Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Cantica canticorum
BedaCant 9 · 8455-alexincMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8455 Alexinc
9.1
LIBER SEPTIMUS.
9.1
In expositione Cantici Canticorum, quam libris quinque explicavimus( nam primum hujus operis volumen contra Julianum, pro defensione gratiae Dei, quam ille impugnavit, unde et hac destituente periit, specialiter confecimus), ita Patrum vestigia secuti sumus, ut interim opuscula dilecti Deo et hominibus papae ac patris nostri Gregorii relinqueremus intacta; jucundius fore legentibus rati, si ea quae in explanationem hujus voluminis per cuncta opuscula sua sparsim disseruit, quia plurima sunt et copiose dicta, quasi in unum collecta volumen, pariter omnia poneremus, quod modo adjuvante Domino sumus facturi. Credatur ergo septimus in Cantica Canticorum liber, nostro quidem labore collectus, sed beati Gregorii sermonibus et sensu compositus, ut si quis forte sit qui nostra forte opuscula jure spernenda existimet, habeat in promptu legenda ejus dicta, quem constat nullatenus esse spernendum. Si quis vero haec quoque nostra captus amore legat, sicut marmoreis nostrae parvitatis aedificiis aureum tantus architectus culmen imponat. Audivi autem quod Paterius, ejusdem beati papae Gregorii discipulus, de tota sancta Scriptura, quaeque illi[ quae ille] per partes in suis operibus explanavit, collecta ex ordine in unum volumen coegerit: quod opus si haberem ad manus, facilius multo ac perfectius studium meae voluntatis implerem; verum quia necdum illud merui videre, ipse per me hoc, ut potui, imitari Domino adjuvante curavi.
9.2
Ex libro Job XXVII.-- Osculetur me osculo oris sui. Potest per os Dei unigenitus Filius designari, quod sicut brachium ejus dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur. De quo propheta ait, Et brachium Domini, cui revelatum est? de quo dicit Joannes, Omnia per ipsum facta sunt. Ita etiam os dicatur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum, sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus; ut cum Graecam vel Latinam linguam dicimus, Latina vel Graeca verba monstremus. Os ergo Domini non immerito ipsum accipimus, per quem nobis omnia loquitur. Hinc est enim quod propheta ait, Os enim Domini locutum est hoc. Unde et ei sponsa in Canticis Canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui; ac si aperte dicat, Tangat me dulcedine praesentiae unigeniti Filii Redemptoris mei.
9.3
Item ubi supra in eodem libro.-- Et Matthaeus cum praecepta a Domino dari in monte conspiceret, ait: Aperiens os suum, dixit. Ac si patenter dicat: Tunc os suum aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. Hinc est etiam quod de illo ab sponsa, praesentiam ejus desiderante, dicitur, Osculetur me osculo oris sui. Sancta quippe Ecclesia quot praecepta ex ejus praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit.
9.4
In expos. beati Job, lib. XXX.-- Quia meliora sunt ubera tua vino. Ista sunt ubera, id est, doctores, quae in arca pectoris fixa, lacte nos potant, quia ipsa arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili praedicatione nos nutriunt.
9.5
In expos. beati Job, lib. XXIV.-- Ideo adolescentulae dilexerunt te. Scriptura sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde veniente sponsa dicitur, Adolescentulae dilexerunt te; id est, electorum animae gratia baptismatis renovatae, quae non in vitae veteris usu deficiunt, sed novi hominis conversatione decorantur.
9.6
In expos. beati Job, lib. XVIII.-- Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Nequaquam praedicatores veri de justitiae luce superbiunt; sed per humilitatis gratiam, peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur, Nigra sum, sed formosa. Et Joannes ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.
9.7
In expos. Hom. Evangelicae XVII.-- Posuerunt me custodem in vineis, etc. Haec sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit. Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, vineam nostram minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.
