Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
11.1
CAPP. XVI-XX.
11.1
Post haec praecipitur ut non in omni hora intret Aaron sanctuarium, quod est intra velum, et reliqua. Per hoc quotidie instruimur, ut sciamus cum qualibus vestimentis, vel quo tempore ad altare Dei accedamus. Quod autem non in omni hora spiritualis Aaron et vetus sacerdos Christus, sed semel in anno vitae suae, de quo dicitur: Vocate diem acceptum Domino. Quomodo autem ipse sit sacerdos, et ipse in vitulo significatur, et in ariete, non est difficile intelligere. Tunica autem linea carnem illius significat: quae sancta dicitur, quia sancta caro illius non viri semine, sed a spiritu sancto concepta sit. Feminalia, carnis illius castitatem significant, per quam nec libidini nec procreationi filiorum caro illius patuit. Zona linea eamdem castitatem illius significat, in cujus renibus nulla fuit libido. Cidaris, ornatus capitis est; et ideo resurrectionis gloriam signat, per quam donavit Deus illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris, et reliqua. Quomodo autem haec moraliter sacerdotibus conveniant, supra dictum est. Quomodo autem lotus haec suscipit, non dubium est, quia nullam maculam habens Christus lavacrum non recusavit, pro se, et pro domo sua oravit cum dicit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, vel cum oravit semel et tertio. Pro domo autem sua oravit, cum dicit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Nunc videndum est de duobus hircis super quos sors mittitur, una Domino, et altera caprae missario. Si esset sanctus omnis populus Dei, non essent duae sortes super hircis, sed sors una, et hostia una. Dum autem multi sunt vocati, pauci vero electi, pars hostiae, quae a populo offertur, Domino immolatur, pars altera abjicitur: Sors tamen cadit super utrumque, ut merito suo unusquisque, vel recipiatur vel projiciatur. Hircus vero est, qui dimittitur et qui recipitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Qui autem in sortem Dei venit, occiditur, quia propter illum mortificamur omni die: et, Mortui sumus, et vita nostra abscondita est. Qui vero in eremum mittitur, fundantur super illum preces, ut peccata populi ferat in solitudinem, quia super peccatores venit omnis sanguis justus, et reliqua. Semper enim impii operantur iniquitatem. Sicut et illis qui justitiam habent, additur illis adhuc augmentum perfectionis. Qui enim, inquit, habet, dabitur illi; ita et qui habet peccata, reddentur ei peccata parentum in tertiam et quartam generationem, justo judicio Dei justissime omnia judicantis. In solitudinem mittitur, quia impii soli illi sunt, qui deserti sunt a Deo, deserti ab omni bono. Et fortasse ista solitudo est, quae in Evangelio tenebras exteriores, vel ignis aeternus, dicitur. De ariete autem qui cum hircis accipitur, possunt sentiri illa quae de ariete superius dicta sunt; vel de Jesu et Barraba haec dici possunt, quod alter in sorte Jesu Domini veniens occisus est; alter maledictus, in desertum Judaeorum missus, peccata populi portans, clamantis Crucifige. Homo autem, qui hircum duxit Pilatus esse potest, cujus sententia dimissus est, qui lotus dicitur. Accepta autem aqua, lavit manus suas coram omni populo dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Denique Jesus hircus dici potest, ut et peccatum Deus, eo quod hostia sit pro peccato; et Barrabas hircus est, qui ad sinistros ponendus est. Homo paratus, qui hircum in eremum ducit, Christum significat, cui omne judicium datum est, ut oves a dextris, haedos autem a sinistris ponat, cujus sunt vestimenta sordida, de quo dicitur: Et vidi Jesum sacerdotem magnum, indutum veste sordida, qui vespera mundi lavit in vino sanguinis sui stolam suam, et factus est mundus. Alio quoque sensu, duo hirci duos populos significant, formam gerentes. Sed quid est hircum in sortem Domini venisse, nisi quod populus credentium consortes et cohaeredes Christi sunt, cujus sanguis cum sanguine vituli commiscetur, ut, consortes passionis Christi effecti, participes gloriae ipsius efficiamur? Judaeorum autem populus, qui in Christum credere nolunt, peccata super peccata cumulans, in locum desertum a Deo recessit. Quod contra Orientem spargit, significat quod ab Oriente propitiatio venit. Inde enim est vir cui nomen est Ortus. Quod autem dicitur: Non sit homo in tabernaculo, cum ingrediatur pontifex; qui enim potuerit sequi Christum, et excelsa coelorum cum illo conscendere, jam non erit homo. Erunt enim, inquit, sicut angeli in coelo, vel in carne positus homo non erit, quia conversatio illius in coelo est. Ego, inquit, dixi: Dii estis et filii excelsi omnes. De thuribulo autem et caeteris quae hic narrantur, in aliis locis disputatum est. Qui autem occiderit ovem aut bovem, et non obtulerit ad ostium tabernaculi, recusent sanguinis. Omnis enim victima operum nostrorum, si non conferatur ad auctoritatem et virtutem Ecclesiae, inanis est; et non solum non adjuvat, sed multum nocet. Caetera quae sequuntur praetermittimus, quia quaedam ex ipsis superius disputata sunt, quaedam quoque non multum sunt obscura. Quaedam autem sunt secundum litteram nunc reservanda.
