Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Parabolas Salomonis
BedaSalo 2 · 8458-alexinpMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8458 Alexinp
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Parabolae Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit; ut non sicut prius de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet, sed alternis versibus actus utrorumque describat.
2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.1
Filius sapiens laetificat patrem, etc. Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.-- Non proderunt thesauri impietatis, etc. Et transitoria morte saepius, ut Danielem et tres pueros, et a perpetua semper justitia liberat. At vero thesauri per impietatem congregati, etsi aliquando a morte corporali videntur eripere, plus tamen mali pro impietate qua acquisiti sunt, quam commodi in eo quod pro vita sunt dati, conferunt.-- Non affliget Dominus fame animam justi, etc. Et si quando injustum impii fame affligunt, vel etiam necant, non laedent animam ejus, quem Dominus in vita futura suae gloria visitationis consolatur, qui et easdem impiorum insidias in ipsos juste judicando retorquet.-- Egestatem operata est manus remissa, etc. Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militat, divitiis aeternae beatitudinis remuneratur.-- Qui congregat in messe, filius sapiens est, etc. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem messis haec multa est, operarii autem pauci. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.-- Benedictio Domini super caput justi, etc. Justis dicetur in judicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Os autem impiorum, quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, iniquitate, quam gessit, condemnabitur. Denique os illius operuit iniquitas, qui in tormentis positus linguam sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerari quaesivit.-- Memoria justi cum laudibus, etc. Et in hac vita boni bonos, sive viventes, sive defunctos laudibus efferunt; impiorum autem et actus detestantur et nomen. Et in vita futura justi in Dei laudibus vivunt, reproborum autem honor, nomenque, laudesque putribus gehennae suppliciis mutantur, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur.-- Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, etc. Qui simpliciter se vivere novit, facile cuncta spernit adversa, quia se per haec ad gaudia venturum esse confidit, dicens cum propheta: Dominus defensor est vitae meae, a quo trepidabo? et caetera. At qui pravis incedit viis, nolens licet, patefit, ac digna factis recipit. Nihil enim occultum, quod non revelabitur.-- Qui annuit oculo, dabit dolorem. Qui nutibus oculorum irridet aliquem, non evadet sine dolore tormenti ac poenitudinis. De qualibus dicit Psalmista, Qui oderunt me gratis, et annuebant oculis; vel certe qui annuit oculo, dabit dolorem, quia filius stultus est moestitia matri suae.-- Stultus labiis verberabitur. Vel suis videlicet, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguae; vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; quomodo Psalmista cum ait, Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa, utrumque a Domino quaerit, ut et ipse labia iniqua et linguam dolosam non habeat, et aliorum iniquitate, et dolis minime possit decipi.-- Vena vitae, os justi. Et Dominus de doctoribus, Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.-- Et os impiorum operit iniquitatem. Impii sunt qui vel sua vel proximorum errata, ne ad sanitatem perveniant, defendendo contegunt. Quod exsecrans propheta Dominum orat ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis.-- In labiis sapientis invenitur sapientia, etc. Virga in dorso est vindicta in posterioribus, id est, in sequenti vita; quam bene plaga illa famosa, qua Philisthaei in natibus feriebantur, exprimit. Qui ergo non vult virgam in dorso portare, portet in labiis sapientiam. Loquar laudes Christi, et praecepta praedicem. Verum, quia semper Deum laudare, non autem semper docere, non omnia quae novit, omnes docere sapienti convenit, recte subditur:-- Sapientes abscondunt scientiam. Scientes scilicet, quia est tempus tacendi, et tempus loquendi. Unde propheta: Dum consisteret peccator adversum me, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Et Apostolus, Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum.-- Os autem stulti confusioni proximum est. Quia vel inordinate bona, vel aperte loquetur mala.-- Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus, etc. Divites confidunt in divitiis, quasi in urbe munita; pauperes ideo pavent, ne deficiant, quia se norunt egenos. Spiritualiter qui in Deum dives est, per bona opera confidit in illo, quasi in urbe inexpugnabili, quae a nullo possit hoste superari; at qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.-- Abscondunt odium labia mendacia, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis contege, nec per os contumeliam profer; sed tuum et cor dilectione, et os veritate repleatur.-- Quasi per risum stultus operatur scelus, etc. Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur, qui gaudet in scelere. Sapientis autem est, et ejus qui viri nomine dignus sit, providere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.-- Quod timet impius, veniet super eum, etc. De illo impio dicit qui sciens peccat. Timet ergo impius videre districtum judicem; desiderant justi dissolvi et esse cum Christo: ille, ne terrenis gaudiis privetur, et sempiterna ultione plectatur; isti, ne incolatus eorum prolongetur, sed praemia pro quibus certaverunt percipiant. Utrisque autem, quod corde timent, adveniet.-- Quasi tempestas transiens, non erit impius, etc. De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt. Sed illa in vero fundamento, hoc est, in Christo collocata permanet, ipsi extemplo dispereunt.-- Sicut acetum dentibus, etc. Sicut haereticorum perfidia bonis doctoribus molestiam generat et lacrymas; sic male vivens catholicus, eis qui se fidem suam ex operibus ostendere jusserunt, per inertiam gravis est. Oculi quippe et dentes, praedicatores sunt sanctae Ecclesiae, qui ei recta itinera praevidere, et alimenta spiritualia suggerere solent. Porro acetum, quod a vino degenerat, et fumus, qui ab igne ascendens evanescit, eos qui ab ecclesiastica suavitate et charitate per superbiam vel socordiam recedentes, hanc etiam verbis impugnant, figurate denuntiant. De quibus Joannes dicit, Ex vobis exierunt, sed non erant ex nobis, et reliqua.-- Timor Domini apponet dies, etc. Qui Deo fideliter serviunt, aeterna luce donabuntur; at qui impietati mancipantur, cum hac vita perdunt bona quae amabant.-- Exspectatio justorum laetitia, etc. Patet quia justi laetantur in exspectatione vitae sequentis, quamvis contristantur afflictione pressurae praesentis. Unde illud, Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea. At vero impii, qui se putant in futuro requieturos, aut certe nullos post mortem futuros, falluntur. Neque huic repugnat sententiae quod supra dictum est, Quod timet impius, veniet super eum; sunt enim qui scientes futurorum bonorum malorumque judicium, nihilominus negligentia, vel desperatione, vel etiam de industria peccant: talibus ergo interitus quem timent adveniet; sunt qui mala quae faciunt, aut nunquam punienda existimant, aut bene gesta, ideoque bona mercede remuneranda judicant; de quibus recte dicitur quia spes impiorum peribit. Nam et de iis qui scientes peccant subsequenter adjungit:-- Fortitudo simplicis, viae Domini, etc. Si, inquit, abdita Scripturarum comprehendere non vales, non tamen de salute desperes, sed gradere viam Domini, age bona quae nosti, et inter fortes connumeraberis. Sed merito paveant illi qui recta quae norunt facere contemnunt, quia certa restant quae patiantur mala.
2.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.2
Statera dolosa, abominatio est apud Deum, etc. Statera dolosa, non tantum in mensuratione pecuniae, sed et in judiciaria discretione tenetur; qui enim aliter causam pauperis, aliter causam potentis, aliter sodalis, aliter audit ignoti, statera utique librat iniqua. Sed et is qui sua bene gesta meliora quam proximorum, suaque errata judicat leviora, trutina ponderat dolosa. Necnon et ille qui onera importabilia imponit in humeros hominum, ipse autem uno digito non vult ea tangere. Ille etiam qui bona in publico, et mala agit in occulto, pro iniquitate librae dolosae abominabitur a Domino. At qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam aequa lance discernit, is nimirum justi judicis voluntati et actioni congruit.-- Ubi fuerit superbia, etc. Quia superbe et contumeliose se gerunt, per contemptum sive ignorantiam disciplinae, vel proximis contumelias ingerunt; vel certe quia omnis qui se exaltat, humiliabitur.-- Ubi autem humilitas, etc. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, id est, humilibus.-- Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes. Heu miser! Hanc sententiam pertransiit Origenes, qui post universale extremumque judicium vitam credidit omnibus impiis et peccatoribus dandam. Notandum autem quod, etsi impiis post mortem spes veniae non est, sunt tamen qui de levioribus peccatis, quibus obligati defuncti sunt, post mortem possunt absolvi, vel poenis videlicet castigati, vel suorum precibus, eleemosynis, missarum celebrationibus absoluti. Sed haec quibuscunque fiunt, et ante judicium, et de levioribus fiunt erratis. Qui autem longo se post judicium tempore liberandos putant, falluntur, et fortasse pertinet ad eos quod sequitur:-- Et exspectatio sollicitorum peribit. Item alia est sollicitudo, qua boni semper ad implenda Dei praecepta sunt accincti; alia, qua reprobi cum scientes peccant, solliciti metuunt, ne quando aeternam rapiantur ad poenam. Ideoque recte exspectatio eorum, qui Deo sollicita mente serviunt, coronabitur; eorum vero, qui Deum contemnentes, et ante judicium ejus propria conscientia se accusante condemnantur, exspectatio sollicitorum peribit. Hunc versum longe aliter habet antiqua translatio, quae ait: Defuncti hominis justi non peribit spes, gloria autem impiorum peribit.-- Justus de angustia liberatus est, etc. Martyr quisque de angustia passionis liberatus est post mortem, et tradetur in poenam pro ejus causa persecutor, qui illum angustiavit. Jacobus martyrio coronatus est, Petrus de carcere salvatus est; et Herodes, qui eos persecutus est, a vermibus visibiliter consumptus, raptus est invisibiliter eo ubi vermis ejus non morietur et ignis ejus non exstinguetur.-- Simulator ore decipit amicum suum, etc. Haereticus simulans doctrinam catholicam, decipit auditorem suum; qui autem juste veritatem sequuntur Evangelii, liberabuntur scientia catholica, ne decipula rapiantur haeretica.-- Qui despicit amicum suum, indigens corde est, etc. Non est despiciendus vel deridendus a nobis qui non simpliciter amare probatur, etiam si quid inepte per inertiam facit; qui enim hoc facit indignus est sapientia. At vero prudens quisque de talium commissis publice tacet; sed haec occulte castigat. Quod idem sequentibus versiculis arctius inculcatur, dum dicitur:-- Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana, etc. Et in Evangelio Dominus, Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum, etc.. Unde et hinc recte subinfertur:-- Ubi non est gubernator, populus corruet, etc. Ne enim te putares amici commissa, si corrigere non potes, ultra celare debere, recte dicit populum sine gubernatore corruere; salvari autem, ubi multa sunt consilia, ut ostendat, quod solus emendare non vales, pluribus esse revelandum, ut unanima omnium corrigatur industria.-- Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo. In promptu est litterae sensus. Sed est a sorte sanctorum extraneus, quod peccata sua poenitendo corrigere dissimulat; et quicunque talibus vel communionis gratiam concedit, vel vitam promittit aeternam, quia pro extraneo fidem fecit, seipsum profecto ante districti judicis oculos ultione dignum reddidit.-- Qui autem cavet laqueos, etc. Securus erit in futuro, qui tunc bene formidolosus, et sua sedulus errata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium se societate servat immunem.-- Manus in manu, non erit innocens malus. Qui manum jungit in manu, nil utique operatur. Sed manus in manu, non erit innocens malus, quia etsi ab impia actione manus ad horam subtrahit, cordis tamen innocentiam malus habere non valet. Unde et praemittitur, Abominabile Domino cor parvum.-- Semen autem justorum salvabitur. Hoc est quod supra dicitur, Seminanti autem justitiam, merces fidelis. Vel certe, Semen justorum salvabitur, quia qui praecedentium justorum exempla sectantur, horum quoque vestigia ad videnda salutis aeternae gaudia sequuntur. De quibus Isaias, Omnes qui viderint eos cognoscent eos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.-- Circulus aureus in naribus suis, etc. Circulum aureum si in naribus suis infixeris, nihilominus illa terram vertere naso, et volutabro luti properat immergi; ita mulier fatua, si pulchritudinem vultus vel habitus acceperit, suam tamen faciem ad infima declinare, suam speciositatem ad evertendos ubique castitatis flosculos circumferre, seque coeno voluptatis inquinare diligit. Aliter, Qui ornamentum divinorum eloquiorum meditando consequitur, sed hoc male vivendo insequitur, circulum aureum habet in naribus; sed more suis terram subigere non desistit, quia quod odore notitiae percepit, immunda actione sordidavit. Ideoque talis anima, mulier pulchra et fatua esse censetur, quia carnalibus dedita illecebris, pulchra est per scientiam, sed per actionem fatua. Aliter, Qui doctrinam haereticam omni nitore videt eloquentiae splendere, nec sic tamen sapientiae apto intellectui congruere, circulus, hic inquit, aureus in naribus suis, id est, pulchra et circumflexa locutio in sensibus mentis stultae; cui ex eloquio aurum pendet, sed tamen ex terrenae intentionis pondere, more suis, ad superiora non respicit. Quod secutus exposuit, dicens, Mulier pulchra et fatua, id est, doctrina haeretica: pulchra, per verbum; fatua, per intellectum.-- Desiderium justorum omne bonum est, etc. Semper justi justitiam ubique regnare desiderant, at contra impii, etiam cum quiescere ab impietatis exsecutione videntur, proposito tamen dirae mentis ad inferendam cuilibet vim furoris intendunt. Et hoc est quod supra dicitur, Manus in manu, non erit innocens malus; item, Praestolatio impiorum furor, quia plerumque ira per silentium clausa, intra mentem vehementius aestuat.-- Alii dividunt propria, etc. Quia centuplum accipiunt in hoc tempore, et in futuro saeculo vitam aeternam.-- Alii rapiunt non sua, etc. Semper, inquit, in egestate, non solum in tormentis, ubi nec stillam aquae, unde ad modicum refrigerentur, accipiunt, sed et in praesenti, ubi quamvis innumera rapiat, semper avarus eget.-- Anima quae benedicit, impinguabitur, etc. Qui exterius praedicando benedicit, interius augmenti pinguedinem recipit. Et dum sacro eloquio mentem auditorum debriare non desinit, potu multiplici muneris debriatus excrescit.-- Qui abscondit frumenta in tempore, etc. Qui sanctae praedicationis apud se verba retinet, talis maledicetur in populis, quia in solius culpa silentii pro multorum, quos corrigere potuit, poena damnatur. Ipse est servus piger et malus, qui pro retentione talenti, quod accepit, in exteriores tenebras missus est. Vendunt autem frumentum, qui verbum vitae audientibus conferunt, a quibus pretium fidei et confessionis recipiant, dicente Domino, Negotiamini dum venio. Quorum capiti benedictio supervenit, dum singulis de tali negotio redeuntibus, Dominus dicit: Euge, serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.-- Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona, etc. Bona quaerere quae facere debeas, quibus ad coelestia bona pervenias, hoc est bene diluculo consurgere, id est, crescente luce scientiae, ad bonum opus accingi. Vel certe bene, id est, ad vitam consurgit, in tempore resurrectionis, qui nunc bona quaerit in tempore operationis. Qui autem mala quae dicat sive agat, modo solers inquirit, tunc eorum pondere, ne ad altiora regni perveniat, retardabitur.-- Qui confidit in divitiis suis, corruet, etc. Qui praesentibus bonis inhians futura non cogitat, utrisque in novissimo carebit. Qui autem spe futurorum praemiorum bona faciunt, in praesenti, juste quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendere habet, signat affuturos. Et justi quasi virens folium germinant, quia spe salvi facti, in fide ac virtutum gratia proficere non cessant, donec ad fructum desideratae retributionis, hoc est patriae coelestis, attingant.-- Qui conturbat domum suam, possidebit ventos, etc. Qui mentem suam tumultus cogitationum maximarum conturbari non metuit, hanc utique malignorum spirituum flatibus, quibus obruatur, aperit. Et qui stultus sapientem persequitur, per hoc ei etiam dominando servit, quia patientiam ejus premendo, probatiorem reddit, ut se videlicet damnato, ille bravium, pro quo certabat, accipiat.-- Fructus justi, lignum vitae. Merces justi, visio est Christi. Ipse namque est sapientia, de qua dictum est, Lignum vitae est amplectentibus eam. Et in Apocalypsi, Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Et hunc fructum modo justi exspectant, quia diu, sicut praedictum est, quasi virens folium germinant.-- Et qui suscipit animas, sapiens est. Qui animarum curam pro Domino suscipit, ut eas scilicet vel errantes doceat, vel moestas soletur, vel egentes temporalibus bonis sustentet, vel renitentes ad remedia salutis pertrahat, vel pastore destitutas gubernet, quo una secum plures ad Dominum perducat; qui, inquam, ita animas suscipit, sapiens est, quia nimium suae animae per haec, unde sublimius cum Domino regnet, procurat.-- Si justus in terra recipit, etc. Si sancti martyres tanta passi sunt justi, quanta putas eos manere tormenta, qui illos affligebant injuste? Si Job et Tobias, caeterique Dei electi, tanta in hac vita receperunt adversa, quid contristaris, si te, qui tam longe infra illorum vestigia jaces, tentans ad modicum afflictio tangit? Et quidem te, etsi impium dicere et credere non debes, peccatorem tamen te esse, id est, aliqua habere peccata, parva sive magna, aperta sive occulta, inficiari non debes. Imo confiteri debes, ne te ipse seducas, et veritas in te esse non possit. Si ergo justi in terra receperunt, Abel martyrii, et Job exemplar patientiae, quanto magis impii, Antiochus atque Herodes! Et peccatores in Evangelio, paralytici, non nisi dimissis primo peccatis, curari a Domino potuerunt. Notandum quod hanc sententiam Petrus in Epistola, juxta antiquam translationem, posuit, dicens: Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?
