invisibilem fuerint introducti. Avertere ergo jubemur in praesenti ab agnoscenda Dei substantia oculos nostrae inquisitionis, quia ipsi eum avolare fecerant a nobis, non quod ille quaesitus longius recedat, qui promittit, dicens, Quaerite, et invenietis; sed quod nos illo revelante discamus, quia quo altius puro corde quaeritur, eo certius quam sit incomprehensibilis, comprehenditur. Cui simile est illud Psalmistae, Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Tanquam si aliis verbis diceretur, Attollit humana fragilitas intentos sui cordis oculos ad videndum Deum, et ipsi eum avolare faciunt, quia eadem inquisitione exercitati atque illustrati sensus ejus excellentiorem esse divinitatis eminentiam quam eatenus poterant cogitare, cognoscunt, et verissime dictum in alio psalmo, quia magnitudinis ejus non est finis. Hac autem responsione satisfacere voluit sanctae Ecclesiae desiderio Dominus, quo eum sollicita quaerebat palam, et non in aenigmate: quem amabat, videre concupiscens, ut superiora carminis hujus copiose declarant. Hortatur ergo eam ut discreta ratione temporum non quaerat in via praemium, quod ei reservatur in patria, sed meminerit interim quod per fidem ambulare debeat, ut pervenire possit ad speciem: quae videlicet tempora pulcherrime distinguens, ait evangelista Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus enim, quia cum apparuerit, similes ei erimus; videbimus enim eum sicuti est. Verum ne graviter forte ferret Ecclesia quod necdum plena cogitatione sui Conditoris frui posset, enumerat illi multifaria spiritus pignora quae eidem praerogaverit, ut patientius ferat dilationem unius summi ac singularis boni, quod necdum percepit, sed in tempore est aeternae retributionis perceptura. Sequitur enim:
7.2.5
Capilli sicut grex caprarum, etc. Qui versiculi simul et sequentes supra positi pro captu nostro plenissime expositi sunt; sed non pigeat nos exponendo iterare quae auctorem sacri carminis non piguit scribendo repetere, ut vel prius dicta in memoriam revocemus, vel, opitulante divina gratia, novi aliquid utiliter agamus. Quod autem sive haec sive alia innumera in Scripturis, quae jam fuere dicta, repetuntur, firmitatis indicium est, quod sermo Dei est, et veraciter impleatur, ut exponens somnium regis Joseph patriarcha testatur. In capillis ergo sponsae multifaria cogitationum sublimitas; in dentibus autem, firmissima sermonum ejus stabilitas intimatur, quia hi in loquendo, labiis ac linguae cooperantur, et illi de cerebro insensibiliter oriuntur, nec praecisi dolent. Quis enim sapiens doleat, et non magis gaudeat, cum ei superflua cogitationum levitas demitur? Unde in magno mysterio, dentes legislatoris, cum esset plenus dierum, immoti leguntur, et in caput Samuelis, quia perpetuus Domino Nazareus, id est, sanctus fuit, novacula non ascendit. Figurabatur enim, quod iota unum aut unus apex non praeteriret a lege, donec omnia fiant; et quod in mente prophetica nil districtio poenitentiae, quod resecare deberet, fluxae cogitationis inveniret. Bene autem iidem capilli sponsae gregi assimilantur caprarum: praecepit enim lex ut anima quaecunque peccaverit per ignorantiam, ubi reatum suum cognoverit, offerat Deo hostiam capram immaculatam. Et capilli nostri conferuntur gregi caprarum, dum cogitationum nostrarum erratus poenitendo in oblationem Domino compunctionis lacrymas deprecationesque offerimus. Potest autem grex caprarum pro eo positus non inconvenienter intelligi, quod in arduis rupium sive arbustorum quaerere victum soleat: cogitationes namque electorum, dum ad coelestia semper nituntur, in alto nimirum, et non in voluptatibus infimis pasci gaudent; de quibus capris bene subinfertur, Quae apparuerunt de Galaad: Galaad namque dicitur acervus testimonii. Et hoc vocabulo recte justorum animus appellatur, cum renuntiasse se concupiscentiis terrenis, certis virtutum probat indiciis; siquidem mons Galaad inde nomen accepit, quia Jacob et Laban acervum in eo fecerunt, in amicitiae vel pacti testimonium quod se alterutrum non laederent, cum idem Laban idola sua quaesisset apud Jacob, et minime reperisset. Laban ergo significat mundum, Jacob animum supplantatorem vitiorum. Quaeritque Laban idola sua apud Jacob, et minime invenit, cum explorantes corda electorum, mundi amatores, nil in eis suum deprehendunt. Facit et acervum Jacob in testimonium, quod substantiam et terminos Laban non contingat, cum collecta in se copia virtutum, quasi lapidum vivorum, dicit animus Deo devotus, Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Affert et Laban lapides ad constructionem ejusdem acervi, cum ipse quoque mundus tentationibus suis occasionem virtutis fidelibus praestat. Fit condictum inter Laban et Jacob, ut se invicem non laedant, cum protestatur justus, et dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. De hoc igitur acervo apparet grex caprarum, quibus capilli adaequantur sponsae, cum de animo fideli altipetax cogitationum frequentium multitudo generatur; et de ipso grege, pro his quae ignoranter peccavimus, immaculatam Deo capram offerimus, cum agnita nostra peccata humili cordis contritione punimus. Est autem Galaad non montis tantummodo, verum etiam civitatis in eo conditae vocabulum. Unde recte potest, et Domini, et Salvatoris nostri, et Ecclesiae vel animae cujusque sanctae, quae in eo locata est, gestare figuram. Denique supra ubi additamento positum est, Capilli tui sicut grex caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad, de illo incomparabiliter excelso monte dictum intelleximus, qui de semetipso ait: Non potest civitas abscondi supra montem posita. Hic vero, ubi nomen montis tacetur, et simpliciter dicitur, quae apparuerunt de Galaad, nil vetuit de ea quae in illo constructa est civitate, id est, Ecclesia vel anima justa, dictum accipi. Nam et anima sancta recte acervus testimonii dicitur, quae variarum collectione virtutum in altum aedificata est, et Ecclesia tota jure hoc nomine censetur, cujus populis Petrus apostolus ait: At quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini. Congruit hoc et Domino, ut supra diximus, ad quem adunatur omnium coetus electorum, qui testimonium purae conscientiae pia professione ac probis actibus reddunt. Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro. Diximus in dentibus sponsae verba sanctae Ecclesiae posse intelligi: bene ergo sicut grex dicuntur esse ovium, quia nil in eis, nisi virtutum candor et innocentia videtur, dum in omnibus gratiam sui Conditoris, vel docendo, vel orando, vel laudes ei dicendo requirunt, bene ipsae oves de lavacro ascendisse referuntur, quia nihil de justorum ore sordidum, nil immundum, nil quod non fonte scientiae sit purificatum, profertur, juxta hortamentum Apostoli dicentis: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. At contra, quisque verba turpia, vel contumeliosa, vel noxia, vel etiam otiosa obscoeno de pectore profert, hujus dentes non ascendentibus de lavacro ovibus, sed suibus potius de volutabro prodeuntibus assimilantur. Bene autem subditur:
7.2.6
Omnes gemellis fetibus, etc. Omnes namque oves quibus sponsae dentes componuntur, gemellis fetibus multiplicantur, quia omnis electorum sermo, geminae dilectionis, id est ejus qua Deus et proximus ametur, fructu fecundus est; omnis de perpetua mentis et corporis sospitate loquitur; omnis per arma justitiae quae a dextris sunt, et a sinistris habenda, suos auditores munire consuevit; omnis de promissione vitae, quae nunc est et futurae, tractare desiderat; neque aliquid de ore justi progreditur, quod non ad fructum sit aeternae salutis proficuum. Et apte oves quidem, quibus dentes sponsae confert, gemellos fetus parere dicit, quia nimirum per ea quae loquimur proximis prodesse, eosque ad virtutis viam instituere valemus; per illa vero quae salubriter cogitamus, nobismetipsis prosumus. Nos ipsi interno arbitro in ara cordis, hostiam viventem facimus, proximis vero ad aedificationem, quid intus ipsi geramus, non nisi per verba depromimus. Unde quidam tali hostia Conditorem placans, aiebat: In me sunt, Deus, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Quod si in dentibus, ut supra dictum est, praedicatores, in capillis auditores esse designatos intelligimus, quod aptissime prorsus congruit, non solum quia illi loquelam corpori ac refectionem ministrant, isti blanda magis capiti ornamenta, quia instrumenta salutaria praebent, verum etiam quia illi primi in facie, quasi praecessores sunt positi, isti velut successores posteriorem capitis partem contegunt, in promptu est quod rudes quosque adhuc et fragiliores auscultare dictis majorum et obtemperare convenit. Ipsos autem doctores, non solum divina implere mandata, sed et gregem summi pastoris, praedicando augmentare oportet.
7.2.7
Sicut cortex mali punici, etc. Dictum est supra in genis Ecclesiae pudoris ejus insigne, in malo punico sanguinis Dominici ministerium figurari. Et genas habet sponsa Christi sicut malum punicum, quia anima fidelis non erubescit passionem sui Redemptoris, vel confiteri verbis vel factis imitari; sed postposita omni verecundia et confusione, quae adducit mortem, palam proclamare delectatur, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Et consulte, quia cortici mali punici, genas comparaverat Ecclesiae, ideo subintulit, Absque occultis tuis, quia videlicet cortex mali punici solum quidem ruborem foris ostendit, sed multa interius grana, quibus exuberat, occultat. Sic etenim anima devota Deo, ac salubriter verecunda, virtute quidem se vivificae crucis per omnia studet tutari, sed sub ejusdem crucis signaculo plura virtutum genera quae foris minime apparent, verum mentem intus reficiunt, continet.
7.2.8
Sexaginta sunt reginae, etc. Reginae et concubinae utraeque quidem ad thorum regis accedunt, filios regi generant, sed non utraeque diademate regum caput nobilitant. Utraeque ergo animas praedicationi veritatis instantes, et per verbum fidei, ac fontem lavacri salutaris, sobolem regi aeterno spirituali generantes insinuant, sed nonnulla, imo non pauca suae mentis distantia: namque reginae sunt illae mentes quae intuitu regni coelestis doctrinae inserviunt. Concubinae autem illae quae carnalium solummodo ac temporalium commodo voluptatum Christum annuntiant, non sincere. De qualibus dicit Apostolus: Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Quas et ipse Dominus ab invicem distinguens ait: Qui autem solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Utraeque ergo thorum regis adeunt, sed non utraeque illi conregnant, quia quae doctrinam suam operibus destruunt, hae se perpetis regni solatiis animae privant. Ideoque illae recte numero sexagenario, hae comprehenduntur octogenario: denarius quippe numerus propter Decalogum divinae legis scientiam; senarius, in quo mundum perfecit Deus, perfectionem designat bonorum operum. Sane, quia quinque per duodecim multiplicata, faciunt sexaginta, potest sexagenarius reginarum etiam ita interpretari, quod hi qui omnes sui corporis sensus, visum videlicet, auditum, gustum, tactum, olfactum, ad regulam apostolicae doctrinae temperant, recte sexagenario numero designentur. Et hoc reginarum, quia qui nunc praecepta apostolorum, quorum est numerus duodenarius, per omnia membrorum suorum officia sequuntur, tunc una cum eisdem apostolis gaudio regi sociantur perennis. Item octogenarius, cum in malo accipitur, non immerito terrenarum ac temporalium rerum curas et implicamenta insinuat, quia nimirum et saeculi hujus cursus quatuor anni circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus, oriente scilicet, occidente, aquilone et austro dirimitur. Sexaginta vero sunt reginae, quia animae quotquot agnitionem, quam percepere sacrae legis perfectione, bonae sequuntur actionis, istae et hic in regno fidei militant, et in futuro ad coelestes nuptias cum vero rege intrabunt. Et octoginta concubinae, quia qui scientiam veritatis et mysterium verbi, quod agere videntur in infirmarum ac transeuntium rerum delectationibus expendunt, hi nimirum, exstinctis in adventu sponsi lampadibus, voluptuosae temporalitatis a coelesti regni janua secluduntur. Et adolescentularum non est numerus. Adolescentulas eas intellige animas quae nuper in Christo renatae, ad officium necdum praedicando sufficiunt; et ideo quasi necdum nobiles, necdum thoro regali habiles, in ministerio reginae fidelibus assistunt excubiis, quia jussis sanctae Ecclesiae humiliter obtemperare laetantur. De qualibus supra legimus: Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te; id est, animae, quae non adhuc vetustae remanent per culpam, sed jam sunt innovatae per gratiam. Quarum non est numerus, quia modum nostrae aestimationis transcendit summa civium patriae coelestis. Hoc namque de pacifico nostro rege, vero videlicet Salomone, accipi non potest, quod numerum suorum nesciat fidelium: qui enim numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat, quanto magis electorum suorum, quorum nomina scripsit in coelo numerum, quem ante saecula praescivit, ignorare velit.
