Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Allegorica expositio in Parabolas Salomonis
BedaSalo 3 · 8458-alexinpMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8458 Alexinp
3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV.
3.1
Hae quoque parabolae Salomonis, etc. Hinc novo ordine loqui incipit, ut non sicut prius, quasi ad audientem verbum faciat, sed secum ipse quid ratio veritatis habeat, disputando pertractet. In quibus tamen legens quisque, vel audiens, quid appetere, quidve cavere debeat, apertissime dignoscat. Quas quidem parabolas viri Ezechiae transtulisse referuntur, quia fortassis usque ad ejus tempora dispersae habebantur a pluribus, prout ex ore sapientissimi regis semel dictas exceperat; sed per industriam illius collectae in unum, et in hujus libelli sunt corpus insertae. Notandum sane quia in his parabolis multo sunt plura, quam in caeteris per allegoriam dicta, ex collatione videlicet rerum quae figuris aptae videntur.-- Gloria Domini, celare verbum, etc. Gloria Domini est in carne apparentis humanitatis suae magis quam divinitatis, mortalium oculis ostendere, et se potius operum miraculis ac mysticis locutionibus, quam apertis assertionibus Verbum, id est, Dei Filium, fateri. Unde multo saepius in Evangelio Filium se hominis quam Filium Dei appellare consuevit. Et gloria fidelium ejus discipulorum est diligenter ejus investigare sermonem; quo Deum, etiam ubi patenter non dicit, mystice significat. Quale est illud, Ego et Pater unum sumus, et caetera hujusmodi. Denique celans verbi aeternitatem, et praetendens carnis infirmitatem, ait: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Cui regum eximius investigato ejus sermone, quem antea saepius audierat, respondit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Nec parvam hac investigatione meruit gloriam; nam protinus audivit: Beatus es, Simon Barjona, et caetera.-- Coelum sursum, et terra deorsum, etc. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae conjici ab bominibus non potest, ita scientia prophetarum et apostolorum, qui arcana divinitatis, Spiritu revelante, cognoverunt, nostrae fragilitatis capacitatem transcendit.-- Aufer rubiginem de argento, etc. Aufer litterae superficiem de sacro eloquio, et invenies sensum purissimum subtilitate litterae reconditum, et sub carnalium figuris caeremoniarum spiritualia latuisse mysteria.-- Aufer impietatem de vultu regis, etc. Aufer impietatem persequendi Christianos de animo Sauli, vel alterius cujuslibet aemulatorum legis, et cum Christum praedicare coeperint, firmabitur justitia cathedra doctrinae eorum, quam prius ad ruinam suam impellebat impietas, quandiu, justitiae Dei repugnantes, suam praeponere certabant. Iterum aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Qui enim praesunt populis, si volunt firmum esse solium suum, semper hilaritate et gratia plenos vultus exhibeant, ne per arrogantiam rigidiores effecti, mussitationem incidant plebis.-- Ne gloriosus appareas coram rege, etc. Superius praesulem monuerat, nunc subditum: nam, sicut illic dixit, Ut hilares vultus ostendat subjectis, ita nunc admonet ne in conspectu majorum arrogans appareat, sed potius in mediocri loco positus, superius evocari mereatur. Cui simile est illud Dominicum, Cum invitatus fueris ad nuptias, non recumbas in primo loco, et caetera. Possumus autem in rege et principe Dominum significatum intelligere, in cujus conspectu nos semper humiliari necesse est, monente Petro apostolo, qui ait: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.-- Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, etc. Et in Evangelio Dominus: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter teipsum solum, etc.-- Mala aurea in lectis argenteis, etc. Sacra eloquia rectissime lectis comparantur argenteis; lectis videlicet, quia requiem praestant animabus audientium; argenteis autem, quia splendida fulgent virtutibus patrum. Unde scriptum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Quorum ornatui lectorum, mala superaddit aurea, quisquis eadem divina eloquia, et spiritualibus plena sensibus et mysteriis exponendo demonstrat. Qui nimirum sensus apte mala vocantur, quia de arbore vitae, id est, Dei sapientia, sunt orta. Apte aurea mala, quia notitiam amoremque perpetuae claritatis mentibus infundunt. Mala ergo aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo, quia qui verbum Dei opportune novit juxta audientium capacitatem praedicare, modo exempla ac dicta patrum, per quorum custodiam ad requiem perveniatur aeternam, juxta litteram replicat; modo suaviores in his sensuum spiritualium fructus, quibus pia audientium desideria pascat, remoto litterae velamine pandit. Inauris aurea, et margaritum fulgens, etc. Recte humilis auditor inauri comparatur aureae, quia dum libenter increpanti ac docenti aurem accommodat, jam sese ad percipiendam claritatem sapientiae coelestis praeparat, jam supernae lucis visioni appropiat. Recte magister eruditus margarito fulgenti assimilatur, quia dum emendationem morum, dum supernorum scientiam desiderantibus, ac pie quaerentibus animis ostendit, quasi aureo ornatui majorem insuper gratioremque fulgorem gemmae ardentis adnectit.-- Sicut frigus nivis in die messis, etc. Importunum videtur omnimodis tempore messis ningere. Nam infra legimus Quomodo nix aestate et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria. Sed tamen in ferventissimis Palaestinae regionibus non parum delectabile est metentibus, si subito frigus, quomodo in nive solet, adveniat; quod incendia solis aliquantum refrigeret, sudorem laborantium tergat, ardentes temperet anhelitus. Cui recte frigori legatus assimilatur fidelis, quia mentem ejus qui se misit, prudenter agendo repausat. Mystice autem legatus fidelis, doctor est catholicus; qui autem mittit eum, Dominus. Porro dies messis in aestu, tempus est praedicationis inter furores persequentium, de quo dictum est: Messis quidem multa.-- Frigus nivis in messe, etc. Aliquantula est quies praedicantium a persecutione repugnantium. Recte ergo dicitur, Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit. Quia sicut optabile est praedicatoribus verbi, cum ab infidelium rabie forte aliquid refrigerii accipiunt, nec facultas docendi negatur, ita ipsi qui ad praedicandum eos misit, Domino gratum esse constat, cum acceptam ab eo legationem etiam inter adversa obsistentium fideliter implent. Denique, ut Lucas refert, reversis a praedicationis officio discipulis, exsultans Spiritu sancto, Patri gratias obtulit, dicens: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc..-- Nubes et ventus, etc. Huic simile videtur quod superius ait, Ne lactes quemquam labiis tuis. Sed ille versiculus specialiter hoc continet, ne promittendo hominem suscipias, et non complendo decipias; iste vero versiculus et hoc continere potest, et illud quod dicit Apostolus, Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus negantes.-- Patientia lenietur princeps, etc. Quamvis Dominum peccando offendisti, potes tamen ejus mereri clementiam, si patienter adversa, quae tibi pro peccatis irrogantur, pertuleris, humilique satisfactione duritiam donaveris contumaciae prioris.-- Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, etc. Dulcedinem invenisti coelestis intellectus, quae spiritualium patrum officio, quasi prudentissimarum apum tibi labore ministrata est. Vide ergo ne in ea plus sapere appetas quam oportet sapere, ne dum summa intelligere ultra vires quaeris, etiam quae bene intellexeris, amittas. Potest autem in hoc versu typice dictum intelligi, quod in sequenti apte subjicitur:-- Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, etc. Etsi enim proximi cujuslibet allocutionem vel visitationem melle dulciorem invenis, melius tamen est, ut rarius veniendo facias eum semper diligere tuum adventum, quam ut vel una vice tandiu cum illo maneas; vel toties ad eum venias, donec te videre fastidiat, et ne redeas, quaerat.-- Deus putridus, et pes lassus, etc. Et Jeremias ait: Maledictus qui spem ponit in homine, et ponit carnem brachium suum( Jerem. XIII). Qui recte denti putrido et pedi lasso comparatur, quia qui illud unicum bonum hominis, hoc est adhaerere Deo, et ponere in Domino Deo spem suam nescit; iste nec vitae suscipere cibum, nec mansionem potest desiratae salutis attingere. Et talis amittit pallium in die frigoris, quia etsi in serenitate vitae praesentis habitu religionis videtur indutus, ubi tamen districtio justi udicis ingruerit, nudus omnimodo a ornatu justitiae apparebit, nec eorum consortio dignus. De quibus scriptum est, Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.-- Acetum in nitro, etc. Nitrum a Nitria provincia, ubi maxime nasci solet, nomen accepit; nec multum a salis ammoniaci specie distat. Nam sicut salem in littore maris fervor efficit solis, durando in petram aquas marinas, quam major vis ventorum, vel ipsius maris fervor in littoris ulteriora projecerit, ita in Nitria, ubi aestatis pluviae prolixiorem tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram salis quidem, vel glaciei aspectui simillimam, sed nil gelidi rigoris, nil salsi saporis habentem. Quae tamen juxta naturam salis in caumate durare, atque in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus fuerit, pro lavamento utuntur. Unde Judaeae peccanti dicit propheta, Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam Borith, maculata es iniquitate tua, dicit Dominus Deus. Crepitat autem in aqua quomodo calix viva, et ipsa quidem disperit, sed aquam lavationi habitem reddit. Cujus natura, cui sit apta figurae cernens Salomon ait, Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo. Acetum quippe si mittatur in nitro, protinus ebullit, et perversa mens, quando per increpationem corripitur, aut per praedicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior; et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci.-- Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. Et de corporalibus alimentis et de spiritualibus potest intelligi.-- Prunas ejus congregabis super caput ejus, etc. Non de incendus poenarum dicit; neque enim doceret sapientia ut bona inimico, perditionis causa, ministrares; sed prunas super caput ejus, ardorem charitatis in corde ejus significat. Fit enim nonnunquam ut inimicus crebris victus beneficiis, odiorum rigore mollito, calorem in mente charitatis excipiat, ac de inimico amicus fieri, et eum quem injuste oderat, reclamare incipiat.-- Ventus aquilo dissipat pluvias, etc. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si vero tristi vultu haec audias, ut dixit quidam vir, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri.-- Melius est sedere in angulo domatis, etc. Doma et excelsus et secretus est locus. Quod enim doma Graece, Latine dicitur tectum. Denique in Actibus Apostolorum, ubi Petrus in superiora ad orandum ascendit, pro superioribus, in Graeco doma scriptum. Melius est ergo in altitudine virtutum manere quempiam liberum a vinculis uxoris, et a saeculi hujus secretum desideriis, quam cum carnalis usu voluptatis, quotidianis nefariae mulieris contumeliis affici.-- Aqua frigida animae sitienti, etc. Dicit Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea, et caetera. Aqua frigida ergo, quae sitientis ardorem restinguat, et nuntius qui de longe veniens nova quaelibet et inopinata gaudia portet, assimilatur, quia et dulcedo divinae visionis animam diu desiderantem consolatur, atque ab aestu praesentium tribulationum liberam reddit; et angeli quotidie de terra longinqua, hoc est cum de superna patria descendentes in mundum justos, vel inter tentationes spe coelestium roborant, vel justis tentationem certaminibus ad palmam perpetuae retributionis inducunt.-- Fons turbatus pede, et vena corrupta, etc. Fons et vena vitae est os et lingua justi, qui meditatur sapientiam et loquitur judicium. Et si hunc a diabolo superari atque in casum redigi contigerit, merito fons turbatus adversario conculcante, et vena dicitur corrupta. Evenit enim saepe ut qui majore scientia praediti fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam decidant. Unde subjungitur,-- Sicut qui mel multum comedit, etc. Dulcedo enim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio majestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis agnitio permittit, ipsa hunc ejus gloria premit, quia velut mel sumptum immoderate, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Non hoc autem solum quisque sapiens attendere debet, ne altiora se quaerat, et ne fortiora scrutatus sit, verum etiam ne ea quae recte atque utiliter scire potuit, immoderatis sermonibus sibimet minus utilia reddat. Unde adhuc apte subjungitur:-- Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, etc. Si enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis. Et cum se per verba extra semetipsam jacit, apertam se adversario ostendit; quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat.