2.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
2.3
Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam, etc. Horum versiculorum connexio talis est: Qui bonus est non confidit cogitationibus suis, sed Domini gratiam quaerit, ac per illam accipit, ut pie vivere possit. Qui autem cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit. Nam qui gratiam superni Adjutoris petere non curat, merito in impia actione perdurat.-- Mulier diligens, corona viro suo, etc. Patet litterae sensus, quia mulier bona et casta honorem viro praebet in omnibus, ejusque virtutibus ipsa domum bene regens, quasi gratiam addit coronae; at vero adultera, etsi foris speciosa paret, intus fetore luxuriae sua membra coinquinat. Verum spiritualiter Ecclesia coronam Christo, non aliam quam seipsam offert.-- Omnes enim qui in circuitu ejus sunt, etc. Et filius Sirach de magno sacerdote: Ipse stans juxta aram, et circa illum corona fratrum. At ossa, id est, virtutes, quas haereticorum factio cernitur habere, putredo pravi dogmatis corrumpit.-- Cogitationes justorum, judicia, etc. Justi sua facta, si Domino placeant, sedula meditatione dijudicant, ne forte ipsis minus sollicitis, supernus arbiter contra eos invisibiliter adversa disponat; juxta illud Apostoli, Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. At reprobi, divini timoris obliti, de fraude, quam faciunt, sua consilia cogunt.-- Verte impios, et non erunt, etc. Versi de hac vita impii non erunt, quod fuerant, quia post mortem non qualia credebant inveniunt, sed spe sua frustrati, pro praemiis tormenta recipiunt. Domus autem justorum, id est, Ecclesia, quae partim peregrinatur in terris, partim regnat in coelo, nunquam deficit; sed quaecunque membra ejus hinc illo perveniunt, ibidem gaudia, quae sperabant, inveniunt. Aliter, Verte impios, et non erunt, quod multa impietas in diis gentilium, multa in sectis haereticorum, multa in praestigiis magorum, multa in persecutionibus exstitit paganorum. Sed his Domino donante subversis, ablata est pariter et memoria impietatis eorum, etiam ipsi apices stulti, ipsa dogmata igne rapta, ut in Epheso actum tempore apostolorum legimus. Domus autem justorum permanebit, quia sancta Ecclesia nunquam abscondi potuit vel auferri, nil ex ejus corrumpere Scripturis, in nullo ejus fidem violare tanta temporum longitudo praevaluit. Potest et ita intelligi, Verte impios, et non erunt: converte eos ab impietate, et non erunt jam impii, sed justi. Pro quo alia translatio dicit: Quocunque se vertit scelestus, exterminabitur. Cui contra de sanctis dicitur: Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.-- Doctrina sua noscetur vir. Viros vocare solet Scriptura eos qui virtutibus sunt praediti divinis. Unde Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite. Doctrina ergo sua quisque vir esse noscitur, quia et si recta docet, et haec operibus implet, sanctus esse colligitur.-- Qui autem vanus et excors est, etc. Quia scilicet ipse virilis animi fortitudinem habere contempsit.-- Melior est pauper et sufficiens sibi, etc. Melior est idiota et simplex frater, qui bona quae novit operans, vitam meretur in coelis, quam qui clarus eruditione Scripturarum, vel etiam doctoris functus officio, indiget pane dilectionis. De cujus dilectionis parte, ea quae ad proximum pertinet, subsequenter adjungit:-- Novit justus animas jumentorum suorum. Id est, miseretur et compatitur habitudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.-- Viscera autem impiorum crudelia. Qui non solum non compatiuntur subditis, sed etiam juxta hoc quod Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes, Moram facit Dominus meus venire.-- Qui operatur terram suam, etc. Qui exercet animam suam spiritualibus studiis, et nunc virtutum, et tunc dapibus satiabitur praemiorum. Qui autem pro salute animae suae laborare detrectat, tunc inter stultos reprobabitur; tametsi nunc vel divina vel humana sapientia gloriosus videtur.-- Desiderium impii, monumentum est pessimorum. Desiderat impius praecedentes imitari malos, et de illorum vita atque actibus loqui. Vel certe, Desiderium impii monumentum est pessimorum, quia omne desiderium ejus eo tendit, quamvis ipso nesciente, ut cum prioribus injustis aeternae mortis carcere claudatur. Verum, quia tales exitum quem minime praevident incurrunt, dicit contra de bonis:-- Radix autem justorum proficiet. Quia nimirum fides et charitas electorum, qua radicati sunt in Christo, nequaquam eos fallit, sed ad perfectiora semper accrescens, plus quam sperare novit in futuro percipiet.-- De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis. Fructus oris est sermo bonus, nam qui mala loquitur, non fructum oris generat, sed damnum. Omnis igitur qui bona loquitur bonis donabitur aeternis, si tamen his quae loquitur actu non repugnet. Hoc etenim vigilanter adjungit cum dicit,-- Et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Neque enim aliter fructuosus fit suus sermo doctori, nisi ipse prior faciat bona, quae docet.-- Fatuus statim indicat iram suam, etc. Qui se in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino injuriam contemnit sapiens. Hunc versiculum alia translatio sic habet, Stultus eadem hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus. Non autem ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultandam esse decernit, ut ejus velocitatem culpans non prohibeat tarditatem, quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, sapientius amoveatur et in perpetuum deleatur. Haec est enim natura irae, ut dilata languescat et pereat; prolata vero, magis magisque conflagret. Est qui promittit, etc. Promittunt se nonnulli obedire veri ati, sed ubi tentatio terrens sive blandiens, impe mentum praestiterit, deserunt quidem coepta, sed tamen conscientia promissi, quasi gladio punguntur.-- Lingua autem sapientium, sanitas est. Quia et bona quae promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt, et aliis, quae sequantur, praedicando demonstrant.-- Labium veritatis firmum erit in perpetuum, etc. Fides ecclesiastica semper manebit. Qui autem repente nova dogmata infert mendacii, est minister haeretici.-- Homo versutus celat scientiam. Versutus hoc loco in bono intelligitur, id est, sapiens et prudens, qui nonnunquam de industria sua celat scientiam: duplici nimirum ratione, vel non valens infirmis auditoribus loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, vel nolens sanctum dare canibus, neque ante porcos margaritas projicere.-- Et cor insipientium provocat stultitiam. Quando vel ipsi plus appetentes sapere quam oportet sapere, eo usque ad meditandum prosiliunt, ut pro sapientia teneant stultitiam; vel certe alios quae necdum capere queunt, docere nitentes, ad majorem eos stultitiam provocant, et quasi parvis oculis lumen ingerentes solis, modicum lucis quod cernere videbantur auferunt.-- Manus fortium dominabitur, etc. Perfecti quique non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majori virtutum gratia principantur. Qui dissoluti animo, peccatis implicari non metuunt, pessimo exactori diabolo tributa vitiorum quotidie solvunt, et si non dominium ejus viventes poenitendo evaserint, post mortem traditi eidem, in carcerem ab eo poenarum mittuntur aeternarum, juxta quod Dominus in evangelica parabola testatur. Neque enim de talium correptione desperandum est, cum protinus adjungatur:-- Moeror in corde viri humiliavit illum, etc. Quia nimirum necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et ita postmodum per judicium sacerdotis, sermo datae reconciliationis laetificet. Qui neglexit damnum propter amicum, justus est. Si hoc de generali pecuniae largitione, et puro homine amieo recte dicitur, quanto magis justitiae corona dignus est, qui propter eum qui dixit, Dico vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, vel vendens quae possidet, pauperibus tribuit, vel rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipit, vel certe ipsam in passione carnem mortificandam, sive occidendam tradit!-- Iter autem impiorum decipiet eos. Cum vel sua retinere, vel aliena rapere gaudent. Unde recte subjungitur:-- Non inveniet fraudulentus lucrum, etc. Fraude namque acquisita pecunia, plus in anima damni, quam lucri addit in arca. Et qui propriam pro Domino substantiam novit dispensare, remunerante ipso, pro terrenis coelestia dona recipiet. Aliter, Non inveniet fraudulentus lucrum, etc.: qui fraudulenta mente simulat se esse bonum, nequiter vivens in occulto, non inveniet bona vitae sequentis; qui autem substantiam virtutum spiritualium veraciter acquirit, mercabitur ex ea claritatem regni perennis; quod versibus sequentibus apertius dixit, In semita justitiae, vita; iter autem devium ducit ad mortem. Semita enim justitiae substantiam acquirit virtutum, quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur; iter autem pravum, quo fraudulentus incedit, perdito lucro temporali, quod appetit, ad mortem, quam praevidere noluit, tendit sempiternam,
2.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
2.4
Filius sapiens, doctrina patris, etc. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum qui se docuerat, docendum perveniat ille, nec cum arguitur, novit audire.-- Vult et non vult piger, etc. Recte pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Deo, et non laborare pro Deo. Delectant praemia, cum pollicentur; deterrent certamina, cum jubentur. De quo Jacobus ait, Vir duplici animo, inconstans est in omnibus viis suis. Et filius Sirach: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis! Qui autem jussa operantur Dominica, ideo faciunt, quia anima illorum perfecta supernorum dulcedine reficitur; juxta eum qui Dominum obsecrat, dicens, Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Vel certe anima operantium impinguabitur, quia qui piis pro Domino laboribus insudant, coelesti et immarcescibili post labores mercede donabuntur.-- Est quasi dives, cum nihil habeat, etc. Dives sibi videbatur ille, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; sed quia Deum non habuit, comperit in fine nihil fuisse quod habuit. Unde dictum est de talibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Pauper econtrario videbatur Lazarus, qui jacebat ad januas ejus, ulceribus plenus; sed in multis erat divitiis, qui virtutem habuit humilitatis, qui Conditorem omnium divitiarum, videlicet Deum, corde gestabat. Quid autem verae divitiae valeant, quid vera paupertas agat, subdendo manifestat:-- Redemptio animae viri, divitiae suae, etc. Qui ergo animam suam vult redimi a futura ira, congreget divitias bonorum operum. Qui enim eget hujusmodi divitiis, increpationem districti judicis sustinere non valet. De qua Psalmista postulat, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Alioquin pauperes spiritu non ibi increpantur a Domino, sed benedictionem aeternae haereditatis percipiunt.-- Lux justorum laetificat, etc. Lux justorum, quae perpetuo laetificat, spes est futurorum; lucerna impiorum, quae repente exstinguitur, felicitas saeculi labentis. Inter superbos semper jurgia sunt, qui autem agunt cuncta cum consilio, reguntur sapientia. Jurgantur semper inter se haeretici, jurgantur et caeteri reprobi, quia videlicet non norunt unitatem fidei et veritatis. Fideles autem, qui consilio divinorum eloquiorum frui non cessant, reguntur moderatione sapientiae, quae eos jurgari non sinit.-- Substantia festinata minuetur, etc. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, neque ipsas divitias, quas vel acquirunt vel cupiunt, perpetuo possident; qui autem pro accipienda substantia praemiorum coelestium justis insistit laboribus, multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet. De quo apte subditur: Spes quae differtur, affligit animam, etc. Quia nimirum quandiu differtur spes aeternorum, affligitur anima fidelium, vel pro dilatione videlicet bonorum quae amat, vel pro illatione malorum quae tolerat. At ubi venerit quod desiderat, facile obliviscitur quod sustinuerat, quia in aeternum vivere incipit cum suo Redemptore, quem tota intentione quaerebat. Ipse est autem lignum vitae amplectentibus se.-- Qui detrahit alicui rei, etc. Qui bonae rei detrahit, se in futurum obligat, quia quod non debuit faciendo, poenam sibi, qua constringatur, praeparat; sed et is qui malae rei detrahit, ipse se in futurum obligat, non ut pro tali detractione poenam luat, sed ut post detractionem sese cautius agat, quia nimirum quod in aliis juste reprehendit, ipse impune non admittit, clamante Apostolo, Qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis?-- Qui autem timet praeceptum, etc. Melius est ergo de sua quemque fragilitate metuere, ne forte divina praevaricentur imperia, quam aliorum errata stulto ore lacerare, dicente Apostolo, Et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris-- Astutus omnia agit cum consilio, etc. Ubi omnia cum consilio docet esse agenda, divinum potius, quod sacris eloquiis indutum est, quam humanum intelligit consilium. Fatuus est enim qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter astutus videatur, et prudens, de quo recte subditur,-- Nuntius impii cadet in malum. Arrium autem dicit et Sabellium, caeterosque angelos, id est, nuntios Satanae, qui quoniam consilium neglexerunt divinarum Scripturarum, deciderunt in malum gehennalium tormentorum.