7.2.2.1
Una est columba mea, perfecta mea. Sunt quidem reginae sexaginta, quia abundant per orbem animae fideles, quae acceptam verbi scientiam, ad multiplicandam Ecclesiae prolem, pro regni coelestis perceptione dispensent. Sunt et concubinae octoginta, quia non desunt et animae quae, terrenarum rerum intuitu, doctrinae insistunt, et cum ipsae hic carnalibus succumbant illecebris, nihilominus spiritualem Deo sobolem praedicando generant. Sunt et adolescentulae quarum non est numerus, quia innumerabiles Christianae plebis inveniuntur catervae, quae etsi necdum ad officium regiminis ac doctrinae valeant promoveri, devotionem tamen suae fidei et operationis, ad obsequium sanctae Ecclesiae, sponsae videlicet Christi obtemperanter et fideliter exhibent. Sed omnibus his, id est veris et simulatis Ecclesiae membris, jure ipsa universalis antecellit Ecclesia, quae in eisdem fidelibus suis membris ab initio usque ad consummationem saeculi, a solis ortu usque ad occasum, et ab aquilone et mari laudat nomen Domini. In cujus laude pulcherrime dicitur: Una est columba mea, perfecta mea. Una est enim, quia divisionem schismatis non recipit; una est, quia non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia, alia de circumcisione, alia de praeputio collecta; sed sicut unus Dominus, una fides, unum baptismum, unus Deus Pater omnium, id est, una catholica electorum omnium multitudo per omnia, et mundi loca, et tempora saeculi, eidem uni Deo et Patri subjecta. Quae unde catholica sit appellata, Lucas docet, dicens: Ecclesiae quidem omnes per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebant pacem aedificatae, et ambulantes in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebantur. Quod enim hoc loco Latine, Graece catholos. Unde liquido patet quia inde catholica vocatur Ecclesia, quod per totas mundi partes in una pace, in uno Domini timore aedificetur, una eademque Spiritus sancti consolatione repleatur. A qua unitate Spiritus, ipsa etiam recte columba vocatur: spiritus etenim super Dominum in specie columbae descendit, ut et suam simplicitatem, et ejus in quem descendebat, Domini hac specie monstraret. Cujus simplicitatis spiritus, quia participem fecit Ecclesiam suam Dominus, recte hanc columbam nuncupat suam, recte et perfectam nominat, non solum quia ex omnibus justorum populis ipsa una completur, verum etiam quia omnium virtutum charismatumque divinorum acceptione perficitur.
7.2.2.2
Una est matri suae electa genitricis suae. Mater et genitrix Ecclesiae praesentis, ipsa est de qua Apostolus ait: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum: quae idcirco mater omnium nostrum jure et vocatur, et est, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Unde et in Apocalypsi dicitur Joannis: Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de coelo a Deo. Descendit namque de coelo a Deo civitas sancta Jerusalem, quia quidquid boni novit, agit. Sperat Ecclesia praesens; totum hoc desuper, seu per ipsum coeli regem, seu per coelestium ministeria civium percepit. Una ergo est matri suae electa genitricis, seu quia nimirum superna illa civitas hos solum de humana conversatione approbat, quos in unitate suae fidei et dilectionis Deo servire considerat. Caeterum Donatistae, vel si aliqui alii ab unitate se catholica, seu aperta praecisione, sive profana actione segregant, hos quia columbinae simplicitatis habere perfectionem detrectant, ab electorum sorte in judicio secernens, sinistra in parte collocat. Potest aptissime vocabulo matris et genitricis Ecclesiae, gratia Spiritus sancti, per quam ipsa Ecclesia renata Deo, et consecrata est, designata intelligi, quia videlicet spiritus Hebraice genere femineo ruga nuncupatur. Hanc autem Ecclesiae matrem ac genitricem recte esse vocandam ipse Dominus docet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et mox ipsam spiritualem nostram generationem a carnali distinguens adjecit: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Cui nimirum matri ac genitrici una colomba Christi ac perfecta electa est, quia nimirum relictis schismaticorum turbis omnibus, solam, quam in unitate catholicae pacis nunc alit et custodit, tunc ad gaudia coelestis patriae Ecclesiam gratia spiritualis sublevat.
7.2.2.3
Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt, etc. Videtur hic easdem filias dicere, quas supra adolescentulas nuncupaverat, quia videlicet hic filias, reginas et concubinas, illic reginas, concubinas, adolescentulas simul ad medium deduxit. Magna ergo laus est unitati catholicae, quam et gratia mater, quae genuit, in perpetuum elegit, et filiae, quas ipsa Deo per Spiritum genuit atque nutrivit, mox ut viderunt, id est, ut ejus castitatem vitae didicerunt, ut dona promissae illi haereditatis audierunt, merito beatificare non cessant. Sed et reginae et concubinae praeconiis justis extollunt, id est, sive hae quae vere ejus sunt regni participes, sive illae animae quae ei nomine tenus adhaerentes, caeterum spe sunt et animo terrestres, perenni eam laude dignam esse fatentur, omnes pro certo intelligentes, quia nil absque ejus societate veri et inconcussi boni possit inveniri. Verum quia ante finem mundi, Judaea quoque ad gratiam sui Redemptoris aggreganda, et eamdem sanctae Ecclesiae perfectionem etiam ipsa est laudatura cum caeteris, apte ex voce ipsius Synagogae admirantis subjungitur:
7.2.3.1
Quae est ista quae progreditur, etc. Loquitur ergo haec conversa ad fidem Christi Synagoga, stupens Ecclesiam divina gratia tantisper esse sublimatam, ut nullis mundani imperii viribus valeat, cum sit ipsa humillima, superari. Quae progreditur, inquit, quia non uno in loco consistere, non parvo tempore passa est apparere, sed per totum orbem, suam fidem famamque extendere, per tota labentis saeculi tempora, pro corona vitae perpetuae certare non desistit. Progreditur autem, quasi aurora consurgens, quia veri jam luminis in ea ortus mundo post tenebras ignorantiae longe monstratur, admonentibus ejus praeconibus ac dicentibus quia nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis, et caetera.