11.1.1
CAPP. XVI-XX. CAPUT XXI.
11.1.1
Sacerdotis autem filia, si deprehensa fuerit in adulterio, flammis exuretur. Omnis Christianus sacerdos, cujus cogitatio quam ipse in se genuit, si in alienatione a Deo deprehendatur, flamma compunctionis exuri debet, ut adultera esse desistat. Praecipitur enim nobis, cum plantaverimus ligna pomifera, auferamus praecipua illorum: praecipuaque lignorum auferimus, cum de ipsa inquinatione infirmitate suscepta primordia operum nostrorum non approbamus; qui cum adhuc primordia bonorum operum laudantur, indignum est, ita adhuc animum operantis pascat. Quarto anno omnis fructus illorum sanctificabitur; tunc enim Incarnatione opera nostra sanctificantur, cum Mediatoris humanitatem, quae per quatuor Evangelia nuntiatur, perfecte credimus. Quinto anno fructus comedimus, cum spiritualiter legem observantes, perfectum opus fidei adjungimus. Sequitur mandatum de sacerdote magno, inter fratres suos, super cujus caput effusum est oleum, et reliqua. Sacerdos magnus inter fratres suos Christus est, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum. Quique resurgens dicit: Vade ad fratres meos. Super cujus caput effusum est oleum unctionis, de quo dicitur: Unxit te Deus, Deus tuus. Caput suum non discooperiet. Caput Christi Deus. Deum autem nemo vidit unquam, nisi Unigenitus filius ejus. Noli ergo in terris quaerere quod super caput sacerdotis infunditur, cujus consecratae sunt manus, dum illas in passione ostendit per expiationem totius mundi. Sive Christus consecratas manus habet, quia peccatum non fecit; quod non convenit alicui hominum, quamvis sit sanctus. Nisi illi vestimenta non scindit, quia non patitur Ecclesiam suam dividi in haeresim vel schismata, quae inhaerendo vestis est: cujus figura fuit tunica illa Jesu inconsutilis, quae in passione non scinditur. Et ad omne mortuum non regredietur, hoc est, ad eum qui in peccatis mortuus est. Anima enim cum peccaverit, ipsa morietur. In malevolam autem animam non introibit sapientia. In patre et matre non contaminabitur. Omnis enim homo qui hunc mundum ingreditur, in patre et matre contaminabitur, ex quibus originale peccatum trahit. Ecce enim, inquit, in iniquitatibus concepit me mater mea. Solus Christus non est pollutus, dum nasceretur de virgine, quia non ex virili semine conceptus est, sed de Spiritu sancto. Nec in matre pollutus est, quia non ex voluptate carnis, sed ex virginali utero natus est. Denique dum ipse dixit per Salomonem: Cum essem magis bonus, veni ad corpus inquinatum. Corpus enim a matre non fuit coinquinatum. Ac per hoc non contaminatus est in matre. Aliter quoque contaminamur in patre, cum per peccatum aut infidelitatem Deum offendimus, cum in oratione Dominica dicimus: Pater noster qui es, et reliqua. Et in matre contaminamur, cum credentes in Deum Ecclesiam laedimus, quae mater omnium nostrum est, cui pro patribus nati sumus. Vel certe matrem offendimus, cum libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus, quam dicit Apostolus matrem omnium nostrum. Christus enim nec in matre, nec in patre pollutus erat, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in lingua illius. De sanctis non egredietur. De sanctis egredietur, qui de virtutibus adjutus labitur, quod Christus nunquam fecit. Solus enim sine peccato fuit; vel sic per susceptionem carnis descendit in hunc mundum, ut nunquam desereret coelum, quia totus ubique est.