9.8
Item in expos. beati Job, lib. XXX.-- Indica mihi quem diligit anima mea, etc. Pascitur Dominus, cum nostris actibus delectatur: cubat vero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardente corde reproborum, apud electorum suorum pectora refrigerium invenit cogitationis bonae.
9.9
In expos. beati Job, ubi supra.-- Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, etc. Semetipsam inter mulieres pulchram cognoscit, quando electa quaeque anima, etiam inter peccantes posita, quia ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita meminit, ut juxta perceptae similitudinis ordinem incedat. Quae si se non cognoscit, egreditur a secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur; egressa vero abit post vestigia gregum, quia sua interna deserens, ad latam videlicet viam ducitur, et sequitur exempla populorum; nec jam agnos, sed haedos pascit, quia non innoxias cogitationes mentis, sed nutrire pravos motus carnis intendit.
9.10
In expos. beati Job, lib. XXXV.-- Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Virtutes proficientium in notitia caeterorum hominum, quasi suavitate fragrant odorem. Hinc est enim quod per Paulum dicitur, Christi bonus odor sumus Deo. Hinc est quod sancta Ecclesia in electis suis quadam fragrantia suavitatis odorata, in Canticis loquitur, dicens: Donec rex in accubitu suo est, nardus mea dedit odorem suum; ac si apertius dicat, Quousque meis obtutibus rex apud se in requie secreti coelestis absconditur, electorum vita miris virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quem appetit, non videt, ardentius per desiderium fragret. Rege quippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum, quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat.
9.11
In expos. Ezech. Hom. III, part. II.-- Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Sponsum suum fortiter amanti, de mora vitae praesentis una solet consolatio esse, si per hoc quod ipsa ab ejus visione differtur, aliorum animae ejus verbo proficiant, et ad coelestem sponsum amoris facibus inardescant. Unde in Cantico sponsa dicit, Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Quid namque sunt flores, nisi animae bonum jam opus inchoantes, et desiderium coeleste redolentes? Quid mala de floribus, nisi perfectae jam bonorum mentes, quae ad fructum perveniunt boni operis, de initio sanctae propitiationis? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, stipari malis, quia si illum quem desiderat, videre adhuc non permittitur, magna est ei consolatio, si de aliorum profectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulciatur, ut requiescat in bono opere proximi, quae adhuc contemplari non valet vultum Dei.
9.12
In expos. beati Job, lib. VI, juxta interpretes LXX.-- Vulnerata charitate ego sum. Malesana anima, atque in hujus exsilii caeca charitate prostrata, nec videbat Dominum, nec videre quaerebat. Percussa autem charitatis ejus spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis; et miro modo vivificatur ex vulnere, quae prius mortua jacebat, in salute. Aestuat, anhelat, etiam videre desiderat, quem fugiebat. Percussione ergo ad salutem reducitur, quae ad securitatem quietis intimae, amoris sui perturbationem revocatur.
9.13
In codice Regulae Pastoris titulo.-- Laeva ejus sub capite meo, etc. Sinistram Dei Ecclesia, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna ejus beatitudine, tota devotione continetur. Hinc rursum scriptum est, Dextera manus tua, Domine, confregit inimicos. Hostes enim Dei, et sinistra ejus proficiunt, et dextera franguntur; quia plerumque pravos vita praesens elevat, sed adventus aeternae beatitudinis damnat.
9.14
In expos. Evangelicae Hom. XXVIII.-- Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles. Veniendo Dominus ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit. Vultis, fratres charissimi, ipsos ejus saltus cognoscere? De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestatae per carnem veritatis dedit; qui et exsultavit ut gigas ad currendam viam, ut nos ei ex corde diceremus: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.