7.2.3.2
Pulchra ut luna, electa ut sol, etc. Pulchra ut luna, quia a Sole justitiae illustrata noctem saeculi hujus, ipsa sublimis incedens, scientiae coelestis et evangelicae conversationis luce perfudit; electa ut sol, quia imaginem in se ejusdem sui Conditoris atque illustratoris recipit, ambulando in omni justitia, et sanctitate, et veritate, et illi veraciter gratias agendo, quia signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Item pulchra ut luna, in nocie vitae praesentis, ubi, variante temporum, statu, nunc clara mundo, nunc despecta atque oppressa; nunc virtutum candore plena, nunc pravorum dehonestata vitiis multifarium lunae crescentis ac decrescentis iter imitatur. Electa ut sol, in die futurae beatitudinis, ubi, manente statu aeternitatis, vera lucis incommutabilis visione clarebit, impleta ipsius promissione, qua dicitur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Terribilis ut castrorum acies ordinata, quia nullis adversitatum nebulis potuit unquam cohiberi, quin et lunae in se pulchritudinem praemonstraret et solis: lunae videlicet, in laboriosa interim luce bonae actionis; solis vero, in spe beatae remunerationis perpetuae. Et bene terribilis ut castrorum acies ordinata, quia quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior aeriis potestatibus, et Ecclesia omnis et anima quaeque fidelis existit: nam et in quibusdam bonis actibus, verbi gratia, vigiliis, jejuniis, labore manuum, meditatione Scripturarum, verbo praedicationis, modestia taciturnitatis, qui ordinem necessarium tenere nescit, errat. Haec namque et hujusmodi quam plurima, sicut utiliter saepe tenentur, ita et nonnunquam pro tempore salubriter intermittuntur. Caeterum sunt excellentiora virtutum dona, sine quibus ad vitam perveniri non potest, ut fides, spes, charitas; quae et ideo nullius unquam consideratu temporis aut loci, vel admonentium cordibus debeant abesse fidelium. Quaecunque ergo anima et eminentioribus se semper munit virtutibus, atque etiam in exercitio minorum, ubi locus et hora congruerit, se solerter accingit, haec terribilis est omnibus adversariis ut castrorum acies docte ac firmiter ordinata procedit. Haec prosequente paucis credentium turba ex Judaeis, et agones Ecclesiae digna cum veneratione admirante, annuit ipsa laudanti, et continuo quae sibi sit causa militaris apparatus, insinuat, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suae militiae spiritualis.
7.2.4.1
Descendi ad hortum nucum, etc. Hortus etenim nucum est Ecclesia praesens, ubi nostras alterutrum conscientias minime valemus intueri. Siquidem nuces, poma omnia, quae duriori sunt corio tecta; quomodo contra, omnia mollia generaliter mala vocantur. Atque ideo nucibus recte comparatur haec vita justorum, ubi ita suavitatem fructus spiritualis intimo in corde conservant, ut hanc proximis, quanta ipsa sit, foras innotescere nequeant. Unde necesse est ut Ecclesia mater in doctoribus suis aciem semper caute ordinatam teneat, dum pro illis belligerare, eosque ab hoste curat defendere, quorum ipsa plerumque sensus et corda ignorat. Potest et ita intelligi: Quia sicut nux, sive amygdalum, amarissimum habet corticem, et testa durissima circumcingitur, et detractis austerioribus et duris, fructus dulcissimus intus reperitur, sic omnis correptio et labor continentiae, qua sancta exercetur Ecclesia, amara quidem videtur ad praesens, sed fructum parit in futuro dulcissimum, juxta illud apostoli Pauli: Quia omnis disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae. Poma autem convallis, fructus humilitatis dicit, quale est illud in psalmo: Et convalles abundabunt frumento, quia nimirum humiles exuberant refectione gratiae coelestis. Poma convallis, bona opera dicit fidelium sanctae Ecclesiae, in profundis terrarum exhibita, sed ad coeleste regnum proficientibus meritis, suos operarios perducentia. De quibus item Psalmista, Ascensus, inquit, in corde ejus disposuit in convalle lacrymarum in locum quem disposuisti eis. Descenditque sponsa ad hortum meum, ut videat poma convallis, cum doctores Ecclesiae, de altitudine suae secretae quietis ac divinae contemplationis, qua saepe donantur, ad considerandum ejusdem Ecclesiae statum, aciem mentis reflectunt, ut quantum quique fidelium in bonis actibus jam proficiant, quantum adhuc auxilio docentium egeant, solerter explorent, et quae opus habent ad culturam, eis fructus vitales impendant.