3.2
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI.
3.2
Quomodo nix aestate, etc. Et hic versiculus ne indoctis honor docendi committatur praemonet. Nix namque aestate, et pluviae in messe, sunt persecutiones infidelium in tempore praedicationis evangelicae, quae dum graviores forte insistunt, et calorem in multis impediunt dilectionis, et fruges bonae operationis foedant. Quibus recte gloria, quae stulto confertur, messi similis asseveratur, quia si indocto cathedra docendi tribuitur, aeque per hoc ecclesia infidelium persecutione laeditur, quod esse verissimum Arrianae tempestatis calamitas probavit.-- Nam sicut avis ad alta transvolans, etc. Verba quidem recte avibus comparantur, quod sonando per aera transvolant, ab ore videlicet loquentis ad aures usque audientis; sed distant in eo quia potest fieri ut avis quolibet volans, eo loci resideat ubi nil ei certae necessitatis aut utilitatis suppetat. Verba autem quae loquimur non quolibet dispersa in ventum defluunt atque evanescunt, sed in auctorem suum cuncta revertuntur, et vel bene prolata juvant loquentem, vel male edita gravant, ita ut pro omni etiam otioso verbo rationem in die judicii reddere cogamur. Quanto autem magis maledicta non solum ea quae malitiosa mente in insontem jaculantur, verum etiam illa quae negligentium consuetudine passim in quoslibet proferuntur, non alium, sed ipsum maledicum opprimunt. Neque enim maledici regnum Dei possidebunt. Non autem sine causa dicit, maledictum frustra prolatum, quia est et maledictum non frustra prolatum, sed justa divinae districtionis ira in impios emissum; ut est illud beati Petri in Simonem Magum, Pecunia tua tecum sit in perditionem; et ea quae in apostatas et haereticos ecclesiastica animadversione proferuntur, anathema[ anathemata]; de quibus Dominus eidem Ecclesiae dicit, Quaecunque alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis.-- Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, etc. Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Non haec invicem sibi contraria debent videri, non respondere stulto juxta stultitiam suam, et respondere stulto juxta stultitiam suam: utrumque enim pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam, et stulta superbia, alia decutitur stultitia, juxta quod et Apostolus ait, Factus sum insipiens, vos me coegistis.-- Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, etc. Potest forte evenire ut sapiens quilibet stultum in legationem mittat, nesciens quia stultus est; nec tamen ipse sapientiae suae gloriam perdat, in eo quod de ignoto bono, quod audierat, credidit. Sed qui haereticum sciens mittit ad praedicandum populis, claudus est pedibus et iniquitatem bibens, quod et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.-- Sicut qui misit lapidem in acervum Mercurii, etc. Qui insipienti, id est, haeretico confert honorem docendi, non minus delinquit quam qui deos et delubra gentilium cultu veneratur inani.-- Quomodo si nascatur spina in manu temulenti, etc. Spina nascitur in manu temulenti, cum in operibus ejus qui carnalibus servit illecebris punctiones oriuntur scelerum. Quibus recte parabola quam stultus proponit assimilatur, quia, etsi verba prudentiae stultus dicere novit, nihil in his tamen vitiorum punctiones quibus vel seipsum vel proximum laceraret, vitare non novit. Saepe namque imprudens, in eo quod bona dicit, aut suam occulte laudem ab hominibus, aut vituperationem quaerit aliorum.-- Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, etc. Canis cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat ejicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, iterum oneratur; et qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.-- Vidisti hominem sibi sapientem videri, etc. Hoc exponens Dominus, ait: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant.-- Dicit piger, Leaena in via, etc. Multi cum verba exhortationis audiunt, causantur de diabolo, dicentes velle quidem se viam justitiae incipere, sed impediri a Satana, ne hanc perficere possint; sicque hujusmodi excusationis sermonibus semper in lectulo sui torporis, sicut ostium in cardine vertuntur; et modo exire ad operandum, modo ad quiescendum redire proponentes, in suis jacere pravitatibus nunquam desistunt.-- Sapientior sibi videtur piger, etc. Septem viros loquentes sententias illos dicit, qui septiformi spiritus gratia pleni, sanctae Scripturae nobis scientiam ministraverunt. Quibus se sapientiorem stultus arbitratur, quia saepe nonnulli adeo mentem ab agendis his quae Dominus praecepit, despicientes avertunt, ut ne haec quidem omnia vel posse ab homine, vel debere impleri contendunt. Et quasi sapientiores his qui divina eloquia scripserunt, ea facere hominem non posse autumant, quae illi, dictante Spiritu sancto, hominem facere jusserunt; imo etiam quae multos homines juvante Spiritus ejusdem gratia perfecisse monstrarunt.-- Sicut qui apprehendit auribus canem, etc. Dicit Apostolus, Noli verbis contendere; ad nihil enim utiles, nisi ad subversionem audientium. Quicunque ergo simplex sensu est, et duobus inter se jurgantibus mordaci sermone capta fuerit ejus auricula, cito incipit et ipse, quasi canis latrare, et contentiones generare; sed hoc sapiens omnino devitat.-- Verba susurronis quasi simplicia, etc. Susurronem incentorem litis, et bilinguem appellat, qui simulat laudem verborum, et quaerit audire unde jurgia seminet.
3.3
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVII.
