Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
13.1
CAPP. III, IV.
13.1
Ante Aaron sunt tres ab oriente, et post dexteram Aaron tres secundi, tres ab occidente Aaron, significat illos quibus dicitur, Si quis vult venire, et reliqua. Tres vero ab aquilone, significant illos quibus dicitur, Ite maledicti, et caetera. Omnes erga tabernaculum congregati, et separati illi signis fuerunt: sic et omnes sancti sunt congregati in fide Trinitatis, et operibus separati. De mundialibus dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Tabernaculi vero erectio et depositio Ecclesiam significat, quae credentibus quotidie erigitur, et in negantibus deponitur. Tabernaculum vero cum deponitur, quaedam in eo non volvuntur, quaedam etiam duplici velamine obteguntur; quia sancta Scriptura, quae tabernaculum significare potest, nunc manifesta, nunc involuta est: spe enim duplici vel triplici obteguntur; liberata est enim allegoria. Et nunc velamine hyacinthino, nunc purpureo involvitur, quia saepe sancta Scriptura de incarnatione Christi vel passione illius, et de figura martyrii, saepe de coelestibus mysteriis disputat. Et quantum digni erunt filii Levi, tantum sanctis appropinquabunt. Et quantum Christiani digni sunt, tantum ad divina secreta accedunt.
13.1
CAPP. III, IV. CAPUT V.
13.1
Projiciantur de castris leprosi, et qui semine fluunt, et polluti super mortuo. Leprosi, haeretici sunt fluxi cogitatione, vel nimis verbosi, immundi super mortuo in opere. Tales a castris Ecclesiae separantur, ne contagione morum suorum vitam polluant innocentium. Tabernaculum quoque uniuscujusque sancti potest significare cum quatuor ordinibus, id est quatuor Evangeliis, vel quatuor substantiis, quibus homo constat. Intus autem omnis sanctus quatuor virtutes principales habet: qui ab Ruth, id est a confessione, incipitur, et Dan, id est judicio, finitur: habens in se Aaron, id est sensum perfectum. Cujus ordo orientalis, praedicationis sanctos significat, quod justi fulgebunt sicut sol. Dextralis vero calorem fidei; occidentalis, occasum prosperitatis hujus mundi; aquilonalis, offensionem a diabolo. Qui succenderunt ignem alienum. Idcirco ignis alienus dicitur, quia hi a Domino non sunt ordinati, vel quod ignis de coelo non sit missus, sive quod causa superbiae hoc opus factum sit. Horum quoque sacerdotum mors, haereticorum doctrinam, haereseos mortem significat, offerentium in vindicta, vel illorum qui ignem concupiscentiae in vindicta succendunt. Filii autem Israel idcirco non eodem ordine sunt positi, quia in omnibus ministrationibus suis separati sunt. Post haec autem monet Dominus, Ut vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnat, dormierit cum altero viro, et hanc maritus deprehendere nequierit, et reliqua, ducat illam ad sacerdotem, et reliqua. Vir iste cujus erat uxor, pastor est Ecclesiae; uxor autem illius, subditus quisque. Sacerdos ad quem veniunt, Christus; aqua, Scriptura. Cum autem princeps crimen subjecti non potuit deprehendere, sed tamen suspicatur quod per aliquod vitium adulteravit, per zelum justitiae deducat illam ad sacerdotem, id est judicio Dei causam reservet, ne forte ante tempus judicet. Et ipse sacerdos Dominus Christus, aquas amaras, hoc est, per Scripturae divinae disciplinam, hypocrisin contemnit, et peccatum manifestat, vel hic, vel certe in futuro. Non est enim, inquit, occultum, quod non sciatur. Christus in Evangelio dicit: Sermo quem locutus sum vobis, ille vos judicabit in novissimo die. Ac per hoc aqua amara, Scriptura divina dicitur, quia peccantibus non parcit; et justis dulcis, quibus aeterna praemia repromittit; et ita aliis aqua benedicta est, aliis maledicta. Tale quid et Apostolus loquitur: Quibusdam quidem odor mortis, in mortem: quibusdam vero odor vitae, in vitam. Alii autem dicunt oblationem, quae pro muliere offertur, significare sanguinem Christi, qui pro anima uniuscujusque hominis effusus est. Oblatio autem super altare offertur, id est corpus Christi in Ecclesia. Pugillum, fidem Trinitatis. Decima pars, Decalogum. Sata farinae hordeaceae virtutem carnis demonstrat. Ne effundat super eam oleum, nec ponat thus, id est, misericordiam et orationem. Quod autem dicit, Aliquid de pavimento tabernaculi mittit in illam: commemorationem per prophetarum et apostolorum et omnium sanctorum doctrinam, mittendam esse significat. In eo autem quod dicit, Discooperiet caput illius, dispositionem peccati de sensu principali animae significat. Per commissionem autem scriptionis et aquae, doctrinam Christi et sanguinis effusionem demonstrat.
