Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Cantica canticorum
BedaCant 8 · 8455-alexincMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8455 Alexinc
8.1
LIBER SEXTUS
8.1
Caput tuum ut camelus, etc. In capite sponsae recte mens accipitur animae fidelis, quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur: Unde etiam ipsae cogitationes, quae innumerabiles omnibus horis ac momentis humana de mente prodeunt, apte figurantur in comis. Quod autem de una anima electa dicitur, hoc de tota Ecclesia intelligendum prudens lector meminerit, quia etsi meritis differt multitudo credentium, unum tamen cor et animam habet, in quantum una eademque fide, spe, ac dilectione omnes ad superna atria anhelant. Narrat autem Scriptura quod Elias in monte Carmelo flexis genibus oraverit, et post longam siccitatem a Domino pluvias impetraverit. Unde caput sponsae ut Carmelus est, quia corda electorum et sublimia sunt per conversationem, et Domino in se ascensum praebent per quotidianos virtutum profectus. Elias namque Deus Dominus dicitur, qui in his orat Patrem, et velut arentibus arvis pluvias de coelo evocat, quia haec ad orandum Deum invisibiliter accendit, et per eorum preces ac merita saepius mundo periclitanti sua dona largitur. Nomen quoque Carmeli, quod interpretatur scientia circumcisionis, capiti sponsae, id est, menti ecclesiasticae convenit, quae bene novit non se in carnali, sed spirituali circumcisione debere gloriari, de qua et Apostolus ad Galatas multa disputat, et propheta docet, dicens, Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum. Hanc habere scientiam Judaei detrectabant, cum de sola sibi quae foris est circumcisione plauserant. Et propterea caput ut camelum habere nesciebant, quia mentem in infimis et in carnis gloria posuerant. Unde merito voce beati protomartyris Stephani objurgantur, dicentis: Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Et comae, inquit, capitis tui ut purpura regis juncta canalibus. Comae capitis sponsae, ut diximus, cogitationes sunt animae fidelis; purpura autem regis Dominicae passionis imitationem significat, cui jure coma capitis sponsae confertur, quia omnis electorum cogitatio fidei sanctae crucis munitur, universa cordis eorum intentio ad patiendum pro Domino, ut cum illo resuscitari mereantur, prompta existit. Quod autem purpura eadem vincta canalibus dicitur, vel ita accipiendum est quod fucata jam vellera, priusquam nentur, in canalibus distincta serventur, vel quae misso in canalibus sanguine muricis, lana ipsa fucanda est, ibidem per partes distincta, et singillatim vincta tingatur. Incisi enim ferro murices, id est, cochleae maris, quae et conchylia vocantur, lacrymas purpurei coloris emittunt. Quibus collectis tinctura purpurea conficitur. Quod utrumque unum eumdemque sensum mystice gignit. Canalis[ canales] quippe, qui purpuram regis suscipiunt, praecordia sunt fidelium Christi; lana autem, quae ob id accipiendum colorem purpureum in canalibus vincta mittitur, ut post tincturam in ornamentum regis assumatur, ipsa est humilitas, mitissima ac blandissima conscientiae fidelis, quae per passiones et opera justitiae in aeterni regis habitum proficit. Quotquot enim in Christo, inquit, baptizati estis, Christum induistis. Haec autem lana vincta canalibus, purpureo colore fucatur, quia fixa et quasi religata in corde electorum virtus humilitatis continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam tribulationum temporalium animatur, per quam ad consortium possit regni pervenire Dominici. Quod autem diximus vinctam canalibus purpuram, ita posse intelligi quod fucata jam murice idonea vellera, priusquam in fila deducantur, in loculis distincta custodiantur, ad figuram altioris pertinet virtutis, quia scilicet eorum exprimit humilitatem qui ita jam sunt pro Domino crebris tribulationibus exercitati, ut constet eos nullis adversitatum pressuris posse superari. Aiunt enim perfectam purpurae tincturam nullo unquam sole, nulla aquarum aspersione pallescere, ac semel acceptum perdurare fucum solere. Comae igitur capitis sponsae, ut perpura sunt regis vincta canalibus, cum cogitationes devotis Deo cordibus praeparatae etiam existunt ad moriendum pro Christo, ut mereantur regnare cum eo, quam videlicet purpuram prolatum e canalibus in summi regis faciunt ornatum, cum data occasione patiendi, quid in eo corde gesserint, ostendunt, fortiter ob gloriam sui Redemptoris, et adversa quaeque saeculi, ipsam quoque, si contigerit, mortem subire parati. Quod bene in Actibus Apostolorum Lydia illa purpuraria figurabat, quae cum fuisset timens Deum, prima cum domo sua praedicante in Macedonia Paulo credidit et baptizata est, eumque et prius sibi verbum fidei praedicantem, et postmodum ab infidelibus verbera et carceres et vincula perpessum suo recepit hospitio. Designabat namque et arte et credulitate et obsequio suo Ecclesiam de gentibus, quae imbuta confessione Dominicae passionis, et ipsa pro hac sanguinem fusura, et expulsam ab infidelibus doctrinam apostolorum intimo esset corde receptura.
8.2
Quam pulchra es, etc.! Supra in laude sponsae dicitur, Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Ibi ergo cum pulchritudine et decore, terribilis ut acies ordinata dicitur; hic pulchra et decora in deliciis esse perhibetur. Quantum vero ad humanam consuetudinem, difficile est unam eamdemque personam et in deliciis ducere vitam, et terribilem esse ut aciem castrorum ordinatam, quia nimirum deliciae mentem, quam molliunt, bellicis rebus intendere non sinunt. Sed ubi spirituales sunt deliciae, id est, ubi desiderium aeternae dulcedinis fauces replet animi, ibi terribilis fit hostibus anima spiritualibus, eorumque tela omnia quasi acies castrorum ordinata elidit; imo quo tenacius saporem internae satietatis percipit, eo terribilior existit eis qui supernae gloriam dulcedinis, ad quam creati sunt, amaritudine superbae tyrannidis funditus perdiderunt. Et bene cum sanctae animae amator suus dixisset, Quam pulchra es, quam decora! id est, quantum ex fide et opere perfecta, continuo subdidit, Charissima in deliciis. Convenit namque ut charissima sit Domino anima quae coelestibus cernitur vacare deliciis, quia nimirum quanto amplius mens pura cibum vitae degustat, tanto majore illius charitate ignescit, et quo ardentius superna diligit, eo perfectius ab ipso supernorum bonorum auctore ac largitore diligitur. Charissima est igitur Domino anima sancta in deliciis, quia dum internae gaudia refectionis ardenter esurit, amor in ea sui Conditoris augescit; et quoniam hujusmodi anima non parum etiam in certamine vitae praesentis praegustat gaudia futurae retributionis, recte subditur:
8.3
Statura tua assimilata est palmae, etc. Statura quippe Ecclesiae rectitudo est bonae operationis ejus, quia ad terrenam concupiscentiam incurvari despiciens, totam se ad coelestia promerenda sustollit. De qua monet Apostolus dicens, Vigilate, state in fide, viriliter agite. De qua et ipse Dominus, Ego Dominus, qui erui vos de servitute, qua opprimebant vos Aegyptii, ut incederetis recti. Palma autem manus victricis ornata est. Sed et apud antiquos, quicunque in certamine vicissent, palma coronabantur. Statura ergo sponsae assimilatur palmae, cum erecta in amorem supernorum omnis intentio fidelium, meditatur interim in acie consistens bravium illud, quo victrix finito agone donanda est. Item quia palma inferioribus aspera videtur, in summo autem pulchritudinem et fructus suavitatem ostendit, merito huic statura assimilatur Ecclesiae, sive animae cujusque fidelis, quae asperos pro Domino portat in terra labores, sed mercedem a Domino gratissimam se accipere sperat in coelo. Aspera est palma juxta terram, quia persecutionem patiuntur propter justitiam electi. Pulchra est et dulcis in summo, quia gaudent in pressuris et exsultant, scientes quoniam merces eorum copiosa est in coelis. Item quod palma diuturnis est vestita frondibus, et folia sua sine successione conservat, quis non videat quia typum teneat staturae fidei, quae, variante statu saeculi labentis, eadem semper verba rectae confessionis, quasi folia nunquam reditura, lapsura retinet, et eamdem operum perfectionem, quae ab initio coepit, quasi decorem palmarum usque ad finem saeculi in electis suis intemerata custodit? Et ubera, inquit, tua botris. Ubera, ut saepe dictum est, Ecclesiae sunt doctores, cum lac primae eruditionis parvulis Christi ministrant. Sed eadem ubera botris assimilantur, cum ipsi doctores eis quibus prima incarnationis ejus sacramenta commiserant, etiam divinitatis, qua aequalis est Patri, arcana revelant; et qui antea dixerant, Nil judicamus nos scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum; iidem postmodum fortiora capientibus dicunt, Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Vel certe ubera Ecclesiae assimilantur botris, cum magistri veritatis uno eodemque tempore et magna magnis auditoribus Scripturarum sacramenta vel praecepta aperiunt, et parvulis sensu, quae capere possunt, vitae alimenta committunt. His dicentes, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; non homicidium facies; non adulteraberis; non facies furtum; non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem tuam; et, diliges proximum tuum sicut teipsum; illis autem, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et caetera hujusmodi. Sed et haec ubera adaequantur botris, quia dicit Apostolus, Sive enim mente excedimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis. Uberum namque officium gerunt, cum sua dicta infirmis, prout audire valent, temperant; conferuntur autem botris, cum mente excedentes, ad sublimia inebriantur ab ubertate domus Dei, illius videlicet domus Dei quae non manufacta, sed est aeterna in coelis. Verum quia sancti quique, omne quod bonum habent, hoc superna gratia largiente perceperunt, recte subditur:
8.4