-- Legatus autem fidelis, sanitas. Id est, catholicus quisque praedicator sanitatem sibi suisque auditoribus acquirit aeternam.-- Desiderium si compleatur, delectat animam, etc. Omne desiderium, sive bonum sive malum sit, ubi affectum praevenerit, delectat animam; sed stulti, qui carnalibus solum desideriis gaudent, detestantur eos qui pro amore coelestium, infima oblectamenta contemnunt.-- Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit, etc. Cum sapientibus ire, est sapientium actus imitari. Quamlibet ergo simplex quisque sit, et rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequeat, si tamen sapientium exempla vivendo sectatur, jure inter sapie tes annumerabitur. Qui vero stultos, non propter naturam, quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt vel histriones, vel aliqui tales, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo deteriores efficiat: talis nimirum, et i per ingenium et doctrinam sapiens esse videtur, stultorum nota dignus simul et damnatione tenebitur.-- Bonus relinquit haeredes filios, etc. Saepe videmus bonos sine filiis obire, imo majora a Domino praemia polliceri his qui filiorum procreationi virginitatis castimoniam praeposuerint, sed et substantiam justorum a peccatoribus tolli. Nam et Apostolus glorificat eos qui rapinam bonorum suorum cum gaudio susceperunt. Unde spiritualiter intelligendum, quia bonus et justus Dominus est, qui post passionem suam ascendens in coelum, reliquit haeredes suae doctrinae, apostolos et successores eorum, ad cujus fidem conversa est multitudo gentium, quae erat substantia diaboli. Intravit namque in domum ejusdem male fortis adversarii, et eum majori virtute conterens, diripuit arma ejus, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuit, ut ipse in Evangelio testatur. Vel certe, justo substantia custodita est peccatoris, quando ablatum est a Judaeis regnum Dei, et datum est genti facienti fructus ejus.-- Multi cibi in novalibus patrum, etc. Absque judicio recto facit, qui divitiis congregandi sedulus insistit, et has aggregatas non ipse pro redemptione animae suae pauperibus dispensat, sed aliis post se dispensandas reservat, juxta quod in superiori versu juxta litteram dicitur: Et custoditur justo substantia peccatoris, maxime cum sibi victus abundet ex jure paternae haereditatis, neque ullas pecunias colligendi necessitas incumbat. Hoc est enim quod ait, Multi cibi in novalibus patrum. Juxta sensum vero spiritualem, multi sunt cibi alimoniae coelestis, in dictis et exemplis venerabilium patrum, et absque ratione facit, qui his legendis, meditandis, exponendis instans, non suae saluti per hoc, sed aliorum potius servit, dum ipse ab his quae legit, vel actibus reprobis, vel etiam impietate sensus haeretici discrepat. Talis namque in novalibus patrum, id est, operibus sive sermonibus patrum optima institutione excultis, non sibi, sed aliis subsidium acquirit, illis videlicet qui tractatus ejus legentes, arcana per eos spiritualis sensus, quibus interius reficiantur, inveniunt. Utrique autem sensui convenit apte quod sequitur,-- Qui parcit virgae, odit filium, etc. Nam et pater bonus filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit. Praecedentem autem versiculum antiqui interpretes ita transtulerunt: Viri justi divitiis, annis multis fruentur; iniqui autem perient breviter.-- Justus autem comedit, et replet animam suam, etc. Justus percipit cibos sapientiae, qui in novalibus patrum, hoc est, in operibus ac verbis praecedentium justorum, probantur exorti: et hos ad profectum animae suae bene vivendo trajicit. Venter autem impiorum, id est, capacitas sensus haereticorum, insaturabilis; quia, sicut Apostolus ait, Semper discentes nunquam ad veritatis scientiam perveniunt. Quare autem saturari scientia non merentur, nisi quia nequaquam refecti cibis paternae institutionis, aliis hos congregant absque judicio?
2.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV.
2.5
Sapiens mulier aedificabit domum suam, etc. Et unaquaeque anima fidelis, et Ecclesia per orbem catholica, mansionem sibi in patria coelesti bonis actibus aedificat; at vero reprobi, ea quae bene sunt a bonis ordinata, male vivendo, et etiam aliquando aperte repugnando dissipant. Quare autem stulti sapientum actus lacerent, sequentibus verbis ostenditur, cum dicitur:-- Ambulans recto itinere, et timens Deum, etc. Abominatio est enim peccatori religio. Stultum videtur incredulis, cum fideles propter Dei timorem non tantum abjiciunt timorem, sed et tormenta derident eorum qui occidunt corpus. De quibus adhuc apte subjungitur:-- In ore stulti virga superbiae, etc. Quia stulti per vaniloquium humiles quos despiciunt, affligunt; sed iidem humiles spiritu per doctrinam se sapientiae, ne decipiantur, muniunt.-- Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est, etc. Haerent haec a superioribus. Boves namque doctores catholicos; praesepe, coetuum auditores; segetes, dicit fructus operum bonorum. Incassum ergo tumet superbus, et indocta eloquentia verberat aures ac corda subjectorum, quia ubi non sunt docti praedicatores, frustra ad audiendum confluit turba plebium. Ubi autem plurimae operationes apparent virtutum, ibi apertissime claret, quia non haereticus in vanum garrivit, sed pro verbi fruge laboravit ille, qui et ipsum verbum casto ore ruminare, et viam veritatis recto discretionis pede noscet incedere Nec mirandum cur in praesepi auditores significari dixerimus, cum bos alatur de praesepi, doctor autem verbo audientes soleat nutrire. Sed intuendum quia et de labore bovis praesepe impletur, et ipse bos suo fructu de praesepi reficitur, quia nimirum praedicator fidelis et audientes verbo reficit, et eadem refectione apud Dominum ipse reficitur; quod in opere figuratur Eliae, qui apud Sareptanam viduam quam pascit, et ipse pascitur.-- Quaerit derisor sapientiam, etc. Caiphas, qui Domino dixit, Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus; quia male quaerebat, invenire quod quaerebat non meruit. At discipuli qui se humiliter auditui veritatis subdiderant, accepta Spiritus gratia, non solummodo Christum Dei Filium cognoscere, sed et abdita Scripturarum intelligere meruerunt. Sed tunc doctrina prudentium facilis erat, quando Cornelius cum domo sua, et caeteri tales verbum humiliter audientes, mox credebant, et accepto Spiritu sancto, linguis loquebantur omnibus. Nunc quoque doctrinam fidei catholicae prudens quisque, dum catechizatur, facile percipit; quam haeretici, quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt.-- Vade contra virum stultum, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quaerit, non invenit, quia etsi aperte contra illius stultitiam disputando incedas, nescit intelligere quae dicis: ut Arrius, qui verbum consubstantialitatis in Patre et Filio, nusquam Scripturarum inveniri posse contendebat, cum ei manifeste objiceretur, Ego et Pater unum sumus; et, Deus erat Verbum, etc. Ideo doctrina prudentium facilis est, quia labia prudentiae sapientia, id est, quia labia quaecunque prudentiae moderamine reguntur, de sapientia solum loqui et audire dulce habent, eique meditatione operam dare satagunt.-- Cor quod novit amaritudinem animae suae, etc. Amaritudinem animae habent electi, quandiu a gaudiis differuntur aeternis; et reprobi, cum desideriis affliguntur perversis. Sed electi, quia in luce ambulant, amaritudinem suam, quanto sit gaudio mutanda praevident. Porro reprobi propria sponte caecati, quid in praesenti patiantur non vident, quod in futuro sint passuri non praevident. Ideoque a futuris bonorum gaudiis remanebunt extranei, quia amaritudinis eorum praesentis non noverunt esse participes. Unde et apte subditur: Domus impiorum delebitur, etc. Domo quippe in mansione, tabernaculis uti solet in itinere; domus igitur impiorum delebitur, quia habitationem vitae praesentis, in qua semper manere desiderabant, perdent in morte reprobi, et hoc quod non praevidebant, exsilium perpetuae damnationis subibunt. Tabernacula autem justorum germinabunt, quia praesens eorum conversatio, in qua incolae sunt apud Deum et peregrini, crescentibus sine cessatione meritis, ad fructum usque suavissimum patriae coelestis pertinget.-- Innocens credit omni verbo, etc. Hanc et innocentiam vetuit, et hanc habere docuit astutiam Joannes, cum ait, Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt.-- Sapiens timet, et declinat malum, etc. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, torrentem rapidum vel voraginem latiorem saltu velle transire, sapientis autem ad planum vel pontem divertere, ita qui peccata quantum valet declinat, timens ne involvatur malis, sapiens est. Stultus autem est ille qui contemptim peccat, blandiens sibi, quia aut posteriori tempore poenitentiam agat commissorum, aut, si repente moriatur, fortiter poenas inferni sufferat.-- Impatiens operabitur stultitiam, etc. Reprehensibilis quidem est homo impatiens, sed multo pejor et odiosior Deo est versutus, tametsi apud homines melior aestimetur. Ille enim palam omnibus suam ostendit stultitiam, iste autem cum sit corde perversus, saepe simplicitatem simulat et justitiam, atque apud humanum judicium sanctum se dici delectat, cum sit divino examine inter reprobos aestimatus.-- Jacebunt mali ante bonos, etc. In novissimo judicio, coronatis justis, damnabuntur reprobi, qui eos in praesenti premebant. Quod enim ait, Ante, id est ante bonos, et ante portas justorum, non ad vicinitatem loci, sed ad visionem pertinet bonorum, quia malorum tormenta semper aspiciunt, ut majores ereptori suo gratias sine fine referant. Unde de illis Isaias, Et egredientur, et videbunt, inquit, cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quod autem ait, Egredientur, non pedum processum, sed oculorum signat intuitum, quem intus in regno positi ad videnda pravorum supplicia, foras quando volunt emittunt.-- Corona sapientum, divitiae, etc. Sapientes non terreni aliquid emolumenti pro divitiis habent, sed coronam solummodo, quam pro virtutibus in futuro percipiant. At stultorum fatuitas maxima haec est, quia improvidi aeternorum, de praesentibus tantummodo commodis gaudent. Imprudentia enim quasi improvidentia dicitur.-- Liberat animas testis fidelis, etc. Liberat animas Christus, qui est testis fidelis, ut in Apocalypsi legimus; et, sicut Apostolus ait, testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem. Profert mendacia diabolus, qui recte versipellis appellatur, quia mala quae suggerit facienda, bona esse pronuntiat, et gaudia promittit aeterna eis quos ad inferni tormenta praeparat. Item liberat animas catholicus doctor, qui testimonia Scripturarum fideliter, id est, recte praedicat, et profert mendacia haereticus, vel, sicut alia editio manifeste transtulit: Incendit autem mendacio dolosus; subauditur animas eorum quos suo errore decepit.-- In timore Domini fiducia fortitudinis, etc. Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earum veracius per fortitudinem subdidit. Filii autem timoris Domini dicuntur, qui divino timore reguntur, sicut filii virtutis, et filii resurrectionis, qui virtutibus student, vel qui ad gaudia resurrectionis pertinent, quibus erit spes, juxta illud Psalmistae, Qui timent Dominum, sperent in Domino. De qua spe consequenter adjungit:-- Timor Domini, fons vitae, etc. Haec est ergo spes eorum qui timent Dominum, ut declinantes a ruina mortis, pervenire mereantur ad eum qui dicit, Ego sum via, et veritas, et vita. Dum est autem supra, Lex sapientis, fons vitae, ut declinet a ruina mortis, et nunc dicitur, Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Ex quo patet quia nulla prior est lex sapientis, qua mortem vitare, et vitam acquirere debeat aeternam, quam habere timorem Domini. Unde et alibi dictum est, Initium sapientiae timor Domini. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. Ubi multitudo servientium Deo, ibi specialiter Christi gloria. Ubi soli catechumeni, vel competentes, vel recens nati infantes sub regno adhuc tenentur diaboli, et ipsi tempore congruo festinantes in Christo renasci, ibi manifesta ignominia principis mundi. Vel certe in conventiculis haereticorum, quae semper sunt pauciora ecclesiis catholicorum, ignominia patet eorum qui haec ab ecclesiastica unitate segregarunt.-- Vita carnium, sanitas cordis, etc. Per carnem, infirma quaedam ac tenera; per ossa, fortia acta signantur. Bene ergo dicitur, Vita carnium, sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, et si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur, Putredo ossium, invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire.-- Acceptus est regni minister intelligens. Ille videlicet cui dicitur, Quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.-- Iracundiam ejus inutilis sustinebit. Ille utique de quo idem ait: Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores
2.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV.