9.15
In expos. Ezechielis, Hom. I, part. II.-- En ipse stat post parietem nostrum. Sancta Ecclesia sub sponsae voce aperte jam Dominum videre desiderans, ait: En ipse stat post parietem nostrum. Qui enim humanis oculis hoc quod de mortali assumpsit, ostendit, et in seipso invisibilis permansit, in aperto se videre quaerentibus, quasi post parietem stetit; quia videndum se manifeste in majestate non praebuit, quasi enim post parietem stetit, qui humanitatis naturam, quam assumpsit, ostendit; et divinitatis naturam humanis oculis occultavit. Unde et illic subditur, Respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos; quisquis enim per fenestras vel cancellos respicit, nec totus videtur, nec totus non videtur. Sic nimirum Redemptor ante dubitantium oculos factus est, quia si miracula faciens, nil pertulisset ut homo, plane eis apparuisset Deus; et rursum humana patiens, si nulla fecisset ut Deus, putaretur homo. Sed quia et divina fecit, et humana pertulit, quasi per fenestras vel cancellos ad homines prospexit, ut et Deus appareret ex miraculis, cum lateret ex passionibus, et homo cerneretur ex passionibus, sed tamen esse ultra hominem ex miraculis agnosceretur.
9.16
In expos. beati Job, lib. XXVII.-- Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni. Quia praedicationes sanctae cum vita praesenti, id est, pluviae cum hieme cessabunt, recte exeunti animae atque ad aeterna aestiva properanti, sponsi voce dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jam enim hiems transiit, imber recessit, et abiit. Transeunte quippe hieme, imber recedit, quia cum vita praesens peragitur, in qua nos ignorantiae nubilo, carnis corruptibilis torpor astrinxerat, omne ministerium praedicationis cessat. Clarius quippe per nos tunc videbimus hoc quod sanctorum nunc vocibus obscurius audivimus.
9.17
In Ezech. Hom. IV, part. II.-- Surge, propera, amica mea, columba mea, etc. Sive sancta Ecclesia, sive anima unaquaeque electa coelesti est sponso amico per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem: quae cum jam de corruptione carnis educitur, ei proculdubio hiems transiit, quia praesentis vitae torpor abscedit. Imber quoque abiit et recessit, quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Dominum educit, jam verborum guttae necessariae non erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. Nam quod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi jam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Unde et illic subditur, Tempus putationis advenit. In putatione quippe sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quae praevalent uberius fructum ferant. Nostrae itaque putationis tempus tunc advenit quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae pervenire valeamus. Qui fructus erit nobis uberrimus, visio Dei.
9.18
In expos. Hom. Evangelicae XXV.-- In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, etc. Dilectum in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie, Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum non invenit, restat ut surgat, civitatem circumeat, id est, sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat. Per vicos eum et plateas quaerat, id est, per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua invenire in eis valeat vestigia, exquirat: quia sunt nonnulli etiam vitae saecularis, qui imitandum aliquid habent de actione virtutis. Quaerentes autem nos, vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti Patres, qui Ecclesiae statutum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo vel scripto nos doceant: quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster, etsi humanitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est, esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus strictius teneatur.
9.19
Item in expos. beati Job, lib. XVIII.-- Cum Redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit; quae dicit, Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: illum quippe invenire non posset, si istos transire noluisset.
9.20
Item in Expos. Ezech., Hom. VI, part. II.-- Sic sponsa in Canticis Canticorum sanctis desideriis anxia loquitur, dicens: In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. In lectulo enim dilectum quaerit, quando in ipso suo otio et vacatione quam appetit jam videre Dominum concupiscit, jam ad eum exire desiderat, carere praesentis vitae tenebris anhelat. Sed quaerit illum et non invenit, quia quamvis magno amore desiderat, adhuc tamen ei non conceditur videre quem amat.