7.2.4.2
Ut inspicerem si floruisset vinea, etc. Inspicit si floruit vinea, cum sollicite scrutatur sicubi corda eorum, quos erudit, nova sibi virtutum studia, quibus spiritualiter debriamur, subeunda proponant, juxta illud Psalmistae, Ambulabunt de virtute in virtutem. Inspicit si mala punica germinaverint, cum sedulo attendit si qui possint inveniri qui ad imitationem Dominicae passionis proprio desiderent cruore diffundi; admonitionem sequentes apostoli Petri, qui ait: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Sic Ecclesia labores suos evangelicos Synagogae miranti praedicat. At illa salubri plenitudine compuncta profitetur se causa profanae caecitatis et ignorantiae diutius exsortem tantae perdurasse salutis, hoc modo respondens:
7.2.5.1
Nescivi, anima mea conturbavit me, etc. Nescivi dona gratiae spiritualis, quibus illustrata es a Domino ad proferendos fidei fructus in omnibus gentibus. Conturbavit me sollicitudo mentis interna, propter subitam introductionem Novi Testamenti pro veteri, dum pro libris prophetarum ac legis, quos esse divinos, et Spiritu sancto descriptos sciebam, totum subito mundum Evangelii praedicatio compleret. Quae citarum instar quadrigarum, in brevi non solum Judaeam et Samariam, sed et gentium fines universarum me admirante ac stupefacta pervolavit, quam merito non curribus absolute, sed quadrigis comparem; quia nimirum quatuor scriptorum auctoritate memoriae commendata est, sed uno Dei spiritu per Jesum Christum eorumdem scriptorum, et mens, et manus ad scribendum directa, quomodo si unas quadrigas concordi quatuor equorum videas velocitate ad cursum paratas, sed unius aurigae regimine, ut recto tramite currant, esse gubernatas. Et quidem dudum audieram quia quatuor auctores de Jesu pari consensu scriberent, sed quis eos spiritus ageret, quid utilitatis et veritatis, quantum gloriae et salutis ipsorum scriptura contineret, heu quam sero animadvertere ac nosse merui! Quod autem quadrigas Aminadab praecones Novi Testamenti cognominat, vocabulo Aminadab, Dominum Salvatorem significat, qui quasi currui praesidens corda praedicatorum sui gratia Spiritus implevit, per quos ad credituros in se populos, praeeunte doctrinae salutaris sermone, perveniret. Aminadab namque, qui erat abnepos Judae patriarchae, et persona sua et nomine Dominum indicat Salvatorem: persona videlicet, quia per ipsum genealogia Dominicae incarnationis ab Abraham ad David regem, per David ad Joseph descendit et Mariam, ea duntaxat ratione qua et ipsius Judae nomen aliquando et David, et Salomonis, et aliorum patrum, ex quibus Christus secundum carnem in ipsius significationem a prophetis assumitur; ut est illud, Catulus leonis Juda. Ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti, ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Et iterum: Et mundabo eos, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, et servus meus David super eos. Et in hoc ipso volumine: Egredimini, et videte, filiae Sion, et videte regem Salomonem. Nomine autem suo Aminadab, qui interpretatur populi mei spontaneus, apte ipsum Mediatorem Dei et hominum designat, qui cum Deus esset ante saecula, unitus carni, quando voluit et quomodo voluit, in populo Ecclesiae pius Redemptor apparuit, factus per spontaneam benignitatem portio populi sui, cujus per potentiam naturalem erat Conditor et rector. Confitente autem Synagoga diutinam suae mentis tarditatem, qua ab intelligendis Dominicae incarnationis mysteriis impediebatur, Ecclesia mox consolando et exhortando respondet:
7.2.5.2
Revertere, revertere, Sunamitis, etc. Revertere ad agnitionem tui Redemptoris, a quo tanto tempore aversa miserabiliter errabas, ut ejus imbuta sacramentis, ingressu vitae coelestis digna efficiaris; revertere ad pacem nostrae germanitatis, quam diutius causa dissonae religionis spernendam esse ducebas. Revertere, revertere, ut intueamur te: revertere puritate fidei, revertere operum perfectione, ad Dominicam simul dilectionem, ut oculis animisque gaudentibus, speciem tuae castitatis, quam diu desiderabamus, contemplemur, et copulante ad invicem nos Christi amore, unam domum fidei, ambae in ipso, velut in angulari lapide construamur. Nomen autem Sunamitis nusquam me alias legisse memini; et quidem videtur esse vocabulum alicujus feminarum nobilium, sive proprium, sive a loco derivatum, quae plurima sapientiae, vel speciei, vel virtutis gloria, tempore illo fuerit insignis. Sin vero Sunamitis, ut quidam perhibent, despecta sive captiva interpretatur, congruit hoc nomen Synagogae, cum ob culpam perfidiae a gratia sui recessit auctoris, quae quantum captiva fuit jugo peccati, tantum respectu divinae pietatis permanebat indigna. Sed postulatur reverti Sunamitis, ut per obsequium reversionis ad Dominum mereatur vinculo noxiae captivitatis absolvi, et sui Redemptoris ac Salvatoris digna conspectibus reddi. Admonente autem Ecclesia Synagogam reverti ad gratiam sui Redemptoris, annuens ipse Redemptor devotis illius hortamentis, suum repente sermonem intermiscet, atque exhortationis illius solatia ad effectum, jam perventura esse protestatur. Ait enim:
7.3.1.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VII.
7.3.1.1
Quid videbis in Sunamite, etc.? Ac si aperte dicat, Doles quidem Synagogam diutius fuisse aversam, eamque ad me reverti precaris, et te faciem ejus mihi ornatam intueri delectat. Verum scias quia in proximo est tempus in quo nil in illa priscae infidelitatis atque aversionis, sed sola virtutum ac spiritualium agonum opera cernas. Quid ergo videbis, inquit, in Sunamite, nisi choros castrorum, hoc est, militiam pacis? In choris etenim voces canentium consonant; in castris, amatorum manus dimicant. Quid ergo videbis in ea, nisi choros electorum, qui corde et anima una laudes auctoris sui praedicent? Et iidem sunt chori castrorum, quia serviendo Creatori acies repellunt omnes, ac disturbant inimici. Haec ait, et ad laudandam ipsam Ecclesiam, quam pro salute Synagogae sollicitam esse gaudebat, solita se dulcedine convertit, ita subjiciens:
7.3.1.2
Quam pulchri sunt gressus tui, etc.! Bene autem laudationi illius a gressibus fecit exordium, et in oris gratiam conclusit. Ita namque finivit: Et odor oris tui, sicut malorum; guttur tuum, quasi vinum optimum. Quam supra ab oculis incipiens, superiorum solummodo membrorum videtur commendatione finisse: haec etenim immutatio, et carmini decorem ministrat, et aptum his quae canuntur mysteriis locum praebet: quia enim illam non in otio residere securae quietis, sed ad certamen cernebat praedicationis procedere solere, merito primum gressuum ejus pulchritudinem miratur, id est operum constantiam, per quam exempla virtutum his quos erudiret, volebat praemonstrare. De quibus nimirum gressibus Psalmista precatur Dominum, dicens: Perfice gressus meos in semitis tuis, id est, dirige actus meos in angusto itinere, quo perveniatur ad vitam. Hi autem gressus sunt in calceamentis, cum iidem actus nostri justorum, qui nos ad Deum praecessere, muniuntur exemplis. Calceamur namque ex mortuorum pellibus animalium, cum opera justitiae, quibus priores sanctos indutos esse legimus, etiam nos imitati confidentius ac mundius viam virtutis ingredimur. De quibus calceamentis dicit Apostolus, Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Quicunque enim pacem evangelizat aliis veritatis, prius necesse est ipse gressus operum suorum, et exemplis praecedentium patrum ornet ac roboret, ne videlicet aliam quamlibet vivendi vel docendi viam, nisi eam quae a patribus, imo ab ipso Domino trita est, suis sequacibus monstret, memor illius apostolici praecepti: Imitatores mei estote, fratres, sicut et ego Christi. Sic enim docens, ad illam virtutum sublimitatem ac decorem ascendit, cujus propheta et apostolus meminere, dicentes: Quam speciosi super montes, pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Filiam autem principis eam vocat, illius utique de quo scriptum est: Omnis gloria ejus, filiae regis ab intus. Qui inter alia coelestium donorum promissa, loquitur ei ipse per prophetam: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.-- Notandum autem quia beatus Hieronymus Hebraicae conscius veritatis, contra Jovinianum scribens de filia principis, hoc in loco filiam posuit Aminadab, ubi et hunc versiculum in virgine Deo dicata, intelligi posse declaravit, dicens:« Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab! quod interpretatur, populi sponte se offerentis. Virginitas enim voluntaria est; et ideo gressus Ecclesiae in castitatis pulchritudine collaudantur.» Unde constat multum errare eos qui supra quadrigas Aminadab, super exercitum persequentium Ecclesiam, vel immundorum spirituum, vel hominum interpretantur malorum, cum liquide pateat de ipso principum principe ac de electo ejus populo debere magis intelligi.