13.2
CAPP. III, IV. CAPUT VI.
13.2
Jubetur Nazaraeis, ut vinum, et omne quod inebriare potest, et omne quod de uvis est, non bibant, nec acetum, nec de uva passa comedant. Quid Nazaraeorum nomen, nisi abstinentiam vitae figurat? His in vino luxuria prohibetur; in diversa potione diversae voluntates significantur. Illi enim vinum non bibunt, sed alias potiones bibunt, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines simulant habere virtutum. Uvam passam illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam captent ab hominibus. Acetum autem bibunt, qui a vitae sanctitate in vetustatem praeteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitiae delectantur. Praecipit itaque Deus ut illi qui sanctitatis induunt titulum cunctis his careant vitiis, nullamque horum memoriam habeant. Praecipiturque deinde ut Levitae aspergantur aqua lustrationis, et radant pilos carnis suae; quia hi qui obsequiis divinis assumuntur, debent aqua salubris doctrinae purgari, et a superfluis moribus vel cogitationibus mundi apparere ante Dei oculos, ne pulchram animae speciem quasi pilis fructificantibus deformem reddant. In eo quod dicitur, Reddet illum, quidam dicunt poenitentiam significare de peccato. Et in eo quod dicit rursum, septimana, confessionem per doctrinam septiformem Spiritus sancti. Octava dies Novum Testamentum demonstrat. De sacrificiis quae subsequuntur, in prioribus abunde dictum est.
13.3
CAPP. III, IV. CAPUT VII.
13.3
Sex plaustra sex dies significare possunt; et duodecim principes, totidem prophetas: similiter duodecim boves, totidem apostolos. Aliter plaustra significant, tecta vero vitam theoricam. Acetabulum et folia, corpus et animam, utrumque plenum simila. Haedos, opera perfecta. Mortariola decem siclis, id est, corpus decem sensibus, plenis incenso, id est oratione, per ignem compunctionis. Bos vero doctorem significat, sed tamen duo boves sensus corporis et animae ostendunt. Hirci quoque quinque, totidem sensus. Unus vero hircus, Christi carnem, vel uniuscujusque haereticorum populum. Omne ornamentum, aurum et argentum, historiam et sensum, quibus ornatur Ecclesia. Aliter bos de armento, spiritum de Judaeis praefiguravit. Duodecim dies, figuram viventium in doctrinis apostolorum. Aquam vero lustrationis, doctrinam Spiritus sancti, vel lacrymas in poenitentia.
13.4
CAPP. III, IV. CAPUT VIII.
