Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
12.1.1
EXPLANATIO IN QUARTUM LIBRUM MOISIS, Qui Hebraice VAIEDABBER, latine NUMERI dicitur. CAPUT PRIMUM
12.1.1
In exordio Numeri Dominus loquitur ad Moysen in secundo mense, et in secundo anno egressionis eorum ex Aegypto. Per quod ostenditur tempus transire legis, quod prius erat, superius erat, superveniente novi testamenti tempore, quod est posterius, in quo Dominus locutus est in corpore. Vetera enim, inquit, transierunt, ecce facta sunt omnia nova. In hac enim dictione, qua locutus est, quatuor ostenduntur. Primo dignitas personae, dum Moysi et non alii loquitur; secundo misericordia, dum non meruit homo habere locutionem Domini, nisi misericordia Domini praeberet; tertio more humano, quia sic de Domino dictum est: Loquitur Dominus, quasi de homine diceretur; quarta, locutio Domini intelligitur. Per hoc autem mystice inspiratio Dei ad legem significatur. Per desertum autem, inquit, Dominus locutus est ad Moysen, hic mundus praesens pro sua prosperitate significatur. Historialiter autem idcirco Moyses dixit Per spiritum locutus est ad Moysen, ut Moysi persona a sua plebe honorificaretur, dum non alii viro quam huic locutus sit. Duae autem Domini locutiones, una in rubo, et altera in tabernaculo, duas leges significat. Per primum quoque diem totum spatium praesentis saeculi, et secundo mense vita futura ostenditur, sive baptismum et poenitentiam. In initio autem hujus libri genus artis arithmeticae intelligitur, quae potest numerositas interpretari. Filii autem Israel per tres numerantur, cognationes, et domos, et nomina, quia ostenditur quod sancti per ternum sunt numerandi, id est spem, fidem, charitatem, vel per cognitionem, et verbum, et opus, sive per fidem Trinitatis. Historialiter vero sic intelligendum est quod dicitur per cognationes, ut est: Qui sunt filii Jacob, et filii Levi, id est, quod dicit, quo nomine unusquisque ex illis vocabatur. Idcirco et jam populus hic numeratus est, ut tabernaculum portaret. Multum est jam interest in numeratione populi Moyses, et ad David. Numeratio a Moyse et Aaron facta a Domino imperata est, et non pro elevatione, sed pro obedientia facit, ut filii Israel tabernaculum portarent secundum ordinem. A David vero numeratio pro elevatione facta est, et non a Domino imperata, et idcirco vindictam meruit. Per hoc etiam testimonium quod est: Tolle summam filiorum Israel, et reliqua, significari potest quod dicitur: Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. A vigesimo anno, id est historia et sensu. Quod numerus hic non finitur, significat numerum Ecclesiae non esse finiendum usque in finem mundi. Quodque hic singuli numerantur, significat nomina sanctorum omnia in coelo esse numerata, ut quorum nomina scripta sunt in coelis. Nomina autem peccatorum pro duabus causis commemorantur. Prima, ut non simulentur in moribus, secunda, ut illis adjiciantur poenae. Qui autem praeteriuntur, id est, qui non meruerunt memoriam in Scriptura divina. Sanctus vero, qui non commemorantur; quia quamvis sensum suo opere sanavit, tamen ab illo exempla tenuit nemo. Quatuor autem modis omne quod dicitur perhibetur, id est bonum bene, ut hic locutus est Dominus ad Moysen. Malum male, dic verbum aliquod contra Deum. Bonum male, ut tu sis discipulus illius. Malum bene, ut transierunt masculi masculos, et reliqua.
12.1.2
Duodecim principes a Moyse et Aaron electi significant duodecim prophetas et totidem apostolos a lege et sacerdotio electos ad regendam Dei patris Ecclesiam. Quatuor autem personae cooperantur in tabernaculi ornatu, id est, Dei, et Moysi, et Aaron, et plebis. Sic et Ecclesia his quatuor personis ornatur, id est, ex Deo, et lege, et sacerdotio, et plebe, et ex quatuor Evangeliis. Omnis etiam sanctus quatuor ornatur virtutibus, ut in aliquibus diximus; sive quatuor, quibus homo constat, est, humido et arido, calido et frigido. Quod autem mulieres et parvuli non numerantur, significat quod molles et effeminati, et qui parvuli in fide sunt nondum venerunt in unum perfectum. Et hi non numerantur in castris sanctorum, quia non possumus stare in bello quod quotidie debemus exercere. Haec omnia conjungi debent ad locum ubi dictum est: Numerabis illos per turmas, et reliqua. De Ruben Elisus filius Sedeur. Ordo autem narrandi vel numerandi hic ostenditur. Nomen autem patris cum filio idcirco commemoratur, eo quod pater filio suo clarior fuit: vel ante dictum est. Tolle summam filiorum Israel per cognationes suas, et aomos, et nomina. Quando autem ad Ecclesiam refertur haec numeratio, ostenditur quia per multas virtutes omnes sancti numerantur; et capita, id est principatus; et quadraginta, id est quatuor Evangelia; sex, hoc est mundi aetas; et quingenti, id est quinque libri Moysi legis; quinquaginta, id est poenitentes; trecenti, id est fides Trinitatis. Omnes autem numeri, qui huc usque numerati sunt, mundi aliam figuram tenent. Levitae vero non sunt numerati cum illis, eo quod Domino dedicati sunt. Sed constitues illos super tabernaculum: per hoc significat sanctos, quos Dominus constituit super Ecclesiam de mundo ad coelum portandum, sive in unumquemque sanctum, qui sensibus perfectis ad regna coelorum portatur, ut dicitur, Omnia haec in figuram nostri contigerunt. Sive ut Apostolus dicit, unusquisque enim in quo vocatus est, in eo permaneat.