Dixi, Ascendam in palmam, etc. Sola namque causa est ut ubera Ecclesiae botris adaequentur, quia Dominus in eam ascendere, suaque eam gratia donare dignatus est. Ut enim doctores et humilia parvulis, et sublimia praedicent perfectis, ut et condescendant ac temperantes sint rudibus, et ipsi in contemplatione coelestium sublimiter debrientur, non hoc sui meriti, sed est doni coelestis. Dictum est autem supra de Domino, Dilectus meus descendit in hortum suum; et nunc ipse dicit, Ascendam in palmam. Eadem autem Ecclesia, sive anima perfecta, hortus Domini, quae et palma est. Sed distat inter ascendere et descendere Dominum in illam: descendit namque in illam, dum coelestem ei gratiam desuper mittit, qua ut ipsa coelestis possit effici, atque ad superna transferri; ascendit vero in eamdem, cum cognitionem suae majestatis fidelibus magis magisque revelat, cum amorem patriae coelestis proficientibus eis, quasi quibusdam gradibus ad alta tendentibus inspirat; cum eis, quibus prius dicebat, Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Quia servi inutiles sumus, potiora donans adjecerit, Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos. Et iterum: Ite, nuntiate fratribus meis. Descendit ergo in hortum suum Dominus, cum coelestia dona fidelibus largitur; ascendit in palmam, cum augmenta virtutum proficientibus eisdem electis suis, donec eos ad perfectum provehat, dignanter impendit: de quibus virtutibus apte subjungitur:
8.5
Apprehendam fructus ejus. Apprehendit namque virtutes animae fidelis, ut eas saluberrimo suae compunctionis attactu, ampliori semper benedictione fecundet. Possunt etiam fructus palmae singuli quique electorum accipi, quos Domino Ecclesia, palma videlicet sua gignit; quos nimirum fructus apprehendit, cum suos in fide sua et dilectione confortat, et ne unquam possint deficere, sua illos ad perfectam vitae maturitatem protectione tutatur, juxta illud Psalmistae: Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me. Potest autem in eo quod sequitur, Et erunt ubera tua sicut botrus Cypri, etiam hoc intelligi, quod hi qui parva quae norunt benevole ac simpliciter annuntiare proximis, non negligunt, interdum potiori sapientiae munere debrientur; et hoc ascendente in palmam Domino, ac fructus ejus apprehendente, quia nisi ejus gratia profectum nobis tribuerit, nisi corda nostra illius gratia munierit, nec magna habere, nec parva bona valemus. Apte autem palmae nomine etiam victoriosissima valet crucis arbor designari, cui jure statura sponsae assimilatur, quia sancta Ecclesia per passionem sui Redemptoris, ut recta et stabilis et immobilis consistere possit, erigitur. Jure huic comparatur, quia et qui Dominicae incarnationis tempora praecesserunt, sancti mysteria passionis ejus vel prophetando, vel etiam patiendo signabant, et nostri temporis sancti eumdem sacrosanctae passionis triumphum, omnes quidem credendo ac confitendo, plurimi autem etiam moriendo clarificant. Quod autem ait sponsus, Dixi, Ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus, illo aevo congruit quando Salomon haec canebat, cum se Dominus crebris prophetarum vocibus promitteret ad redemptionem generis humani in carne venturum; cum se ascensurum in arborem praedicaret, sponsae suae moriens, destructo mortis imperio ad vitam victor rediret. Fructus autem palmae, quos se apprehensurum dixit esse, posteriores sunt gloriae quae crucis sequebantur ascensum, hoc est claritas resurrectionis et ascensionis ejus ad coelos, adventus sancti Spiritus, et salus mundi credentis. Cui sensui convenit apte quod sequitur:
8.6
Et erunt ubera tua, etc. Quia nimirum ipsi primi doctores Ecclesiae, id est, apostoli, completa passione ac resurrectione ejus, majorem multo quam eatenus habuerint scientiam doctrinae salutaris acceperunt, cum apparens post resurrectionem aperuit illis sensus, ut intelligerent Scripturas; cum, misso desuper Spiritu, notitiam illis omnium tribuit linguarum; quando ab irridentibus falso dictum est quia musto pleni sunt isti. Sed illi veraciter sicut botri vineae erant affecti, quia spiritualium erant charismatum gratia refecti, completa veraciter sententia, qua dicebat quia vinum novum in utres novos mittendum est, et ambo conservantur. Utrique autem sensui congruit apte quod sequitur:
8.7
Et odor oris tui sicut malorum, etc. In odore quippe oris fama bonae locutionis, in gutture vero ipsum vocis Deo deditae officium. Utrumque autem in Ecclesia catholica, utrumque in anima quaque electa laude dignum est, quia et vox ipsa, quae praesentes instruit, et fama loquelae, quae ad absentes, sive per litteras, sive per eos qui audiere, pervenit, plena esse probatur virtutis et gratiae. Quod autem odorem oris et gutturis sponsae malis ac vino comparat optimo, ita potest distingui, quod mala totam vim in ipsa novitate retineant, vinum vero pretium de vetustate consequatur. Ideoque recte utrique huic speciei vox Ecclesiae loquentis, et fama conferatur, cujus et principium et perfectionem constat esse mirandam. Item quia major est virtus et fragrantia vini optimi quam malorum, recte dicitur: Et odor oris tui sicut malorum. Guttur tuum quasi vinum optimum, praestat gratiae malorum. Tantum praesens allocutio sanctae Dei Ecclesiae praecellit famae, quam de illa potest audientium sermo disseminare. Hactenus autem dicta laude sponsae, ubi ad hoc ventum est ut guttur ejus sicut vinum esse optimum diceretur, rapuit illa verbum de ore sponsi, et ipsa hoc potius magno ducta amore compleri satagit. Intellexit namque quia vocabulo vini optimi verbum designaret Evangelii, in quo solo salus esset aeterna credentibus, et ait:
8.1.1
Dignum dilecto meo ad potandum, etc. Vinum, inquit, optimum, cui guttur meum comparavit, dignum est ipsi dilecto meo ad potandum, quia verbum Evangelii, quod in ore meo ponere dignatus est, tantae est sublimitatis, quae non per alium quempiam quam per ipsum dilectum suum sponsum ac Redemptorem meum mundo debeat praedicari. Ipse quippe primus in carne apparens per mysterium regenerationis humano generi iter coeleste aperuit; ipse sacramentum suae passionis, resurrectionis, ascensionis, quo mundus salvaretur, prius praedicavit, ac deinde praedicandum suis fidelibus reliquit; ipse calicem salutaris potavit, ac sic potandum Ecclesiae porrexit. Neque absurde positum debet videri, quod dicitur, Labiisque et dentibus illius ruminandum, cum de vino dicatur. Constat autem, quia ruminatio cibo potius quam poculo convenit. Figurate enim loquens labia dilecti et dentes appellat doctores sanctos, ut supra probatum est, quia vinum optimum quod ipse potavit ruminant, cum verbum gratiae quod docent crebro meditatu scrutari ac sibimet alterutrum conferre laetantur. Quidam hoc responsum Ecclesiae ad sermonem Domini ita subillatum intelligunt, ut cum ille laudans eam dixisset, Guttur tuum, id est, suavitas tuae confessionis, quasi vinum optimum, statim ipsa annuens verbis ejus adjiceret, Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ruminandum. Ac si aperte diceret: Jam multum cupio ut dilectus meus solerti examine affectum ac sinceritatem mentis, quam erga eum habeo, dijudicet. Confido enim quia etsi tanta hanc discussione examinet, quanta examinare solet potum sive cibum, quia hunc sollicitus gustare vel masticare studuerit, jam dignam eam suis laudibus comprobabit. Hinc enim primus Ecclesiae pastor interroganti se Domino respondit, Tu scis quia amo te; et iterum: Tu omnia scis, tu scis quia amo te. Cui videlicet dilecto adhuc ex magno ejusdem charitatis ardore subjiciens, ait:
8.1.2
Ego dilecto meo, etc. Ego dilecto meo, et non alteri. Cui totum meae servitutis ac devotionis munus impendo. Et ad me conversio ejus, ut et me interim mortali in vita, ne laborando deficiam, ne lampadas absque oleo, id est, ne bona opera sine charitate feram, praesentia sui semper respectus adjuvet, et in finem ad immortalia secum gaudia thalami coelestis introducat. Potest hoc quod ait, Et ad me conversio ejus, ex Synagogae specie, hoc est, plebis illius quae incarnationis ejus tempora praecessit, specialiter prolatum intelligi: quae cum eum superius spondentem audisset, Dixi, ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus, id est, ascendam lignum crucis, in quo moriar, et resurrectionis fructus capiens, credentibus eos qui ad vitam aeternam nutriantur, praebebo, merito gratulabunda protestatur, Ego dilecto neo, et ad me conversio ejus, ea videlicet ut qui invisibili mihi praesentia semper adesse consueverat, ipse in mea quoque mihi natura et habitu apparere dignetur. Utriusque autem temporis amatoribus conveniunt apte quae sequuntur:
8.1.3
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, etc. Nam et priores sancti plurimum desiderabant venire Dominum ad salutem generis humani. Unde et precantes aiunt, Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Desiderabant illum egredi in agrum, id est, eum qui invisibilis erat apud Patrem, mundo apparere visibilem, juxta illud Habacuc, qui more prophetico futura quasi jam facta canebat, Existi in salutem populi tui, ut salvos facias Christos tuos. Optabant et ipsi egredi cum illo in agrum, ut gratiam Evangelii, quam a longe aspicientes et salutantes, venturam praedicabant, praesentem saeculis nuntiarent. Cupiebant cum illo in villis commorari, hoc est etiam paganis verbum fidei committere. Quis enim nesciat paganos Graece a villis nomen trahere, eo quod longe sint a supernae civitatis habitatione, vel etiam cognitione remoti? Quid autem putas Isaias, Jeremias, Joel, et caeteri prophetae, qui ante dispensationem futuri in carne Christi prophetantes, tot pro ejus praeconiis adversa pertulerunt, quanta agerent, si eos cum ipso in carne vivere contigisset? Ea quoque quae sequuntur non pauca fidelibus antiquorum sanctorum votis multum decenter aptantur. Sed et nostri temporis Ecclesia pari fervens affectu, merito proclamat, Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum; qui assumptum pro mea sospitate hominem elevans, ad coelos in Patris dextera collocasti, rogo per divinae praesentiam gratiae, ad me crebrius venire digneris. Agrum quidem meum, in quo bonum semen sevisti, excolere jubes, id est, in mundum universum Evangelium quod dedisti praedicare praecipis; sed quia sine te nil possum facere, obsecro, mecum egrediaris in agrum, id est, ubicunque locorum me verbum praedicare vis, cooperator mihi et adjutor existas. Legimus ipso dicente, quia adveniente die judicii, duobus in agro operantibus unus assumetur, et alter relinquetur. Assumetur autem ille qui Domino cooperante agrum vel sui vel fraterni cordis excolebat; qui vero fructus vel doctrinarum vel actionum bonarum a sese habere confidebat, merito relinquetur ab eo cujus auxilium flagitare neglexerat. Commoremur in villis, etiam exterorum corda docendo adeamus; neque haec transeundo visitemus, sed hactenus in his commoremur, donec ea de paganis urbana, de exteris ac peregrinis domestica nobis, imo propria reddamus.