13.4
Lex praecepit Levitis ut a vigesimo quinto anno in tabernaculo deserviant usque ad quinquagesimum annum, et post quinquagesimum annum servire desistant, et hi custodes vasorum sint, et ministri fratrum suorum. Quid enim per annum vigesimum quintum, in quo nos juventutis oritur, nisi ipsa contra unumquodque vitium bella figurantur? et quid per quinquagesimum numerum, in quo et jubilei requiescunt in aeternum, nisi externa requies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur. Levitae vero ab anno XXV tabernaculo deserviunt, et quinquagesimo custodes vasorum fiunt; ut videlicet adhuc qui impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam recipere non praesumant. Cum vero tentationum bella subjecerint, et cum apud se de aeterna tranquillitate securi sunt, animarum custodiam sortiuntur. Sed quis ista praelia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et reliqua; sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis inerviter expugnari.
13.5
CAPP. III, IV. CAPUT IX.
13.5
Postea praecipitur his, qui primo mense Paschae interesse non potuerunt, ut in secundo mense conveniant. In secundo mense jussi sunt facere, quod nimirum intelligitur in typum populi gentium, qui cum omnibus daemonibus fornicati videbantur invidi in anima; salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi ad secundum mensem, transire praecipiuntur.
13.6
CAPP. III, IV. CAPUT X.
13.6
Sed et duae tubae argenteae fieri praecipiuntur, quibus convocari possit multitudo. Per duas tubas exercitus convocatur, quia per duo Testamenta, sive per duo praecepta charitatis ad procinctum fidei populus evocatur. Quae idcirco argenteae sunt, ut praedicatorum verba eloquii nitore fulgeant, et auditorum mentes nulla obscuritate confundant. Idcirco autem ductiles, quia necesse est, ut hi qui vitam venturam praedicant tribulationum praesentium tonsionibus crescant. Bene autem dicitur, Cum intercisus fuerit clangor, movebuntur castra; quia nimirum cum subtilior aut minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra certamina ardentius excitantur: ab illo loco quod in una parte Exodi dicitur, quod venerunt filii Israel de Raphaim in desertum Sinai, ubi Moses ascendit in montem Sinai, omnia quae leguntur usque ad finem Exodi, et totus Leviticus, et quae continet liber Numeri, usque in praesentem locum, in hac mansione, id est, in monte Sinai descripta sunt. Post haec venientes de monte Domini, venerunt in solitudine Pharam. Quae mansio ex hoc quod ibi accidit, Sepulcrum concupiscentiae vocatur.
13.7
CAPP. III, IV. CAPUT XI.
13.7
Hic populus coelestem panem fastidiens, carnes Aegyptiacas desideravit; quare eos devoravit incendium. E quibus docemur ut qui conversationem mundi hujus reliquimus, et ollas Aegyptiacas, id est carnalium desideriorum concupiscentias, contempsimus, non deberemus murmurare contra coelestem panem, nec vinolentias Aegyptiorum appetere, sed simplicem mannae cibum, id est, coelestium vitam quaerere. Alioquin si post perfectam vitam voluntates pristinas voluerimus appetere, vorabimus nauseam, statim Domini igne torquebimur. Desiderium nostrum vertetur in tumulum, ut simus sepulcra dealbata. Sed tamen historialiter sciendum est cur filii Israel carnem desideraverunt, habentes manna: quod ita solvitur, quia manna omnis cibi similitudinem habuit, praeter carnis. Sic et sancta Scriptura omnem satietatem quae proficit habet, praeter voluntatem peccatricem. Dominus quoque idcirco dedit carnes, ne modicae potestatis putaretur. Sed tamen, eo quod incongrue poposcerunt, vindicavit; sic per Scripturam voluntas dimittitur, non uno die, id est non unitate fidei, vel non in duabus legibus, sive non in quinque voluminibus; Decalogum significat, XXII leges significat. Uno Moyse, id est tempore, praesenti. Per nares vestras. Sicut non per consuetudinem petierunt, sic et vindicantur. Josue autem immolat per Moysen, Christum per legem immolantem significat. In hac autem mansione, Descendit Spiritus super septuaginta viros. Et Dominus descendit in nube, et vetraxit spiritum qui erat in Moyse, et imposuit super septuaginta viros. Descendens enim, universae carnis Christi diffusa est per fidem Spiritus sancti gratia, super electos populos, et LXX linguas gentium. Venitque super eos omne donum illud virtutis, quod quondam fuit in Moyse et prophetis.