3.3
Ne glorieris in crastinum, etc. Ne securus sis aliquando de futuro tempore, quia etsi hodie te Domino servire conspicis, qualis esse in futurum possit, quomodo vitam finire, prorsus praevidere non vales. Beatus enim homo qui semper est pavidus.-- Grave est saxum, etc. Grave quidem satis est quemquam vel uno aliquo crimine capitali, quasi pondere saxi deprimi, vel quasi glareis arenae innumeris, peccatis levioribus onerari; sed utroque gravior ira stulti, quia nimirum haec quo certius quam sint mala, patescunt, eo acrius animam, ut castigentur, compungunt. Ita vero, quia non corporale, sed spirituale est vitium, quo minus deprehenditur, eo amplius gravat. Unde non absolute iram, sed iram stulti dicit saxo et arena graviorem. Nam sapientes, quo modo actus suos ac sermones, ita mentis quoque motus solerter examinare et castigare satagunt.-- Ira non habet misericordiam, etc. Non de omni ira dicitur, nam de mitissimo ac modesto viro scriptum est quia, exiit a Pharaone iratus nimis. Sed ira stulti dicit, cujus in priori versiculo meminerat, quae ubi excanduerit, mox viscera pietatis amittit, et furore tantum suo novit frena laxare. Alioquin de utili ac necessaria ira dictum est, Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.-- Melior est manifesta correptio, etc. Amorem absconditum hoc loco amorem dicit illicitum, ut est amor adulterinus, qui ob sui turpitudinem merito sapientibus, ne redarguatur, absconditur; cui jure manifestata correptio praefertur, qui absque ulla contradictione melius est quempiam desiderio corrigendi palam corripere, quam studio simul peccandi clanculo diligere.-- Meliora sunt vulnera diligentis, etc. Melius est a Domino, qui nos ut filios pater erudire consuevit, vulnera et afflictionem perpeti, quam diaboli blandimentis decipi, qui ut nos coelesti haereditate privet, nostris favere solet erratibus, quasi leve sit malum quod agimus, et ultra modum peccatorum nostrorum saeviens tribulatio, quam Domino dispensante toleramus.-- Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, qui habent consolationem suam, et quibus dicitur a Domino, Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis, spernit auditam coelestis regni dulcedinem; anima autem eorum, qui esuriunt et sitiunt justitiam, etiam adversa saeculi pro Domino, imo ipsam mortem perpeti dulce habet, sciens se per poculum amaritudinis ad gaudia perpetuae salutis esse venturam.-- Sicut avis transmigrans de nido suo, etc. Sicut avis quae negligit ova sive pullos quos foverat, et aliarum avium vel animantium raptui dimittit, sic nimirum ille qui custodiam virtutum in quibus proficiebat deserit, earumdem virtutum quas habere videbatur, immundis spiritibus ipse proditor existit. Unde alias dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Quod est aperte dicere, Si principis mundi, id est, diaboli tentatio tibi forte institerit, caveto sollicitus ne a bona operatione, cui insudabas, desistas.-- Melior est vicinus juxta, etc. Melior est tibi vicinus aliquis qui tibi animum fraterna societate connectit, quam germanus frater qui jura fidei et pietatis communia habere tecum negligit. Quod Dominus in parabola vulnerati a latronibus, ejus qui descendebat a Jerusalem in Jericho; et Samaritani, qui curam egit illius, manifeste probavit.-- Qui benedicit proximo suo voce grandi, etc. Voce grandi proximo benedicit, qui cum favore superfluae laudis extollit; vel malis videlicet actibus ejus contra justitiam favendo, vel bona plus justo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur, quia plurimum laedit eum, cui laudando sive in mala actione confidentiam tribuit, seu in opere recto simplicitatem puri cordis minuit: ut videlicet bonum quod supernae mercedis intuitu inchoarat, transitoriae laudis amore consummet.-- Ferrum ferro acuitur, etc. Satis bona est collatio et consilium sapientium, qui ubi se invicem consulendo instruunt, ferrum ferro acuitur.-- Infernus et perditio non replebuntur, etc. Inferni tormenta non replebuntur, terminum accipiendo; similiter et intentiones eorum qui humana sapiunt, insatiabiles sunt in desiderio peccandi. Qui et ideo sine fine poenas luunt, quia voluntatem habuerant sine fine peccandi, si naturam haberent sine fine vivendi.-- Diligenter agnosce vultum pecoris tui, etc. Pastori dicitur Ecclesiae: Diligenter adhibe curam eis quibus te praeesse contigerit. Agnosce animos actusque singulorum, et si quid in eis vitii sordidantis inveneris, citius castigare memento. Non enim tu semper oves dominicas pascendi potestatem habebis, sed aeterna est corona quam percipies, si commissum tibi gradum tuo tempore bene ministraveris.-- Aperta sunt prata, etc. Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, quae diu fuerant typicis praeclusa legalibus. Apparuit novitas evangelicae veritatis et gratiae; collecta sunt in pabulum gregis Dominici scripta patrum veterum; ablata quidem Judaeis superbientibus falce divinae animadversionis, et humilibus Ecclesiae populis ad spirituale subsidium data; juxta quod Dominus illis, Auferetur, inquit, a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.-- Agni ad vestimentum tuum, etc. Agnos innocentes, haedos poenitentes nuncupat. Agnorum ergo vellere vestieris, dum bonis obedientium discipulorum moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosior exstiteris. Haedis agrum comparabis, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.-- Sufficiat tibi lac caprarum in cibis tuis, etc. Tanta instantia pecus tibi commissum pasce, Ne tibi lac aestate novum, nec frigore desit, sed tibi semper tuisque sufficiat; id est, tam sedulo doctrinae insta, ut etiam quondam poenitentes ad officium docendi provehas; quatenus per illos, qui pridem pro foeditate vitiorum ad sinistram judicis videbantur esse ponendi, modo rationabile, et sine dolo lac verbi parvulis sensu ministretur. Fit autem lac caprarum ad victum ancillis, quando hi qui nondum amore perfecto, sed adhuc timore servili Domino deserviunt per exemplum; vel verba eorum qui per poenitentiam salvi facti sunt, vivificis verbi epulis reficiuntur, atque ut ad majora virtutum proficiant incrementa, uniantur. Quidam hoc quod dictum est, Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus: agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; ita posuit,« Aperta sunt monumenta, apparuerunt corpora rediviva, sequestrati sunt peccatores a sanctis, fenum ad comburendum de locis excelsis. Sequestrati sunt agni ad dexteram, haedi ad sinistram: agni ad vestimentum regis, quia ipse dixit, Inhabitabo in eis; haedi pro pretio sanctorum quos nocuerunt[ An necaverunt?] ignibus venundantur.»
3.4
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII.
3.4
Fugit impius nemine persequente. Qui non est in fide fortis, etiamsi nullus persecutor insistat, nonnunquam sponte fidem deserit, quando vel latrociniis, vel perjuriis, vel fornicationibus, vel veneficiis, aliisque hujusmodi sceleribus se infideli similem reddit.-- Justus autem quasi leo confidens, etc. In occursu bestiarum ideo leo non trepidat, quia praevalere se omnibus non ignorat. Unde justi viri securitas leoni recte comparatur, quia contra se cum quoslibet surgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit, et scit quia cunctos adversantes superat, quia illum solum diligit, quem invictus nullo modo amittit.-- Viri mali non cogitant judicium, etc. Omnia animadvertunt electi, hoc est, et futurum esse discrimen universalis judicii, et quibus operibus requies, quibus poena retribuetur aeterna.-- Qui decipit justos in via mala, etc. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae ut a veritate devient, ipse quidem pro malis suis poenam quam meretur incurrit; bona autem si qua gerebat, vel utilia scribendo, vel continenter vivendo, aliis in adjutorium cedunt: eis nimirum qui haec legentes sive audientes, exempla sibi salutis etiam ab eo quem perisse norunt, assumunt.-- In exsultatione justorum multa gloria. Quia videlicet non de praesentibus divitiis, sed de aeternis in futuro bonis exsultant. Non de rebus mundi quem vident, sed de Creatore mundi, cujus visionem sperant, laetantur; dicente Psalmographo, Laetamini in Domino, et exsultate, justi. Vel certe in exsultatione justorum multa fit gloria; quia quoties electos in hac vita pro eventibus Ecclesiae prosperis exsultare contigerit, multa a Domino gloria ex plurimorum fide ac piis operibus datur.-- Regnantibus impiis, ruinae hominum. Sicut multi gloriam Deo dare incipiunt, cum justos in profectu virtutum gaudere conspiciunt, ita quoties reprobi regnum tenent, multos suae perfidiae complices exhibent. Quod et de paganis, et de haereticis, et de malis catholicis recte potest accipi.-- Beatus homo qui semper est pavidus, etc. Sequentis ira judicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc inter culpas minime timetur. Unde alibi dictum est, In die bonorum, ne immemor sis malorum; et in die malorum, ne immemor sis bonorum. Sic ergo utraque jungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur.-- Leo rugiens, et ursus esuriens, etc. Et de principibus paganis et haereticis potest intelligi, qui populi pauperis, id est sanctae Ecclesiae, vel patientiam vel sapientiam, ferina saepe saevitia tentant.-- Hominis qui calumniatur sanguinem, etc. Sive terram agri, sive terram corpusculi, qui exercet, saturabitur; ille frumento, iste virtutibus. Qui utramque spernit, replebitur egestate.-- Vir qui festinat ditari, etc. Profecto enim qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus incipit, quo stranguletur peccati laqueo non cognoscit; cum quaelibet praesentis mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur, ignorat.-- Cum surrexerint impii, abscondentur homines, etc. Eosdem homines quos justos appellat, qui videlicet justum statutumque a Deo humanae conditionis ordinem servant. Unde in libro beati Job de poenitente quolibet perverso dicitur, Respiciet homines, et dicet, Peccavi. Quod est aperte dicere, Respiciet eos qui naturam humanae creationis recte custodiunt, et se peccando jumentis assimilatum esse cognoscit. Patet ergo sensus, quia fervente impiorum persecutione abscondentur saepe fideles; vel non ausi, vel non permissi ad publicum procedere; dicente Domino, Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam. Ubi autem, perditis auctoribus, persecutio cessaverit, augustior post pressuras fidelium, gloria clarescit. Sed et infidelium plurimi, visa infidelitatis damnatione, fidei gratiam suscipiunt; juxta id quod scriptum est; Pestilente flagellato, sapientior erit parvulus. Ab ornamento virtutum nudus existere comproberis, quia quod Domino testante pollicitus es, implere nequiveras. Hoc autem dictum est, non quo curam regendarum animarum, cum tibi regulariter imposita fuerit, suscipere non debeas, sed ne passim, nullo jubente, doctoris tibi ac praesulis officium temerarius usurpes.
3.5
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIX.