2.6
Responsio mollis frangit iram, etc. Qui verba increpationis humiliter recipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit; at qui superbus arguenti resultat, majorem contra se iram districti judicis provocat.-- Lingua sapientium ornat scientiam, etc. Lingua catholicorum Patrum ornat scientiam divinorum eloquiorum, latius exponendo quae Scriptura canonica, aut obscura posuit, aut historica tantum ratione scripta reliquit.-- Et os haereticorum ebullit stultitiam. Dicta sacrae Scripturae perverse intelligendo, suosque sensus ejus auctoritati praeponendo. Potest et de paganorum philosophis intelligi quod ait, Os fatuorum ebullit stultitiam; quales fuerunt Porphyrius et Julianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant.-- Lingua placabilis lignum vitae, etc. Lingua catholici doctoris ad fructum vitae ducit sempiternum; quae autem modum ecclesiasticae normae ignorat, et suum spiritum, et eorum qui se audiunt, male loquendo conteret.-- Domus justi plurima fortitudo, etc. Domus Christi, id est, Ecclesia plurimam habet fortitudinem; ita ut pluvia, ventis, fluminibus tentationum frequentiorum nequaquam possit dirui. Et in operibus diaboli conturbatio fervet assidua, quia eamdem Christi domum per falsos fratres vel apertos adversarios dejicere tentat.-- Labia sapientium disseminabunt scientiam, etc. Labia catholicorum disseminabunt praedicando scientiam rectae fidei, cor haereticorum dissimile erit, quia perfidiam pro scientia concipit ut doceat. Potest ita intelligi, quia cor cultorum sibimetipsi dissimile erit, dum mutabilitate se diversarum cogitationum varium exhibet, et nunquam idem quod fuerat manet. Cui contra de Anna, cum Domino intenta mente supplicaret, dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.-- Victimae impiorum, abominabiles Domino, etc. Orationes, opera et sacrificia haereticorum abominatur Dominus, et vota eorum accepta habet, qui fidem catholicam justis operibus affirmant.-- Doctrina mala deserenti viam vitae, etc. Mala est doctrina eorum, qui viam deserunt veritatis; de quibus Dominus dicit, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Sed tales adhuc si correpti poenituerint, patet reditus ad veniam; sin autem nec correptionibus ecclesiasticis annuerint, jam certus eis restat interitus.-- Omnes dies pauperis mali, etc. Omne tempus populi Dei quandiu in praesenti pauper est, afflictionibus abundat et aerumnis, quia necdum ad divitias supernae bonitatis et perpetuae mansionis pervenit. Unde monet Apostolus, dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. At vero reprobi, qui metu carentes divino, securi mundo utuntur, quasi jugibus stulti reficiuntur epulis. Unde recte subjungit:-- Melius est parum cum timore Domini, etc. Quale est in psalmo: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Melius ergo est, ut servato timore Dei egeas opibus, vel etiam victu quotidiano, quam ut desiderio plura acquirendi, Dei timorem deseras.-- Melius est vocari ad olera cum charitate, etc. Omnis qui bonorum operum exempla proximis, quae imitentur, ostendit, quasi ad epulas, quibus reficiantur, convivas vocat. Melius est autem vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio, quia nimirum multo est utilius simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, quam majoribus virtutum miraculis foras effulgere et interiora mentis ab odiorum sorde non expurgare. Unde quibusdam in fide dicentibus, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? et in nomine tuo daemonia ejecimus? et in nomine tuo virtutes multas fecimus? dicet ipse Dominus, Quia nunquam novi vos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem.-- Iter pigrorum quasi sepes spinarum. Pigros dicit eos quos piget operari justitiam, qui cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obsistentium sepium, sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt; quod quia electos praepedire non solet, adjunxit,-- Via justorum absque offendiculo. Justi quippe in conversatione sua, quodlibet eis adversitatis obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt.-- Laetatur homo in sententia oris sui, etc. Humanum quidem est de sua sententia quasi prudenter prolata quemque laetari; sed verus sapiens non solum res quas loquatur, verum etiam opportunitatem loci vel temporis vel personae, cui loquatur, diligenter inquirit.-- Semita vitae super eruditum, etc. Eruditum dicit non solum scientia, sed et operatione perfectum. Huic etenim jure semitae vitae desuper apertae sunt; huic coeli janua patet. Infernus autem novissimus, de quo liberatur, ultima est poena damnationis. Nam primus est infernus, caecitas animae peccantis, et verae lucis scientia carentis, de quo dicitur in psalmis, Et descendant in infernum viventes, id est, scientes labantur in peccatum.-- Domum su perborum demolitur Dominus, etc. Conventicula haereticorum caeterorumque Ecclesiae persecutorum demolitur Dominus, et firmos facit in orbem universum terminos ejusdem Ecclesiae, sponsae videlicet suae, pro cujus vita mori dignatus est.-- Abominatio Domini, cogitationes malae, etc. Abominatur Dominus cogitationes haereticorum, imo omnes pietati contrarias, et purus sermo rectae fidei firmabitur ab eo, quando in judicio non solum pro factis, sed et verbis omnibus, digna praemia reddet. Abominatus est cogitationes malas eorum, qui dicebant, Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? Et purum sermonem ejus, qui dixit, Tu es Christus filius Dei vivi; pulcherrimum esse firmavit, cui respondit, Beatus es, Simon Bar- Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Lux oculorum laetificat animam, etc. Jure mentem delectat humanam, cum se lucem coelestium arcanorum, Domino revelante, percepisse cognoscit. Quod alia translatio manifestius dicit, Videns bona oculus oblectat cor, bona utique Domini in terra viventium. Quae quicunque mentis oculo contemplatur, merito in corde oblectatur, tametsi extrinsecus tristis incedere inimico affligente videtur. Fama quoque illa felicissima, qua nostros non solum actus et sermones, sed et cogitatus angelis deferentibus in coelo patere cognovimus; pinguitudinem dilectionis et fidei nostris virtutibus, ne deficiendo arescant, exhibet. Quanto enim certius tenemus occulta nostri cordis, simul et opera divinis patere conspectibus, tanto magis fortitudinem nostrae bonae actionis, oleo charitatis ejus, ne lassescat, impinguare debemus.-- Auris quae audit increpationes vitae, etc. Discipulus qui increpationibus docentium obedienter annuit, plerumque proficiendo ad cathedram usque decoris ascendit. Denique Paulus, qui increpationi sui Conditoris sese humiliter substravit, ad sedem postmodum apostolicae dignitatis sublimiter pervenit.
2.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI.
2.7
Hominis est animam praeparare, etc. Certum est quia neque animum praeparare, neque gubernare linguam, neque aliquid facere boni, absque divina gratia valemus; quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam, nisi quia hoc proprie in tempore persecutionis significat? de quo Dominus ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.-- Omnes viae hominis patent oculis ejus, etc. Ita vias, id est, actiones omnium, et bonorum videlicet et malorum, Dominus videt, ut spiritus etiam singulorum, quid in occulto cogitent, certa lance discernat. Unde recte subjungitur:-- Revela Domino opera tua, etc. Domino quippe opera nostra revelamus, quando eum, quem nihil latere novimus, in cunctis quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius in omnibus flagitamus auxilium. Et cum hoc devoti agamus, fit ut non opera eadem tantummodo, sed etiam internae nostrae cogitationes illo dirigente procedant.-- Universa propter semetipsum operatus est Dominus, etc. Nulla fuit Domino causa creaturam invisibilem vel visibilem faciendi, nisi voluntas sua, ut suam videlicet bonitatem rationali creaturae, quam perpetuo beatam faceret, ostenderet: eum quoque, qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est, diabolum cum suis sequacibus justa severitate damnavit.-- Abominatio Domini est omnis arrogans, etc. Quicunque sibi tribuit bonum quod facit, etiamsi nihil mali videtur manibus operari, jam cordis innocentiam perdidit, in quo se largitori donorum praetulit. Et ideo talem Conditor suus abominatur, ut reum, quem beneficiis suis esse contemplatur ingratum.-- Cum placuerint Domino viae hominis, etc. Tanta est sanctitas divinae religionis, ut eam plerumque etiam, qui foris sunt, venerationi habeant. Et quos perfecte Deo servire perspexerint, cum his pacem habere, quamvis religione discrepantes, incipiant. Denique quia placuerunt Domino viae Danielis et trium puerorum, inimicos quoque eorum, qui eos in ignem vel ad bestias miserunt, convertit ad pacem. Quia placuerunt Domino viae sanctorum praedicatorum, multos eorum persecutores non ad pacem tantummodo, sed ad eamdem etiam fidei et religionis unitatem convertit.-- Melius est parum cum justitia, etc. Et Dominus, Beati, inquit, pauperes, quia vestrum est regnum Dei. Et iterum, Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Potest et sic accipi, quia melius est in simplici conversatione Deo devote servire, quam multis abundantem virtutibus, verbi gratia, eleemosynis, orationibus, jejuniis, doctrina, castitate, proximorum facta despicere, et de sua quasi singulari sublimitate gloriari.-- Divinatio in labiis regis, etc. Illum significat regem, de quo dictum est, Deus, judicium tuum regida. Quis est enim regum temporalium, qui nunquam erret in judicio? In cujus labiis est divinatio, quia non suorum solummodo sermones et facta dirigit, sed et gentilium vates, qui vulgo divini appellantur, quid sciscitantibus respondeant, illo intus judicante disponitur; testante Michea propheta, qui ad deceptionem Achab regis impiissimi, testatur missum a superni judicis solio spiritum, qui prophetarum ejus ora impleret, atque ad suadendum ea quibus rex nefandus periret, armaret. Neque enim in hoc judicio erravit os Regis aeterni, sed quod rex impius audire peccatis praecedentibus meruit, ipse hoc prophetas erraticos ei loqui permisit. Sed et Jezechiel peccanti ac perituro Ammonitarum populo dicit, Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia. Non est daemonum divinatio, sed Dei judicium; qui perfectae malitiae dedit finem. Hunc versiculum alia translatio sic habet apertius de Domino, Nihil falsum exiet de ore ejus; quia nimirum ipse nec ullo mentiente falli, nec potest aliquando mentiri.-- Pondus et statera judicia Domini sunt, etc. Lapides saeculi, justos et fide fortes appellat, quales esse desiderabat apostolus Petrus eos quos admonebat, Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales. Nullus igitur ab initio saeculi sua virtute electus, et coelesti aedificio aptus est; sed ejus potius opere, qui omnia in pondere et mensura et numero constituens, unicuique sicut voluit, mensuram fidei et gratiarum distribuit.-- Voluntas regum, labia justa. Reges dicit sanctos qui vitiis principaliter imperare, et virtutibus animae quasi obsequentium comitum cuneis stipari consuerunt. De qualibus Dominus, Multi, inquit, prophetae et reges cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Alioquin reges terreni multum saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannis, ob quod eum capite punivit.-- Qui recta loquitur, dirigetur. Ut videlicet rectis operum gressibus ad vitam pertingat aeternam. At contra vir linguosus non dirigetur super terram. Nec repugnat huic sententiae quod de Antiocho dicitur, Et dolus in manu ejus dirigetur. Non enim illum hominem dirigendum Scriptura dixit, quem perversum et pessimum futurum esse praevidit; sed dolus, inquit, in manu ejus dirigetur, quia scilicet fraudes et scelera quae disposuit, ad effectum quem proposuit, nullo retardante, perduxit; quibus tamen peractis, ipse in aeternum, ut meruerat, periit.-- Indignatio regis, nuntii mortis. Nuntii mortis sunt angeli Satanae, id est, haeretici, et vani philosophi; imo omnes qui ea verba nuntiant proximis, unde a morte rapiantur aeterna. Qui quo amplius auctori mortis serviunt, eo gravius vitae largitorem offendunt; nec tamen talibus iter poenitentiae praecluditur. Nam subditur,-- Et vir sapiens placabit eum. Potest enim resipiscendo Deum placare, quem contigit eum stulte loquendo offendisse.-- In hilaritate vultus, regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in aeternum cum illo vivere dabitur. Alioquin in die judicii, sicut scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei. Sed hunc reprobi tunc iratum, justi videbunt placidum.-- Et clementia est quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judaea jam maturis messibus usque hodie venire consuevit; ubi Dominus et matutinam pluviam promittit, dicens per prophetam, Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terrae. Pluvia ergo matutina est, sive temporanea, ut alibi nominatur, quando prima credendi in Christum semina suscipimus; pluvia vero serotina, quando maturis virtutum frugibus ablati de hac vita, in Dominico horreo recondimur. Et recte clementia regis imbri serotino comparatur, quia quod fructum vitae bene agentes percipimus, non hoc nostri libertas arbitrii, sed superni facit irrigatio doni.-- Eruditus in verbo reperiet bona, etc. Non solum is qui ad praedicandum verbum Domini eruditus est, bona apud illum reperiet, sed et ille qui in Domino spem ponere didicit, etiam si ad praedicandum aliis idoneus non est, ejusdem Dei beatitudinis particeps existit.-- Qui sapiens corde est, etc. Qui sapientiam catholicae fidei, quam didicit, illibatam suo in corde custodit, merito prudentis nomen accipit; at qui eamdem sapientiam etiam docte praedicare, et contra haereticos defendere novit, majora laboris amplioris praemia percipiet.-- Fons vitae, eruditio possidentis, etc. Cum diceret, possidentis, non addit, quid possidentis. Quid autem putamus cum voluisse intelligi, nisi forte ipsam eruditionem? ut sit plena sententia: Fons vitae eruditio possidentis ipsam eruditionem suam; quod est aperte dicere quia ille praedicator vere suis auditoribus vitae vias aperit, qui exercet ipse quae praedicat; qui amorem verbi, quo alios erudit, fixo in corde possidet, nec tantum memoria retentum, quasi collectum gremio semen jactat in terram. Idcirco autem doctrina stultorum fatuitas est, quia etsi qua bona dicere usu eruditionis didicerint, eadem tamen, quae dicunt, bona ipsi fatuo corde contemnunt.-- Favus mellis, verba composita, etc. Multi per eloquentiam possunt amantibus et faventibus suaviter pronuntiare bona, quae tamen ipsi non amant, nec facere curant. Ea autem solum verba ad sanitatem ossium tuorum, hoc est, ad virtutum tuarum spiritualia crementa proficiunt, quae ex interna animae tuae dulcedine procedunt.-- Anima laborantis laborat sibi, etc. Constat, juxta litteram, quia expulsus de paradiso homo quotidianum laborem, ne deficiat, exercet. Compulit enim os suum, quando cum serpente locutus est, quando vetitum tetigit, ut exsilium longum cum labore sufferat, et in sudore vultus sui pane vescatur. Sed et doctorem os suum, ut laboret, compellit, quia necesse habet agere bona, quae dicit.-- Vir impius fodit malum, etc. Et propheta ait, Ut iniqua ag rent, laboraverunt. Potest et de haeretico specialiter intelligi, qui pulcherrimos ac florentissimos divinorum eloquiorum campos noxio linguae suae vomere rumpit, ut de internis eorum sinibus sensus impios, qui ibi non sunt, eruat. In cujus labiis ignis ardescit, quo se suosque auditores in perpetuum perdat. Unde et Jacobus, Lingua, inquit, constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus; et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna.-- Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest et de haeretico et de omni factore malorum accipi. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur.-- Qui attonitis oculis cogitat prava, etc. Gravius est perficere malum, quam facere. Non solus autem ille perficit malum, qui per membra sui corporis perversum quid operatur et noxium, verum etiam ille qui fixa intentione malum patrare disponit. Solent enim superbi indignantes labia mordere, solent attonitos habere oculos, et praesentia non videre, qui aliquandiu taciti sedula mente pertractant. Unde datur conjici quia attonitis oculis prava cogitare dicat eum qui sic mala quae faciat inquirit, ut quae se in futurum retributio malorum operum sequatur, non videat.-- Melior est patiens viro forti, etc. Minor est victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur; majus autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit.-- Sortes mittuntur in sinum, etc. Sicut sortes palam in sinum mittuntur, et clausae in sinum continentur, divini autem est judicis, cujus sors elatat, palmam teneat; sic hominum facta in praesenti quidem vita patent alterutrum, sed quaeque cujus sunt meriti, patescunt in futuro, prolato videlicet tunc ac manifestato judicio singulorum, quasi de sinu examinis divini.