8.1.4
Mane surgamus ad vineas, etc. Sic commoremur in villis ut ad excolendas quoque vineas surgamus; sic in his qui jam ad fidem conversi sunt, mansionem faciamus, ut etiam alios in quibus manere possimus evangelizando acquirere curemus. Et bene dictura, Surgamus ad vineas, praemisit, Mane; Mane enim dicit ipsum verae lucis exortum, per quem de potestate tenebrarum mundus ereptus est. Mane ergo, inquit, surgamus ad vineas; ac si patenter dicat: Quia noxa priscae infidelitatis abscessit, quia lux Evangelii coruscantis jam apparere incipit, surgamus, quaeso, ad vineas, id est, ad Ecclesias per orbem Deo instruendas operam demus.
8.1.5
Videamus si floruit vinea, etc. Floret vinea, cum Ecclesia prima fidei et confessionis, prima rudimenta percipit. Flores autem fructus parturiunt, cum fides et confessio sanctorum prompta efficitur, ad exercenda etiam opera justitiae, ne fides eorum sine operibus otiosa inveniatur esse, vel mortua. Florent mala punica, cum hi qui in fide et recta operatione profecerint, desiderium patiendi pro justitia percipiunt: mala enim punica, quia sanguinei videntur esse coloris, apte passionem, vel Domini Salvatoris, vel fidelium ejus figuraliter exprimunt. Recte autem in singulis his sponsa dilecti sui praesentiam requirit, dicens: Egrediamur in agrum, commoremur in villis, surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, et caetera; quia nullatenus Ecclesia, vel ad bene operandum egrediendo procedere, vel in exercitio bonae operationis persistendo commorari, vel salutem ac propositum bene agendi assurgere, vel animas auditorum suorum, quantum profecerint, discernere sufficit, sine ejus gratia qui coelum ascensurus promisit, Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Quod si haec a persona antiquorum justorum dicta accipere voluerimus, potest appellatione mane, ubi ait, Mane surgamus ad vineas, ipsum Dominicae incarnationis tempus designatum non incongruenter intellig; desiderabant enim multi prophetae et justi videre tempora quae apostoli viderunt; cupiebant usque ad novam adventus illius lucem, si posset fieri, in carne perdurare, ut possint ipsius in carne docentis, et auscultare sermones, et adhaerere promissis, ipso praesente in carne de ipso postea credituris facere sermonem. Caetera eodem quo superius sensu possunt accipi, Ibi dabo tibi ubera mea, ibi videlicet ubi ad videndas vineas et mala punica, si florerent, aut fructus parturiant, venerimus. Ubera autem Ecclesiae doctores constat esse parvulorum illius, quae nimirum ubera Domino dat, cum in ejus obsequium praedicatorum suorum, et facta exhibet et verba, ut sicut parvulos sedula intentione lactare solent nutrices, ita illi taliter se agere studeant, quatenus aspectu pariter et auditu, hi qui rudes sunt adhuc, in Christo proficere valeant, atque ad robur usque spiritualis pertingere juventutis, dignique fiant quibus beati Joannis voce dicatur, Scripsi vobis, juvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Recte autem Ecclesia, cum deprecata esset Dominum, dicens, Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, et caetera quae sequuntur; ita conclusit, Ibi dabo tibi ubera mea: ac si aperte diceret: Idcirco te tantopere deprecor, ut spiritualem mecum ineas laborem, quo et novos tibi populos semper acquirere valeam, et eos qui jam acquisiti sunt quomodo se habeant, quantum in fide profecerint, discernere sciam; quia parvulorum paedagogos meorum diligentissime tibi mancipare contendo, ita ut nulla eis, nisi quae ipse jussisti, vel exemplo, vel verbo sequenda praemonstrem. Ad quae ubera pertinere se noverat ille qui ait, Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos. Dedit hujusmodi ubera dilecto suo, et non alteri cuiquam sponsa, cum audiens ab ipso, Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus in quod assumpsit eos, continuo jussis obtemperare curavit.
8.1.6
Mandragorae dederunt odorem in portis nostris. Portae Christi et Ecclesiae sunt iidem doctores, qui et uberum vocabulo fuerunt expressi: qui, ut saepe dictum est, ubera sunt, quia lactant parvulos ejus et infantes, crebra agentes industria ut etiam ex eorum ore laus Domino perfecta promatur. Portae sunt autem, quia quos erudiunt, per ministerium verbi et regenerationis, in habitationem sanctae civitatis introducunt; de quibus Psalmista, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Unde et in Apocalypsi de eadem civitate Joannes ait, Et habebat murum magnum et altum, habens portas duodecim, quia nimirum primi Ecclesiae doctores, id est, apostoli duodecim sunt electi. In hujusmodi ergo portis mandragorae dederunt odorem, cum apostoli eorumque successores spiritualium ex se virtutum famam longe lateque sparserunt. Merito ergo ibi venire Dominum deprecatur Ecclesia, ad auxilium coelesti ferendum praedicationi, ubi ipsos praedicatores praecipuis novit fragrare virtutibus. Sed et quisque alias mandragorae naturas, quotve medicamentis congruat, diligentius exquisierit, profecto inveniet, quia significandis fidelium virtutibus convenienter aptatur. Est enim herba aromatica, habens radicem formae humani corporis similantem; mala vero suaveolentia in magnitudine mali matiani. Unde et eum Latini, malum terrae vocant. Habet autem hujusmodi virtutem, ut per eam somnus frequenter accersatur, ubi vigiliarum aegri afflictantur incommodo. Pessimis autem molestatur vigiliis, qui hujus mundi curis ac desideriis exuere quaerit animum, sed usu pravae consuetudinis moratus, necdum obtinere, quam quaerit, requiem valet. At qui suae infirmitati sollicito studiorum spiritualium exercitio mederi satagit, fit ut, recedentibus paulatim vitiorum bellis, ad illam mentis quietem perveniat de qua in superioribus hujus carminis loquitur sponsa, Ego dormio, et cor meum vigilat; hoc est, Ego quiesco a curis rerum temporalium, et cor meum vigilat in contemplatione perennium bonorum. Item, si quorum corpora propter curam secanda sunt, hujus cortex vino immissus ad bibendum datur, ut soporati dolorem non sentiant. Cujus naturae ratio quid in spiritualibus medicamentis agendum significet, facile patet: languescit namque graviter anima quae magnis est vitiorum subacta ponderibus; et haec velut curanda medicis offertur, cum eam doctores sancti carnalibus resistere voluptatibus hortantur. Sed quia non potest sine gravi dolore relinqui, quod cum grandi solebat amore teneri, secari videtur ab eo qui ab inveterata eam illecebrarum consuetudine retrahit. Sed ne hujusmodi sectio languenti animae intoleranda forte videatur, danda est potio salutaris, per quam utiliter sopita, dolorem secturae non sentiat. Revocanda est ad mentem poena aeterna flammae gehennalis, quae negligentes suae salutis animas perpetuo torquebit; reducenda ad memoriam gloria patriae coelestis, ubi susceptae justorum animae regnabunt sine fine cum Christo: haec enim potio doctrinae salutaris est, quae animam diu languidam a Deo, vel soporatam huic mundo, vel potius mortuam reddat, ut facillime cuncta quibus prius inhaerebat oblectamenta sibi patiatur, imo etiam gaudeat auferri. Item mandragorae illius mederi perhibetur, qui nausea laborant, ita ut nec continere valeant, nec accipere cibos delectentur. Cibus autem animae, sermo est veritatis, quem qui vel audiendo recipere, vel auditu acceptum in ventre memoriae retinere nequeunt, pessimo prorsus ac periculoso languore tenentur, quia nimirum necesse est ut eorum vita desperetur, qui panem vitae, aut acceptum conservare, aut saltem percipere fastidiunt: cui videlicet languori crebra sanctorum exempla, et praesens forma virtutum solet praebere medelam, dum fastidiosus quisque ac negligens visis sive auditis bonorum operibus, rememorata supernae gloria retributionis, et ipse bonorum actus laboresque quaerit imitari temporales, quo perpetuae illorum felicitatis mereatur cohaeres haberi. Quicunque ergo talis est, quasi per fructum mandragorae ad spem salutis et vitae perductus est. Quicunque doctorum tantam Spiritus gratiam, tantum habent studium pietatis, ut quisque eos viderit vel audierit, mox mente mutatus, ipsorum sequi vitam incipiat, merito mandragorae formam tenent, quia vitae alimentum in nauseantium cordibus figunt. Et pulchre sponsa deliciis opima vivificis, non solum vinearum, malorumque fructus sponso intuendos, sed etiam madragorarum odores, succosque salubres promittit: non tantum ea quae manducari possunt et bibi, verum et illa se habere gloriatur, quae fastidientibus cibum sive potum, gratum facere queant, et suavem, quia profert et Ecclesia ante conspectum sui auctoris dona verbi coelestis, cibaria videlicet et pocula vitae, profert ministros idoneos, qui haec et esurientibus sitientibusque praedicando apportent; et insuper eam fastidientibus ipsi praelibando, id est, prius operando, dulcia reddant. Profert quasi vineas, catervas electorum innumeras; profert et mala punica, martyrum agmina confessionis invictae fulgore pretiosa; profert spiritualia charismata, quibus praecordia pigrorum ad contuenda atque imitanda bonorum exempla succendat.