9.21
In expos. Ezech. Hom. X, part. II.-- Quae est ista quae ascendit per desertum, etc.? Sancta electorum Ecclesia, cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit. Qualiter vero ascendat, adjungit: Sicut virgula fumi ex aromatibus. Fumus de incenso nascitur; et per Psalmistam dicitur, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus ex aromatibus, compunctio orationis, concepta ex virtutibus amoris. Quae tamen oratio, fumi virgula dicitur, quia Deum sola coelestia postulat. Sic recta progreditur, ut ad terrena atque temporalia appetenda pro terreno studio minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore tantae subtilitatis aestuat vis amoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere, qui illuminatus meruit habere. Bene autem dicitur, Myrrhae et thuris. Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo et thuris sacrificium offerunt, qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur; et redolentem in conspectu Domini, amoris sui hostiam incendunt. Myrrham itaque, quia se cruciant, et cruciando a vitiis conservant; thus vero, quia Dei visionem diligunt, ad quam pervenire medullitus inardescunt, seque ipsos ei in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur, Et universi pulveris pigmentarii. Pulvis pigmentarii est virtus bene operantis. Et notandum quod virtutes bene operantium, non pigmenta, sed pulveres dicuntur: cum enim quaelibet bona agimus, retractamus, et ne quid in eis sinistrum sit judicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut operationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.
9.22
In expos. beati Job, lib. VII.-- En lectulum Salomonis sexaginta fortes, etc. Justorum fortitudo est carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Lectulum ergo Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, quoniam sancti quique sine ulla dubietate desiderii internam requiem contemplantur.
9.23
In expos. beati Job, lib. XIX.-- Omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi. Quid in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Salomon autem non ait, Omnes habentes, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit. Et doctus esse ad bella jam non valet, qui spiritualem, quem habet, gladium minime exercet: nam resistere tentationibus omnino non sufficit.
9.24
In expos. beati Job, lib. XX.-- Uniuscujusque ensis super femur suum, etc. Nocturni timores sunt insidiae tentationum occultae; ensis vero super femur, est custodia vigilans, carnis illecebram premens. Ne ergo nocturnus timor, id est, occulta et repentina tentatio subrepat, necesse est ut femur nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore, ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor.
9.25
De eodem in codice Regulae Pastoralis titulo, lib. VI.-- Ensis super femur ponitur, quando acumine sanctae praedicationis prava suggestio carnis edomatur. Per noctem vero caecitas nostrae infirmitatis exprimitur, quia quidquid adversitatis in nocte imminet non videtur. Uniuscujusque ergo ensis super femur suum propter timores nocturnos, quia videlicet sancti viri dum ea quae non vident, metuunt, ad intentionem certaminis semper parati assistunt.
9.26
In expos. Ezech. Hom. III, part. II.-- Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, etc. Neque credendum est Salomon tantae magnitudinis regem, qui sic immensis divitiis affluebat, ut pondus auri ejus aestimari non posset, et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecerit. Sed Salomon est pacificus noster, qui sibi de lignis Libani ferculum fecit; Libani quippe ligna cedrina valde sunt imputribilia. Ferculum itaque Regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibus Patribus, quasi lignis cedrinis imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium Conditoris sui; cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autem cum columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgorem charitatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt: per hoc enim quod luculente et aperte audiunt, in illud quod clarescit in corde, requiescunt. Columnae argenteae et reclinatorium aureum factum est, quia per lucem sermonis invenitur apud animum claritas quietis. Ille jam quippe fulgor internus mentem radiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi praedicationis gratia non requiratur. Sed ad hoc quod clarum intus ostenditur, qualis sit ascensus, adjungit, cum de eodem ferculo protinus subdit: Ascensum, inquit, purpureum. Vera quippe purpura, quia sanguine tingitur, non immerito in colore sanguinis videtur; et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem pervenit ad regnum, rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum, quod intus aspicitur, per tribulationem sanguinis pervenitur. Quid ergo de nobis agendum est? Quae spes erit si nullus ad regnum pervenit, nisi qui summis praeditus virtutibus fuerit? Sed adest quoque nostra consolatio. Amemus in quantum possumus Deum; diligamus proximum, et simul quoque nos ad Dei ferculum pertinebimus, quia, sicut illic scriptum est, Media charitate constravit. Habe quippe charitatem, et ibi sine dubio pervenis ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur: nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus subdit, Propter filias Jerusalem. Sermo etenim Dei, qui non filios, sed filias dicit, quid aliud per sexum femineum, quam mentium infirma signavit?