11.1.2
Viduam et repudiatam, ac meretricem non ducat uxorem. Vidua ac repudiata, et meretrix, synagoga est Judaeorum cum in lamentationibus Jeremias ait: Quomodo sedet sola civitas, facta est vidua domina gentium. De qua dicitur: Quis est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam. Cui dicitur: Sub omni ligno frondoso fornicaberis tu, meretrix. Virgo enim Ecclesia est, cui dicit Apostolus: Despondi enim uni viro virginem castam. Aliter vidua anima quae, discedens a jugo legis, praeceptum Evangelicum non servat; et repudiata, quae peccando a Christi corpore separatur. Et meretrix quae ad se recepit amores, id est, contraria virtuti, quae desiderant pulchritudinem illius, ut decipiant. Tales vero Christo non conveniunt. De genere suo ducat uxorem: Ecclesia scilicet, quae non ex voluntate carnis, sed ex Deo nata est. Et ideo de genere illius est, unde ipse dicit: Quicunque fecerit voluntatem patris mei, ipse est mater mea, frater et soror; vel de genere suo ducat uxorem, id est anima quae fideli jungitur. Potest quoque sic accipi, quod dicit de genere suo, ut sciamus quia anima Christi ex genere et substantia humanarum omnium animarum. Non contaminavit semen suum; id est, verbum Dei, dicendo: Nolite dare sanctum canibus; et: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Ideoque Apostolus ait: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem qui foris sunt, omnia in parabolis sunt. Moraliter quoque haec unicuique sacerdoti, et aliis membris Christi conveniunt. Dicit autem: Caput suum non discooperiet, id est sacramenta Christi, quia illius est velamentum mysteriorum honor; et vestimenta non scindunt ne in haeresim vel schismata transeat, mandata Christi rumpens, quae vestimenta illius sunt. Ad omnem mortuum non ingredietur. Ad omne peccatum, quod ad mortem ducit, non accedit, vel certe in peccatis mortuo nullo pacto consentiet. Super patre et matre non contaminabitur; nec tantum indulgeat pietati a morte parentum, ut Deum suum offendat. Qui enim amat patrem et matrem plus quam Deum, non est illo dignus. De sanctis non egredietur, ut semper in opere et cogitatione sancta memoretur. Qui enim loquitur vel facit vel cogitat aliquid reprehensibile, de sanctis egredietur. Viduam, et repudiatam, et meretricem, non ducat uxorem; ut nihil de vita veteri amplectatur, quae vidua est et repudiata, et meretrix; sed virginem, id est, vitam in omni puritate florentem; possideat de genere suo, id est, vitam sanctorum imitetur, quorum per fidem proximus est. Post haec praecipitur ut qui habuerit maculam non offerat panes Domino, si caecus fuerit, si claudus, et reliqua. Et omnia referuntur ad animae vitium. Mores enim in homine, non natura damnatur. Caecus sacerdos est, qui Scripturarum non intelligit sensum, et quo gressum doctrinae vel operis porrigat, per ignorantiam nescit. De talibus scriptum est: Speculatores illius caeci sunt universi. Claudus est qui intelligit quidem quod docere debeat, sed tamen praecepta quae docet non implet. Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Grandi autem, et torto naso est, furibundus et minax cum superbiae arrogantia, vel immoderata discretione. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei quam docet pergere non studet. Gibbosus quoque est, quem terrenae cupiditatis pondus deprimit, et tardus ad superna intendit. Lippus vero est, cujus ingenium ad agnitionem veritatis emicat, sed hoc carnaliter vivendo obscura. Albuginem quoque habet in oculo, qui arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Jugem habet scabiem, qui carnis petulantia sine intermissione dominatur. Impetiginem habet in corpore, qui avaritia vastatur in mente: qui si in minimo non compescitur, sine mensura nimirum dilatatur. Ponderosus vero est, qui et