2.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII.
2.8
Melior est buccella sicca cum gaudio, etc. Melius est parva bona cum charitate facere sine scientia praedicandi, hoc est enim siccam esse buccellam, quam magnis effulgere virtutibus cum admistione discordiae.-- Corona senum, filii filiorum, etc. Senes dicit patriarchas et prophetas, qui a filiis filiorum, hoc est a successoribus apostolorum, digna laude celebrantur; et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, quod filii veterum patrum esse meruerunt.-- Gemma gratissima exspectatio praestolantis, etc. Qui praemia futura fideliter exspectat, quasi gemmae splendidissimae possessione laetatur. Nam et in Evangelio, negotiator sapiens pro acquisitione pretiosae margaritae, id est, desiderii coelestis, omnia, quae habuit, vendidit. Talis negotiator, sive adversa seu prospera contigerint, a sua intentione non flectitur; prudenter intelligens quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.-- Semper jurgia quaerit malus, etc. Angelus crudelis immundus est spiritus, qui a Domino contra peccantes mittitur, ut eos in praesenti affligat; ut Aegyptios, quibus immisit iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos, vel etiam post mortem ad interitum rapiat aeternum. At contra immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos.-- Expedit ursae magis occurrere raptis fetibus, etc. Facilius erat doctoribus sanctis furori gentilitatis occurrere, raptis a se populis aliquibus, atque a bestiali ejus saevitia ad fidei pietatem praedicando conversis, quam haeretico cuilibet confidenti in sui perfidia dogmatis; quia nimirum illud contra exteros, hoc contra sua viscera certamen agebant. Potest ursae nomine, ipsa hostis antiqui malitia intelligi, cui fetus rapimus, cum eos, qui erant filii diaboli, catechizando et baptizando filiorum Dei societati adjungimus. Et hoc plerumque multo leviore labore perficitur, quam si haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prava agentem ad bonae operationis statum reducere coneris.-- Qui dimittit aquas, etc. Aquam dimittere, est linguam in fluxa eloquia relaxare. Quod contra in bonam partem dicitur, Aqua profunda, verba ex ore viri. Qui ergo dimittit aquas, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde e diverso scriptum est, Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.-- Quid prodest habere divitias stulto, etc.? Quid prodest populo Judaeorum in fideli habere divitias Scripturarum, cum in his Christum intelligere non possit? Quid haeretico eisdem abundare divitiis, cum unitatem fidei in eis discere nequeat? Quid malo et catholico expedit divitias habere verae fidei, cum sapientiam piae actionis habere neglexerit?-- Omni tempore diligit qui amicus est, etc. Qui Dominum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem, neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.-- Homo stultus plaudet manibus, etc. Stultus est qui, cum animam fratris suscipit regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid possit, auxilii salutaris impendit.-- Animus gaudens aetatem floridam facit, etc. Qui interna Spiritus sancti consolatione laetatur, etiam bonae actionis flore decoratur, et fructus praemiorum praestolatur coelestium. Qui vero tristitia saeculi, quae mortem operatur, angitur, pinguedinem divinae charitatis in robore virtutum quasi exercere videtur, habere nullatenus valet, sed quasi exsiccatis ossibus marcescit, quia in bonis actibus, quae facit, gratiam dilectionis amisit.-- In facie prudentis lucet sapientia, etc. In facie quidem Domini Salvatoris lucebat sapientia divinitatis, quam in carne apparens, virtutum et doctrinae testimonio demonstrabat; verum oculi Judaeorum non credentium, terrenis potius desideriis perficiendis, quam salutaribus ejus monitis intendebant. Sed et generaliter saepe prudentes gravitatem sui sensus in ipso etiam frontispicio praemonstrant; nec tamen stulti ad hanc admirandam sectandamque oculos mentis attollunt, sed contra qualiter ad finem voluptatum carnalium pertingant, tota intentione perquirunt.-- Non est bonum damnum inferre justo, etc. Et de ipso principe ac judice saeculorum, qui pro nostra salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus generaliter Ecclesiae rectoribus, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.
2.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII.
2.9
Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus de luce desperat, jam ex desperatione, passim sibi peccandi frena relaxat. Sed talis opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem ab usu suae iniquitatis nulla divini timoris memoria cohibuit.-- Aqua profunda, verba ex ore viri, etc. Verba sapientium aquae comparantur, quia et lavant mentes audientium et rigant, ne vel peccatorum sorde deformes remaneant, vel doctrinae coelestis inopia tabescant, et quasi nociva ariditate deficiant. Et quia in eisdem doctorum verbis fidelium quaedam mystica latent et occulta, quae solertiori comprehendantur industria, quaedam vero aperta, et cunctis audientibus facilia ad intelligendum profluunt; recte haec et aquam profundam et torrentem dicit redundantem. Potest autem et ita distingui, ut quia Veteris Testamenti Scriptura typice prolata est, dicatur de ea, Aqua profunda, verba ex ore viri, quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, adjungatur de illis, Et torrens redundans, fons sapientiae.-- Qui mollis et dissolutus est in opere suo, etc. Quia qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.-- Substantia divitis urbs roboris ejus, etc. Non terrena substantia semper defendere potest, imo plerique propter divitias sunt capti vel occisi. Unde et Ecclesiastes ait, Divitiae conservatae in malum domini sui; pereunt enim in afflictione pessima. Melius ergo intelligitur substantiam laudare virtutum, quibus quicunque abundat, quasi muro inexpugnabili cunctas hostium arcet insidias.-- Qui prius respondit quam audiat, etc. Qui prius doctor esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta priusquam plene causam utriusque partis dignoscat, inordinate festinat, et ille se confusione dignum demonstrat.-- Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam. Et ipse vir ait, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Potest et de quolibet viro sancto intelligi, qui carnis imbecillitatem, ne in tentationibus cedat, mentis fortitudine sustentat.-- Spiritum vero ad irascendum facilem, etc. Qui ad irascendum facilis est, nec se ipse potest sustinere, ita ut iratus saepe ea dicat, quae postmodum placidus, quia dixerit, poeniteat, et plerumque an dixerit ignoret. Cujus tamen vesania nonnunquam per sapientium modestiam facillime suffertur, atque extemplo sopitur.-- Donum hominis dilatat viam ejus, etc. Donum charitatis, sive aliarum virtutum, quas a Domino fideles accipiunt, dilatat viam actionis eorum, quia quo magis gratia Spiritus intus replentur, eo latius foris bonorum operum gressus multiplicant, atque inter magnos Ecclesiae rectores in futuro culmen sortiuntur honoris. Aliter, donum spirituale Salvatoris, quod mundo attulit, dilatavit viam ejus, quod ad plurimas orbis nationes per fidei et dilectionis suae praesentiam veniret; nec solum populos, sed ipsos etiam rerum dominos, concupiscentiis renuntiare ac sibi libenter obtemperare faceret.-- Justus prior accusator est sui, etc. Omnis qui vere justus est, ubi peccantium errata conspicit, primo ad seipsum oculum considerationis inflectit, dumque suam fragilitatem sollicitus accusaverit, sic demum ad corripiendos alios linguam benignus exserit. Sed ille qui suis fidelibus dicere dignatus est, Vos autem dixi amicos, quia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis; venit in cor ejus per praesentiam divinae contemplationis, eo quam hoc sit mundum a sorde iniquitatis agnoscit, ejusque humilitatem digna mercede remunerat.-- Frater qui adjuvatur a fratre, etc. Cum populus uterque, Judaeorum scilicet et gentium, fraterna sibi in Christo charitate consentit, unam jam catholicae Ecclesiae civitatem construit. Et sicut vectes urbium portas muniunt, ita dogmata utriusque Testamenti ecclesias per orbem, quae unam catholicam faciunt, ab infidelium incursione defendunt.-- Cum obsecrationibus loquetur pauper, etc. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut evangelicus ille publicanus; superbi sua merita jactant, ut Pharisaeus.-- Vir amabilis ad societatem, etc. Credens ex gentibus populus magis amatus est a Domino, quam Judaicus sine fide perdurans, in quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis ex Judae natis intelligi, quia magis amaverint credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.
2.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX.
2.10
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, etc. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea quae intelligere in Scripturis potuit, operando perficit; quam eruditus quisque, si in illis quae acute intellexit, ad haeresim praedicandam labia retorquet.-- Ubi non est scientia animae, non bonum, etc. Animae quidem humanae scientia vitae coelestis est necessaria, quia nimirum sine hac beata in perpetuum esse non potest. At tamen qui effrenatis sensibus mentis plus appetit sapere quam decet, plerumque offensionem haereticae stultitiae temerariis tractibus incurrit, quod in primis humani generis parentibus mystice signatum est, qui dum appetitu scientiae majoris vetitum contingere properabant, a statu beatitudinis, in qua conditi sunt, deviantes, in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt.-- Stultitia hominis supplantat gressus ejus, etc. Stultorum moris est ut, cum peccando viam veritatis deserunt, non se errasse fateantur, sed ad culpam Conditoris sui reatus originem referant, quasi ipse occasionem peccandi tribuerit, qui vel fragilem fecerit hominem, vel ad tentationem ejus hostem versutum ad miserit. Unde et primus nostri generis parens, post praevaricationis excessum, increpatus a Domino, ad defensionem mox excusandi refugit, dicens: Mulier quam dedisti sociam mihi dedit de ligno, et comedi. Et ipsa mulier: Serpens, inquit, decepit me. Amabo namque in Creatorem, quod peccaverant, retorquebant: ille, quod mulierem per quam periret a Domino sociam accepisset; illa, quod Dominus serpentem qui se deciperet in paradiso constituisset. Quo contra Sapiens Dominum precatur ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis. Sed et ille, suos supplantans gressus contra Deum, fervet animo, qui divina imperia per suam inertiam contemnens, insuper ipsum Deum, quasi importabilia hominibus onera imposuisset, mente reprehendit insana.-- Divitiae addunt amicos plurimos, etc. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos, et iisdem praedicatoribus, et earum largitori Domino asciscunt. A philosophis autem caeterisque gentium magistris, quia nil certae beatitudinis in futurum sciunt promittere, et hi quos habuere, separantur, videlicet conversi ad fidem, spemque Dominicae promissionis certissimam.-- Qui tantum verba sectatur, nihil habebit, etc. Et Apostolus ait: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.-- Testis falsus non erit impunitus, etc. Redarguerat eum, qui verba tantum scientiae absque operationis efficacia sectabatur; redarguit nunc illum, qui ipsa verba divinae auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod autem multa saepius iterantur, firmitatis indicium est, ut Joseph somnum regis interpretans ait: Eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.-- Non decent stultum deliciae, etc. Non decent haereticum deliciae Scripturarum, quia his bene uti non novit; neque illum qui servus adhuc peccati esse probatur, praeferri justis in regimine Ecclesiae.-- Doctrina viri per patientiam noscitur. Doctrina ecclesiastica per patientiam doctorum, quam sit perfecta, monstratur, quia dum magis afflictionibus ac morti corpus subdere, quam a docendi officio cessare voluerunt, ostendebant utique quantum esset salutaris, quam tanta instantia defensare curarunt. Aliter, Doctrina viri per patientiam noscitur, quia tanto quisque minor ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare. Recte autem subditur:-- Et gloria ejus est iniqua praetergredi. Quia nimirum perfecti doctoris est sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut suam quoque fragilitatem noverit ab iniqua actione solerter observare. Neque enim aut munditia propriae conversationis sine tolerantia sufficit externae conturbationis, aut si is qui fortiter adversa foris sustinet, intus adhuc enerviter iniquis moribus favet.-- Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, etc. De Deo rege dicit, qui et in judicio hilaris ac blandus justis, contra terribilis apparebit injustis.-- Dolor patris filius stultus. Deus qui in sua natura impassibilis semper est, et placidus, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, hosti potius maligno, quam sibi servire considerat. Unde et Moyses de illo, Poenituit, inquit, eum, quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae.-- Et tecta jugiter perstillantia, mulier litigiosa. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem de coelo suscipiunt, non tamen hanc ad utilitatem aliquam dispertiunt, sed ad molestiam potius inhabitantium derivant; ita nimirum haereticorum Ecclesia, coelestium dona verborum, non ad salutem animarum, sed ad usum suae nequitiae male interpretando, et contra catholicos litigando convertit. Tecta enim perstillantia, mundas quidem pluviae guttas accipiunt, sed subjectos in domo sordidos reddunt, et haereticus limpidissima coelestis oraculi verba auditu corporis haurit; at ubi haec corde polluto attigerit, auditoribus suis sorde mista ministrat.-- Pigredo immittit soporem. Piger appellatur, qui recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nihil operando torpescit. Sed pigredo immittit soporem, quia paulisper etiam recte sentiendo vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit. Et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo se esuriens per voluptatum desideria spargat.-- Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, etc. Hujus sententiae veritatem probat ipse Dominus, cum eleemosynam facientibus dicturum se esse praedicit: Quandiu fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis. Erudi filium tuum, ne desperes; ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. Subjectum tibi quemlibet, si errare conspicis, diligenter castigare curato. Quod si curari renuit, ita erga illum circumspecte et temperanter age, ne quid omnino in tuis verbis vel actibus, unde amplius peccet, inveniat. Cui sensui opitulatur illud quod sequitur:-- Qui patiens est, sustinebit damnum, etc. Si enim duritia contradicentis fratris, quem erudire coepisti, provocatus ipse in impatientiae vitium labaris, damnum profecto tuae virtutis incurris. Et cum illi durius forte increpando spem promerendae salutis, agendaeque poenitentiae, quam habuerat, rapueris, rationem pro eo, quod fratrem scandalizasti, districto judici reddes. Patet litterae sensus, quia qui per impatientiam inopiae furto servit aut rapinis, damnum suae animae facit, et cum rem proximi tollit; et si non homini per hoc, certe aeterno judici rationem reddere habet. Unde editio alia ita hunc versum transtulit, Male cogitans homo, multo damno affligetur; et si perniciosus fuerit, et animam suam apponet, quia nimirum, cum pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.-- Homo indigens misericors est. Indigentem dicit humilem, qui se perpetuis bonis egere sine cessatione recolit. Talis namque, ut misericordiam consequatur a Domino, nunquam proximo misereri recusat. De quo et subsequenter annectit:-- Et melior est pauper, quam vir mendax. Melior est namque humilis corde, qui nihil suis fidit operibus, quam qui se prae excellentia virtutum, viri nomine dignum ducens fallitur; nescius quod dum gloriam Dei in se transfert, superbiendo perdit bona quae gessit.-- Abscondit piger manum suam sub axilla, etc. Nemo ita piger est, ut ad os manum suam vel comedendo reducere, laborem putet. Sed pigro labor est, manum ad os porrigere, quia desidiosus quisque praedicator, nec hoc vult operari quod dicit. Manum quippe ad os porrigere, est voci opere concordare. Testis iniquus deridet judicium, illud videlicet quod dicitur, Non falsum testimonium dices. Vel certe futurum, de quo supra dicitur, Testis falsus non erit impunitus; et qui loquitur mendacium, peribit; et os impiorum devorat iniquitatem. Sicut famelicus refici cibo desiderat, ita impius, ut iniquitatis excusatione satietur, ardenter exquirit.-- Parata sunt derisoribus judicia, etc. Etsi reprobi, ut praedictum est, vel jussionis vel comminationis divinae judicium derident, parata tamen eos exspectant judicia damnationis quae ut mallei ferrum candens, ita eos in fornace gehennae sine fine verberent.