13.8
CAPP. III, IV. CAPUT XII.
13.8
Post haec Aaron locum incedens offensionis, cum sorore sua Maria, fratri utique abstrahit, quod ab alienigena accepisset uxorem. Unde illico Maria contagio leprae effloruit. Quod significat quia sacerdotalis illa plebs Patrum Christo Salvatori adversum Ecclesiam congregatam ex gentibus derogaret, nec redit ad Dei tabernaculum, donec statim plenitudinis gentium tempus impleatur. Tunc enim eadem plebs pristinam poterit recipere sanitatem, cum eis septiformis Spiritus gratiae agnitio ad veniam fuerit suffragata.
13.9
CAPP. III, IV. CAPUT XIII.
13.9
His transactis, duodecim mittuntur exploratores ad considerandam terram. Exploratores missi ad considerandam terram uberem, qui terruerunt populum, scribas et Pharisaeos significant. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita isti per legem et prophetas missi sunt, ut Scripturae fertilitatem per investigationem Domini specularentur adventum: qui de terra sancta ortus est, id est, de corpore virginis Mariae, in qua Spiritus gratiae redundavit. Vel certe, ut terram carnis Christi considerarent, per quam regnum Dei, ut ubertatem fructuum spiritualium, et vitam aeternam consequi possent. Sed sicut illi terruerunt populum, ne Dei repromissionibus crederent, ita et isti suaserunt populo Judaeorum ne Christo promittenti remissionem omnium peccatorum et regnum coelorum crederent. Ad Aegyptum redire hujus mundi cupientes, et recipientes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et cepas blasphemiorum putridas, et pepones vitiorum ac libidinum marcescentes. Botrus autem ille pendens de ligno, Christus est pendens de ligno crucis, de terra genitricis virginis Mariae secundum carnem, terrae stirpis visceribus effusus. Duo victores, duo populi sunt, prior Judaicus Christo dorsum et non faciem dedit, et quem in lege portabat, non videbat; cui dicitur, Obscurentur oculi eorum ne videant, et reliqua. Posterior populus gentium est qui, in Christum credens, et semper illum portans videt et quasi servus dominum sequitur. Hic est botrus, qui effusum in salutem nostram vinum sanguinis sui contritione perfudit quem per mala granata, Ecclesia socia oneris secuta est. Sicut enim mala granata uno exterius cortice multa interius grana continent, ita Ecclesia unitate fidei munita, multos populos continet, vel universas gratias sancti Spiritus in vinculo charitatis. Ficus autem, quem eum botro portaverunt, imaginem legis protulit, sicut in evangelicis edocemur exemplis. Nec enim lex sine Christo, nec Christus sine lege esse potest. Alii quoque dicunt quod hi duodecim viri, palmitem portantes cum uva, duodecim apostolos significant. Per palmitem quoque cum uva corpus Christi cum sua divinitate significari existimant, qui ab aquilone ad dexteram, id est a littera legis ad calorem fidei portatur.
13.10
CAPP. III, IV. CAPUT XIV.
13.10
Caleph vero bonos praefigurat doctores; alii vero qui terruerunt populos malos. Quod vero rebellis absque jussu Dei contenebratus verticem montis ascendit, et ab Amalecitis et Chananaeis superatus significat, quod qui in propriis virtutibus confidens, contenebratus ignorantia, verticem ascendens superbiae, contrariis virtutibus voluerit resistere, statim sine Deo ducetur.
13.11
CAPP. III, IV. CAPUT XV.