3.5
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, illi quidem parat insidias, quibus periculum cauti operis, ut verbi securior factus, incidat. Sed videamus utrum retia fraudulenti, eum cujus gressibus expanduntur, an potius illum a quo expanduntur involvant. Sequitur:-- Peccantem virum iniquum involvet laqueus, etc. Non ergo justo laqueus peccantium, etiamsi corporaliter perimat, nocet. Ipsos autem reprobos insidiae, quas proximis parant, in perpetuum damnant; gaudentibus justis, ac rectum Conditoris judicium laudantibus vel de sua ereptione, vel de perditione pravorum. Denique clausulam prioris versiculi antiqua editio manifeste posuit, Retia circumdat pedibus suis. Ex ambiguo enim Graeco, quod est αὐτοῦ, utrumque interpretari potest: nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam ipse, ut alibi dictum est.-- Vir sapiens si cum stulto contenderit, etc. Doctor sapiens, si cum infideli et contumace contenderit, sive tormenta reproborum, seu gaudia narret bonorum, frustra erga insensatum laborat; si velamenta poenitentiae suadeat, seu bonae operationis, quae sint praemia dicat, non auditur a stulto. Hinc et apostoli Judaeis dicebant, Lamentavimus vobis, et non planxistis; cecinimus vobis, et non saltastis.-- Totum spiritum suum profert stultus. Impatientia impellente agitur, ut totus foras spiritus proferatur. Quem idcirco citius perturbatio ejicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit.-- Sapiens autem differt et reservat in posterum. Laesus enim, in praesens se ulcisci non desiderat, quia etiam tolerans, pati optat, sed tamen vindicari omnia extremo judicio non ignorat. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Totam iram suam profert impius, sapiens autem dispensat per partes, quia nimirum stultus ad ultionem sui perturbatione succenditur; sapiens autem paulatim eam maturitatem consilii ac moderationis extenuat, et expellit.-- Pauper et creditor obviaverunt sibi, etc. Pauper est, humilis verbi Dei auditor; creditor autem, qui ei verbi ejusdem pecuniam praedicando committit; qui obviant sibi, cum in unam eamdemque pietatis gratiam conveniunt. Et utriusque illuminator est Deus, quia neque ille sine divinae pietatis praedicare, neque iste potuit credere. Veridica namque manet sententia Veritatis, qua dicit, Quia sine me nihil potestis facere.-- Rex qui judicat pauperes in veritate, etc. Et Psalmista de Christo rege, Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga regni tui.-- Virga atque correptio tribuit sapientiam, etc. De hac virga Apostolus ad Corinthios: An vultis in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? Puer namque, quem frequentissime corripiendum et erudiendum admonet, populus Dei est, qui, si non assiduis monitis et increpationibus sacerdotum fuerit castigatus, confusionem generat Ecclesiae, detrahentibus his qui foris sunt religioni fidei Christianae. Unde recte subjungitur:-- Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus, etc. Quia nimirum cum cessaverit sacerdotalis eruditio, solvetur continuo disciplina divinae legis, quia populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.-- Vidisti hominem velocem ad loquendum, etc. Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius est verbositatis. Nam saepe contingit ut hebes aliquis, et ipsarum quoque nescius litterarum, citius verba salutiferae correptionis accipiat, quam is qui affluentia praeditus sermonis, magis sua, quae novit, vel quae se nosse autumat, jactanter proferre, quam dicta sapientum audire contendit.-- Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, etc. Qui delicate a pueritia nutrit corpus suum, quod animo debuerat subjugare, is ubi ad annos adolescentiae pervenerit, lascivium hoc et indomabile sentiet. Hunc versum alia translatio pulchre habet, Qui deliciatur a pueritia, servus erit; novissime autem et contristabitur. Namque sero malorum poenitens in se, qui se meminit noluisse, in tenera adhuc aetate a suis voluptatibus ad regulam continere prudentium.-- Vir iracundus provocat rixas, etc. Janua omnium vitiorum iracundia est, qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies; aperta vero, ad omne facinus armabitur animus.-- Qui cum fure patitur, odit animam suam, etc. Adjutorem suum sapientia non solum a peccatis abstinere, sed a peccantium se contubernio docet cohibere, ne forte a districto judice mereatur audire, Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Non enim fur solummodo, sed etiam ille reus tenetur qui conscius furti, quaerente possessore pecuniam qui perdidit, non vult indicare, cum valet. Verum ne quis causetur metu se personae potentioris, neque a furum consortio separari, neque prodere posse, quod novit, aperte subditur:-- Qui timet hominem, cito corruet, etc. Cui congruit illud evangelicum, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.
3.6
LIBER TERTIUS. CAPUT XXX.
3.6
Verba Congregantis, filii Vomentis. Hucusque Parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursum verba Salomonis ab ipso, quod Graece Ecclesiastes dicitur, nunc interpretato in Latinum nomine illo, Congregans appellatur. Ecclesia enim congregatio vocatur.-- Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus, etc. Visio, inquit, quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando, patefecit hominibus, foras loquendo. Quisquis enim Spiritu Dei confortatur, haec quae sequuntur, humili corde profatur.-- Stultissimus sum virorum, etc. Filii enim saeculi hujus prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Et Apostolus, Si quis, inquit, videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Et ipse de se suisque similibus, in quibus est Deus, Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.-- Non didici sapientiam, etc. Non didicit Salomon ab homine sapientiam, sed Deo gratis offerente percepit, ut sanctorum scientiam nosset. Sed et Apostolus qui ait, Nos stulti propter Christum, ipse iterum dicit, Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non hujus saeculi, et caetera.-- Quis ascendit in coelum, atque descendit? Haec est sanctorum scientia, quae a sapientibus saeculi stultitia putatur, quia videlicet Dei Filius in assumpta carne post mortem et resurrectionem suam ascendit in coelum, ac nostrae resurrectionis tempore descensurus est de coelo ad judicandos vivos et mortuos. Quis continuit spiritum manibus? Omnis spiritus et humanus et angelicus, et animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.-- Quis colligavit aquas, quasi in vestimento? Congregans sicut in utre aquas maris.-- Quis suscitavit omnes terminos terrae? Dominus, qui nunc omnibus animantibus et germinibus vitam et incrementum excitat. Et in die judicii cunctum a quatuor ventis coeli genus humanum a morte suscitabit.-- Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus si nosti? De Dei Patris et Filii nomine dicit, cujus mysterium saecularis sapientia naturaliter scire non potest. Quamvis unum esse Deum, qui omnia fecerit per ea quae mirabiliter facta videt, intelligere potest. Si nosti, inquit, subauditur tu, qui de tua te jactans sapientia, nostrae fidei mysteria, stultitiam nuncupare praesumis.-- Omnis sermo Dei, ignitus clypeus est sperantibus in se. Haec et tota Christi Ecclesia novit, et illi maxime qui, Deo secum morante, terrenam sapientiam contemnunt, quia omnis sermo divinus corda electorum et igne charitatis accendit, et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes consumit, et ab hostium insidiis, cunctisque defendit adversis. Sed solertius intuendum quia proprietatem Graeci sermonis, quod est pepyromenon, Latina translatio uno verbo non explicat; unde nunc ignitum, nunc igne examinatum transfertur, ut, Ignitum eloquium tuum vehementer, et, Argentum igne examinatum. Quod utrumque in Graeco uno verbo dicitur pepyromenon. Et quod huic Salomonis sententiae simillimum sonat, Eloquia Domini igne examinata: id est, pepyromena. Pepyromenon ergo, quod tanquam conflatum, in igne purgatum sit; sicut enim quaecunque metalla igne conflata, sordem in se alienam atque inutilem non continent, totum, quidquid in his residet, verum et perfectum, et omni vitiorum sorde purgatum est; ita eloquium Dei, aeternorum in se bonorum fidem testans. Hinc est illud Domini, Iota unum aut unus apex non peribit a lege, donec omnia fiant. Vera enim omnia sunt, et extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita.-- Non addas quidquam verbis illius, etc. Non corrumpas colloquia sanctarum Scripturarum, quod quidam haeretici, ne his convincerentur, fecisse noscuntur.-- Duo rogavi te, ne deneges mihi, etc. Haec adhuc vir cum quo est Deus, sermonis ejus igne radiatus, ad ipsum Dominum conversa voce profatur, obsecrans ne unitatem saeculi unquam vel verba mendacia, veritati coelesti praeponat Scripturae; nec rursum, vel copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat aeternorum.-- Generatio, quae patri suo maledicit, etc. Cum superius puritatem sibi vitae a Domino dari peteret, convertens subito intuitum ad contemplandam pravorum nequitiam, quantis haec sit involuta miseriis, quam longe a veritate distet, insinuat, eo quod honorem parentibus non deferunt.-- Generatio quae sibi munda videtur, etc. Quia Deus dissipat ossa hominum sibi placentium.-- Generatio, cujus excelsi sunt oculi, etc. Quam Psalmista ait: Domine, non est exaltatum cor meum, etc..