2.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX.
2.11
Propter frigus piger arare noluit, etc. Qui nunc propter desidiam in Dei servitio laborare neglexit, venturo die regni mendicabit, et non dabitur ei, quia quaecunque seminaverit homo, haec et metet. Bene ergo regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt, et fructus laboris in gaudio percipitur.-- Justus qui ambulat in simplicitate sua, etc. Non hoc secundum litteram semper stare potest. Nam et beatus Samuel, vir justus et simplex, dissimiles sui filios dereliquit; et Achaz, rex injustus ac reprobus, beatum post se dereliquit filium Ezechiam. Sed filios justi dicit eos, qui exempla justi sequuntur. Unde et nunc omnes electi propter fidem, filii dicuntur Abrahae, tes e Apostolo, qui ait: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis. Quibus beatitudo non hujus saeculi, sed futura promittitur. Unde recte subjungitur:-- Rex qui sedet in solio judicii, etc. Etsi enim in hac vita electi mala patiantur, reproborum, ubi universalis judicii dies apparuerit, omnia mala dissipabuntur; et coronatis cum Domino justis, soli poenas subibunt injusti. Quod etiam nunc per partes agitur, cum quis sanctorum victor exierit de saeculo, sed et ille qui eum tribulabat, persecutor, digna factis perceperit. Potest hic versus et de electis accipi, qui habent aliquando latentia in mente mala, quae ab aliis videri non possunt hominibus, quae tamen ipse Dominus cernit, quando ea occulto respectu gratiae destruit, testante illo qui ait: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, etc..-- Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Notandum quod non ait, Quis potest mundum habere cor, et purus esse a peccato? Sed, Quis potest dicere, inquit, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Quia sunt qui, largiente divina gratia, possunt juxta humanum modum, et cordis et operis munditiam habere. Unde est illud Dominicum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et in psalmo: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? innocens manibus et mundo corde. Si enim nemo mundum habet cor, neque ullus est purus a peccato, consequens est profecto ut nullus ascendat in montem Domini, nullus hominum stet in loco sancto ejus. Quia vero constat multos ascensuros in montem Domini, staturosque in loco sancto ejus, restat itaque ut sint multi mundo corde, et juxta humanae possibilitatis modum, puri a peccato. Nec tamen se ipse quisquam mundicordem et immunem esse a peccato absque temeritate pronuntiaverit. Stulta est namque propriae laudis jactantia; temerarium, de sua quemque innocentia, vel justitia gloriari. Et quia sunt qui sua laudare quasi fortia, proximorum vero facta velut vilia solent improbare, recte subjungitur:-- Pondus et pondus, mensura et mensura, etc. Diversum namque pondus in domo sua diversam habet mensuram, ut aliter videlicet sibimetipsi, aliter metiatur proximo, qui in suis semper actibus, quae laudari, in aliorum vero, quae vituperari possint, rimatur. Et ideo talem juste abominatur Dominus, quia nimirum quantum sibimetipsi absque meritis placet, tantum superno inspectori merito displicet. Verum quia periculosum est cuiquam de aliena conscientia judicare, cujus intentionem scire nequit, dat consilium, quibus indiciis judicium nostri cordis erga proximum dirigere debeamus. Nam sequitur:-- Et studiis suis intelligitur puer, etc. Quemcunque enim virtutibus studere, modestiae, continentiae, auditioni sapientium, et observantiae mandatorum Dei, maximeque humilitati ac simplicitati, hujus munda esse et recta opera intellige. Quem vero his contrarium iter tenere deprehendis, hunc velut immundi ac distorti cordis hominem, aut corrigere et castigare, aut si hoc non vales, vitare ac declinare, ne ab eo ipse corrumparis, curato. Nec videri contrarium debet quod hic studiosi pueri munda esse ac recta opera testatur; supra vero ait: Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato? In hoc enim versu, studium recte vivendi suadet; in illo, praesumptionem propriae puritatis dissuadet; in isto munditiam et rectitudinem, qualis in hac vita justorum esse potest, docet habendam; in illo, subtilitatem divini examinis, qua hominum facta et intentiones dijudicat, monet semper ante oculos habendam. Unde et illum locum antiqui interpretes ita transtulerunt: Cum sederit rex justus in solio judicii, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Qui et hunc quem exponimus, versiculum manifestius posuere, dicentes: Juvenis qui cum justo est, directa erit via illius. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. Sicut e contrario, amicus stultorum efficietur similis.-- Aurem audientem dicit, auditorem verbi obedientem: oculum videntem, doctorem eruditum. Nemo cum Scripturarum se scientia institutum, et ad dicendum verbum Dei viderit idoneum, despiciat simplicitatem fratris, qui etsi minus doctus ad praedicandum, non tamen minus promptus est ad discendum vel ad implendum bona quae didicit. Sed recolat quia qui sibi majorem scientiae gratiam dedit, ipse fratri, quae habet spiritualia dona, tribuit. Nec sibi propter se solummodo, sed etiam propter fratris commoda, tribuit dona quae voluit; dans unicuique gratiam secundum mensuram donationis suae.-- Noli diligere somnum, etc. Noli diligere somnum peccati et inertiae, de quo Apostolus ait, Hora est jam nos de somno surgere; ne te si nunc bene vigilare non vis, egestas in futuro illa gravissima, ubi nec stillam aquae unam sitiens invenire queas, occupet. Aperi oculos tui cordis ad vigilias sanctas, et saturitatem tibi gaudiorum coelestium bene vivendo conquire.-- Malum est, malum est, dicit omnis emptor, etc. Ergo et is qui aeterna praemia in coelis comparare desiderat malum est quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, tunc glorietur; aperte perspiciens quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.-- Aurum et multitudo gemmarum, etc. Haec est gloriatio sapientis emptoris, qui quandiu emerit, malum esse dicit quod secum agitur: cum autem quis sanctos Dei offenderit sive laeserit, et quasi vile mancipium pro libito suae voluptatis eos tractare non recesserit, laetabitur se sapienter emisse. Sic etiam coelestis regni emptor, ubi hinc recesserit exsultabit, comperiens labia scientiae, id est, doctrinae spiritualis, qua usus est in comparatione coelestium, auro, gemmis, et vasis esse assimilanda pretiosis.-- Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, in eo ampliora in ultione patietur tormenta. Unde recte, qui in lingua magis deliquit, in ea plus arsurus esse perhibetur, dum os ejus calculo, qui est lapis ignitus, implendum esse refertur. Quod accidisse constat diviti illi qui epulabatur quotidie splendide, cum in inferno ardens refrigerari sibi a Lazaro linguam petebat. Nam qui in verbis supervacuis, in epulando defluxerat, in lingua amplius ardebat.-- Et qui revelat mysteria, etc. Si quis voluerit tuis misceri amicitiis, et videris hunc prioris amici pandentem secreta, hunc velut perfidum cave.-- Haereditas, ad quam festinatur in principio, etc. Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, in futuro ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Aliter: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Qui gradum regiminis, priusquam subesse didicerit, praeposterus accipit; in novissimo, mercede benedictionis, quae bonis rectoribus debetur, carebit. Qui ad ministerium altaris indoctus et temerarius accesserit, et ipse in die novissima gratiam remunerationis, quae bene ministrantibus repromittitur, perdet. Potest et ita accipi, quia qui in praesenti suas vult vindicare injurias, hic corona patientiae in futuro carebia. Cui sensui potissimum videtur convenire quod sequitur: Ne dicas, Reddam malum, etc. Quod etiam versiculo sequenti astruit, cum dicit:-- Abominatio est apud Deum pondus et pondus, etc. Duplex namque est pondus, et stateram habet in corde suo dolosam, qui dum peccaverit, ipse veniam petit a Domino, et nihilominus peccanti in se homini ac poenitenti quod peccavit, dimittere non vult. Eum, qui Deus est, flectere ad miserandum precibus satagit; cum ipse homo existens, nullis hominum precibus flecti ad misericordiam possit, qui jure quasi iniquus ponderator abominabitur a Domino, quia suas injurias graviores quam Domini mensuratur: verbi gratia, nolens indulgere ei qui suam uxorem polluit, et postulans sibi indulgere, cum forte desponsatam Christo virginem maculaverit; vel certe, animam suam Deo in baptismate consecratam aliquam vitiorum sorde fedaverit.-- A Domino diriguntur gressus viri. Quicunque hominum gressus rectum iter incedunt, non fit hoc libertate humani arbitrii, sed gubernatione illius, cui dicit Isaias, Omnia enim opera nostra operatus est in nobis.-- Quis autem hominum intelligere potest viam suam? In hoc, inquit, manifestum claret, quia quidquid boni habet quisque, a seipso non habet; sed gratia Dei, quod nec per sui libertatem arbitrii, qualis futurus sit, qualiter vel quandiu victurus intelligere poterit.-- Ruina est hominis devorare sanctos, etc. Cum peccatum sit ulli hominum nocere, quanto magis est cum timuerit? Quomodo quadraginta viri in Actibus Apostolorum devoverint, se non manducaturos, nec bibituros, donec occiderent Paulum; et pagani saepe, ut legimus, diis suis Christianorum sanguinem devoverunt. Hunc versiculum antiqua editio juxta alium sensum posuit, dicens: Muscipula est viro tacito aliquid de suis consecrare; postea autem quam votum fecerit, poenitentiam agit. Et quia utrosque, et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio restat aeterna, recte subditur:-- Dissipat impios rex sapiens, etc. Moris autem fuisse antiquorum, ut, adepta de hoste victoria, fornices sibi erigerent, in quibus virtutum suarum laudes describerent, ut in Saulis opere legimus. Dominus ergo rex noster non solum impiorum destruit malitiam, sed et magnam cum electis suis ejusdem triumphi gloriam perpetuo celebrat. Hunc versum alia translatio sic habet: Ventilator impiorum rex sapiens, et immittet illis rotam malorum, id est, poenam nullo fine consummandam. Cui videlicet rotae contraria est corona vitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se.-- Lucerna Domini spiraculum hominis, etc. Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit quia, ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas portare poterat, et pensare nesciebat.-- Exsultatio juvenum, fortitudo eorum, etc. Canitiem sapientiam dicit. Tunc etenim civitates cujusque bene ordinatae, tunc res sanctae Ecclesiae recte aguntur, cum et fortiores quique viribus, necessariis insistunt operibus: et seniores majore prudentia praediti, de his quae agenda sunt, salubriter consulunt.-- Livor vulneris absterget mala, etc. Cum enim exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur. Et per hoc quod foris patimur: magis intus quod fecimus, dolemus; sicque fit ut inter vulnera aperta corporis, magis nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis, occultum vulnus doloris. Solet quippe ventris appellatione mens accipi, quia sicut venter consumit escas ita mens pertractando excoquit curas
2.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI.
2.12
Sicut divisiones aquarum, etc. Quare cor regis, et non potius omnium hominum in manu Dei esse perhibet, cum scriptum sit, Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, nisi forte regem sanctum quemque appellat, qui vitiorum bella in seipso vincere, virgulta malitiae novit exstirpare? Sicut enim Dominus multifariis aquarum divisionibus terrarum fines late simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum; ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum juxta suam voluntatem, et angelis et hominibus tribuit, ita etiam corda sanctorum quibuscunque voluerit, digna donationibus reddit. Neque ullum habet Pelagianista locum, quo absque Dei gratia quis salvus fieri possit.-- Perversa via viri aliena est, etc. Juste coram Domino vivere proprium est humanae conditionis. Unde alibi dicit, Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo. At qui perverse vivit, alienam profecto a natura humana viam incedit. Perversa ergo actio aliena est, et contra naturam. Qui autem mundus est in opere, hic recte, quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.-- Melius est sedere in angulo domatis, etc. Adeo verum est, melius esse ut sedeas in angulo domatis, id est, in secreta altitudine vitae continentioris, quam cum muliere mala in domo, quae sit tibi communis cum illa, ut etiamsi optima tibi mulier ducenda offeratur, melius sit contempto connubio propter comitatum Agni coelibem ducere vitam.-- Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, etc. Generaliter haec accipienda sententia, et non egeno tantum, vel corporaliter infirmo: nam et qui in criminibus alienis non affectu misericordiae condolere, sed judicantis mavult tenere censuram, ostendit se necdum vitiorum fetibus eliquatum, nec auditu divinae miserationis existere dignum. Munus absconditum exstinguit iras, etc. Qui iram districti judicis, quam peccando meruit, placare desiderat, eleemosynas det pauperibus, et hoc nulla delectatione humani favoris, sed tantum amore Conditoris, qui cordium occulta respicit. Sic enim fit munus absconditum, sic ad mitigandam Conditoris iram proficit, si nullo externae retributionis intuitu porrigatur. Sic impletur quod ipse praecepit: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.-- Gaudium justo est facere judicium, etc. Gaudet justus, cum bonis desudat operibus, quia sperat se propter haec bonis remunerandum esse perennibus. At vero reprobi, dum mala quae Deum prohibuisse norunt, faciunt, quamvis suae luxuriae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno carere non possunt, quia se mala perpetuo passuros pro his quae temporaliter male fecerint, non ambigunt.-- Vir qui erraverit a via doctrinae, etc. Gigantes dicit immundos spiritus, de quibus beatus Job, Ecce gigantes, inquit, gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis, id est, superbi et male fortes spiritus daemoniorum, cum his, quos deceperint, hominibus, poenis subacti torquentur. Horum enim coetui sociabuntur, qui a via veritatis erraverint, ipso judice attestante, qui se illis dicturum esse praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.-- Pro justo datur impius, etc. Justi et recti idem esse videntur; sed distat inter impios et iniquos, quod iniqui sunt omnes reprobi; impii vero, qui majoribus implicati sceleribus, vel nunquam sanctae mysteria fidei perceperunt, vel post accepta ad apostasiam redierunt. Unde potest hoc loco impios, omnes fidelium persecutores dictos accipi; porro iniquorum vocabulo generaliter omnes mali designari. Et pro justo datur impius, cum pro martyre persecutor, qui eum morti dedit, punitur. Pro rectis iniqui, qui eorum justam vitam videntes, imitari nolebant. Damnatur Herodes non tantum pro innocentibus, quos impie neci tradidit; sed et argumentum damnationis accepit, quia fidem magorum sequi ad quaerendum Dominum noluit, cum esset inter Judaeos, et prophetarum dicta cognosceret. Hinc etenim Dominus ait: Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, etc. Non quia ipsa sua virtute ac potentia condemnabit, sed quia in ejus comparatione condemnabuntur, qui devotionem ejus scientes, cum facilius multo possent, sapientiae curam dissimulabant habere.-- Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi, etc. Alacritas bonorum operum, Deo semper amabilis; et pinguedo dilectionis in sanctorum ecclesia refulget. Quem versiculum beatus papa Gregorius in Homiliis Evangelii, juxta antiquam translationem posuit: Thesaurus desiderabilis requiescet in ore sapientis. Verum reprobi non tantum virtutes non assequi, sed et persequi, et quantum valent, in bonis obruere festinant. Potest sane hic versus de quolibet martyrum accipi, in cujus habitatione, id est, corpore, anima sancta, Dei videlicet thesaurus servetur, abundet et unctio gratiae spiritualis. At persecutor imprudens hujusmodi habitaculum disrumpere potest; thesaurum vero, qui habitaculo tenebatur, et oleum nequaquam tangere potest. Unde Dominus docet non timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.-- Civitatem fortium ascendit sapiens, etc. Civitatem fortium, mundum dicit, qui quondam malignorum spirituum tyrannidi stultae subactus serviebat, habens fiduciam vitae in cultu eorum qui non sunt dii, sed opera manuum hominum. Hanc civitatem intravit natus ille in carne, qui est Dei virtus, et Dei sapientia. Destruxit per suos praedicatores cultum deorum, in quibus fuere confisi, veritatis ignari, atque in fide coelestium docuit habendam esse fiduciam, quae nunquam posset destrui. Sed et quotidie civitatem fortium ascendit sapiens, et destruit robur fiducia ejus, cum aliquis fidelis doctor argumenta philosophorum vel haereticorum, vel etiam contumaces carnalium fratrum contradictiones, quibus scelera sua defendere et alleviare nituntur, assertione fidei, et ecclesiatica castigationis disciplina redarguit, atque eviscerans annulat.-- Testis mendax peribit, etc. Qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exsequitur, peribit. Qui autem fideliter, ut promittit, jussis subditur divinis, hujus loquela ad victoriam pervenit, quia dum per obedientiam sua desideria vincere satagit, per justitiam judicis postmodum victoriae palmam percipit.-- Vir impius procaciter obfirmat vultum suum, etc. Judas, quia impius corde erat, quamvis ipso Domino se redarguente, noluit mala coepta restringere; porro Petrus, quia rectus erat corde, id est, rectitudinis amator, respiciente se Domino, mox poenitendo correxit, quod negando deliquit.-- Non est sapientia, non est prudentia, etc. Quaecunque consiliantur et sapiunt haeretici, nihil est, et vanum et inutile.-- Equus paratur ad diem belli, etc. Hominis quidem est Deo devotum tempore persecutionis animum praeparare, corpus offerre discrimini; sed divini est adjutorii, ut coepto laboris, agonis victoria, salusque succedat.