9.27
In expos. beati Job, lib. IX.-- Quam pulchra es, amica mea! etc. Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia est ei pulchritudo morum, in qua nunc cernitur, atque alia praemiorum, in quam tunc per Conditoris sui speciem sui sublevatur: Cujus videlicet membra, omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt. Ejus oculi, columbarum vocantur, quia magna luce irradiant, quia magnorum signorum miraculis coruscant; sed quantum est hoc miraculum, quod videri potest? Illud de internis miraculum est mirabilius, quod videri non potest; de quo aperte subditur, Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria est aperti operis, sed longe incomparabilis, occultae retributionis.
9.28
In expos. beati Job, lib. III.-- Sicut vitta coccinea, labia tua, sponsa, etc. Vitta crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur, ne remissae defluant, ne se per illicita spargant, ne sparsa cordis oculos deprimant, sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit, quia sanctorum praedicatio solo charitatis igne flammescit.
9.29
In expos. beati Job, lib. XXXIII.-- Dentes tui sicut grex tonsarum, etc. Sanctae Ecclesiae dentes accipimus eos qui praedicationibus suis peccantium duritiam conterunt; qui non immerito detonsis ac lotis ovibus comparantur, quia innocuam vitam sumentes, in lavacro baptismatis conversationis pristinae vellera vetusta posuerunt.
9.30
In expos. Ezech. Hom. IV, part. II.-- Sicut turris David collum tuum, etc. In collo guttur, in gutture vox est. Quid ergo per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra ejus eloquia designantur? in qua dum mille clypei dependere memorantur, per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur, quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla justorum. In collo ergo Ecclesiae, id est, in sacri eloquii praedicatione, quae pro sua munitione et altitudine, turri David similis dicitur, mille clypei dependent, quia quotquot illic praecepta, tot sunt etiam pectoris nostri munimina. Ecce enim contra acrias potestates festinantes fortes existere, in hac turri armaturam nostrae mentis invenimus, ut inde praecepta Conditoris, inde sumamus exempla praecedentium, per quae contra adversarios nostros inexpugnabiliter armemur. Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur: hoc quippe agunt propugnacula quod clypei, quia uterque[ utraque] pugnantem muniunt; sed inter utraque distat, quia clypeum pro nostro munimine, ubicunque volumus, movemus; propugnaculis autem defendi possumus, sed hoc[ haec] movere non possumus; clypeus in manu est, nam[ sed] propugnaculum non tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio partim praecedentium et miracula legimus et virtutes bonorum operum audimus? Hi itaque quam vera de Deo dixerint testantur miracula quia talia per illum non facerent, nisi de illo vera narrarent. Et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Quid igitur illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula? quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu nostri arbitrii non tenemus; nam talia facere non valemus. Clypeus vero in manu est, et defendit, quia virtus patientiae, virtus misericordiae, praecedente nos gratia, et in potestate est arbitrii, et a periculo protegit adversitatis.
9.31
In expos. beati Job, lib. XXIV.-- Duo ubera tua, etc. Quae sunt duo ubera, nisi ex Judaea et gentilitate veniens uterque populus, qui in sanctae Ecclesiae corpore, per intentionem sapientiae, arcano est cordis infixus? Ex quo populo, hi qui electi sunt, idcirco capreae hinnulisque comparantur, quia per humilitatem quidem, pravos se ac peccatores intelligunt; sed de his per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus, ad superna conscendunt; qui, ut haec agant, praecedentium sanctorum exempla conspiciunt, unde et in liliis pasci referuntur. Quid vero per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt, Christi bonus odor sumus Deo? Electi ergo, ut assequi summa praevaleant, conspecta odorifera et candida justorum vita, inhianter jam quidem videre Dominum sitiunt: jam de ejus contemplatione satiari charitatis aestibus inardescunt, sed quia in hac vita positi necdum valent, per praecedentium interim Patrum exempla pascuntur. Unde et apte illic tempus de ipso liliorum pastu definitur, dum dicitur, Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae: tandiu quippe refici justorum exemplis indigemus, donec praesentis mortalitatis umbras aeterno die aspirante transeamus; cum enim hujus temporalitatis umbra transacta, ac mortalitas fuerit inclinata, quia ipsius diei internum lumen cernimus, nequaquam jam appetimus, ut ad amorem ejus per aliorum exempla flagremus. Nunc autem, quia necdum eum intueri possumus, summopere necesse est ut eorum qui illum perfecte sunt secuti, conspectis actionibus incitemur.