turpitudinem opere non exercet, sed ab actione continua sine moderamine gravatur in mente. Tales si in sancta ingrediuntur, non nomen antistitis possunt possidere. Datur autem quaedam similitudo per filios Aaron sacerdotis, quibus praecipitur ut non contaminentur in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis, et in propinquis, et reliqua, ut quidam doctores, qui quamvis sapientes et fideles sunt, tamen mundana negotia quantum potuerint conscendunt. His qui peccatis gravantur leviora permittentes, ut a gravioribus illos relevent, quia nimirum gravia et levia, qui in multis vitiis gravantur, simul vitare non possunt: per hoc conceditur illis ut contaminentur quodammodo in morte propinquorum, quibus conceditur ut contaminentur in morte civium. Cives sunt omnes fideles quos murus fidei continet, quamvis sint peccatores. Propinqui autem sunt qui quamvis gravant intus, tamen ad unam conversionis regulam contendunt pervenire. Pater autem tuus est, si te docuit. Mater tua est, si te, cum esses parvulus, lacte doctrinae suae nutrivit. Frater autem, vel soror virgo est, si tecum unum studium aut unam magistri disciplinam habet; et si validior factus es, propinquis istis, ut supra diximus, condescende. Sacerdoti autem magno nihil ex illis conceditur, quia summus doctor vel Ecclesiae princeps, qui a negotiis mundialibus alienus est, nullum exemplum vile vel doctrinam enervem ac despectam praebere debet. Qui vero tangit aliquid immundum, sordidus erit, cujus tactus immundus erit usque ad vesperum. Tunc enim purgati sumus ab immunditiis et contagiis omnibus sordidis, cum in vespera hujus mundi lavacro baptismi absoluti, Sol justitiae Christus per passionem occubuit.
11.2
CAPP. XVI-XX. CAPUT XXII.
11.2
Sequitur: Homo qui obtulerit victimam pacificorum, Domino vel vota vovens, vel sponte offerens, agnum immaculatum offerat, et reliqua. Primum rejicitur a sacrificio maculosum animal, id est, in quibus est diversitas peccatorum, et in diversis criminibus moventur. Rejicit quoque et caecum, id est, qui nec Dominum videt, nec curam illius habet. Fractus quoque, id est, a vitiis carnalibus vexatus atque collisus. Rejicitur autem et cicatricem habens, quia digna satisfactione peccatorum non deplorat vulnera, sed adhuc et veteris morbi signum interius gestat. Rejicitur et pupulam habens, qui pruritu libidinis et ardore concupiscentiarum exaestuat; similiter scabiosus, qui peccatum carnis perficit contagione operis. Jam vero impetiginem habens haereticorum significat collectionem, quae frequenter se in Ecclesiae corpus inserit, et impetigo laborem facit. Porro aure amputati sunt, qui verbo non sunt intenti, et non implent quae jussa sunt. Amputatam aurem habet, qui bonum quod incipit perseveranter non servat. Porro defectum vel recticulum contritum indicat eos qui cum corpore viri sint, rursum effeminantur, et ideo sacrificio Dei reprobantur. Sed neque panis alienigenae offertur Deo, id est doctrina haereticorum, vel vana studia saecularium litterarum, quae ab Ecclesia aliena sunt. Tales hostiae repudiantur a Domino. Quod animal aure vel cauda amputatum est, in spontaneum sacrificium suscipitur, votum autem ex illo non solvitur; significat quod qui intima et vota summa religionis habent, vel gradus sublimes, irreprehensibiliter vivere debent qualem Apostolus episcopum vel diaconum esse debere designat. Qui autem inferioris, vel sine gradu, vota ejus, et quidquid boni voluntarie fecerit, acceptabile est. Quod de bove et ove et capra dicit, quod sex diebus sub ubere matris suae nutriantur, et sic offerri possunt Domino, significat quod omnes quos mater Ecclesia generat lacte doctrinae prius nutriendos, et sic postea septiformis Christi gratia consummati, efficiantur munus Domini.
11.3
CAPP. XVI-XX. CAPUT XXIII.