-- Generatio, quae pro dentibus gladios habet, etc. De hac Psalmista, Filii hominum dentes eorum, arma et sagittae, et caetera. Qui sunt persecutores Ecclesiae Christi. Quod si diligentius considerare volueris, invenies has generationes, congregationes esse nequissimas Judaeorum et haereticorum. Judaeorum ergo generatio Patri suo maledicit, illi videlicet, qui ait, Filius meus primogenitus Israel, quando Filium ejus viventemin carne negavit. Et matri non benedixit, Synagogae videlicet, cujus fidei pristinae, quam a patribus ac prophetis de Christo habuerat, detraxit. Novatianorum generatio munda sibi videtur, dicens: Poenitentia opus non habere. Et tamen non potest munda esse a sordibus peccatorum, quae fontem poenitentiae peccantibus veniam negando, praecludit. Item generatio Arrianorum excelsos habet oculos, et palpebras supra Deum erectas, inquirens, qui fuit antea; et quia fuit tempus quando non fuit Filius, vel quae sancti Spiritus potestas, aequalis an inaequalis. Item generatio, quae pro dentibus gladios habet, illa est congregatio pravorum, quae perfidiam etiam aliis intimare satagit; et sicut corpora solent gladiis sterni, ita animas audientium veneno pravae allocutionis, morti perpetuae subjugare contendit.-- Sanguisugae duae sunt filiae, etc. Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi ac peccata suadendi incessanter accenditur. Huic duae sunt filiae, quia duae specialiter humani generis illecebrae; hunc antiqui hostis imitantur ardorem, luxuria videlicet et philargyria. Nam et luxuriae, et quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et sicut quidam ait poetarum, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insatiabilia, etc. Ignis vero non dicit, Sufficit; infernus nunquam redundat: meretrix similiter vicina, ejus corpus non satiatur deliciis; et avarus nunquam dicit, Sufficit. Quidam infernum interpretantur diabolum, quia insatiabilis sit de seductione humana. Os vulvae et terram, quae non satiantur aqua, ut supra; ignem qui non dicit, Sufficit: incendium gehennae, quod nunquam desinat, sed eos qui peccatis finem ponere noluerunt, infinito ardore comburat.-- Oculum, qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, etc. Perversi, dum divina judicia reprehendunt, subsannant Patrem; et quilibet haeretici, dum praedicationem sanctae Ecclesiae deridendo contemnunt, partum matris despiciunt, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur. Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis Quorum intentionem dum praedicatores catholici de Scripturarum divinarum fluentis procedentes increpando revincunt, quasi oculum nefandum corvi de torrentibus effodiunt, et filii aquilae comedunt. Corvi etenim vocantur doctores sancti, quia per humilitatis gratiam, peccati in se nigredinem confitentur. Filii autem aquilae, quia per gratiam ejus sunt renati, qui in habitu assumptae carnis ad coelestia transvolant. Unde et alibi filii sponsi appellantur.-- Tria sunt difficilia mihi, etc. Quantum ad historiam pertinet, ita est ut scriptum est; sed quia per parabolas loquitur, via aquilae in coelo difficile invenitur: hoc est, subtilitas inimici, qua circa coelestium corda virorum volitat, magno cum labore deprehenditur. Similiter et via colubri super terram, id est, astutia hostis venenati, insidiari non desinentis, eis quos in petra fidei fundatos esse conspicit. Necnon et via navis in medio maris, hoc est, via iniquitatis, quae per amaras saeculi hujus undas, immundorum spirituum flatibus agitatas, tanta subtilitate discurrit, ut vel vix, vel nullatenus ejus possit iter deprehendi. Nam quod aquila malignum hostem significet, testatur propheta, qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli( Thren. IV), id est, homines, qui nos persecuti sunt, tam saevi fuerunt, ut ipsis daemonibus crudeliores esse viderentur. Quod coluber diabolum saepe insinuet, et in primi hominis transgressione probatum est, et cum quidam vir sapiens aiebat, Quasi a facie colubri fuge peccatum. Navis quoque, quod levitatem designet, eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, demonstrat propheta, qui ait: Et Chaldaeos in navibus suis gloriantes; hoc est immundos spiritus de fragilitate atque instabilitate mentis humanae se extollentes, et de illius ruina quasi victores laetantes. Sicut ergo illa tam candida sunt ut inveniri nequeant, sic adolescens, qui viam veritatis deseruit, difficile cogitatu est quo semper omnes horas, in quot cogitamenta vecors vaga mente declinet. Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et tetigit os suum, et dicit, Non sum operata malum. Adultera quoque mens, in similitudinem eorum quae commemoravit superius, instabilis semper et vaga est. Quae, ubi admissum turpitudinis suae celare poterit, negat se aliquid perpetrasse facinoris.-- Quatuor sunt minima terrae, etc. Minores videntur in terra saepe justi quam reprobi, id est, humiliores et huic mundo abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, in eo quod aeterna et coelestia bona sapiunt, ac pro his appetendis, quae illi non norunt, adversa quaeque saeculi fortiter pati desiderant.-- Formicae, populus infirmus, etc. Et Ecclesiae populus, ut fortitudinem mentis custodiat, infirmum se temporaliter, adversariis saevientibus ostendit; Domino per Evangelium dicente, Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. Qui in hac vita praeparat sibi fructus bonorum operum, quibus vitam mereatur habere perennem.-- Lepusculus, plebs invalida, etc. Et hic plebem Ecclesiae designat, quae invalida dicitur; vel quia, ut supra diximus, suas injurias ulcisci ipsa non quaerit; vel quia in suis viribus nihil fidere, sed in auxilio Redemptoris sui salutem sperare didicit. Et hoc est illam cubile in petra collocare, ejus praesidio adversus vitae incursus Domino dicere cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum et domum munitam, ut salves me; quia petra mea et munitio mea tu es Pro lepusculo, antiqua translatio chyrogrillium posuit. Est autem animal non majus ericio, habens similitudinem muris et ursi, cujus in Palaestinae regionibus magna est abundantia; semperque in cavernis petrarum, et terrae foveis habitare consueverunt. Notandumque, quod in psalmo, ubi nos canimus, Petra refugium erinaciis, in quibusdam codicibus, leporibus, in quibusdam chyrogrilliis, invenimus. Sed et in hac Salomonis sententia quaedam exemplaria pro lepusculo, erinacium habent. Nam et in libro Hebraeorum nominum invenimus idem verbum Hebraeum, sapham in Jeremia, chyrogrillium et leporem et erinacium a sancto Hieronymo interpretatum.-- Regem locusta non habet, etc. Locustam quidam gentilium plebem interpretantur, quae quondam sine rege, id est, sine Christo, sine propheta, sine doctore existens, nunc in unitatem fidei congregata, ad spiritualem pugnam contra diabolum properat. Potest autem in locusta, anachoretarum concors unitas accipi, quae cum homine praeceptore nullo in suis latibulis regatur, infatigabili tamen instantia in suis quaeque locis Christo militare, et male pullulantia carnalium voluptatum germina consuevit absumere.-- Stellio manibus nititur, etc. Stellio manibus nititur, quia nimirum alas, quibus feratur, non habet. Et moratur in aedibus regis, illorum significat humilitatem, qui cum sint juxta naturam tardi ingenio, solertia tamen industriae suae, vel ad divinarum notitiam Scripturarum, vel ad virtutum gratiam, quibus ingressum regni coelestis mereantur, attingunt. Plerumque etenim aves, quas ad volandum penna sublevat, in inferioribus resident. Et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus regis aedificium tenet: quia nimirum saepe ingeniosi quique, dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent, et simplices, quos ingenii penna non adjuvat, ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat.-- Tria sunt quae bene gradiuntur, etc. Ipse hoc loco leo ponitur, de quo scriptum est, Vicit leo de tribu Juda. Qui fortissimus bestiarum dicitur, quia in illo hoc quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; qui ad nullius pavet occursum; dicit enim, Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Gallus succinctus lumbos, id est, praedicatores sancti inter hujus noctis tenebras, verum mane nuntiantes; qui succincti lumbos sunt, quia a membris suis, luxuriae fluxa restringunt. Et aries, nec est rex qui resistat ei. Quem alium hoc loco arietem accipimus, nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum? de quibus scriptum est, Afferte Domino filios arietum, qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem trahunt; quibus spiritualiter recteque viventibus, nullus rex omnino resistere sufficit, quia quilibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire. Et quia post haec etiam Antichristus apparebit, hoc quartum subdidit dicens:-- Et qui stultus apparuerit, postquam elevatus est in sublime, etc. Ipse quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elatione sua, per adventum veri judicis deficiet; quod si intellexisset, ori imposuisset manum, id est, si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus in tantae jactatione superbiae non fuisset elatus. De quo nequaquam moveat, quod superius dictum est, Quartum quod incedit feliciter: tria quippe incedere bene, dixit, et quartum feliciter; non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter. Nam leo, gallus et aries bene incedunt, sed non hic feliciter, quia persecutionum bella patiuntur; quartum vero feliciter, et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus graditur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia prosperatur.-- Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, etc. Ubera fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quaerimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus, ubertate internae pinguedinis ungemur: quod nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quaeritur, ab uberibus sanguis sequatur, quia dum verba sacri eloquii, plusquam debent, discutiuntur, in carnalem intellectum cadunt. Sanguinem enim elicit, qui vehementer emulget, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur.-- Et qui provocat iras, etc. Quid praecedente parabola juxta litteram significaret, aperit, quia qui in modesto sermone proximum allocutus; gratum accipit responsum, quasi de uberibus, in quibus lac quaerebat, butyrum exprimit. Atqui inepto verbo iram discordiamque fraterno ex corde provocat, quasi ultra modum emungens verba, sanguinem pro lacte reperit.
3.7
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXI.