7.3.2.1
Junctura feminum tuorum sicut monilia, etc. Solet Scriptura in femoribus successionem significare propaginis. Ait enim: Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum ejus, animae sexaginta sex. Unde in feminibus Ecclesiae recte propago ejus generatio spiritualis, quae per mysterium verbi et lavacrum regenerationis expletur, accipitur. Junctura autem feminum ejus, duorum est concordia populorum. Judaei videlicet et gentilis, ex quibus una fide sociatis universalis Ecclesia perficitur, atque ad finem saeculi et spirituali prole fecundatur et crescit: quae videlicet junctura monilibus assimilatur, quia fides catholica bonorum operum attestatione declaratur. Haec autem monilia fabricata sunt manu artificis, quia virtutum opera, quibus Ecclesia de duobus populis una construitur, ineffabili Conditoris nostri sunt largitate firmata. Ipse est enim artifex de quo dicit apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis; et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemus ambo accessum in uno Spiritu ad Patrem. Et de cujus artificio mirabili Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Cujus artificis in laudem Abraham patriarchae meminit Apostolus, dicens: Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Recte autem post gressus sponsae calceatos junctura femorum collaudatur, quia per ministerium praedicantium perficitur unanima conjunctio credentium populorum: et apte his in locis junctura femorum ad memoriam reducitur, ubi ad fidem collecta in fine Judaea consors utriusque populi, in Christo adunari promissa est. Sequitur:
7.3.2.2
Umbilicus tuus crater tornatilis, etc. Umbilicus, qui est fragilissimum nostri corporis membrum, merito infirmitatem nostrae mortalitatis designat. Et umbilicus noster crater fit tornatilis nunquam indigens poculis, cum conscientia mortalitatis atque infirmitatis nostrae admoniti, calicem verbi salutaris proximis propinare satagimus, ut videlicet nobis misericordiam facientibus, misericordiae coelestis beatitudo recompensetur. Quod etiam de eleemosyna poculi generalis nil obstat intelligi, de qua judex ipse dicturus est: Sitivi, et dedistis mihi bibere. Crater est enim alix major, duas habens ansas. De quo poeta, At ubi prima quies epulis mensaeque remotae, Et magnos crateras statuunt, et vina coronant. Et bene crater hic tornatilis esse perhibetur: tornatura enim caeteris ocius artificiis vas quod operatur impletur, ut videlicet velocitas praestandae pietatis, sive in eos qui terreno, seu in illos qui coelesti poculo, aut etiam utroque indigent, ostendatur, juxta illud Salomonis: Noli dicere amico tuo, Vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Sed et hoc dicendum, quod supra commemoravimus, tornatura reliquis est inenarrabilior artibus, quia nimirum ex seipsa sibimet regulam profert, per quam disciplinabili rotunditate opus quod agit perficiat, atque ideo recte simplicitatem veraciter piae mentis, quae pura intentione eleemosynam facit, insinuat. Qui enim ob id sitienti poculum tribuit, ut sibi aequus remunerator abundantiam largiatur poculi terrestris, vel ideo calicem verbi porrigit errantibus, ut sibi copia scientiae majoris, in qua hominibus mirandus appareat, a Domino praebeatur; non umbilicus crateri tornato, sed aliis ferramentis facto adaequatur, quia facere jussus opus misericordiae, non rectam atque inenarrabilem sustentandae suae fragilitatis mercedem a Domino, sed temporaneam requirit. Potest quoque umbilicus sponsae crater tornatilis nunquam indigens poculis, pro eo dictus accipi, quod Ecclesia, vel anima quaeque sancta, quanto se fragiliorem meminit, atque ab ea quam in futuro sperat, immortalitate atque incorruptione adhuc longe distantem, tanto solertius sese continuis verbi Dei poculis reficere, et in ejus amore calefieri curat, dicens illud Psalmistae: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est!