8.1.7
Omnia poma nova et vetera, etc. Poma nova et vetera, praecepta sive promissa sunt Novi et Veteris Testamenti, quae omnia dilecto suo servavit Ecclesia, quia ipsum solum esse novit qui utrisque et praecepta daret, et servantibus praemia digna redderet; solum esse novit eum qui et minora per angelos antiquis suis famulis, et majora per seipsum nobis, vel mandata ederet, vel polliceretur praemia. In qua sententia fortiter retundit Ecclesia sectas Photinianorum, qui Dominum Salvatorem ante Mariam fuisse negant; refellit et insaniam Manichaeorum, qui alium legis, alium esse Deum Evangelii dogmatizant. Item poma nova et vetera, justi sunt Testamenti Novi et Veteris, quorum nullus potuit, quamvis eximia sanctitate insignis, regni edita[ adyta] coelestis ante incarnatam passionem, resurrectionem, ascensionem Domini Salvatoris intrare. Dixit Ecclesia temporis illius, quae nunc discretionis gratia Synagoga vocatur, Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Ac si aperte dicat: Scio certissime quia nemo nisi per gratiam tuam potest salvari, nemo mortalium potest perfecte jam beatus fieri, priusquam tu, mortalis effectus, iter verae beatitudinis ad coelestia pandas. Quoscunque enim justos vidi, cunctos tuo sacrosancto adventui fide certa servavi, per quem eos ad perfectam felicitatem perventuros esse didici. Cui simile Novi quoque Testamenti Ecclesia depromit sententiam voce sui primi pastoris, ita eos qui aliter sapiebant, contestans, Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Probat autem sententia sequens veram hanc esse expositionem hujusce sententiae, cum subditur:
8.2.1.1
LIBER SEXTUS CAPUT VIII.
8.2.1.1
Quis mihi det fratrem meum, etc.? Et in multis enim, et in omnibus, et in hoc maxime loco testatur hoc carmen, quia nil carnale et juxta litteram resonet, sed totum se spiritualiter ac typice velit intelligi: quae enim potest esse feminarum quae dilectorem dilectumque suum repente desideret non esse juvenem, ut fuerat, sed in aetate infantili fratrem sibi denuo nasci, suaeque genitricis uberibus parvulum nutriri, quem jam adultum reperire consueverat? Ergo antiquorum vox est ista justorum, qui Dominum Salvatorem, quem in divinitate Patri et Spiritui sancto consubstantialem credebant, ac debitis venerabantur obsequiis, in hominis quoque habitu, et hominibus consubstantialem videre cupiebant, ut quae in prophetia noverant in ipso, de quo praecinebantur, completa viderent. Desiderabant illam aptissimam sui Conditoris vocem audire, quam extensis in discipulos manibus protulit dicens, Ecce mater mea et fratres mei. Cupiebant delectabile illud accipere nuntium, quod post triumphum resurrectionis acceperunt iidem discipuli, Ite nuntiare fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt; attestante eisdem ipso dilecto, qui alibi eisdem discipulis dicit, Multi prophetae et justi cupiebant videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Quod ait, Sugentem ubera matris meae, non de ipsa gloriosa Dei genitrice specialiter valet intelligi, de qua veraciter dictum est, Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti; et de qua ipse in Psalmo, De ventre, inquit, matris meae, Deus meus, es tu; quod est aperte dicere, Qui meus ante saecula Pater eras, ex quo esse homo coepi, es et Deus meus. Non enim potuit Salomon vel aliquis illius aevi justus beatam Mariam sibi matrem dicere, quae tanto post tempore nascitura erat in mundo. Sed matrem suam dicit Synagoga humanae naturae substantiam, de qua et ipsa nata erat, et Redemptorem omnium nasci ac nutriri desiderabat. De cujus nativitate adhuc ingenti fervens amore subjecit:
8.2.1.2
Et inveniam te foris, etc. Intus quippe erat dilectus, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sed ut foris quoque possit inveniri, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Viderunt namque patriarchae, viderunt prophetae Dominum, sed intus, id est, in contemplatione mentis spirituali, non in oculi carnalis intuitu. Viderunt eum, sed in imagine, sed in angelicae forma substantiae; at ipsam ejus naturam, quae per angelos se quomodo voluit ostendebat, nequaquam videre valebant. Denique legifer ipse, qui audire meruit, Ostendam omne bonum tibi, rursum audivit, Non poteris videre faciem meam, non enim videbit homo faciem, et vivet. Felices, qui inter se conferre meruerunt, Invenimus Messiam, qui dicitur Christus, et iterum, Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph a Nazareth. Nam et talibus apte convenit, quod ait: Ut inveniam te foris, ac deosculer. Inventum quippe dilectum deosculata est Synagoga, in eis qui nunc facie ad faciem in veritate assumptae carnis videre, qui cum eo ore ad os loqui meruerunt. Hoc est namque osculum, id est, amantissimum illud oris illius donum, ac mutuae commercium allocutionis, quod in hoc carmine Synagoga ante omnia quaerebat, ita incipiens: Osculetur me osculo oris sui. Bene autem optando subjungit, Et jam nemo me despiciat: despecta namque erat externis hominibus Ecclesia, quasi parva et nullius pretii, quandiu brevissimis Judaeae terminis claudebatur; at ubi, veniente in carne Domino, per omnes coepit gentes dilatari, terribilis jam mundo effecta est, quasi orbem impletura universum, et cultum omnium dejectura deorum; namque eam non fuisse despectui, sed terrori potius, ut aciem castrorum ordinatam, per id maxime probatum est quo ei bellum publice toto orbi indictum est: in quo tamen bello ipsa, sive vivendo, seu moriendo superans, magis est facta mundo omni terribilis. Despecta erat etiam immundis spiritibus Ecclesia, quia se genus humanum decepisse, ac de patria coelesti in hoc exsilium aerumnamque multifariam detraxisse jactabant, nullumque fuisse hominum qui a suo dominatu per omnia posset immunis existere. At postquam Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, venit in mundum, tentatusque vicit hostem ipsum cujus tentatione quondam victus est protoplastus, pertransivit etiam benefaciendo et curando omnes oppressos a diabolo, atque ad ultimum moriendo destruxit eum qui habebat mortis imperium, omnemque secum justorum praecedentium multitudinem ab inferis educens, ad illius regni quod protoplastus amiserat gaudia perduxit, ac suae victoriae signum fidelium frontibus imposuit. Jam non est eis despectui bonorum vita hominum, quia se per hominem victos esse vident, humanumque genus ad regnum, quod ipsi superbiendo amiserant, dolent esse translatum. Licet et de sanctis credere angelis, quia minus vitam electorum despexerint hominum, postquam Deum ac Dominum suum, in tantum amare genus humanum cernebant, ut etiam ipse homo fieri, inter homines conversari ac mori dignaretur. Hinc est enim quod ante incarnationem ejus adorari se ab hominibus patienter ferunt; Joannem vero in Apocalypsi adorare se incipientem prohibet angelus, dicens, Vide ne feceris, conservus tuus sum, et fratrum tuorum, habentium testimonium Jesu: Deum adora. Unde merito adventum ejusdem Domini Jesu suspirans antiqua illa electorum multitudo dicebat, Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer, et jam nemo me despiciat? Ubi et apte subjungitur:
8.2.1.3
Apprehendam te, etc. Ita autem haec loquitur Synagoga, quemadmodum Paulus ait, Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Qui cum certum haberet, diem usque judicii in carne se durare non posse, propter consortium tamen unius ejusdemque fraternitatis, illorum se numero jungit, qui in adventu Judicis vivi invenientur in carne. Et hic ergo plebs antiqua Dei ex persona loquitur illius suae partis, quae eum in carne apparentem esset visura: Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: prompta te ac fideli devotione venientem excipiam, et desideriis inhiantibus tua monita complectar, tua praestolabor promissa, te quoque ad coelos, peracta dispensatione carnis redeuntem laetis ducam luminibus, laeta omnibus voce praedicabo. Haec est enim domus matris ejus, felicitas scilicet patriae coelestis, ad cujus inhabitationem natura humana creata est, ad quam perpetuo possidendam, si nemo peccasset, totum genus humanum de deliciis paradisi, in quo positus est homo primus, sine media morte transiret. In hanc ergo domum se Dominum introducere Ecclesia promittit, non id sua virtute perficere valens, sed suis votis, ut perficiatur, exoptans, suis praeconiis perficiendum, sive perfectum praedicans; quomodo Psalmista exaltare illum ad coelos potuit, qui tamen dixit, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Quod est aperte dicere, Quia meae naturam fragilitatis suscipere dignatus es, recte tuae praeconia virtutis, qui hanc clarificasti, infatigabili mentis delectatione profiteor.
8.2.1.4
Ibi me docebis, etc. Ibi me docebis, in ipsa carnis substantia, in qua te foris inventura sum et osculatura; ibi tui Evangelii mihi praecepta, quae prophetae, lex et psalmi promiserunt, dabis: ibi me potiora quam in lege et prophetis legebam, sperare dona docebis; vel certe altius intelligendum: ibi me docebis in illa domo matris meae, in quam te ducere laetifico oculorum comitatu, simul et laude verborum desidero. Ibi enim docuit ac docet Ecclesiam, ex ea parte ejus quam ad se illuc recepit. Ibi docebit omnem Ecclesiam, cum, peracto universali judicio, nusquam sancti illius erunt, nisi omnes in coelo cum ipso. Quid ibi doceat, ipse in Evangelio designat, cum in illo sermone dulcissimo ac largissimo, quem cum ea ultimum ante passionem habuit, dicit inter alia: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis, id est, palam Patrem ostendam vobis.