2.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII.
2.13
Melius est nomen bonum, etc. Nomen bonum dicit, non quod a turbis vulgi imperiti, sed quod fidelium, quamvis paucorum, testimonio laudetur. Neque enim bonum habere nomen refugit, sed a bonis solum quaerebat laudari, qui ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem( Galat. I). Nomen ergo bonum est, nomen religionis, quod divitiis mundialibus jure praefertur; nam etsi mundum quis lucraretur universum, merito hunc contemneret, tantum ut nomen ejus scriberetur in coelo, ejusque memoria, et inter angelos, et inter homines sanctos figeretur aeterna.-- Super argentum et aurum, gratia bona. Illam significat gratiam, cum quis pro bono opere laudatur a bonis, imo pro collatis ei donis meritorum, glorificatur Pater qui in coelis est.-- Dives et pauper obviaverunt sibi, etc. Neque divitem propter divitias et honores, neque pro inopia pauperem despicias, sed hoc in utroque merito venerare, quia opus sunt divinum, quia ad imaginem Dei et similitudinem facti.-- Callidus vidit malum, et abscondit se, etc. Multi ex principibus crediderunt in Domino, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: quia enim erant callidi, videbant malum persecutionis quod imminebat, et absconderunt fidem pietatis quam parumper conceperant. Innocentes vero apostoli pertransierunt itinere recto professionis, quo coeperunt, et afflicti sunt verbere, vinculis, carcere et ipsa etiam morte multati. Utrorumque autem exemplum multi usque nunc, et in certamine fidei, et in communibus sequuntur actibus. Hunc versum antiqui interpretes manifestius, sed in alium sensum transtulerunt: Astutus videns nequam puniri, valde ipse disciplinam accipit; insipientes autem praetereuntes damno afflicti sunt.-- Finis modestiae, timor Domini, etc. Modestiam dicit constantiam operum bonorum; timorem vero Domini, illum qui permanet in saeculum saeculi. Quia nimirum perfectio virtutum est ad hunc animi statum conscendere, quo gratiam Conditoris vel in modico timeamus offendere: nihil prorsus ejus memoriae praeponentes, quae alibi charitas vocatur, perfecta foras mittens timorem, servilem videlicet et incipientem, quo metuit quisque ne forte peccando poenis mereatur subigi. Quod autem subjungit, Divitiae, et gloria, et vita, in futuro significat. Finis ergo modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita: quia nimirum perfectio virtutum est in hac vita, ut timeamus Dominum timore sancto, hoc est, sincera illum dilectione colamus. Finis virtutum in futuro, ut divitias haereditatis promissae regni coelestis, gloriam et vitam sine fine percipiamus a Domino. Unde Petrus ait: Quem cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum vestrarum.-- Arma et gladii in via perversi, etc. Dupliciter intelligendum, quia perversi et armati sunt semper ad nocendum proximis, verbo vel opere scelesto, et ipsos parata semper exspectat ultio divini examinis. Qui vero animam suam in aeternum salvari procurat, longe refugit ab hujusmodi armis et gladiis, quia et mentem manumque suam a proximorum laesione refrenat, et ne animadversione districti judicis ipse feriatur, intenta mente praecavet.-- Proverbium est, Adolescens juxta viam suam, etc. Constat plerosque in senectute, Domino donante, mutari a vitiis quae adolescentes habuerant; et contra, nonnullos, illo deserente se, deserere circa senium virtutes quibus in adolescentia videbantur illustrati. Sed quia multo saepius quisque mores quibus ab adolescentia imbutus est in reliquum vitae tempus exsequi consuevit, proverbium esse dicit, quia quod adolescens quisque ceperit, in senecta non mutaverit. Non tamen ipse semper ita evenire confirmat. Idcirco autem hujusmodi proverbium ponit, ut auditores suos a prima aetate virtutibus studere persuadeat, ne forte in senectute non possint discere studia quibus in tenera aetate mancipari despexerant. Nam et Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu Et Graeca narrat historia Alexandrum potentissimum regem, orbis dominatorem, et in moribus et in incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.-- Dives pauperibus imperat, etc. Patet juxta litteram; sed et divites virtutibus in judicio occulti inspectoris principantur eis, imo eorum futuri judices existunt, qui virtutum divitiis carent. Et qui verbum salutaris doctrinae accipit a doctore, servus est ejusdem doctoris, id est, debitor implendi omnia quae illi[ ille] magisterii coelestis jure praecipit.-- Qui seminat iniquitatem, etc. Certum est quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, recipiet vindictam; sed quia sequitur, Et virga irae suae consummabitur, illam maxime iniquitatem videtur dicere, quae immiti et impia mente peragitur, ut est latrocinia exercere, homines servitio premere, tormentis laniare, morte perimere, bovem viduae pro pignore auferre, ipsam de adversario, cum possit, vindicare non velle. Talis etenim merito virga irae suae consummabitur; quia, sicut Dominus ait, Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit, id est, qui injuste in alios saeviunt, ipsa saevitia sibimet interitum consciscunt. Verum quia dixerat de impio, sequitur e contrario de pio:-- Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur, etc. Huic simile est illud judicis ejusdem, qui misericordes ab impiis discernens, ait: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum vobis a constitutione mundi; quia esurivi, et dedistis mihi manducare, et caetera( Matth. XXV, 34, 35). Possunt autem panes qui pauperi dantur, non solum alimenta carnalia, sed etiam doctrina spiritualis, qua anima reficitur, intelligi.-- Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, etc. Ejice haereticum, quem corrigere non potes, ab Ecclesia; et cum illi libertatem abstuleris praedicandi, catholicae paci auxilium praestas.-- Qui diligit cordis munditiam, etc. Qui mundo corde recte praedicat, inter illos connumerabitur, de quibus eidem Regi et Conditori saeculorum propheta dicebat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Nam si quis gratiam labiorum recta praedicando praemonstrat, cordis autem munditiam custodire dissimulat, nequaquam talis aeterni regis amicitia frui posse putandus est.-- Oculi Domini custodiunt scientiam, etc. Superna inspectio custodit semper in Ecclesia scientiam veritatis, quam docuit; verba haereticorum, imo omnis sermo pietati et justitiae contrarius, quia Domino regente non servatur, cum suo auctore subvertitur.-- Dicit piger: Leo foris, etc. Dicit saepe in animo suo is qui ad agenda opera bona piger est, ad confitendam fidem quam corde tenet timidus, Non audeo fidem quam teneo foris profiteri, ne me persecutor impius, quia fidelem audit, perimat. Timeo ad exercendas virtutum actiones in publicum progredi, ne forte me vel antiqui hostis adversitas gravior tentet; vel etiam homo quilibet perversus cum suorum turba derideat, conviciis confundat, injuriis afficiat; aut sicut multos justorum, qui ab ejus vita discordant, tormentis et morte consumat. Leo est, inquit, foris; in medio platearum occidendus sum. Quod est aperte dicere. Et verba et opera virtutum ubi ostendi foris coeperint, statim persecutio vel hominum vel spirituum comitatur immundorum. Nec valeo tentationibus resistere, sed in ipsis boni propositi vincar incoeptis.-- Fovea profunda, os alienae, etc. Qui verba vel oscula meretricis libenter amplectitur, quasi januam jam gehennalis pulsat abyssi, citoque mergetur, si pedem cautus non retrahit, si non membra caetera a vitiis cohibet foveae poenalis, quam nullus omnino nisi filius irae illabitur.-- Stultitia colligata est in corde pueri, etc. Multos novimus pueros sapientia praeditos; nam Jeremias puer prophetiae ministerium suscepit. Et Daniel scribit, Quia Deus dedit pueris abstinentibus scientiam et disciplinam in omni verbo et sapientia. Unde restat intelligere, quia pueros hoc loco, non aetate, sed sensu parvulos significet; quales esse vetabat Apostolus eos, quibus ait. Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Hujusmodi enim pueros, id est, animos stultitiae, vel lasciviae, vel inertiae deditos, necesse esse juvenili disciplina castigari, et ad justum vitae tramitem, prudentium vigore perduci.-- Qui calumniatur pauperem, etc. Constat quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae juste videntur possidere, pariter omnia perdunt, cum in examine districti judicis poenas pro his quae gessere recipiunt, sed et his qui pauperem spiritu fratrem calumniatur, virtutibus ejus detrahendo, ut per hujus vituperationem ipse divitias quas desiderat augeat, id est, gloriam laudis humanae majorem, quasi sanctior accipiat; merito talis calumniator, quidquid bonae actionis habere videbatur, amittit, et a fructu virtutum vacuus in fine manebit.-- Hucusque pertingit titulus Parabolarum Salomonis, qui supra positus est; ex quo novum locutionis genus probatur assumpsisse, ut ea quae diceret, non quasi ad alium quem doceret loquendo, sed velut solus secum ratiocinando videatur affari. Quorum videlicet Parabolarum primus est versiculus, Filius sapiens laetificat patrem; filius vero stultus, moestitia est matri suae. Ultimus iste, ad quem usque explanando pervenimus. Hinc, ad priorem loquendi modum revertitur, ut specialiter ad eum quem instruit, verbum faciat; quod ita incipit,-- Inclina aurem tuam, etc. Pulcherrimum initium ponit novae locutionis, ut aurem pariter ad audiendum, et cor apponere ad intelligendum, quae sapientes loquantur, eum quem erudit jubeat.-- Quae pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, etc. Aspera saepe videtur insipientibus, et insuavis doctrina sapientiae; sed cum ejus virtutem intimo corde perceperint, cum operibus servare, cum hanc quoque labiis propinare fratribus didicerint, pulchriorem hanc caeteris dogmatibus esse deprehendent.-- Ecce descripsi eam tripliciter tibi, etc. Tripliciter auditori doctrinam descripsit suam, quia cogitare, loqui et operibus hanc exercere praecepit. Qua descriptione triplici totus iste libellus, si quis bene considerat, plenus refulget,-- Non facias violentiam pauperi, etc. Potest de quolibet paupere vel egeno accipi, de quo dictum est: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Verum quia sequitur, Et configet eos qui confixerunt animam ejus, melius de illo intelligitur, qui cum dives esset, pauper factus est pro nobis; nec solum pauperari, ut nos ditaret, sed etiam ut nos redimeret, crucifigi dignatus est. Prohibet ergo sapientia suos auditores Domino, in carne praedicanti violentiam mortemque inferre, quia nimirum certus restat interitus eis, qui in auctorem vitae manus mittere non timuerunt.-- Noli esse amicus homini iracundo, etc. Et haec cum de omni iracundo vel furioso possint generaliter accipi, tamen nihil prohibet de illis qui contra Salvatorem et discipulos ejus vesana mente furebant; a quorum amicitia et comitatu prohibentur quicunque in eum credentes curam suae salutis agebant, ne ex vicinia pravorum etiam ipsi perirent; quod Judae Iscariotis casu fieri posse probatum est. Generaliter antem dicendum quod, sicut perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia illos saepe ad rectitudinem pertrahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur; ita infirmi quique societatem debent declinare pravorum, ne mala, quae frequenter aspiciunt et corrigere non valent, delectentur imitari.-- Noli esse cum his qui defigunt manus suas, etc. Noli esse cum his qui se, cum essent liberi ac sibimet vacantes, defigunt in cura salutis malorum, spondentes se rationem pro eorum animabus Domino reddituros. Si enim ille pro quo spopondisti non habet bona opera quibus te liberum ac securum reddat tuae sponsionis, quid tibi utile est ut ipse in die judicii pro ejus anima judiceris, amittasque habitum justitiae quo indutus esse videbaris? Unde et Dominus, Messis quidem multa, operarii autem pauci. Ne transgrediaris terminos antiquos, etc. Ne transgrediaris terminos fidei, quos catholici ab initio statuere doctores.-- Vidisti virum velocem in opere suo, etc. Quemcunque velocem videris in opere suo, id est, in opere bono, quod ejus erat facere, strenuum atque sollicitum, scito hunc in die novissimi examinis coram apostolis, qui cum Christo mundum judicaturi sedebunt, esse staturum, quia videlicet eorum jussa servaverit, neque in parte ignobilium doctorum, quorum caverit errorem, hoc est, ad sinistram judicis esse ponendum.