7.3.2.3
Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Venter eamdem quam et umbilicus, mortalitatis nostrae conditionem designat: Nam et ipse certissimus est ac maximus nostrae judex imbecillitatis, qui quotidiana refectione corpus nostrum, ne deficiat, recreat, donec fiat illud quod promissum tenemus: Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet. Venter ergo noster sicut acervus est tritici, cum memores nostrae fragilitatis, fructus operum bonorum, quibus perpetuo reficiamur, in praesenti nobis vita praeparamus. Bene autem acervum tritici, et non absolute copiam tritici dicit, ut exsurgentia in altum crementa virtutum designet. Et quoniam acervus ab imo latior exsurgens, angustior in summo fieri consuevit, recte haec figura bonis nostris congruit actionibus, quae quo altiores sunt merito, eo pauciores sui operarios inveniunt. Plures enim videas qui de possessionibus suis eleemosynas praebeant indigentibus, quam qui possessa cuncta relinquant; plures bonos conjuges quam coelibes; plures corporalibus abstinentes illecebris, quam pro veritate animas ponentes. Et bene idem acervus tritici vallatus esse liliis asseveravit, ut omnia quae agimus bona videndae charitatis aeternae gratia geramus, neque aliquis in aream nostri cordis hostilibus insidiis pateat ingressus, cum universa nostra opera intuitu supernae retributionis undique praecingimus. Possunt quoque in acervo tritici ea quae in pauperes Christi facimus eleemosynarum opera intelligi, de quibus ipse dicit: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et bene post craterem poculis abundantem membra sponsae acervo assimilantur tritici, ut et post potum simul et panem pauperibus eam dare signetur: quod quidem de spirituali et de corporali refectione valet accipi, id est de his quibus errantis proximi mentem instruimus; nam et ipsa spiritualis instructio in quibusdam poculum, in quibusdam verbis habere panem vitae cognoscitur: habet enim poculi similitudinem in apertis, panis autem in mysteriis. Poculum porrigit in his quae facillime, mox ut audiuntur, intelligi queunt, neque aliam expositionem requirunt, ut est illud: Non occides, non furtum facies; non falsum testimonium dices, et Diliges proximum tuum sicut teipsum. Tribuit panem, cum ea suis auditoribus verba committit, quae difficiliora intellectu, sicut cibus in viscera nostra mandendo, ita ad interiora nostri sensus exponendo perveniunt, qualis est tota carminis hujus series, quale illud legis; Memento ut diem sabbati sanctifices, ubi mystice admonetur ut lucem gratiae spiritualis, in qua nobis sola vera est requies, sanctificemus, id est, sancto et casto in corde, ut accipimus in die redemptionis, semper intemeratam custodiamus. Haec ergo et hujusmodi verba, ad quorum intelligentiam cum labore expositionis attingimus, acervo tritici recte comparantur, qui non parvo labore molendi, serendi, coquendi atque mandendi ad usum nostrae refectionis perducitur; at planiora crateri nunquam poculis indigenti merito conferuntur, quia et abundant in Scripturis aperta Dei praecepta, sive promissa, et haec, sicut potus sine mora, vel labore bibi, ita mox audita possunt intelligi, atque intellecta ad augmentum nostrae salutis, quasi in ventre memoriae, servari. Potest in sponsae, immaculatus divini fontis uterus, de quo in novam renascimur creaturam, aptissime figurari: qui sicut acervus est tritici, vallatus liliis, quia nimirum omnes quos in Christo regenerans consecras, bonis insistere operibus, et hoc solo gloriae coelestis intuitu docet. Sicut acervus est tritici, quia eos quos abluit a peccatorum omnium paleis emundat, et per secundam generationem illi conformes facit, qui de semetipso ait, Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Vallatus est liliis, quia quos ab implicamentis peccatorum, cum quibus carnaliter nati erant, absolvit, hos etiam charismatum ornat et confirmat luce coelestium.
7.3.2.4
Duo ubera, etc. Diximus abundanter de hoc versiculo supra; sed nunc paucis commemorandum quod recte post ventrem sponsae ubera commendet, quia nimirum sancta Ecclesia parvulis suis, quos de sacrosancto aquae salutaris utero in Christo generat, lac de nutrimento neophytorum doctrinae mollioris immulget, donec eos paulatim ad percipiendum panem sapientiae sublimioris erudiat. Ubera ergo Ecclesiae sunt illi qui parvulos ejus, hoc est, nuper in fide renatos, instituunt: quae bene cum additamento duo esse memorantur, quia ex duobus nimirum populis, Judaeorum scilicet et gentium, fons salutaris, quos abluit, et coelesti mysterio parit, colligit. Bene duobus hinnulis capreae comparantur, quia ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt veri doctores quod praedicant. Bene iidem hinnuli gemelli esse perhibentur, quia ipsa testamenta uno eodemque sunt edita auctore, ab illo videlicet de quo Ecclesiastes ait: Verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Duo sunt ergo ubera sponsae, sicut duo hinnuli gemelli capreae, quia doctores neophytorum non sua propria illis praedicant, non adulterant verbum Dei; sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquuntur, ipse est pastor unus, qui de duobus ovium gregibus unum implet ovile; cujus accensa desiderio superius sponsa clamat: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipse magister unus magistrorum, quia discipulis suis, nostris autem magistris, praecepit dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eas servare omnia quaecunque mandavi vobis. Cui etiam capreae nomen jure ascribitur, quia videlicet mundum est animal, visu et cursu insigne, ungulam findens, et ruminans, et quod, ut omnia munda quadrupedia, cornibus armatum. Si enim hujusmodi naturae sancti merito aptantur, quia et fissam habent ungulam in discretione boni et mali, et ea quae discernant a malis, bona suaviter loqui, ac velut ruminare consueverunt, qui oculus sibi cordis longe dirigere, id est, ad speculanda de terris coelestia bona didicerunt; qui cursu proprio virtutum callem alacrius penetrare desiderant, qui munditiam mentis et corporis, per gratiam sui Conditoris sese accepisse laetantur, qui fiducia fidei, adversus mundi hujus fortitudinem erecti, Deo dicere solent: In te inimicos nostros ventilabimus cornu, quanto magis ipsius significationi hujus natura convenit animantis, qui haec eadem virtutum dona, et in se cuncta possidet, et illis secundum mensuram suae donationis tribuit:
7.3.2.5
Collum tuum sicut turris eburnea. Quia per collum, et vox et loquela procedere, et esca, per quam omnia corporis membra reficiunt, solet intrare; merito per collum, sicut ut supra admonuimus, doctorum forma designatur, qui totum corpus Ecclesiae et voce exhortationis confirmant, et vitae alimoniis recreant. Quod videlicet collum, sicut turris est eburnea, quia doctores, et ornatum sanctae Dei civitati, id est, Ecclesiae praestant et robur et pulchritudinem suae vitae. Quia huic mundo jam mortui esse probantur, cunctis se videntibus velut ebur ostendunt; et civitatem Dei, quasi turris eminens atque inexpugnabilis ab universorum hostium incursione defendunt. Cum enim dicunt, quia arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem, extollentem se adversus scientiam Dei, quasi turrem se in munimentum sanctae civitatis positos esse comprobant; et cum idem Paulus suam suorumque cooperatorum vitam describens ait: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam, Christo crucifixus sum, cruci eboris sibi qualitatem, id est, ossis mortui quidem, sed praecipua pulchritudine insignis inesse significat.