8.2.1.5
Et dabo tibi poculum ex vino condito, etc. Dat ex vino poculum Ecclesia Domino, cum acceptis ejus beneficiis, magnam ferventis gratiam rependit amoris, et ipsum vinum non purum, sed velut pigmentariorum nobilium admistione conditum, cum amor idem bonorum quoque operum attestatione probatur. Neque ea tantum opera quae amorem Conditoris, sed illa non minus quae fraternam in nobis dilectionem probent, habere nos decet, si dignum ei et acceptabile devotionis nostrae poculum porrigere curamus. Quae aperte distinguit ipse cum, discipulos admonens ne justitiam suam facerent coram hominibus ut videantur ab eis, in completione ejusdem sententiae, tria mox genera bene actionis subdidit, eleemosynam videlicet, orationem et jejunium; manifeste significans quia in his tribus justitia deberet nostra consistere. Ad eleemosynam quippe pertinent omnia quae in necessitatem proximi sublevandam misericorditer operamur; ad orationem, cuncta quae ad placandum nobis Conditorem nostrum devota pietate gerimus; ad jejunium, tota mentis castigatio, qua nos a vitiis mundique contagiis abstinere curamus. Et quia sancta Ecclesia dilecto suo non tantum vitae munditiam offert, sed et pretiosum mortis calicem in plerisque suis membris pro ejus dilectione suscepit, recte cum dixisset, Et dabo tibi poculum ex vino condito, subjunxit, Et mustum malorum granatorum meorum. Eadem quippe sunt mala granata quae et mala punica; sed granata, propter granorum multitudinem; punica dicta, quia in Africa et circa Carthaginem maxime abundant: quae quia beatorum martyrum figuram teneant, color ipse roseus indicio est. Et bene mustum malorum, non autem potionem, aut merum, aut siceram appellat, ut fervorem inexstinguibilis designet amoris in corde triumphalis exercitus. Mustum enim, id est, vinum statim a lacu sublatum, majoris esse solet fervoris; ideoque merito flagrantissimae illorum virtuti congruit, qui ad visionem Conditoris etiam per ferrum flammasque transire non dubitant: nam quod hujusmodi potio non solum aestus stomachi, et corruptum ventrem sanare dicitur, sed et in reliquis prodesse visceribus, quis non videat quia fervor charitatis, quo magis abundat, eo amplius cooperiat, imo etiam exstinguat multitudinem peccatorum? Dicat ergo antiqua congregatio justorum, adventum in carne sui auctoris videre desiderans, dicat, Ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Ac si aperte protestetur: Ibi, id est, in ipso tempore vel loco in quo te foris invenero et alloqui meruero, et tu mihi ea quae Filium Dei in homine hominibus apparentem decet, mandata proferes ac dona, et ego tibi famulatum integri cordis, eum qui vere Deo debetur, impendam; quia nimirum adventus ejus laboranti in adversis mundi Ecclesiae requiem coelestem, et interim in spe, et in futuro largitur in re, recte illa subjungit:
8.2.1.6
Laeva ejus sub capite meo, etc. Per laevam quippe ejus sacramenta incarnationis, et praesentiae dona ejus designat; per dexteram vero ea quae in futuro percipiunt electi praemia figurantur: in quibus non solum visio divinae majestatis, sed et gloria est clarificatae humanitatis, ejusdemque unius Mediatoris Dei et hominum. Unde bene laevam ejus sponsa sub capite suo poni, dextera autem se illius amplexari desiderat, et nunc per temporalia ejus subsidia, a mundi perturbatione quiescat, et tunc manifesta ipsius visione perpetuo fruatur. Et quidem aeternam sanctorum requiem nullus unquam turbo interpellat. Unde recte dicitur, Et dextera illius amplexabitur me, quia nimirum divinae praesentia majestatis undique suos coelesti in regno circumteget, ne aliqua felicitatem Deo dignam, vel memoria miseriae violet, vel metus finis angustet. Unde et in Apocalypsi Joannes, Et absterget Deus, inquit, omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt: et iterum: Et nox ultra non erit. Et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. At vero ea quae in praesenti fidelibus conceditur requies perfecta esse nequaquam potest, quia necdum antiqua inimica destructa est mors. Unde fit ut plerumque felix bonorum quies, et quasi sopor gratissimus, qui intentam divinis rebus mentem eorum huic mundo velut insensibilem facit, improborum turbetur incursibus, eorum videlicet qui felicissime dormitionis ignari, vigilare potius mundi labentis amore consuerunt. Atque utinam soli, qui ad mundum aperte pertinent, pacemque impugnarent Ecclesiae, et non etiam ipsa in se eos qui spiritualia ejus studia carnalibus suis moribus impediant, teneret. Verum quia et ipsa plures gignit tales, admonet eos Dominus ne animos fidelium Ecclesiae orationi, sive lectioni, seu aliis pietatis actionibus deditos inquietare praesumant, dum, audito desiderio cordis ejus, ipse continuo subjunxit:
8.2.2
Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, etc. Et tales enim animae filiae Jerusalem recte vocantur, quia corpori sanctae Ecclesiae per lavacrum sunt regenerationis unitae, quia ad regnum coeleste tendunt, quamvis super fundamentum rectae fidei, non aurum, non argentum, non lapides pretiosos, sed ligna, fenum et stipulam aedificent. Ne ergo suscitetis, inquit, dilectam tumultu carnalium perturbationum, et vigilare faciatis a quiete placidae suae devotionis, qua conspectui sui Conditoris adstare delectatur. Donec ipsa velit, id est, donec, rite completis divinae servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanae fragilitatis necessitatibus admonita consentiat. Et quia, postquam ad fidem Dominicae incarnationis Judaea confluxit, secuta est et gentium multitudo, ejusdemque gratiae particeps festinavit, admirata inopinatam ejus conversionem, Judaea repente exclamat.
8.2.3
Quae est ista quae ascendit in deserto, etc.? Ascendit autem Ecclesia gentium de deserto, quia quae plurimo tempore a suo fuerat Conditore derelicta, proficientibus jam fidei et operis boni gradibus, ad ejus gratiam pervenit, impleta Isaiae prophetia, qua ait, Laetabitur deserta et invia exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Deliciis affluens, illis nimirum de quibus supra dicit sponsus, Quam pulchra es et quam decora, charissima in deliciis! hoc est, in desideriis vitae coelestis. Innixa super dilectum meum: merito super illum innixa, sine cujus adjutorio non solum ad superna ascendere, sed nec resurgere quidem valebat: nam et virtutum profectus et ipsa fidei initia non nisi Domino largiente possumus habere. Hanc ergo novae gentium conversionis gratiam magis Judaea mirabatur, quo se solam, et eos qui in suum ritum per mysterium circumcisionis reciperentur, ad hanc pertinere credebant, ut liber Actuum Apostolorum apertissime testatur. Unde et cum admirata dixisset, Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, magis admirando conclusit, Innixa super dilectum meum. Meum, inquit, dilectum, id est, quem me solam diligere, caeterisque autem nationibus esse rebar ignotum; cui respondens ille, Qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et veniens evangelizavit pacem nobis qui longe fuimus, et pacem his qui prope, admonet eam meminisse gratiae, per quam ipsa gravissimis erepta malis ad viam conversa est veritatis, et aliorum quoque congaudere saluti, cum auctor ipse salutis et vitae sit dives in omnes qui invocant illum.
8.2.4.1
Sub arbore malo suscitavi te, etc. Arbor malus aptissime lignum sanctae crucis exprimit, in quo ipse pendere pro omnium salute dignatus est; in cujus laudibus supra dixit Ecclesia, Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub arbore ergo malo suscitavit Dominus Synagogam, quam per fidem suae passionis a perpetua morte revocavit. Sub qua etiam arbore corrupta violataque est mater ac genitrix ipsius, major videlicet, ac senior ejusdem portio plebis. Illa nimirum quae principum suorum persuasione seducta, Barabbam pro Domino elegit; stulta temeritate conclamans, Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Et haec enim sub arbore crucis erat, non hujus se quidem fidei humiliter mancipando, sed hujus super se vindictam pertinaciter imprecando. A cujus societate secernens eam, quae credere consensit plebem, hortatur Dominus ut memoriam collatae sibi gratiae fixo in corde retineat, sed et opera perceptae fidei digna conjungat. Sequitur enim:
8.2.4.2
Pone me ut signaculum super cor tuum, etc. Pone me super cor tuum, per cogitationem; super brachium tuum, per operationem, ut et intus sit charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; et eadem cordis devotio, quam internus videt arbiter, etiam foris cernentibus, ad gloriam Patris, qui est in coelis, boni operis exhibitione probetur. Bene autem ait, Pone me ut signaculum: solemus enim saepe signum aliquod digito vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei cujus frequentiorem habere memoriam curamus. Hoc ergo more etiam nos Dominus, ut praesenti signaculo semper admonitos, sua vult mandata retinere, juxta quod ipse praecipit, dicens de lege, quam dedit: Erit ergo quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem ante oculos tuos. Fit autem ut si ejus memoriam nostro in pectore continuo ferimus, ut et ipse, qui hanc nobis gratiam contulit, nostri memor in aeternum, nos in coelesti regno sua felices praesentia, ut signaculi vice conservet, juxta quod eximio plebis suae duci promittit, dicens, Assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus( Aggaei II). Cui contra reprobans eum, qui post fidem ad apostasiam conversus est, et abjiciens dicit, Si fuerit Jechonias filius Joachim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum. Vel certe altius intelligendum, quia signaculum, ubi ponitur, indicium solet esse arcanorum, rerum pretiosarum, et quae temerari non debeant; sicut de Domino scriptum, Et stellas claudit, quasi sub signaculo: videlicet ut non nisi ipsius, qui signavit, permissu aperiantur, et jussu. Hinc est quod Abraham signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei quae est in praeputio; per circumcisionem namque quam in carne accepit signabatur quod fides illa quam et ante circumcisionem jam acceperat, ad mundationem et cordis valeret, et corporis; quam et nos modo sine circumcisione carnis habemus, in qua et justificamur, juxta illud prophetae et apostoli, Justus autem ex fide vivit. Itaque Dominus noster Jesus Christus ponendus est ut signaculum super cor nostrum, ut signaculum super brachium nostrum, ut cuncta, quae in carne gessit vel dixit, arcana esse et coelestia noverimus. Quia enim ipse Dei virtus, et Dei sapientia, ponimus eum ut signaculum super cor nostrum, cum ea quae dixit, ita discimus quasi veraciter divinae sint verba sapientiae; ponimus eum ut signaculum super brachium nostrum, cum ea quae fecit, ita audire et pro modulo nostro sequi satagimus, quasi vera sint exempla virtutis. Item, ut signaculum super cor et brachium nostrum ponimus Dominum, cum ejus mandata in praesenti pro illius mercedis, quam videre necdum valemus, perceptione servamus.