3.7
Verba Lamuelis regis, etc. Lamuel interpretatur, in quo Deus. Et ipse est de quo supra, eodem nomine in Latinum verso dicitur, Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus. Mater autem, quae hanc eum visionem edocuit, non alia melius quam divina gratia intelligitur, quae illum in corde invisibiliter erudivit intellectu sapientiae quam foris hominibus ipse ministraret. Quamvis et ipsa carnalis mater Salomonis, haec eum parvulum docuisse recte possit intelligi. Quae quidem ipse, quia sapienter dicta cognoverit, operi parabolarum suarum miscere voluerit. Et ideo recte, postquam dictum est in titulo, Verba Lamuelis regis, additum est continuo, Visio qua erudivit eum mater sua, quia cum in regnum unctus, spiritum sapientiae percepit, vidit in eodem spiritu, quam prudenter se mater bona docuerit.-- Quid, dilecte mi; quid dilecte uteri mei? Subaudis, Quid tibi dicam, fili, qui de utero meo natus, electus es in regnum?-- Quid dilecte votorum meorum? Id est. qui electus es in hoc quod tota devotione desiderabam.-- Ne dederis substantiam tuam mulieribus. Patet litterae sensus, sed et virtutum nostrarum substantias corruptionibus vitiorum contaminare prohibemur.-- Et divitias tuas ad delendos reges. Divitias suas dat ad delendos reges, qui terrenis deliciis hominum corda corrumpit, ne coelestia bona inquirant, in quibus perpetuo possint regnare cum Christo. Delentur enim reges per divitias, quando quilibet summi regis corpori adunati per fidem, nihilominus per illecebras saeculi merentur eradicari de terra viventium. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. Et haec sequentia patent juxta litteram. Allegorice autem praecipit ne vino, in quo est luxuria, inebriet mentes fidelium, qui sunt membra Regis aeterni; quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; nil de secretis cogitatur, ubi regnat voluptas carnalis; sed ea tantum carnales, quae sunt visibilia, scrutantur.-- Ne forte bibat, et obliviscatur judiciorum, etc. Ne terrenis debriatus illecebris, obliviscatur pauperum Christi, qui et ipse pauper est factus pro nobis.-- Date siceram moerentibus, etc. Bibant et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur amplius. Siceram et vinum hoc loco supernam divinae sapientiae consolationem dicit, quae illis est exhibenda cordibus, quae in infimis consolari refugiunt, et quidquid occurrit in praesenti, amaro suscipiunt animo, solis quae nondum vident gaudiis coelestibus tota mente inhaerentibus; juxta eum qui dixit, Negavit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum. Item, Date siceram moerentibus et vinum bibere his qui amaro sunt animo; et caetera. His, qui pro plenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritualis scientiae jocunditatem velut vinum, quod laetificat cor hominis, affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refocillante, ne forte jugitate moeroris ac lethali desperatione demersi, abundantiori tristitia absorbeantur, qui ejusmodi sunt.-- Aperi os tuum muto, etc. Pro causa pauperum, qui ipsi per se loqui in judicio non valent, ipse loqui memento, et eos defensare curato, qui patriae coelestis intuitu, hujus vitae viam ocius transire satagunt. Aliter os aperire muto praecipit populo gentium fidei verbum praedicare, qui divina eloquia prius personare nesciebat, et non tantum Judaeis, sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.-- Aperi os tuum, decerne quod justum est, etc. Sicut in versu superiori pro causa et ereptione pauperis os aperire praecepit, ita in isto, ipsum pauperem ubi erraverit, juste castigare ac judicare admonet. Juxta quod et Moyses ait, Et pauperis in judicio non misereberis; quod utrumque facere Dominum propheta insinuat, dicens: Sed judicabit pauperes in justitia, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae.-- Hucusque verba Lamuelis. Hinc sapientissimus regum Salomon laudes sanctae Ecclesiae versibus paucis, sed plenissima veritate decantat. Constat namque, idem carmen versibus XXII, juxta ordinem videlicet Hebraeorum ac numerum litterarum, ita ut singuli versus a singulis litteris incipiant. Cujus ordine perfectissimo alphabeti typice innuitur, quam plenissime hic vel animae cujusque fidelis, vel totius sanctae Ecclesiae, quae ex omnibus electis animabus una perficitur catholica, virtutes ac praemia describantur.-- Mulierem fortem quis inveniet? etc. Mulier fortis Ecclesia catholica vocatur: mulier videlicet, quia spirituales Deo filios ex aqua et Spiritu sancto gignere consuevit; fortis, quia cuncta saeculi adversa simul et prospera pro Conditoris sui fide contemnit, quam ipse in carne apparens, infirmam quidem invenit, sed inventione sua, hoc est pia visitatione fortem reddidit. Unde post ejus redemptionem ad coelos rediens, supernis civibus gaudens aiebat: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Videns ergo Salomon genus humanum innumeris implicatum erroribus, quodque ad ejus salvationem, nullus patriarcha, nullus propheta, nullus omnino electorum, praeter solum Mediatorem Dei et hominum sufficeret, ait, Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. Ac si aperte futuram Domini gratiam admirando protestetur, Quis tantae virtutis, quis talis est meriti, qui de tot incredulis ac scelestis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congregaret, quam sua gratia fortem atque insuperabilem adversantibus cunctis efficiat? Non hic certe nostri similis, non nostro est tempore venturus, sed in fine saeculorum est de coelo Deus homo descensurus, qui nos sua passione a morte redimat. Hoc est enim, quod ait, Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Procul videlicet, statu temporis, quod a diebus Salomonis usque ad partum Virginis intererat. De ultimis autem finibus, quia a summo coelo egressio ejus, qui non aliud pro redemptione nostra pretium, quae seipsum obtulit. Unde Apostolus, Qui dilexit, inquit, nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Quamvis et ita recte possit intelligi pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quia incarnatio, Verbi Dei conversatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset naturae conditione discreta; quoniam videlicet ille, et quando voluit et de qua voluit matre natus est, et sine peccato vixit in mundo; et quando voluit et qua voluit morte discessit a mundo. Tempus quoque resurrectionis et ascensionis suae in potestate habuit, et caetera hujusmodi; in quibus tam procul a nobis, quam coelum distat a terra. Quia vero Ecclesiam, quam redemit Dominus, non solum verbum salutis suscipere, sed et constanter pro illo certare, et hoc ipsum per mundum praedicare donavit, merito subjungit:-- Confidit in ea cor viri sui, etc. Virum sanctae Ecclesiae Dominum ac Redemptorem ejus, qui etiam pretium ejus fieri dignatus est, dicit. Unde et Apostolus credentibus ait, Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quod ergo dicit, Confidit in ea cor viri sui, ab humana nimirum consuetudine tractum est; sicut enim is qui fortem fidelemque et castam habet conjugem, confidit in ea certissime, quia nil contra suam voluntatem agere, nulla adulterina saltem cogitatione possit contaminari, cuncta pro suo amore etiam adversa libenter tolleret, et quoscunque valet ad suam amicitiam convertere desideret, sic nimirum Dominus Redemptor noster in Ecclesia confidit. Novit enim spiritum gratiae, quem dedit, novit virtutem charitatis, quam ejus praecordiis infudit. Ideoque non dubitat eam non solum a suae fidei integritate nequaquam posse corrumpi, sed etiam perseveranter insistere, ut plures ad ejusdem fidei congreget unitatem. Hoc enim quod sequitur, Et spoliis non indigebit; spoliat enim diabolum Ecclesia, cum per praedicatores suos, eos quos ipse deceperat, ad veritatis iter revocat. Et bene dicitur, Spoliis non indigebit, quia nunquam cessabit Ecclesia liberatas a diabolica fraude animas Christi fidei restituere, donec, completo mundi cursu, suorum quoque praefinita compleatur summa membrorum. Verum quia quidquid boni sancta Ecclesia, vel anima quaeque fidelis agit, hoc desuper accipit, recte subjungitur,-- Reddet ei bonum, et non malum, etc. Reddet quippe anima Christo bonum, cum perceptis ab eo vitae muneribus, recte vivendo, respondet, cum ea quae ipsa scire vel facere ab illo adjuta possit, etiam aliis intimare satagit. Bene autem cum dixisset, Reddet ei bonum, protinus addidit, Et non malum, quia sunt profecto qui, acceptis a Domino bonis, mala rependunt, vel fidei mysteria quae perceperunt, haeretica faece foedando, vel fidem, quam professione servant, pravis operibus blasphemando; vel mores bonos, quibus cum fide recta deserviunt, per colloquia mala corrumpendo. Sed nec illi bona quae accepere, Domino reddunt, qui non in his quae bene inchoant, usque ad finem vitae praesentis persistere curant. Unde merito cum dixisset, Reddet ei bonum, et non malum, ut perseverantiam boni necessariam demonstraret, adjunxit, Omnibus diebus vitae suae. Cui simile est illud evangelicum, Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Quibus sane operibus, quibus justitiae vel sanctitatis fructibus potissimum sit insistendum ei qui bonum quod accepit a Domino, gratis rependere satagit, subsequenter insinuatur, cum dicitur:-- Quaesivit lanam et linum, etc. Hujus principium versiculi, fortis mulier, hoc est sancta Ecclesia etiam juxta litteram accipere et observare consuevit; juxta illud propheticum, Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Operatur autem non supervacuo et caeco labore, sed eo utique consilio, ut ab ipso suo viro, Domino videlicet Christo, in judicio mereatur audire, Nudus fui, et operuistis me; et, Quandiu fecistis uni de his minimis istis, mihi fecistis. Operatur autem consilio manuum suarum, hoc est, earum personarum, per quas eleemosynam pauperibus tribuit. In quorum opere devoto, illo saluberrime utitur consilio, ut cum dispergens det pauperibus, non ipsa ab hominibus laudetur ad tempus, sed justitia ejus maneat in saeculum saeculi, cornu ejus exaltetur in gloria. Possunt autem mystice in lana, quae est ovium habitus, omnia simplicitatis et pietatis opera, quae proximis impendimus, accipi. Potest in lino, quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem nativum, atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari. Cujus dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam, qua Christum induamus, efficimus, juxta illud Apostoli, quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo carnalibus emundet illecebris. Et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu. Cujus retributionis sequens quoque versiculus apertius meminit, cum subditur,-- Facta est quasi navis institoris, etc. Institorem, negotiatorem dicit, qui pro eo sic vocatur antiquis, quod acquirendis multiplicandisque mercibus sedulus insistat, Facta est ergo fortis mulier quasi navis institoris, quia sicut navis institoris onerata mercimoniis, quae in patria sua magis abundant, per mare petit peregrina, ut illic venditis quae attulerat, cariora domum reportet, sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta virtutum divitiis gaudet onerari, quibus majora divinae gratiae dona mercetur. Optimum est namque commercium, cum bona quae valemus operantes, primo hanc a Domino mercedem recepimus, ut ad majora semper agenda proficiamus, dehinc et vitam percipiamus sempiternam. Facta est ergo anima sancta quasi navis institoris, quae transit desiderio fluctus saeculi praesentis, solaque se in coelis accipere sperat, aeterna gaudia meditatur, et pro his abundantius adipiscendis quidquid valet instanter agere, quidquid adversum occurrerit fortiter superare contendit. De qua recte dicitur quia de longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bona agit, aeternam solummodo retributionem exspectat, solam vivi panis saturietatem desiderat, ejus nimirum qui suis auditoribus pie potenterque promittit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. At contra in proximo panem suum recipit, et non hunc de longe trans maria portat, qui in eo quod juste vivere videtur, humani tantum favoris praemia expedit. Nequa ullo vitae permanentis intuitu, ea quae in nimis labuntur, exsuperare et calcare satagit. De qualibus ipse terribiliter intonat: Amen dico vobis, receperunt mercedem suamc.-- Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, etc. Sicut totus labentis saeculi cursus perennis diei ac noctis alternatione variatur, et dies quidem ad operandum, non ad quiescendum naturaliter condita est, sic totum praesentis Ecclesiae tempus gemino quodam quietis et operis statu discernitur. Quasi enim nocte quiescit, cum aliqui fidelium ejus intermissa ad tempus sollicitudine externa, sibimet vacare seque ipsos spiritualiter incipiunt curare vel lectionibus videlicet sacris, vel orationibus, ac lacrymis sese vel aliis hujusmodi studiis secretius exercendo. Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus ad agendam etiam proximorum curam sollicita accingit, quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consuevit, quia et eos qui foris errabant, ad fidei gratiam convocat, et illos qui fidei sacramentis jam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit. Unde bene dicitur, Deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Dat namque praedam domesticis suis, cum eos antiquo hosti docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere reconciliat. Dat et ancillis cibaria, cum humiles quosque et debito timore sua servantes, ne sub pio labore lassescant, supernae mercedis commemoratione reficit.-- Consideravit agrum, et emit eum, etc. Agrum dicit possessionem supernae haereditatis. De qua benedicens filium Isaac patriarcha loquitur, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. Odor quippe sanctorum est, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, quia tota mentis intentione contuentur, quae sit plenitudo benedictionis in patria regni coelestis. Consideravit ergo Ecclesia agrum, et emit eum, quia studiose didicit quae sint gaudia vitae perennis, et pro eorum perceptione quidquid potuit laborare contendit. Quae etiam a fructu manuum suarum plantavit vineam, quia de fructiferis fidelium suorum factis sive verbis Scripturam sanctam condidit, per quam mentes audientium in fide et dilectione debriaret sui Redemptoris. Nec ab re est si vineae nomine ipsam Ecclesiam, quae per mulierem fortem est designata, sentiamus esse figuratam, et eos esse propagines vineae qui sunt filii mulieris. Mulier autem vineam plantavit, cum Ecclesia primitiva latius per orbem missis praedicatoribus fidei semina dispersit. Consideravit namque agrum, cum orbem universum vitiorum spinetis horrentem, cultore spirituali opus habere perspexit. Emit vero eum, cum, missis ubique doctoribus, talentum verbi audientibus contulit, ut eos credentes felicissimo Christi mancipatui subderet. Plantavit autem in eodem agro vineam, cum in novis credentium populis, Ecclesiam plenae evangelicae veritatis institutione firmavit. Quam quidem vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo instituebant apostoli, apostolorumque successores populos, quos erudiebant, verum et testimonium bonae operationis, miraculorum quoque signa verbis doctrinae jungebant. Sed et usque hodie, imo usque ad finem saeculi, mulier fortis considerat agrum, et emit eum, ac de fructu manuum suarum plantavit vineam, quia sancta Ecclesia semper sollicita perquirit quos ad fidem convertere possit. Et quoscunque dociles invenerit, hos data verbi pecunia, in servitium Christi emit; atque in eis vineam Christi plantare, vel potius eos vineam Christi facere satagit. Et quia quisquis alterum docere desiderat, primo ipse et a malis abstinere, et bonis se debet actibus exercere, recte subjungitur:-- Accinxit fortitudine lumbos suos, etc. Accinxit ergo Ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta carnalibus illecebris succumbere despexit; roboravit brachium suum, cum se ad agenda virtutum opera praeparavit. Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare brachium dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis esse Domino minime valet, si non fluxa luxuriae quis prius a carne, simul et mente restringat. Unde propheta, Quiescite agere perverse, discite benefacere. Et Dominus ipse, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Lumbi videlicet praecincti, ne luxuriae subdamini; lucernae vero ardentes, ut bonis fulgeatis operibus.-- Gustavit et vidit, quia bona est negotiatio ejus, etc. Quod ait, Negotiatio ejus, agri utique illius, de quo supra ait, Consideravit agrum, et emit eum. Gustavit igitur Ecclesia sancta, gustavit anima quaeque perfecta, id est, prae intimo mentis desiderio cognovit, quia bona est negotiatio vitae immarcescibilis, quam relictis illecebris temporalibus aeternam meremur in coelis. Gustavit autem, id est, aperte didicit, quia bonum est per instantiam praedicandi, quoscunque valet ad viam veritatis adducere. Atque ideo nullis tribulationum tenebris, nec ipsa morte potest lucerna devotionis ejus exstingui. Eorum namque lucerna nocte exstinguitur, quamvis in die videatur ardere, qui, sicut Dominus ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt; sed et illorum nocte media exstinguitur lucerna, qui veniente judice oleum charitatis in vasis praecordiorum suorum non habuisse probantur, dum perdito falsarum rumore virtutum, vera tenebrosorum luunt tormenta factorum. Quod si noctem hoc loco pro quiete volumus accipere, juxta hoc quod supra dicitur, Et de nocte surrexit, id est, ad operandum se post quietem praeparavit, apte dicitur quod lucerna sanctae Ecclesiae non exstinguatur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis, vacat liberius luci supernae contemplationis. Cumque a publicis cessat operibus, curat se ardentius vel auditui sanctae lectionis, vel laudibus mancipare divinis: juxta exemplum videlicet mulieris industriae, quae non solum in die necessariis solet instare laboribus, sed et nocte saepius accenso lumine lucernae, parilem rei familiae agere curam.-- Manum suam misit ad fortia, etc. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, quibus se gaudens Ecclesia certa supernae retributionis exspectatione subdidit; verbi gratia, Audistis, quia dictum est, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et caetera; et de virginitate servanda: Qui potest capere, capiat; et de contemnendis divitiis, Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et caetera. Nam populus Synagogae, cui dictum est, Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis, tanto infirmior erat in opere justitiae, quanto minus spe perpetuae remunerationis erectus. At Ecclesia quae audivit a Domino, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum, merito pro hujus perceptione dura quaeque longanimiter suffert. Unde rursum de ejus fortitudine dicit, Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Solent feminae tenentes fusum in dextera, colum tenere in sinistra. In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Saepe autem in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat, opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum, et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et hujusmodi bona cum Domino largiente percipimus, quasi lanam colo involutam, in laeva gestamus. At cum in ea pro amore coelestium salubriter nos exercere incipimus, jam lanam Agni immaculati de colo in fusum, de laeva in dexteram trajicimus, quia de donis nostri Redemptoris, de exemplis operum ejus stolam nobis gloriae coelestis ac vestem charitatis nuptialem facimus. Digiti namque quibus apprehendere fusum dicitur, ipsam intentionem discretionis, qua quisque operatur, insinuant, ea nimirum ratione, quia nulla corporis nostri membra pluribus sunt districta articulis, ac flexibus apta, quam digiti. Quicunque ergo veraciter dicere cum Apostolo potest, Nostra autem conversatio in coelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, hujus profecto digiti dexteri apprehendere fusum, quia discretione sedula pro aeternis bonis laborare didicit. Et bene dicitur Apprehenderunt, ut vivacius commendetur quanto studio, quanta festinatione hujus vitae incertae pro certis apud Dominum praemiis agere debeamus. Quid autem mulier fortis, id est, Ecclesia sancta vel anima quaeque perfecta, per fusum intellectualem sit operata, subsequenter aperitur:-- Manum suam aperuit inopi, etc. Quod et de operibus eleemosynarum, quae generaliter fiunt in pauperes, accipi potest; sed melius de verbo Domini, quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur. De qua beatus Job gloriatur dicens: Justitia indutus sum; et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Aperuit autem Ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit; palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendas aeternae salutis indigenas nationes dispersit.-- Non timebit domui suae a frigoribus nivis, etc. Frigora nivis, corda sunt reproborum, perfidiae suae torpore rigentia. De quibus ait Dominus, Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Quae illa utique nive pessima deprimuntur, quae ob primae superbiae meritum de coelo corruens in profundo tenebrarum, nihilominus se velut angelum lucis adhuc stultis ostentare praesumit, habitumque meritorum suorum candori nivis similem fraudium suarum nesciis profert: quod quidem Domini et angelorum ejus est proprium, in habitu niveo claritatem suae designare virtutis. Non timebit autem Ecclesia domui suae a frigoribus memoratae nivis, quia Domino pollicente credit quod portae inferi non praevalebunt adversus eam. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et sapientia videlicet, ad revelandas haereticas falsorum fratrum doctrinas; et patientia, ad tolerandas apertorum hostium pugnas. Vel certe, vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae, quae nunc est, et futurae. Nunc, in peregrinatione temporali, divino auxilio, ne deficiant, adjuti; tunc, in patriae perpetua habitatione divinae gratiae visionis, ut felices semper vivant, allevati. Item domestici ejus induti veste sunt duplici: una, opera; altera, mentis fidei, habentes factorum velamina, et sacramentis videlicet sui Redemptoris imbuti et informati exemplis. Sic enim fit illud Apostoli, Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Possunt autem frigora nivis, etiam tormenta aeterna intelligi, quae igne et frigore juxta esse legimus; cum dicitur, Ibi erit fletus et stridor dentium; fletum quippe oculis ignis et fumus, stridorem vero dentibus solet frigus gignere. Unde et beatus Job de poenis reproborum loquens aeternis, Ad calorem, inquit, nimium transibunt ab aquis nivium. Sed ab his Ecclesia domui suae non timebit, quia quicunque pereunt, ad domum illius non pertinebant, nec veste ipsius spirituali erant induti; tametsi mysteriis ejus ad tempus videbantur instituti. Denique legimus in Evangeliis ejectum de domo convivii illius hominem, qui vestibus operum immundis hanc intrare praesumpserat, et in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, esse projectum. Merito utique in frigora poenae religatum, quia indumenta pietatis habere neglexerat.