13.11
Sequitur sermo de homine qui diem sabbati violare ausus est, propter quod et depositus est a populo, qui formam gerit illius qui hodie signatur in Christo. Invenitur opus carnale agere, id est contrahere lignum, fenum, stipulam, ad escam ignis aeternam convenientem: quae dum colligit, occiditur, deprehensus a populo; dum a spiritualibus judicatur, et spiritualiter occiditur, lapidibus testimoniorum divinae Scripturae obrutus. Quod vero praecipitur, ut fimbrias per angulos palliorum facerent, ponentes in illis vittas hyacinthinas, significat quod mandata, quae videntur esse nimia, si propter coelestem vitam, quam vita hyacinthina significat, propter calorem aereum servantur, multum proficiunt. Qui enim spernit minima, paulatim defluit, ut sive manducemus, sive bibamus, omnia in gloria Dei faciamus. Historialiter fimbriae idcirco praecipiuntur, ut et jam populis in vestimentis differentia sit inter filios Israel et gentiles.
13.12
CAPP. III, IV. CAPUT XVI.
13.12
Per Chore, et Dathan, et Abiron, qui Moysi et Aaron sacerdoti perversis conatibus restiterunt, haeretici significantur, qui haeresim et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contradicentes Christi sacerdotibus, et dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanantes, in hiatu terrae merguntur: terrenis scilicet documentis absorpti cum his qui sibi adhaerent, et ignis aeterni pabulum efficiuntur. Chore interpretatur calvitium; Dathan vero, donum eorum; Abiron autem interpretatur pater meus excelsus: per quod omnes haeretici significantur, qui decorati omni specie pulchritudinis virtutum, sustinent calvitium. Sicut enimvero scriptum est: Super omne caput calvitium, donumque eorum, et non Dei videntur habere, et praecessores illorum excelsos esse usurpant. Et vivi in infernum descendunt- quia non per ignorantiam, sed per contemptum perversae mentis errant. Filii autem Eliab, filii diaboli, vel qui iniqui interpretantur. Ignis autem super Dathan ideo cecidit, quia qui ignem alienum offerebat, oportebat ut ab igne exureretur. Terra quoque illos absorbuit, qui in terra principatum habere contenderunt, eo quod in illis fuit materia cupiditatis. Eorum pecora absorbuit cum omni substantia sua. Sicut enim pecora et aliae substantiae suae sacrificiis Dei custodiuntur, sic et pecora, de quibus Deo non immolatur, disperduntur. His quoque idcirco inconsueta mors fuit, eo quod inconsuetum opus Domino fecerunt. Hoc quoque in die factum est, non in nocte, ut ab omnibus videretur, et non erat consuetudinis in nocte immolatio, et coram omni multitudine, ut caeteri omnes timerent. Infernum autem omnes historialiter descendunt; sicut enim homines elevati in coelum, sic et hi homines in infernum descendebant. Et huic convenit quod dicitur: Descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in habitaculis eorum in medio ipsorum, Moyse dicente: Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvabit me. Hi quoque ab aliquibus dicuntur judicium deposuisse, quia Dominum per Moysen et Aaron, et decem plagas, et praedicationem in infernum, non audierunt, ut dicitur: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, et reliqua. Aliter, qui non addiderunt peccatum peccato Adae, a Christo liberati sunt; et e contra, qui addiderunt peccatum, non sunt liberati. Quodque dicitur, Descendant in infernum viventes: indicat sub terra esse infernum. Aliter, in infernum, sepulcrum intelligitur. Per ignem quoque et terram, littera et sensus mystice intelligi dicitur. Per terram enim littera non incongrue designatur, quia bona terrae praedicat; et ideo sensus per ignem designantur, quia eloquia divina ignea sunt: ut, Ignea lex in dextera illius, per omnem substantiam et tabernacula, peccata et corpora designantur. Postea Aaron accipiens thuribulum, obviavit quassationi: stansque inter viventes et mortuos, plagam exclusit. Iste sacerdos Christus, iste de coelo veniens, plagam nostram exclusit, iste inter vivos et mortuos natus vel mortuus; vel certe, sicut de illo scriptum est, Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Sicque et thuribulum passionis suae accipiens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. Quod autem Moyses et Aaron populum judicaverunt, hoc quoque sensu intelligi potest quod sancti judicabunt peccatores in die judicii. Sedebitis et judicabitis, et reliqua. Post autem legem novam, id est, positionis plebis erga tabernaculum, hi transgressi sunt: et ideo hanc vindictam acceperunt in figuram Ananiae et Saphirae, qui primo peccaverunt in novo. Eleazar omnem bonum doctorem significat, tollens thuribula, id est peccatores, jacentes in igne concupiscentiae, et affligens ea altari Ecclesiae, ut incensum in illis fiat, id est orationis.