8.2.4.3
Quia fortis est, ut mors, dilectio, etc. Haec dilectio, sive aemulatio, et in Domino Redemptore nostro, et in electis ejus, recte potest intelligi: fortis enim, ut mors, erat dilectio qua nos ipse dilexit, quia tanta nimirum erat ut per hanc pro nobis ad mortem usque veniret. Unde ait, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Aemulatio qua nos zelatus est dura sicut infernus existebat, quia nullis adversantium hostium tentamentis potuit a nostrae salutis cura revocari, sicut nec infernus ullis miserorum cruciatibus valet mitigari, atque a sententiae suae severitate commutari. Austera quidem haec videtur comparatio, sed quo austerior datur comparatio, eo arctior zelantis nos Domini commendatur affectus. De quo ipse, eliminatis de templo perfidis, ait Patri, Zelus domus tuae comedit me. Quo autem major ejus ostenditur aemulatio, eo gravior nos, si hanc spernimus, sequitur damnatio. Sed et fidelium ejus fortis est ut mors dilectio, quia nec per mortis ipsius acerbitatem ab ea valent divelli. Unde confidenter aiunt, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Aemulatio illorum pura ac Deo devota inferno assimilatur, quia sicut ille eos quos semel ceperit nunquam amittit, sic pertinacia ferventis zeli eorum nullo unquam tempore frigescit. Ipse est enim zelus quo accensus Phinees fornicatores stravit in eremo; ipse quo ardebat Elias, cum post suspensas coelo aquas, et post triennium revocatas, post interfectos prophetas Baal, et conversum cor populi ad Dominum, aiebat: Zelo zelatus sum pro Domino exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos gladio occiderunt; ipse, quo utebatur Petrus cum mentientes Deo neophytos ad mortem usque perduxit; ipse de quo Paulus ad Corinthios: Aemulor, inquit, vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu. Opportune autem illata est hoc in loco amoris sive zeli magnitudo perfecti, ubi admirante Judaea, novam gentilitatis conversationem admonebat eam Dominus ut praestita sibi dona pietatis ad mentem reduceret, quia videlicet post corruptionem genitricis ac matris suae, ipsa per arborem crucis in resurrectione prima sit excitata[ ad.] gratiam. Ita etenim haec sententia superioribus potest convenienter aptari: Memento, o collecta ex Judaeis Ecclesia, per lignum meae passionis pervenisse te ad vitam, et ne unquam obliviscaris quia magnitudo dilectionis et aemulationis me pro te ad mortem usque perduxit. Neque mireris me conversam ad fidem meam recepisse turbam gentilium, quam tanta dilectione, tanto zelo perficiendae meae voluntatis accensam vides, ut facilius videatur vel morti persuaderi posse, ne ultra animas rapiat e mundo, vel inferno, ne raptas suscipiat, quam illi, ut aliquando mea recedat a fide. Ne putes te nuda solummodo professione verborum mihi posse placere, quin potius si vis ad vitam venire, pone me memoriam voluntatis ut signaculum super cor, pone super brachium tuum; atque in tantum dilectione sive divina seu fraterna mentem imbue, tantum aemulare, ne absque tuae plebis aggregatione civium supernorum summa compleatur, ut ipsa tua dilectio, ipsa aemulatio nullo rerum adversantium sive blandientium statu possit immutari vel minui. Quidam hoc quod est dictum, Dura sicut infernus aemulatio, de aemulatione invidiae quam Synagoga adversus Ecclesiam gentium saepe habebat dictum accipiunt; de qua et in Actibus Apostolorum ita legitur, Sequente autem sabbato, pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur. Quae videlicet aemulatio dura est ut infernus, quia nimirum animam quam ceperit impietatis peste consumit. Hinc enim scriptum est, Zelus apprehendit populum ineruditum, et nunc ignis adversarios comedit. Quod si ita intelligitur, merito admonet Synagogam Dominus ne hac aemulatione contra Ecclesiam teneatur, cum eam viderit de deserto vitiorum ascendisse, ac deliciis coelestibus affluentem, irrevocabili mente suo adhaerere dilecto, ne forte aliis invidendo bona quae ipsa habere poterat amittat. Quo dicto plura de virtute dilectionis accumulando subnectit, dicens: Lampades sunt ignis atque flammarum: ignis videlicet in eadem charitate qua ipsi intrinsecus fervent; flammarum vero, in operatione justitiae qua etiam aliis longe lateque clarescunt. Annon lampades ignis se esse prodebant, qui dicebant, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Annon lampades flammarum voluit esse nos Dominus, quibus ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona? Hae sunt lampades quas quae habent virgines cum sponsus advenerit, thalamum cum ipso regni perennis introibunt. Quae videlicet amorem ejus ac timorem super cor suum et brachium posuerunt, id est, omnes cogitatus et actus suos ejus praeceptis subdiderunt. Tunc vero stultarum lampades exstinguuntur, quia nimirum opera, quibus coram hominibus fulgere videbantur obtenebrescent cum internus arbiter affuerit et manifestarit consilia cordium, quia bona sua opera obtentu transitoriae gesserunt laudis.
8.2.4.4
Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, etc. Aquas multas et flumina tentationum dicit incursus, quae sive visibiliter seu invisibiliter animas fidelium impugnare non desinunt: nam et per apertos fidei adversarios, et per falsos fratres, et per occultas antiqui hostis insidias eos superare conantur; nec tamen ullatenus capere tentationibus norunt corda quae in charitate radicata et fundata esse consueverunt, stat enim firma promissio veritatis, qua dicitur: Cum transieris per aquam, tecum ero, et flumina non operient te; et in Evangelio de domo quae super petram aedificata est: Inundatione autem, inquit, facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat super petram; et quoniam in quacunque mente amor abundaverit aeternorum bonorum, mox labentium rerum vilescit, recte subjungitur:
8.2.4.5
Si dederit homo omnem substantiam domus suae, etc. Haec sententia non eget expositione verborum, quam et ipsi in primis apostoli, et innumera postmodum turba credentium suis quam sit vera comprobavit exemplis, cum pro dilectione veritatis omnia quae in hoc mundo possidere videbantur relinquere, et nihil perdidisse sibi visi sunt, dummodo vera in coelis bona perciperent: Quod in Evangelio Dominus duabus continuis parabolis aperte signavit: Simile est, inquiens, regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit, homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Unde praedicator egregius multum egregie dixit, Propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo. Quod si legatur, ut quidam codices habent, Despiciet eum, longe diversus gignitur sensus, ille videlicet quem commendat Apostolus dicens: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Si ergo dederit homo omnem substantiam domus suae pauperibus pro dilectione, id est pro eo ut diligeret quasi nil dederit, ita despiciet eum ipse judex qui cor ejus a dilectione vacuum esse conspicit. Qui etsi contrarius superiori sensui esse videtur, non minus tamen virtus dilectionis, quam sit alta, quam sit necessaria, declarat; atque uterque eo pergit ut dilectionem in opere nostro simplicem signaculi semper vice circumferamus.