-- Stragulatam vestem fecit sibi, etc. Stragulata vestis, quae variante textura solet firmissima confici, fortia Ecclesiae opera et diversa virtutum ejus ornamenta significat. De quibus propheta, in summi regis, viri videlicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Byssus quoque et purpura indumentum ejus; byssus, in candore purae conscientiae et conversationis; purpura, in effusione pretiosi sanguinis. Byssus namque candidi coloris est; purpureus autem color, et de sanguine animantis, quod purpura vocatur, conficitur, et ipse sanguinis habet speciem: unde pulchre dictum est a Patribus, quia Sancta Ecclesia electorum floribus vernans, in pace habet lilia, in bello rosas; item, quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multifarias amisso humore ac virore nativo, ad decorem candidae vestis perducitur. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subjiciunt; purpura autem cum eamdem continentiam, non ob favorem vulgi, sed ad acquirendam beatitudinem regni perennis exercent. Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste patebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua Joannes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium, Gaudeamus et exsultemus, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei ut cooperiat se, byssinum splendens, candidum. Byssinum enim justificationes sanctorum sunt.-- Nobilis in portis vir ejus, etc. Vir sanctae Ecclesiae, vir cujusque fidelis animae Dominus est. Qui videbatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret inclinandus, cum probra, flagella, sputa et ipsam crucis mortem susciperet; sed nobilis apparebit, cum venerit judicaturus orbem in aequitate, et omnes angeli ejus cum eo. Tunc sedebit, inquit, in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ad invicem, et caetera. Nobilis in portis, inquit, vir ejus, quia veteres in portis sedere ad judicandum solebant, ut venientes ad civitatem aliunde, paratum continuo responsum judicantis acciperent. Et nec rusticos vel pastores insolita urbis aedificia stupefacerent, nec rursum pacem urbis intrinsecam frequens litigantium controversia foedaret. Nobilis ergo erit Dominus in portis suae civitatis, quia qui etiam nunc contemnendus putatur a multis, ubi saeculi finis affuerit, ubi ingressum patriae coelestis apparuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Sedebit autem cum senatoribus terrae. Amen, dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel.-- Sindonem fecit, et vendidit, etc. In lineo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et vendidit, quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo didicit, et a fidelibus vitam rectae conversationis accipit. Quae et Chananeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis exstinxit. Ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur: Sint lumbi vestri praecincti. Bene etenim nomine Chanaan, qui et gentilium populum procreavit, et interpretatur commutatus, conversa ad fidem gentilitas designatur; quae felicissima commutatione, a vitio ad virtutes, a diabolo migravit ad Christum. Unde et in ejus laudem Psalmus quadragesimus quartus scribitur, cujus titulus est: In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core canticum pro dilecto; filii autem Core, filii Calvariae interpretantur, qui sunt filii dominicae crucis, dicentes: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quomodo autem commutentur, sequentia psalmi ejusdem docent, ubi dilectus ipse, id est, Ecclesiae Dominus dicit: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, domum patris tui. Commutari namque illam desiderat, quam, ut filia valeat dici, domum patris prioris, id est, hostis antiqui, jubet oblivisci.-- Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Fortitudo, ad tolerandam perversorum improbitatem; decor, ad exercendam virtutum gratiam. Decor, quia operatur justitiam; fortitudo, quia persecutionem patitur propter justitiam. Et ideo ridebit in die novissimo, id est, gaudebit in retributione regni coelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis. Mos etenim Scripturae est, pro gaudio risum ponere; sicut Dominus ait: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Et beatus Job: Os autem veracium replebitur risu Similem sane huic sententiam propheta de Domino ac Salvatore hujus fortissimae mulieris posuit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem, etc.. Cum enim praedicaret Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat; alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat decorem induit, ad eos quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius; esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores.-- Os suum aperuit sapientiae, etc. Ad hoc tantum loquens os aperuit, ut sapientiam doceret, juxta illud Apostoli: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Vel certe os cordis aperuit, ad discendam ab ipsa sapientia interius veritatem, quam alios foras doceret. Utrique autem sensui, quia utrumque facit Ecclesia, concinit apte quod sequitur; Et lex clementiae in lingua ejus, illa videlicet, ut non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae medicinam vocaret. Cujus exemplum clementiae, ab ipsa Dei sapientia Domino et Salvatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere: Si quis, inquit, sine peccato est, primus in illam lapidem mittat; et sic eam a crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.-- Consideravit semitas domus suae, etc. Semitas domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo percepit, ante aeterni judicis oculos exhibendo, operibus ostendit. Item domus fortis mulieris, habitatio est patriae coelestis; semitae domus illius, praecepta justitiae, quibus ad aeternae vitae mansionem pervenitur. Quas profecto semitas anima bene considerat, cum et diligenter quibus actibus ad superna perveniri debeat, inspicit, et quae agenda didicit, sedula exercere non desinit. Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium Dominici corporis percipiens, studet imitari actu quod in ministerio celebrat, multum sollicita ne indigne panem Domini comedendo et calicem bibendo, judicium sibi manducet et bibat; sed ut patiendo pro Christo, ac lacrymas fundendo, bonis quoque actibus insistendo, passionis exempla ipsius quantum valet sequatur. Potest et simpliciter accipi, quod panem otiosa non comedat mulier fortis; juxta illud Apostoli: Qui non operatur, nec manducet. Et ipse de se, Quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Unde merito luxuriantes viduas arguens adjungit: Simul autem et otiosae discunt circuire domus; non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae.-- Surrexerunt filii ejus, etc. Quod futurum pro certo noverat, more prophetico quasi jam factum refert. Surgent enim filii ecclesiae, videlicet omnes electi in novissimo, carnis immortalitate donati; et tunc matrem suam, quae eos ex aqua et Spiritu sancto Deo genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus quasi misera contemnitur. Et revera, sicut Apostolus ait: Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Quia vero pro vita alia in praesenti militamus, merito cum apparuerit quid erimus, matrem nostram, quae ex omnibus justis collecta una Christi columba, sponsa et amica vocatur, beatissimam praedicabimus. Surget et vir ejus, et laudabit eam, dicens in judicio. Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Qui quidem ipse primitiae dormientium resurrexit a mortuis, sed in die judicii manifestius omnibus, quos sua laude dignos judicaverit, quanta sit ejusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit. Potest hoc quod dicitur, Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, etiam in hoc tempore convenienter accipi, cum quilibet fidelium, transcensis saeculi aerumnis, ad coelestia regna perducuntur. Sedere namque ad humiliationem aliquoties, surgere ad gloriam pertinet. Unde dicitur: Olim in cinere et cilicio sedentes poeniterent, id est, humiliati. Et propheta: A facie manus tuae solus sedebam, quia comminatione replesti me. Sed et Psalmista: Vanum est vobis ante lucem surgere; surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Quod est aperte dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod electis in futuro reservatur? Non enim potestis in hac vita, id est, ante lucem, supernae retributionis gloriam verae felicitatis habere; quin potius postquam hic humiliati fueritis ad tempus, illic vos perpetuum veraciter exaltandos sperate; vos quibus amarum est omne quod saeculi amatoribus jucundum videtur et dulce. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitudo, cujus participes esse meruerunt, aspiciunt. Et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant. Laudat eam vir ipsius cum bona quae ipse donavit remunerat. Quibus autem verbis eam laudet, consequenter ostenditur, cum dicitur:-- Multae filiae congregaverunt divitias, etc. Multas filias, ecclesias dicit haereticorum et malorum turbas; catholicorumque filiae dicuntur vel Christi vel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt Dominicis renatae sacramentis, et adoptionem filiorum, quam non custodiere, perceperunt. Unde et Joannes ait: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum operum operationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem et castimoniam carnis, continentiam linguae, meditationem Scripturarum, et caetera hujusmodi. Quae verae sunt divitiae Spiritus, ubi pura mentis sinceritate geruntur; ubi autem sine fide quae per dilectionem operatur fiunt, nihil agentibus prosunt. Sed et illae filiae frustra congregaverunt divitias; de quibus Dominus ait: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos. Sed omnis istiusmodi filias Ecclesia catholica supergreditur, quae fide casta, et opere perfecta Redemptoris sui vestigia sectatur.-- Fallax gratia, et vana est pulchritudo, etc. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accipit; vana pulchritudo castitatis vel operationis bonae, quam hominibus ostendat anima, quae timore caret divino. At illa conscientia vera est laude digna, quae timorem Dei in omnibus servat. Ipse est enim principium cunctarum, custosque virtutum, Scriptura dicente: Timor Domini principium sapientiae. Et iterum: Qui timet Dominum nihil negligit. Hic est enim, quod ideo beatus Job, et in prosperitate virtutibus incomparabiliter floruit, et in adversitatibus insuperabilis hostis permansit, quia veraciter dicere potuit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Dominum, et pondus ejus ferre non potui. Fallax est ergo simulatorum gratia; vanus decor operis stultorum. Ecclesia autem, quae in timore incolatus sui temporaliter conversatur, quoniam ardentes virtutum lampades venienti ad judicium suo sponso offeret, jure ab eo laudata, januam cum eo regni coelestis intrabit. Qualiter autem eam laudet, terminali versu docetur:-- Date ei de fructu manuum suarum, etc. Haec sunt enim verba viri illius de quo dictum est: Vir ejus, et laudavit eam, id est Domini et Salvatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est ut Ecclesiam post hujus vitae certamen, post triturationem afflictionum terrestrium, ad coelestis regni gaudia introducant, ac vitae immortalis sibi sociam aggregent, juxta illud evangelicum, Triticum autem congregate in horreum meum. Date, inquit, ei de fructu manuum suarum, quia fructum Spiritus ferre curavit, charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam. Pro hoc illi debitam rependite mercedem, et laudent eam in portis, hoc est, in judicio sive in ingressu patriae coelestis. Non hominum favores supervacui, sed opera ipsa quae fecit, examinante, probante, ac remunerante illo, cujus haec donante gratia, a quo ut laudari mereamur in futuro, concedat ipse propitius, nos eum dignis in praesenti vita collaudare servitiis. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note