2.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII.
2.14
Quando sederis, ut comedas cum principe, etc. Per allegoriam cuncta dicuntur: Quando sederis ad legendum cum magistro, ut pane verbi reficiaris, diligenter intellige quae scripta sunt, et discretionem sacrae lectionis in tua locutione conserva, si tamen talis es tantumque eruditus qui in potestate habeas animam tuam, neque quasi indoctus mente tuae doctrinae. Guttur namque pro loquela posuit, quia vox in gutture est; cultrum, pro discretione, quia cibos cum reficimur, cultro secante, praeparamus. Et sedens ut comedat, cultrum in gutture suo statuit, quando is qui divina sedulus meditatur eloquia, discreta ex ore verba depromit, nec alia saepius in lingua quam coelestis oraculi dicta revolvit. Hoc autem ejus est facere qui in potestate habet animam suam, id est, immobilem inter errores fallentium, sapientis animi statum servare didicit. Unde et recte subjungit:-- Ne desideres de cibis ejus, etc. Quod est aperte dicere, Ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacium dogmatum, auditores suos fallere consuevit.-- Noli laborare, ut diteris. Divitias scientiae significat, quas ultra mensuram capacitatis nostrae quaerere prohibemur.-- Sed prudentiae tuae pone modum. Illum videlicet de quo supra dictum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui; hoc est, terminos datae a patribus fidei.-- Ne erigas oculos tuos ad opes, etc. Ne erigas mentem tuam ad perscrutanda divinitatis arcana, quae penetrare non vales. Haec enim coelestibus solum civibus patent.-- Ne comedas cum homine invido, etc. Ne de Scripturis cum haeretico loquaris, quia invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigere; quoniam sicut ariolus et conjector somniorum existimat quod ignorat, ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, prout libet interpretari praesumit.-- Comede et bibe, dicet tibi, etc. Securus, inquit, disce et age quae doceo, cum ipse his quae docet, fidem certam non habeat, sciens de corde suo finxisse quae doceret.-- Cibos quos comederas evomes, etc. Sensus perversos quos ab haereticis didiceras, necesse est ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel post mortem pro his poenas luere cogaris, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus, humiliter favendum esse putaveras.-- In auribus insipientium ne loquaris, etc. Huic simile est illud Evangelii, Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, et caetera. Sicut ergo supra admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares, ita nunc hortatur, ne amore vanae gloriae seductus, immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.-- Ne attingas terminos parvulorum, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, quia cum esset in carne, pauperum magis quam divitum consors fidei dignatus est. Alioquin idem Dominus est omnium, dives in omnes qui invocant eum. Possunt autem congruenter pupillorum ac parvulorum nomine illi designari, de quibus Dominus ait: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui in me credunt. Dico enim vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Quorum agros et terminos qui attigerit, hoc est, qui conversationem eorum bonam inquietando laeserit, judicium Domini non evadet.-- Non aemuletur cor tuum peccatores, etc. Si tota die, id est, toto tempore quo in saeculi hujus luce consistis, et peccatorum exempla vitare, et Dominum timere sategeris, habebis spem beatae retributionis in novissimo, hoc est, cum ad finem hujus vitae perveneris, ipso etiam attestante, qui ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.-- Noli esse in conviviis potatorum, etc. Carnes quippe ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis, vicissim proximorum vitia dicere, de quorum poena mox subditur:-- Quia vacantes potibus et dantes symbola, etc. Symbolum graecum nomen est, et interpretatur collatio. Est autem collatio sermonum, sicut in consiliis solet; est et pecuniarum sive aliarum rerum, ut et praesens locus docet. Potibus ergo vacant qui de opprobrio alienae vitae se inebriant. Symbolum vero dare, est sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, quia, sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur.-- Vestietur autem pannis dormitatio. Quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit.-- Gaudeat pater tuus, et mater tua, etc. Gaudeat Deus Pater de tua justitia; gaudeat et Ecclesia mater; sed et sacerdos, qui te per gratiam baptismi regeneravit, quique te erudivit a parvulo, de tuis bonis gratuletur operibus.-- Cui vae? cujus patri vae? Quaerit disputando quibus hominum sceleribus maxima a Domino poena servetur. Et respondet ipse ratiocinando, quia his, absque omni dubietate, qui per ebrietatem devolvuntur ad luxuriam. Cui, inquit, vae? cujus patri vae? Vae, aeternum interitum nominat. De quo Dominus: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit, Patrem autem ejus cui vae immineat, vel hominem dicit, a quo exempla pravi operis foris quisque, ut peccaret, accepit; vel certe diabolum, qui intus in corde virus pestiferae suggestionis infundit. De quo Judaeis dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.-- Cui rixae? cui foveae? Rixae, quia concordiam pacis servare nescit, quem ebrietas sensus impotem reddidit; foveae, quia passim in volutabra vitiorum omnium cadere non trepidat, qui inter bona malaque discernere, quasi mente captus, ignorat. Illamque saepissime foveam ebriosus incidit; de qua praefatum est: Fovea enim profunda, est meretrix; et puteus angustus, aliena.-- Cui sine causa vulnera? etc. Vulnera sine causa, quia multi vino ultra modum impleti, vulnera per timorem in membris acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt; suffusio oculorum, quia immoderatus vini haustus, et caliginem plurimis visus corporalis, et caecitatem genuit sensus interioris.-- Nonne his qui morantur in vino? etc. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari ultra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis alterutrum certare calicibus; juxta illud Isaiae, Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum ebrietatem.-- Oculi tui videbunt extraneas, etc. Consuetum et pene naturale est vitium, post ebrietatis venena diffusa in corde, muliebrem sequi concupiscentiam, comitante etiam pravitate ac turpitudine verborum.-- Et eris sicut dormiens in medio mari, etc. In medio mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus providere motus irruentium vitiorum, quasi imminentes undarum cumulos, negligit, et quasi sopitus gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit.-- Et dices, Verberaverunt me, sed non dolui, etc. Vox percussi et dormientis exprimitur. Mens quippe a cura sollicitudinis dormiens verberatur, et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur, et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quae quidem evigilare optat, ut vina rursus reperiat, quia quamvis somno stuporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad curas saeculi nititur, ut semper voluptatibus debrietur. Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuisset, vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset.
2.15.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV.
2.15.1
Ne aemuleris viros malos, etc. Ne desideres eos imitari quos vitiis illis de quibus commemoravi videris implicari, sed potius sapientiae operam dare curato.-- In doctrina replebuntur cellaria, etc. Cellaria sunt corda justorum, quae non nisi per doctrinam sapientiae donariis virtutum replebuntur.-- Vir sapiens, fortis est, etc. Non omnis qui fortis et sapiens est, omnis autem sapiens fortis esse dicendus est, quia etsi corpore imbecillis est, si adsit sapientia, omnia fortis adversarii, id est, diaboli certamina vincit.-- Excelsa stulto sapientia, etc. Non potest stultus ad sapientiam attingere. Alta est enim ab eo qui in infimis jacet vitiorum; qui etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta tamen civitatis, id est, in exitu hujus vitae inveniet nihil fuisse quod sapuit.-- Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. Ne putares stultum aestimandum fuisse eum quem hebetem tardumque ingenio videris, palam ostendit, quia ille stultus vocandus sit qui vel in cogitatione peccati suggestionibus consentit, tametsi acer ingenio videtur existere; non autem ille qui, etsi hebes sensu apparet, Dei tamen imperiis, quae discere potuit, obtemperare disposuit.-- Si desperaveris lassus in die angustiae, etc. Nihil exsecrabilius desperatione, quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitae laboribus, et, quod maxime nocet, in fidei certamine constantiam fortitudinis perdit.-- Erue eos qui dicuntur ad mortem, etc. Potest mystice accipi. Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, rectam fidem praedicando, libera bonorum operum exempla monstrando eos qui male viventibus catholicis trahuntur ad interitum. Sed et si quos in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros aspexis, sollicita hos exhortatione ad vitam restaurare satage; si quos fame perituros, si quos algere videris, illos, dato victu ac vestitu, recrea.-- Comede, fili, mel, quia bonum est, etc. Patet facillime quare doctrinam sapientiae melli comparet et favo, quia nimirum, sicut illa cibis, sic haec doctrinis caeteris dulcedine praestat. Sed hoc inter utriusque significantiam distat, quia mel, quod in promptu est ad comedendum, moralem litterae superficiem insinuat; favus autem, in quo mel de cera exprimitur, allegoricam locutionem figurate denuntiat, ubi, seducto litterae velamine, suavitatis sensus spiritualis, aliquanto cum labore vel mora percipitur.-- Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, etc. Ne quaeras aliquam occasionem per quam deroges homini justo. Ille enim si ceciderit, cito amovet pedem suum, ut careat vitio quod non iteratur in facto. Impii autem sic corruunt, ut ulterius non redeant, sicut subsequenter addit, dicens:-- Septies enim cadit justus, etc. Quomodo autem justus appellatur, qui cadere, id est, peccare memoratur? nisi quia de levibus quotidianisque loquitur peccatis, sine quibus nec justorum quispiam esse in hac vita potuit? Quia nimirum per ignorantiam, per oblivionem, per cogitationem, per sermonem, per surreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis, singulis diebus, vel inviti vel volentes frequenter reatum incurrimus. Et tamen resurgit justus, videlicet quia justus est, nec justitiae ejus praejudicat lapsus fragilitatis humanae. Unde bene, cum de justi casu loqueretur, non addidit in malum, quia etsi malum est quod cadunt, nec tamen in malum, quod inciderant, haerere possunt, citius resurgendo procurant. At contra de reprobis dicitur: Impii autem corruent in malum, quia videlicet impii, cum ceciderint, vel, quod est gravius, corruerint, ut Scriptura dicit, id est, cum capitalia crimina perpetrarint, ita suo casui delectando assentiunt, ut ab hoc poenitendo relevari despiciant.-- Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, etc. Supra justo insidias tendere vetuit; nunc autem, ut se perfectum reddat in omnibus, etiam inimicis, cum peccaverint, aut aliquid adversitatis incurrerint, insultare prohibet, ne forte, si miserante Domino ad poenitentiam salutemque animae redierint, ac tecum fidelem amicitiam habere coeperint, tunc erubescas, quia illos aliquando despexeris, quos divina gratia ad vitam reservaverat. Sed, quantum potes, jacentibus condole, eosque ut resurgere debeant adjuva; et si votum conatumque tuum sequitur effectus, gaudebis de sanato quem male habentem dolueras; sin alias, tuae tamen benevolentiae apud Deum fructu non carebis. Vel certe ita dicendum est: Ne gaudeas de casu inimici, ne forte Dominus superbiam tuam, quae illi absque dubio displicet, hoc ordine dejiciens humiliet, ut te cadente in peccatum, ille resipiscens sanetur.-- Time Dominum, fili mi, et regem. Justa quod ipse ait, Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Neque obstat aliquid in Domino et rege, Patrem et Filium intelligere designari, qui uno eodemque sunt divinitatis honore colendi. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Et cum detractoribus non commiscearis. Illis videlicet qui dicentes se Deum Patrem nosse, Filium Dei in carne apparentem noluerunt recipere.-- Quoniam repente consurget perditio eorum, etc. Utriusque dicit, et detrahentis, et ejus qui illi favendo commistus est; derogantium Christo principum, et decepti ab eis populi; lacerantium fidem haeresiarcharum, et auscultantium illis auditorum.-- Haec quoque sapientibus. Subauditur, ignota sunt, quando reproborum quisque quam repentino interitu rapiatur e saeculo Vel haec quoque sapientibus sunt observanda, quae docui, ne detractoribus misceantur; quia hoc specialiter vitio totum pene genus periclitatur humanum. Unde eidem vitio mederi volens beatus pater Augustinus, hos in sua mensa versiculos fecit describi: Quisquis amat dictis absentis carpere vitam, Hac mensa indignam noverit esse suam.
2.15.2
Hunc versiculum antiqua editio manifestius dicit: Haec dico vobis sapientiam agnoscentibus, quod sequentium sententiarum non incongrue potest esse principium.-- Cognoscere personam in judicio non est bonum. Supra regem timere docuit, et nunc personam in judicio cognoscere vetat. Unde colligitur quia ita principibus debitum obsequii temporalis subjectos oportet impendere, ut nunquam reverentiae vel timoris eorum respectu a via veritatis exorbitent.-- Labia deosculabitur, etc. Osculum pacis et amoris est signum. Qui ergo recta respondit, labia deosculabitur, quia quicunque, neglecta acceptione personarum, sola justitiae verba sequitur, iste, etsi insipientibus gravis forte videtur et austerus, multos tamen cum quibus pacem habeat, prudentes; multos, qui sua dicta cum amore amplectantur, inveniet. Saepe etiam illos quos adversantes suis rectis assertionibus toleraverat, conversos postmodum ad meliora amicos recipiet et socios.-- Praepara opus tuum foris, etc. Quid est praeparato opere agrum diligenter exercere, nisi evulsis iniquitatum sentibus actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus, quantam vitae munditiam et in cogitatione constituamus? Ille quippe bene mentis domum aedificat, qui primum agrum corporis a spinis vitiorum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.-- Ne sis testis frustra contra proximum tuum, etc. Et haec ad exercitium agri nostri, id est, ad cultum bonae actionis pertinent, innocentem videlicet proximum falso testimonio non laedere, peccanti cuilibet, fiduciam amplius peccandi, adulando non tribuere; malum pro malo non reddere; sic enim fit ut cum primo actus exterius bene composueris, postmodum ad interioris quoque hominis excolendam munditiam pertingas, et quasi post exercitium agri, etiam mentis habitaculum piis cogitationibus ornare altiusque constituere incipias. Quod quia reprobi facere dissimulant, recte subditur: Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, est cujuslibet vitam negligentis inspicere, quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria, et punctiones pullulant vitiorum. Juxta quod scriptum est: In desideriis est omnis otiosus. Et maceria lapidum in vinea vel agro stulti destructa jacet, cum coepta virtutum munimina, vel improbitate hominum malorum deceptus, vel immundorum spirituum persuasione callida, quisque negligens perdit.

Intertext edge

Open linked passage

Note