9.32
In expos. beati Job, lib. XVII.-- Coronaberis de capite Amana, etc. Quid leonum nomine quam daemonia designantur, quae ira contra nos atrocissimae crudelitatis insaeviunt? Et quia peccatores ad fidem vocati sunt, quorum quondam corda leonum cubilia fuerunt, dum vicisse mortem Dominus eorum confessione creditur, quasi de leonum cubilibus coronatur. Remuneratio quippe victoriae corona est. Toties ergo ei coronam fideles offerunt, quoties hunc vicisse mortem ex resurrectione confitentur.
9.33
In expos. beati Job, lib. XV.-- Mel et fac sub lingua tua. Plerique justorum, dum quosdam agere perverse conspiciunt, qui duris sunt increpationibus feriendi, linguae asperitatem sumunt; sed sub lingua mentis suae benignitatem contegunt. Unde sanctae Ecclesiae sponsi voce dicitur, Mel et lac sub lingua tua. Qui enim mentis dulcedinem aperire infirmis nolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tamen inter verba aspera, quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt: hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem; quia inter dura quae proferunt, emittunt quaedam blanda et dulcia, quibus mens possit ex benignitate refoveri.
9.34
In codice Regulae Pastoralis, tit. XV.-- Emissiones tuae paradisus malorum punicorum. Quid per mala punica, nisi fidelium unitas designatur? nam sicut in malo punico, uno exterius cortice, multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.
9.35
In expos. beati Job, lib. XXVII.-- Surge, aquilo, et veni, auster. Per austrum, qui nimirum calidus ventus est, non immerito Spiritus sanctus designatur, quo quisque, dum tangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde bene in Canticis Canticorum dicitur, Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Aquiloni enim jubetur ut surgat, ut nimirum is qui mortalium corda restringit, adversarius spiritus fugiat. Auster enim venit, et hortum perflat, ut ejus aromata defluant, quia per adventum sancti Spiritus, dum mens hominis repletur ex eo, mox opinio virtutum aspergitur, ut jure jam sanctorum lingua, quasi hortus austro perflatus, dicat, Christi bonus odor sumus.
9.36
In expos. Ezech. Hom. II, part. II.-- Ego dormio, et cor meum vigilat. Contemplativae vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsam animam rapit, coelestia aperit; terrena autem debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde bene Ecclesia in Canticis Canticorum dicit, Ego dormio, et cor meum vigilat. Vigilanti enim corde dormit, qui per hoc quod interius contemplando proficit, ab inquieto foris opere quiescit.
9.37
Item in expos. beati Job, lib. XXIII, de quo supra.-- Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si diceret: Dum exteriores sensus ab hujus vitae sollicitudinibus sopio, vacanti mente vivacius interna cognosco. Foris dormio, sed intus vigilo, quia dum exteriora, quasi non sentio, interiora solerter apprehendo.
9.38
In expos. Evangelica, Hom. XXV.-- Anima mea liquefacta est, etc. Mens hominis, Conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa manet frigida. At si ardere jam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia, vilescunt in saeculo cuncta quae placebant; nil est quod extra Conditorem libeat, et quae prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nihil ejus moestitiam consolatur, quousque adhuc quod desideratur, non aspicitur. Moeret mens, lux ipsa fastidio est; talique igne in mente decoquitur rubigo culpae, et succensus animus, quasi more auri, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit.