7.3.2.6
Oculi tui sicut piscinae in Esebon, etc. Iidem sancti praedicatores, qui ob alimentum verbi, collo erant sponsae comparati, designantur etiam in oculis; hoc inspectionem arcanorum, quae in occulto discunt ipsi, ut ea possint in aperto proloqui, et per ea quae secreta meditatione perceperunt, manifestum sanctae Ecclesiae nutrimentum docendo ministrent. Hi autem oculi recte piscinis adaequantur in porta civitatis Esebon constructis. Quam etiam civitatem ob incolarum abundantiam, filiam multitudinis appellat, quia sicut eaedem piscinae, confluentibus ad se civibus, continuam solebant praebere aquarum copiam, ita praedicatores fluenta doctrinae suis auditoribus praebere non cessant, quibus scilicet fluentis tantum ipsi intus semper adimplentur, quantum piscinae venis viventium abundant aquarum. Concinit autem his piscinis illa quondam famosa Jerosolymis probatica piscina, in quam descendente secundum tempus angelo movebatur aqua, et qui primis e languentibus descendisset, unus sanabatur, quia nimirum unus Deus, una fides, unum baptisma; quod, descendente in fontem vitae Spiritu sancto, unum fidelium populum abluit charismate secundae regenerationis, quae bene probatica piscina, id est, pecualis dicitur, juxta litteram scilicet indicans quod hostiae in ea a sacerdote lavari solebant; typice autem exprimens quod in aquis regenerationis ablui decet eos qui ad sanctum altare producendi et in hostiam sunt Deo offerendi. Apte vero Esebon in typum Ecclesiae ponitur, sive propter nomen, quia cingulum moeroris interpretatur, seu quia quondam fuit Seon regis Amorrhaeorum, et illo occiso, tentata est a filiis Israel. Constat enim quia Ecclesia quondam mancipata erat imperio diaboli, regis videlicet omnium iniquorum, sed, excluso atque renuntiato, facta est civitas sui Redemptoris. Et nunc nomen Ecclesiae, quae prius gentilitas vocabatur, accepit, cum pro lasciva fluxaque laetitia saeculi hujus cingulo moeroris saluberrimi se constrinxit: cingulo videlicet, ut lumbos suae mentis ab immunditia omni cohiberet; cingulo autem moeroris, ut a temporalibus gaudiis externa prorsus et aliena effecta, fiducialibus fixa in coelis, gaudia se accepturam esse speraret. Haec autem civitas, id est, Ecclesia, quae et filia multitudinis, ob abundantiam concurrentium ad fidem populorum, vocatur, habet in porta sua piscinas, quibus oculi assimilantur sponsae, quia nemo potest eam ingredi, qui non prius aqua doctrinae salutaris aspersus, qui non lavacro undae regenerationis emundatus, qui non potu vivifici fontis fuerit consecratus. Quod apertissime et pulcherrime figurabatur in tabernaculo vel templo Salomonis, in quorum introitu labrum vel mare aeneum erat positum, ubi ingressuri sacerdotes manus suas pedesque lavarent; certi utique causa mysterii, quia lavacrum nobis doctrinae coelestis, quia fontem regenerationis Dominus procuraret; quo initiati, vel praesentis societatem Ecclesiae, vel mansionem aeternae domus ejus, quae est in coelis, possemus ingredi.
7.3.2.7
Nasus tuus sicut turris Libani, etc. Quia per nasum odores solent fetoresque discerni, dispensatores verbi Dei, qui supra certas ob causas mulieribus collo et oculis Ecclesiae fuerant designati; nunc etiam causa saluberrimae discretionis, quae a patribus mater esse virtutum probatur, designatur in naso, quia nimirum quasi per offaciendi officium caeteris amplius, dignoscere sufficiunt, in quibus actibus sive sermonibus bonus odor Christi flagret, quive lethiferum pravitatis exhalent fetorem: nam et multum sollicita, sive doctor, seu quisque fidelis discretione opus habet, ne si forte vitia sub virtutum habitu pallient, ne quid lupinum sub veste gerant ovina, ne astutia prudentiae, ne tenacitas parcimoniae, ne vindicandi libido justitiae, ne duritia fortitudinis, ne assumpta specie constantiae pertinacia stultorum fallat. Unde recte doctores, recte quique electi, qui hanc acceperunt a Domino gratiam, ut odores virtutum a putoribus valeant secernere vitiorum, sicut turris esse dicuntur Libani, quae respicit contra Damascum, quia eminentissimum in sancta Ecclesia locum tenent, et cautissimo semper oculo mentis adversum insidias antiqui hostis invigilant. Libanus etenim mons quia Dominum Salvatorem et Ecclesiam ejus signet jam saepe dictum est. E contrario autem Damascus, quia civitatem diaboli, id est, reprobam vel angelorum vel hominum multitudinem figuraliter indicet, luce clarius est: erat enim haec metropolis Syriae totius, et reges habens impiissimos ac fortissimos, qui ut merito diaboli typum portarent, crebra Dei populo bella et captivitates inferebant, quae manifeste tentationes atque insidias diaboli, quibus Ecclesiam indesinenter impugnat, figurarent. Sed et hoc quod Damascus sanguinis potus sive sanguinis oculus dicitur, congruit eorum significationi qui illecebris carnis delectantur et sanguinis, in quibus et ipsa sanguinis effusio, quae innocentibus infertur, annumeratur. Congruit et daemonum perversissimae intentioni, qui spiritualiter nos trucidare, et vitam nobis aeternam, quam habemus in Christo, tollere laborant. Contra quos utrosque Psalmista Dominum precatur, dicens: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Quicunque enim stabilitus fortiter in Christo, sedula se suosque cautela circumspicit, ne hujusmodi bellis, quae sive palam per homines, seu per diabolum occulte ingeruntur, superari valeant; merito talis nasus appellari potest sponsae Christi, et esse similis turri quae ad prospectum Damasci in Libano sit monte constructa, quia discernendi peritus ac vita sublimis, continuis procurat excubiis ne quando Ecclesia repentinis malorum incursionibus turbetur.