8.2.5
-- Soror nostra parva est, etc. Et haec Synagogae Dominus admiranti fidem sive susceptionem Ecclesiae gentium loquitur; magna utique dispensatione, charitatis sororem ipsorum eam nuncupans, id est, et suam et Synagogae, ut eadem Synagoga et praesentiam sui Conditoris per gratiam esse factam recoleret, et de addita sibi in gratia germanae societatis, magis magisque gauderet. Soror est autem Domini Salvatoris, et omnis Ecclesia ejus de utraque plebe collecta, et unaquaeque anima sancta, non solum propter assumptionem ejusdem naturae quae[ qua] et ipse factus homo est, sed etiam largitione gratiae, qua credentibus in se dedit potestatem filios Dei fieri, ut qui erat unicus Dei Filius, per naturam fieret primogenitus in multis fratribus per gratiam. Unde est dulcissimus ille ipsius ad Mariam sermo, Vade autem ad fratres meos, ac dices eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum; Deum meum, et Dominum vestrum. Dum ergo dicit, Soror nostra parva est, et ubera non habet, prima nascentis Ecclesiae de gentibus tempora designat, quando parva adhuc erat numero credentium populorum, et ad praedicandum Dei verbum minus idonea remanebat. Lege primum Actuum Apostolorum, qui ab decimo octavo Tiberii Caesaris usque ad quartum Neronis annum pertingit, et invenies ad praedicationem apostolorum plures credidisse turbas gentium; nusquam tamen eas toto illo tempore per annos circiter triginta praedicasse reperies. Parva namque erat adhuc Ecclesia gentium, et necdum ad generandos vel nutriendos per doctrinam Christo filius sufficiebat: propter quod Synagogam monet Dominus ut germana utens charitate, salutaribus quae gaudeat auspiciis, pravitatique[ parvitatique] ejus auxilia, quibus adolescere possit, adhibeat. Cui etiam quasi de commodis germane consulendo subjungit:
8.2.6.1
Quid faciemus sorori nostrae, etc.? Alloquitur Ecclesiam, alloquitur Dominus animam quamque electam, cum eam de salute perpetua, sive per occultam sui Spiritus illustrationem, seu per apertam praedicantium vocem admonet, in qua videlicet allocutione mensuram virium nostrarum superna pietas inspicit, ac pro modulo capacitatis humanae sua dona largitur. Ait ergo: Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? Ac si aperte dicat: Parva quidem numero est Ecclesia gentium, et necdum ad subeundum verbi ministerium sufficit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, erga curam ejus sororis, videlicet nostrae, esse faciendum tempore illo, quo illam per apostolos meos apostolorumque successores alloqui coepero? Utrum quasi parvulae adhuc, parva illi secretorum coelestium arcana committamus? an jam majorem eam per augmenta reddamus, quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax esse virtutum? Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti, continuo quid fieri deceat, aperit, ita subjiciens:
8.2.6.2
Si murus est, aedificemus, etc. Solet autem muri nomine, vel ostii, Dominus ipse saepius in Scriptura sacra designari. Murus etenim recte vocatur, quia Ecclesiam suam omni ex parte, ne ab hostibus diripiatur, communit; ostium recte, quia non nisi per ipsum, vel hujus societatem ecclesiae, vel moenia regni perennis intramus. Dicit namque de se ipse, Ego sum ostium ovium; per me si quis introierit, salvabitur. Et iterum, Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Dicit de illo propheta, futura Ecclesiae dona praecinens: Ponetur in ea murus et antemurale. Murus scilicet, ipse Dominus in carne apparens; antemurale autem, revelatio prophetiae, qui incarnandum eum a mundi origine praedicendo, structuram Ecclesiae non parum juverunt. Verum qui apparendo in carne Ecclesiam sibi sororem facere dignatus est, ipse ei etiam sui participationem nominis donavit, ut et murus videlicet diceretur et ostium: murus quidem in eis qui majori eruditione ac virtute Spiritus praediti mentes fidelium ab incursionibus errantium munire ac defensare fortiter armis nequitiae resistendo sufficerent; ostium vero in illis qui, etsi minus sunt instituti ad repellenda haereticorum sive paganorum sophismata, simplicitate tamen catholicae fidei salubriter imbuti, ingressum regni volentibus praedicando panderent, eosque per mysterium secundae regenerationis, in atria vitae coelestis inducerent: sicut ejusdem sponsae membris perfectioribus, alia quoque virtutum vocabula, quae sibi specialiter competere non dubitantur, donare non refugit. Verbi gratia, Vos estis lux mundi, et iterum, Ecce ego mitto vos, sicut agnos in medio luporum; cum ipse sit lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ipse immaculatus et incontaminatus agnus, qui abstulit peccatum mundi. Si ergo murus est, inquit, soror nostra, aedificemus super eam propugnacula argentea; ac si aperte dicat, Si idonea est Ecclesia gentium, in aliquibus suis membris, perversorum contraire doctrinis, habens aptos ad docendum viros; vel naturali videlicet ingenio callentes, vel institutione philosophica instructos, nequaquam his veri docendi ministerium tollamus, quin potius juvemus eos, datis Scripturarum sanctarum paginis, quo fortius possint ac facilius infirmos quosque ab insidiis custodire, vel doctrinae fallentis, vel exempli corrumpentis. Propugnacula enim argentea divinorum sunt apices eloquiorum, de quibus supra dictum est, Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, et de quibus in psalmo: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae. Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis; si sunt in ea qui verbo simplicis doctrinae parvulos imbuere norunt, et in penetralia sanctae conversationis inducere, proponamos eis immarcescibilia priorum exempla justorum, quibus efficacius memoratum implere possint officium: cedri etenim quod virtutes electorum designant saepe dictum est. Figura enim tabularum latitudinem exprimit cordis eorum in qua memoriam coelestium recipiant verborum; de qua propheta, Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor meum. His etenim tabulis ornatum esse decebat, his ornari suos auditores cupiebat Apostolus, cum ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis, angustiamini, autem in visceribus vestris; eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, Dilatamini et vos. Unde et amatorem sapientiae Salomon admonet dicens; Scribe illam in tabulis cordis tui. Haec autem erga se consilia sive promissa sui Redemptoris audiens Ecclesia, non jam exspectavit Synagogae cui loquebatur assensum sive responsum, sed ita protinus exsilivit, ac devota ei voce respondit:
8.2.7
Ego murus, et ubera mea sicut turris, etc. Ego quidem murus recte cognominor, quia de vivis sum compacta lapidibus, quia glutino charitatis adunata, quia super fundamentum immobile locata sum, quia nullo ictu arietis haeretici possum dejici. Firmum namque fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc, Novit Dominus qui sunt ejus. Sed et sunt in me, qui majore gratia donati, quantum turris murum, tantum generalem fidelium vitam speciali altitudine virtutum transcendunt, qui et parvulos adhuc atque infirmos in fide, lacte simpliciores exhortationis, velut ubera nutriant, et omnia tela perversorum eximia dicendi potentia, quasi turris firma repellant: quae quidem omnia, non ex arbitrio meae libertatis habere potui, sed ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens, ipso largiente percepi, id est, ex quo donum mihi pacis suae per verbum reconciliationis praestare dignatus est. Neque enim industria mea, vel coram eo venire, a quo longius recesseram, vel pacem quam perdideram recuperare valui; sed oblatam gratis ab illo multum gratanter accepi. Ex quo autem hoc mihi ipse donum largitus est, ex eo statim per virtutum crementa proficiens, et muro me jure comparandam, et ubera turris instar me habere profiteor, quia et hostiles a laesione civitatis illius acies constanter ejicio, et novos ei semper populos educare contendo: quod quia non nisi per donum concessae ab eo pacis facere potui, libet de virtute pacis ipsius adhuc plura referre.
8.2.8.1
Vinea fuit pacifico, etc. Loquitur autem hoc Ecclesia, sive Synagoga, quam se aemulari, aut, ut mitius dicam, suam ad Dominum conversionem satis mirari cernebat, seu certe pedisequis suis, quas filias Jerusalem hoc carmen appellare consuevit. Pacificus autem, quem nominat, est sponsus ac dilectus ipsius, Pater futuri saeculi, Princeps pacis, cujus figuram Salomon et pacifico regni sui statu, et ipso nomine praetendit. In cujus pace fuit ipsa vinea, quia per ipsius gratiam constructa est Ecclesia catholica per orbem. Cujus plurimis quidem Scripturarum locis fit mentio, sed apertissime in evangelica parabola, qua scriptum est: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam, etc.; ubi per operarios primae, tertiae, sextae, nonae et undecimae horae patenter exprimitur, quia una eademque Christi Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod unius diei significatione comprehenditur, indefessa doctorum spiritualium labore excolitur. Item vinea fuit pacifico in ea, id est, in pace illa de qua praedixerat quod facta fuerit coram eo quasi pacem reperiens; quia quicunque habere pacem negligit, ad Ecclesiam Christi non pertinet, quamvis Christum confiteri et ejus videatur obtemperare mandatis.
8.2.8.2
Factus est enim in pace locus ejus. Et Apostolus, Pacem, inquit, sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum; Cujus societatem pacis ipse etiam aspectus et forma vitis pulcherrimae nobis sequendam proponit, quae, ut beati Ambrosii verbis dicam,« ad imitationem vitae nostrae primum vivam radicem defigit; deinde, quia naturae flexibilis et caducae est, quasi brachiis quibusdam, ita claviculis, quidquid comprehenderit, stringit, hisque se erigit et attollit.» Hujus est similis plebs Ecclesiae, quae velut quadam fidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine, ac ne quibus procellis saeculi possit reflecti, et tempestate deduci, claviculis illis et circulis, quasi amplexibus charitatis proximos quosque complectitur, et in eorum conjunctione requiescit. Quae videlicet vitis circumfoditur, quando exoneramur terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat, quam istiusmodi sollicitudo et cupiditas, vel pecuniae, vel potentiae. Circumfossa autem vitis, religatur ut erigatur, cum sanctorum exemplo noster attollitur affectus, neque humilis et despicabilis jacet, sed uniuscujusque mens ad superiora se subrigit, ut audeat dicere: Nostra autem conversatio in coelis est. Haec autem vinea habet populos, quia sancta Ecclesia non de una gente Judaea, sed de omnium est nationum populis collecta. Quod propterea maxime addidit Ecclesia de gentibus, ut se ad hanc vineam pertinere posse doceret, et non Judaeam de singularitate datae sibi divinae cognitionis debere gloriari; cum Psalmista dicat, Laudate Dominum, omnes gentes. Et Moyses ipse praedixit, Laetamini, gentes, simul cum plebe ejus. Cujus videlicet vineae, quia et Domino magna est cura, ut intemerata conservetur, et magna hominibus necessitas ut ejus participes fiant, recte subditur:
8.2.8.3
Tradidit eam custodibus, etc. Custodes namque Ecclesiae prophetae, custodes sunt apostoli, custodes prophetarum et apostolorum successores, qui diversa mundi aetate regimini illius superna jussione dati sunt; custodes sunt exercitus militiae coelestis, qui omni tempore saeculi labentis pro Ecclesiae statu curam gerunt, ne malignorum vel hominum vel spirituum irruptione turbetur. Vir autem pro fructu hujus vineae mille affert argenteos, quia profectus quisque pro acquisitione regni coelestis cuncta quae mundi sunt, relinquit: fructus namque laborum qui pro Domino temporaliter fiunt, perceptio est cum Domino sempiternae quietis et regni; de quo ipse dixit, Posui vos ut catis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat; id est, ut operemini, et mercedem accipiatis, et merces ipsa nullo unquam fine terminetur. Virum autem perfectae virtutis hominem Scriptura vocare consuevit: nam et vir a virtute nomen accepit, qui profecto vir, id est, animus virtutis gratia sublimis pro hujus fructu vineae mille argenteos affert, cum cuncta sua temporalia relinquit, ut aeterna percipere bona mereatur. Argenteorum etenim vocabulo omnem pecuniae quae relinqui debeat speciem designat. Millenario autem numero, qui perfectus et integer est, universitas solet designari, ideoque per mille argenteos quos pro fructu hujus vineae vir afferre dicitur, universitas intimatur eorum quae perfecti quique pro Domino relinquunt; quae etsi aliquando parva sunt censu, magna utique et copiosa illius aestimatione judicantur, qui non summam datae pecuniae, sed conscientiam dantis pensat hominis. Eadem autem est haec sententia, quae et supra aliis verbis ponitur, Si dederit omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nil despiciet eam: mille siquidem hic argentei pro omni substantia domus quae relinquatur positi sunt; dilectio autem, quae, cessantibus aliis charismatibus, in coelesti nos patria perpetuo complectitur, ipsa est fructus vineae quo tunc saturabuntur beati qui nunc in eadem vinea laborantes esuriunt et sitiunt justitiam. Sequitur deinde ipsius pacifici vox, quia docet quantum vineae suae, videlicet Ecclesiae, curam habeat, quid sua relinquentibus in aeternum conservet, quid singularis praemii custodibus ejusdem vineae, hoc est, doctoribus retribuere disponat.