9.39
In expos. beati Job, lib. XXVII.-- Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem, etc. Quaerentem sponsam vigiles inveniunt, eamque vulnerant, quia unamquamque animam Redemptoris sui jam speciem requirentem, cum solliciti doctores inveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestis amoris spiculis vulnerant; et si quod ei adhuc de vetusta conversatione tegmen inest subtrahunt, ut quo exuta ab hujusmodi onere redditur, eos[ eo] is qui quaeritur ab illa citius inveniatur.
9.40
In expos. beati Job, lib. XXXIV.-- Caput ejus aurum optimum. Quia caput Christi Deus. Nil vero est in metallis auro fulgentius: sponsi caput aurum dicitur, quia ejus humanitas ex divinitatis suae nobis claritate principatur.
9.41
In expos. Ezech., Hom. VIII.-- Pulchra es, amica mea, etc. Quia Jerusalem visio pacis interpretatur, cujus nomine patria coelestis exprimitur, sancta Ecclesia suavis et decora ut Jerusalem dicitur, quia ejus vitae desiderium visioni jam pacis intimae comparatur, ut in eo quod auctorem suum diligit, quod ejus speciem videre concupiscit, de quo scriptum est, In quem desiderant angeli prospicere, per ipsa jam amoris sui desideria angelis similis dicatur. Quae quantum Deo amabilis afficitur, tantum agit ut malignis spiritibus terribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis, subjuncta comparatione ostenditur, id est, ut castrorum acies ordinata. Quid est quod Ecclesia sancta hostibus suis, ut castrorum acies sit timenda? Non enim a magno intellectu vacat ista comparatio, et idcirco subtiliter intuenda. Scimus et constat quia castrorum acies tunc hostibus terribilis ostenditur, quando ita fuerit constipata atque densata, ut in nullo loco interrupta videatur: nam etsi ita disponitur, ut locus vacuus, per quem hostis possit ingredi, dimittatur, profecto jam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo, cum contra malignos spiritus certaminis aciem ponimus, summopere necesse est, ut per charitatem semper uniti atque constricti, ut nunquam interrupti per discordiam inveniamur, quia quamlibet bona opera in bonis fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendos nos valeat hostis intrare.
9.42
In Hom. IV Ezech., part. II.-- Sicut cortex mali punici, genae tuae absque occultis tuis. Genae sunt sanctae Ecclesiae spirituales partes, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velut in ejus facie venerabiles apparent. Cum enim videmus multos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecte relinquere, coelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Sed quid illud est, omne quod miramur in illius rei comparatione de qua scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se? Bene ergo, cum miraretur genas Ecclesiae, subdidit, Absque occultis tuis: ac si aperte diceretur, Ea quidem quae in te non latent, magna sunt; valde ineffabilia, quae latent.
9.43
In expos. beati Job, lib. XXIX.-- Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens? Sancta Ecclesia coelestis vitae praemia appetens, aurora vocata est, quia, dum peccatorum tenebras deserit, justitiae luce fulgescit. Habemus tamen subtilius aliquid, quod considerata qualitate diluculi vel aurorae pensemus: aurora namque et diluculum noctem quidem praeteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostendunt, sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris permixtam tenent. Quid itaque in hac vita omnes qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus? quia et quaedam jam quae lucescunt, agimus, tamen in quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus.
9.44
In expos. beati Job, lib. XXX.-- Nasus tuus sicut turris David, etc. Per nasum odores fetoresque discernimus; et quid per nasum, nisi provida sanctorum discretio designatur? Turris vero speculationis in altum ponitur, ut hostis veniens longe videatur. Recte ergo nasus Ecclesiae turri in Libano similis dicitur, quia sanctorum provida discretio, dum sollicite circumquaque conspicit, in altum posita, priusquam veniat culpa, deprehendit, eamque quo vigilanter praenotat eo fortiter declinat.