12.2
EXPLANATIO IN QUARTUM LIBRUM MOISIS, Qui Hebraice VAIEDABBER, latine NUMERI dicitur. CAPUT II.
12.2
Ad orientem Judas figat tentoria. In hoc primo ordinatio tribus Judae ostenditur, eo quod ante tabernaculum fuerit. Tribus autem Juda ante Isachar ponitur, eo quod Judas fuerit pugnator; ut dicitur, Catulus leonis Juda, et reliqua; vel eo quod Christus carnem ab illo sumeret, vel ne illi inviderent postea, quando regnum assumeret, dum illum Dei sententia prius ordinavit; eo quod commisti fuerint filii libertatis et servitutis, ut pacem cum invicem haberent: sive ut plebi ostenderetur quod similes apud Deum fixerunt. Judas et Isachar et Zabulon ab oriente tabernacula figebant; Ruben et Simeon et Gad ad meridiem; Ephraim et Benjamin et Manasse ad occidentem: Dan et Aser et Nephtalim ad aquilonem. Dan autem non incongrue postremo ponitur, eo quod Samson ex Dan fuit, qui figuram Christi tenuit. Sic et Ecclesia a confessione incipitur, et ab judicio finitur. Ternis autem ordinibus filii Israel ponuntur erga tabernaculum, ut non superesset aut non deesset aliquis ex illis. Inquiritur, Cum ergo tabernaculum fixerunt, hoc modo ut viderentur, an factum sit causa venerationis tabernaculi Dei? Et custodientes Levitae, ut arcam portantes ab omnibus infestationibus suis conveniunt. Hi quatuor ordines ad quadrigam in Ezechiel, id est homo, leo, vitulus, aquila. Leo autem ad Judam pertinet, dum dicitur de illo: Catulus leonis Juda. Vitulus ad Levi, dum moris fuit Levitis vitulos immolare pro plebe. Aquila autem ad Benjamin. Homo autem hominibus convenit. Quod autem significat tabernaculum in hoc loco, nisi Ecclesiam Veteris Testamenti? Duodecim autem principes erga tabernaculum, id est duodecim prophetae circa Synagogam, sive duodecim apostoli erga Ecclesiam, cum his qui cum illo crediderunt. Aliter autem Judas ante tabernaculum figuram tenet Petri, qui ante omnes divinitatem credidit in homine dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Lucas autem ante tabernaculum, significat Petrum ante Ecclesiam. Sicut enim ab Juda initiatur custodia tabernaculi, et in Dan finitur; sic et Ecclesia a confessione incipitur, ut ante diximus, et finitur. Octo autem ordines hic ostenduntur, sic et Ecclesia ambitur octavo ordine Novi Testamenti. Octo enim ordines fuerunt in medio, qui cingunt; et quatuor exteriores, qui defendunt tabernaculum, et figuram mundialium credentium tenent. Hic quatuor ordines priores quos diximus, qui videntur venerationes nostrae esse, et servitus Ecclesiae Dei. Quatuor autem ordines, in quorum medio arca, significant ordines sanctorum, qui defendunt Ecclesiam ab haereticis et peccatoribus. Unusquisque ordinem suum servat: ubi dicitur, Omnia vestra secundum ordinem fiant. Ponuntur autem hi ordines imperio Dei, sicut et in Ecclesia duo ordines ponuntur imperio Dei, id est, ordo conjugii, et ordo virginitatis. Quaterni autem hi ordines fuerunt, qui foris sunt, et qui intus; sic est et in Ecclesia, in qua quaterni ordines, id est quatuor Evangelia habentur. Terna autem tabernacula ab oriente posita sunt: significant fidem Trinitatis, aut Ecclesiam, ad quam dictum est: Orietur timentibus nomen Domini sol justitiae. Tres a meridie, fidem Trinitatis significat, aut Ecclesiam; ad quam in finem vitae dicitur: Venite, benedicti, et reliqua.