13.13
CAPP. III, IV. CAPUT XVII.
13.13
Virga autem Aaron, quae propter siccitatem floruit caro insinuatur Christi, quae mortificata revixit. Itaque virga post ariditatem virescens, Christus post mortem resurgens. Ipsum enim florem, ipsam virgam intelligimus; ut in virga potestas regnantis, et in flore pulchritudo monstretur. Unde alibi dicitur: Ego flos campi. Alii virgam hanc, quae sine nemore florem protulit, Mariam putant, quae sine coitu virili protulit Filium Dei; de qua scriptum est, Exiet virga de radice Jesse. Virga quoque Aaron doctrinam Christi potest significare: duodecim vero virgae, sectas mundialium. Alii autem dicunt quod per duodecim virgas duodecim prophetarum doctrina significatur. Et sicut in virga sua uniuscujusque nomen figuratum est, sic nomina prophetarum in suis libris et doctrinis.
13.14
CAPP. III, IV. CAPUT XVIII.
13.14
Mares tantum edent ex illo, ut masculi tantum intelligant mysteria: feminae vero, ut qui in femineis peccatis sunt, non desiderant sacramentum in Ecclesia, oblatione contenti, ut Apostolus dicit, Cibo et vestitu his contenti sumus. Post haec cinis vitulae rufae in holocaustum concremata, expiatio populo fuit.
13.15
CAPP. III, IV. CAPUT XIX.
13.15
Vitula rufa caro Salvatoris est, rosea sanguine passionis, aetatis integrae, quia perfectae aetatis passus est Christus. Quod non est impositum super illam jugum, ostendit quod caro Christi non est subjugata peccato. Quod extra castra ejecta est, astante Eleazaro sacerdote, significat quod Christus extra Hierusalem crucifixus est; et populus et sacerdotes in crucem Christi consenserunt. Et sicut immundi sunt qui offerunt vitulum, sic et qui crucifixerunt Christum, peccatores omnes habentur. Sicut autem immundus est qui colligit cinerem aspersionis, sic omnes mundi sunt qui Christi passionem in omnibus gentibus praedicaverunt, et doctrinam illius asperserunt. Lignum autem cedrinum et hysopum, crucem putamus et baptismum; per hysopum enim vasculum aspergebatur agni sanguine, qui solebant mundari, sicut nunc per baptismum mundantur fideles. Coccum autem bis tinctum, figuram sacri sanguinis habere non incongruum est, per quod peccatores abluimur. Bis tinctum, quia per illum corde et corpore mundamur. Per fidem autem crucis, et per sanctum lavacrum sanguinis Christi sacramento purgamur. Et sicut purgantur illi die tertia, sic et nos Christum resurrexisse die tertia credimus. Hujusmodi septimo die mundus, hoc est adveniente Spiritus sancti gratia septiformi. Moraliter autem, vacca rufa, cujus expiatio populi est, anima est, quae jugo peccati non gravatur, et in virum perfectum venit. Rufa autem dicitur quia quotidie pro Christo mortificatur martyrizando, et ad cujus exemplum etiam post mortem alii instruuntur, et sic offerri poterit in domo Dei. Haec quoque omnia quae Christo convenire praediximus, unicuique Christiano conveniunt, imitando Christum, qui jubetur tradere carnem suam sacerdoti, id est Christo: extra castra vitiorum et peccatorum et mundialium, in conspectu omnium credentium, vel virtutum bonarum. Et intingens digitum, id est, dum praedicat de sanguine Christi, implens opere: sanguine aspergens contra fores tabernaculi, id est contra sensus cordis sui, per fidem septiformis spiritus: ut comburat illam per ignem compunctionis, videntibus cunctis, id est credentibus. Tam