9.45
In expos. Ezech., de quo sup., Hom. XI.-- Ut ergo servetur veritas praedicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi. Unde recte quoque sanctae Ecclesiae sponsi voce in Canticis Canticorum dicitur, Nasus tuus sicut turris Libani. Quae ego laus est, fratres mei, ut sponsae nasus turri comparetur? sed quia per nasum semper odores fetoresque discernimus, quid per nasum, nisi speculatorum discretio designatur? Qui nimirum nasus sicut turris Libani dicitur, quia videlicet praepositorum discretio, et munita semper debet esse ex circumspectione et altitudine vitae consistere; id est, in valle infirmi operis non jacere. Sicut enim turris in monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes qui veniunt longius videantur, sic praedicatoris vita semper in alto debet fixa permanere, ut more narium discernat fetores vitiorum odoresque virtutum; incursus malorum spirituum longe prospiciat, et commissas sibi animas per suam prudentiam cantus reddat.
9.46
In expos. beati Job, lib. XII.-- Videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Florent vineae, cum mentes fidelium bona opera proponunt; sed fructus non pariunt, si ab eo quod proposuerant, aliquibus victi terroribus infirmantur. Non ergo intuendum est si vineae florent, sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet, sed valde mirabile si intentione recta in bono opere perduret.
9.47
In expos. beati Job, lib. XXVI.-- Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens? Nimirum sancta Ecclesia, nisi verborum Dei affluerit deliciis, de deserto vitae praesentis ascendere ad superiora non poscit. Deliciis ergo affluit et ascendit, quia, dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur
9.48
In expos. beati Job, lib. XVIII, juxta LXX Interpretes.-- Quae est ista quae ascendit dealbata? Quia sancta Ecclesia coelestem vitam naturaliter non habet, sed, superveniente Spiritu, pulchritudine donorum componitur, non alba, sed dealbata memoratur.
9.49
In expos. beati Job, lib. XXX.-- Pone me ut signaculum super cor tuum. Idcirco rebus signaculum ponitur, neque diripientium praesumptione temerentur. Sponsus ergo in cor ut signaculum ponitur, quando fidei ejus mysterium in custodiam nostrae cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signa fidei considerat, tentando eum irrumpere non praesumat.
9.50
In expos. Evangelica, Hom. VII.-- Quia fortis est, ut mors, dilectio. Sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae charitas occiditur: nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria velut insensibilem reddit.
9.51
In expos. beati Job, lib. XIX.-- Soror nostra parva est, et ubera non habet. Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur: parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur, Soror nostra parvula est, et ubera non habet, quia nimirum sancta Ecclesia, priusquam proficeret per incrementa virtutis, infimis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia, quando Dei verbo copulata, sancto Spiritu repleta, per praedicationis ministerium, in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. De hac ejus aetate Domino dicitur, Adolescentulae dilexerunt te. Universae quippe Ecclesiae quae unam catholicam faciunt adolescentulae vocantur, non vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem congruae fecunditatem.
9.52
In expos. Ezech. Hom. II, part. II.-- Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. In hortis sancta Ecclesia, in hortis unaquaeque anima habitat, quae jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe spes est hujus saeculi, quia omnia, quae hic amantur, cum festinatione marcescunt; et Petrus nos apostolus festinare admonet dicens, In haereditatem incorruptibilem, incontaminatam, et immarcescibilem. Quae ergo jam in hortis habitat, oportet ut sponsum suum suam vocem audire faciat, id est, canticum bonae praedicationis emittat, in qua ille delectetur quem desiderat. Amici auscultant, videlicet omnes electi; qui, ut ad coelestem patriam reviviscant, verba vitae desiderant.
9.53
In expos. beati Job, lib. XVII.-- Fuge, dilecte mi, Fugit nos, dicimus, quoties menti nostrae, id quod reminisci volumus, non occurrit. Fugit nos, dicimus, quando id quod volumus, memoria non tenemus. Sancta ergo Ecclesia, postquam mortem ac resurrectionem Domini et ascensum describit, clamat ei prophetico plena spiritu, Fuge, dilecte mi, fuge. Ac si diceret, Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane.

Intertext edge

Open linked passage

Note