11.3
Quod autem praecipit, ut feramus manipulos primitiarum ad sacerdotem, qui elevabit eos altero die Sabbati, et sanctificabit, significat quod tunc verus sacerdos Christus, cui debemus primitiva operum nostrorum et praecipua offerre, elevavit, et sanctificavit opera nostra cum transacto Sabbato Judaeorum. Altera dies, id est novi testamenti, et gratiae tempus advenit; et ita sunt accepta opera nostra. Per hoc autem quod praecipit, ut metentes segetem, remanentes spicas non colligamus, sed pauperibus et peregrinis relinquamus, ostendit quod cum de labore terrae nostrae, id est carnis, aeternos fructus in necessitatibus praeparamus, proximis et adhuc infirmis debeamus occurrere, ut aliquid de rigore laxantes, ad elevandos illos qui jacent inclinemus, vel exemplo, vel exhortatione, vel orationibus illis prodesse possimus. Oratio enim justi multum valet. Pauper autem cui cum desiderium inest, desunt tamen opera. Peregrinus autem neophytus, qui antiquum errorem reliquit, et intra Ecclesiae fines nuper venit.
11.4
CAPP. XVI-XX. CAPUT XXIV.
11.4
Quod autem oleum dicit praeparari ad concinnandas lucernas, jungitur extra velum in tabernaculo. In candelabro mundissimo, ut sanctissimo quoque doctore. Inter vero sancta sanctorum, hoc est in coelestibus non indigemus Scripturarum lumine, cum ipse Dominus perenne lumen ibi sit. Filius autem mulieris Israelitae, quem pepererat de viro Aegyptio, qui jurgatus est in castris, et blasphemavit Dominum, significat haereticos, qui de patre diabolo geniti, et ex utero matris Ecclesiae tanquam abortivi ejecti, per fallacem doctrinam Dominum blasphemant. Ipsi sunt, de quibus Joannes ait: Exierunt ex nobis, sed non erant ex nobis; de quibus in Evangelio dicit, quod inimicus homo superseminavit zizania tritico, qui scilicet juxta imperium Domini ab omni plebe sancta lapidibus testimoniorum obruendi sunt extra Ecclesiae castra.
11.5
CAPP. XVI-XX. CAPUT XXV.
11.5
Quod autem dicit, Septem annis sere agrum tuum, et reliqua, septimo anno autem erit sabbatum terrae quietionis Domini, nobis insinuat quod ille qui in quatuor virtutibus quibus humana vita instituitur, id est, in fortitudine et prudentia, justitia, temperantia, adjuncta fide et spe, tunc enim supradictae virtutes proficiunt, cum certa fide et spe futurorum bonorum ornantur, solerter laboraverit in charitate perfecta, sine ullo labore, et sine timore requiescet. Perfecta enim, inquit, charitas mittit foras timorem. Tunc et terra nostra sabbatizat, id est caro nostra cessantibus laboribus vitiorum charitate requiescens, sponte gignit spirituales fructus, quibus non solum nos, sed etiam servi et ancillae, vel mercenarii et advenae, hoc est, omne genus quod sagena evangelica trahit ad littus. Exempla enim sanctorum pastus sunt fidelium. Servi sunt, qui ad adoptionem filiorum nondum venerunt. Unde Dominus apostolis dicit: Jam non dicam vos servos, sed filios. Ancillae autem sunt, qui molliter viventes, plus necessitate aliqua compulsi, quam desiderio accensi, sub disciplina ecclesiastica perseverant. Mercenarii autem sunt, qui propter praesentia lucra in Ecclesia laborant. Advenae autem sunt nuper advenientes neophyti, qui omnes quomodo sunt, tamen in Ecclesia sunt, et perfectorum exemplis, ut diximus, pactum quemdam assumunt. De jubilaeo autem, hoc est, de anno remissionis hoc possumus dicere, quod, expletis septem hebdomadis annorum, quadraginta et novem annis, quinquagesimo docere anno quamdam requiem habere, edomita carne, et libidini lenius resistente, quando et feminis partus deficiant, tuncque revertetur ad possessionem suam. Tunc enim perfectorum ac virtutum familiam quis poterit, quam lex antequam peccaret vel certe per baptismum habere potuit.