8.2.9.1
Vinea mea coram me est, etc. Verum, inquit, probata es, quod vineam meam tradiderim custodibus, qui eam verbis pariter et exemplis excolerent suis. Verum scias quia sic curam illius ejusdem commisi custodibus, ut ipse nihilominus quid in ea geratur indesinenter intendam, quo quisque animo, qua industria in ea laboret aspiciam; quantas denique ab adversariis insidias, quot manifestos conflictus perferat, intuear. Et quid plura? Ecce ego cum illa sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. At ubi hoc apparuerit, tunc omnibus qui in vinea mea, vel pro vinea mea, vel adversus vineam meam laborant, praemia digna rependam. Qui enim pro fructu ejus, id est, pro spe supernae haereditatis omnia quae habere in mundo vel acquirere potuerunt, dispensarunt bona, dederuntque pauperibus, certo spei suae potientur effectu; imo majora quam sperare noverant, in coelis dona percipient, utpote quia nec oculus vidit, nec audivit auris, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Qui vero custodes ipsius vineae praedicando vel sublimioribus factis refulgendo fuerunt, duplici prae caeteris justis mercede donabuntur. Hinc etenim Danieli per angelum dicitur, Et qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et hoc est quod hic quoque illis qui pro aeternorum perceptione transitoria bona contemnunt, qui ob firmitatem unanimis spei unius viri vocabulo censetur. Mille, inquit, tui pacifici, statimque quid eis qui ampliori industria statum Ecclesiae custodiunt, amplioris praemii reservetur, exposuit adjiciens:
8.2.9.2
Et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. Et millenarius namque et centenarius, quia uterque perfectus est numerus, uterque pro perfectione ac plenitudine aeternae retributionis recte positus intelligitur. Porro ducentenarius, id est, duplicatus centenarius ampliora doctorum perfectorum praemia designat; de quibus etiam in hac vita inchoandis Apostolus dicit: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et in doctrina. Itaque mille tui, inquit, pacifici; mille tui argentei, quos pro fructu attuleras, percipiendo vineae meae pacifici apud me, id est, integro suo numero conservati permanent; neque ullatenus tibi metuendum est ne quid de his, quae fecisti, bonis operibus per oblivionem sive per ignorantiam justi judicis perdas. Ego enim opera et cogitationes hominum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, ac singulis quibusque propria corporis, prout gesserint, reddam. Item, quia pacifici appellantur ab eo quod pacem facere soleant, sicut pacati sunt qui pacis jura custodiunt, pacifici sunt sanctis argentei quos per veritatem tribuunt, quia ad visionem perpetuae pacis, quae supernae civitatis ac matris omnium nostrum, novae Jerusalem vocabulo consuevit exprimi, iter illis aperiunt, patrimoniaque pauperibus Christi dispergere, quam ipsi possidere maluerunt. Et ducenti his qui custodiunt fructus ejus; subauditur, Argentei pacifici, ut sit plena sententia, Mille tui argentei pacifici, et ducenti argentei pacifici his qui custodiunt fructus ejus: qui enim in praesenti laborem geminum subeunt, et ipsi sobrie et juste, ac pie vivendo, et ecclesiae fructus ne deficiant, ne ab hostibus diripiantur, sua praedicatione tutando, gemina nimirum in futuro dona consequuntur. Unde mox idem distributor donorum Ecclesiam suam, sive animam quamque bonis actibus deditam hortatur, ut etiam praedicando verbo veritatis, quantum valet, insistat. Quae habitas, inquiens, in hortis amici, ausculta, fac me audire vocem tuam. Ac si aperte dicat: Quia collocutio nostra, quae in longum processit, jam claudenda est, quid a te maxime quaeram, quid deposcam, audito. Nihil per omnia dulcius mihi quam te in hortis habitare, id est, in spiritualium cultura fructuum mansionem tibi locare. Et nec tibi tugurium in his, quasi post modicum discessura, tumultuario opere constituas; sed fixa illic et indeclinabili mente meum exspectes adventum. Nosti enim quia saepius descendere ad hortum meum, ad areolam aromatis soleo, ut pascar in hortis, et lilia colligam, id est, ut bonorum studia laborum videam, juvem, remunerem. Deinde a te munus requiro, ut me audire facias vocem tuam, praedicando, quibuscunque vales, mea et mandata legis, et promissa remunerationis. Namque haec quotiescunque agis, me semper audientem te, agere memento, qui tuis semper soleo adesse votis. Sed et amici nostri anscultant, et angeli videlicet, quos tibi adjutores adversus certamina spirituum malignorum quotidiana dedi, et hominum spiritus justorum, quos de tuo coetu assumens, ad visionem jam meae gloriae, ad quam tota aliquando futura es, collegi. Utrique enim tibi amici sunt, utrique tua facta speculantur et verba. Gaudentque multum, cum pro perceptione beatitudinis, qua ipsi fruuntur, viriliter agere conspiciunt; exsultant quoties aliquos de tuis fidelibus ibi intrare contigerit; et suis hos ulnis excipere festinant. Quibus dictis annuens statim Ecclesia respondit:
8.2.10
Fuge, dilecte mi, etc. Qui quidem sermo, et de triumpho Dominicae ascensionis, et de his quae in Ecclesia quotidie geruntur, recte potest accipi. Fugit enim dilectus, postquam allocutus est sponsum sororemque suam, quia, completa dispensatione nostrae Redemptionis, ad coelestia rediit. Assimilatur autem capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum, quia creberrime per gratiam compunctionis fidelium suorum cordibus apparet, qui montes sunt aromatum, quia despectis cupiditatibus infimis, coelestium amore tenentur, expurgatisque vitiorum fetoribus, virtutum sunt specialium odore referti, dicentes cum Apostolo, Nostra autem conversatio in coelis est; et, Christi bonus odor sumus. Et quidem opportune in calce sacri carminis, ascensionis ejus, ac sequentis gratiae mentio facta est, quia nimirum paulo superius, incarnationis ejus fuerant exoptata gaudia, dicente sponsa, Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae? Fuerat et passionis illius fructus ad medium deductus, dicente ipso, Sub arbore malo suscitavi te. Et iterum, Quia fortis est, ut mors, dilectio. Fuge ergo, dilecte mi, inquit, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum: ac si aperte dicat: Quoniam in carne apparens, praecepta mihi ac dona vitae coelestis, quae semper optabam, conferre dignatus es, jam nunc peracto munere piae dispensationis, ad superna jam, ad Patris sinum revertere; nec mihi tamen, obsecro; penitus tuae crebrae visitationis lucem subtrahe; sed ut caprea hinnulusve cervorum, quae indomita licet sint animalia, neque hominum aditus assueta, sedulo tamen in montibus solent videri, ita quaeso mecum agere memineris, ut etsi corpore manes in coelestibus, nec humana rursus habitacula repetis, praesidium tamen frequens mihi divinae praesentiae adhibe. Sic etenim solummodo perficere valebo maximum illud, quod mihi velut ultimum vale mandatum dedisti, ut semper hortos virtutum inhabitem, semper meae confessionis ac praedicationis vocem te audire faciam. Potest autem haec sententia etiam de quotidiano, ut diximus, sanctae Ecclesiae statu non inconvenienter accipi. Fugit quippe dilectus habitantem in hortis sponsam quam alloquebatur, cum intentae bonis actibus menti, sive virtutum, quam solebat praestare, gratiam ad horam subtrahit, sive etiam probandam eam tentationum procellis submittit, ut merito dicere compellatur, Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, quousque avertis faciem tuam a me? etc., usque in finem psalmi. Assimilatur capreae hinnuloque cervorum, apparentibus super montes aromatum; cum rursus, ut opportunum ipse judicaverit, collocata sibi luce sui preasidii, sive obsidentia tentationum pericula tollit, seu consueta, quae subtraxisse videbatur, virtutum dona restituit. Ut enim de magnis magnorum charismatibus taceam, verbi gratia, infirmorum curatione, mortuorum suscitatione, daemonum expulsione, secretorum certa agnitione, coelestium gaudiorum lucida contemplatione caeterisque hujusmodi, quae ne in eximiis quidem Ecclesiae membris semper adesse queunt. Constat enim de nostra parvitate, quia nequaquam uno atque indissimili modo semper orationum dulcedini insistere, lacrymas vel pro conscientia nostri reatus, vel pro desiderio patriae coelestis fundere, dolenti proximo condolere, ingruentibus tentamentis obviare valemus; ita ut nonnunquam multum conati his uti bonis nequeamus, ac rursum aliquando etiam minus ipsi studentes, horum copia potiamur. Quod unde agitur, nisi quia nunc fugit dilectus, nunc mentem revisit nostram pia utrumque[ utcunque] provisione, ut et per collatam gratiam crescamus in profectu virtutum, et per ablatam discamus humilitatis custodire virtutem? Subtrahit ad tempus effectum virtutis desideratum, ut redditus postmodum arctius teneatur; reddit subtractum, ut exercitatus crebra innovatione animus ardentius ad coelestia tendat. Quod ergo ait, Fuge, dilecte mi, non optando loquitur; quis enim eum quem diligit a sua fugare praesentia velit? sed ejus potius voluntate fervendo, memor videlicet consuetudinis ipsius, qua se in medio saepe sermone relinquens transierit ac declinaverit, ita ut non nisi solerti ac longo quaesitu possit inveniri; memor etiam suae conditionis, quia illum in hujus tempore vel loco peregrinationis, continuo videre non possit. Quid vero adjunxit? Assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum; multum optando ac supplicando prosequitur, sciens hanc sibi maximam in praesenti vita esse felicitatem, ut quia continua visione non valet, saltem crebra ejus visitatione consoletur. Quae nimirum felicitas illis solum conceditur qui contemptu terrestrium et gaudiorum appetitu coelestium appellari spiritualium merentur montes aromatum.

Intertext edge

Open linked passage

Note