pelle usque traditis. Tradat se integre passioni, imitando Dominum. Per pellem, utilitas litterae demonstratur; per carnes mandata carnalia, quae ad actualem vitam pertinent; per sanguinem, martyrium; per finum, integritas miserorum; per flammas, ignis Spiritus sancti. Aliter per pellem mortalitas ostenditur, per carnes vitia vel peccata carnalia; per sanguinem, fidem passionis demonstrat; per fimum, suspicationes malas de corpore Christi; per lignum cedrinum, fidem ligni crucis, vel opus sublime; per hysopum, humilitatem; per coccum bis tintcum, duplex martyrium, corporis et animae; per lotas vestes, opera munda; per vesperam, poenitentiam vel occisionem prosperitatis; per virum mundum, unumquemque sanctum; per cineres, exempla sanctorum. Sed quando haec ad Christum referuntur, per virum mundum, Joseph, qui corpus Christi potest intelligi; locum purissimum, Ecclesia; cadaver hominis occisi, id est peccatum. Septem diebus fuerit immundus, id est, donec impleverit poenitentiam. Ex aqua, id est ex baptismo, vel poenitentia, vel doctrina. Die tertia, id est in fide Trinitatis. Aqua autem, ut superius dictum est, vel lacrymas. Qui ingreditur tentorium, id est qui consentit peccato. Qui moritur, id est in doctrina illius qui ingreditur in tentorium, id est in ipsius doctrina. Universa vasa ejus polluta erunt, id est haeretici; universus populus septem diebus, id est donec poenitentiam egerit, et donec crediderit in doctrinam septiformis Spiritus. Subvertit operculum, id est unicordes; et ligatorium, id est unitatem fidei; si non habuerit operculum, id est, si peccata sine defensione. Si tetigerit quis in agro cadaver hominis occisi, id est, qui consenserit immundo peccato hominis occisi in peccato; sive ossa illius vel sepulcrum, id est opera illius vel exemplum.
13.16
CAPP. III, IV. CAPUT XX.
13.16
In morte Mariae prophetissae prophetae mortui designantur. In Moyse et Aaron legis et sacerdotii finis. Moysis autem petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ut populus videret, cujus nunc personam Moysi gerit, Christum cruci affigens, Dei virtutem esse, non credentibus dedit. Denique et Apostolus ait, Petra autem erat Christus. Bis autem petra percutitur, quia Christus ex linguis Judaeorum percussus, cum dixerunt, Crucifige, crucifige; et manibus militum, qui illum cruci affixerunt. Unde et Marcus ait, illum et quarta hora crucifixum, scilicet linguis Judaeorum: sexta vero hora, manibus militum crucifixus est. Postea Aaron moritur illo anno quo novus populus terram promissionis est intraturus. Desinente lege populus gentium intrat, et regnum coelorum violenter diripit. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro datum est, et quamvis lex eos qui illam implent ad sublimitatem lucit, tamen ista sublimitas non est trans fluenta Jordanis; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Denique Aaron plangitur, quia in lege descensus ad infernum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Hora autem lumen interpretatur. In lumine ergo defecit Aaron, quia coruscante Evangelio deficit lex. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem, et sub lege, et sub gratia, synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram moesta incumbit. Alii autem dicunt quod per Eleazarum, cui vestimenta patris data sunt, Christus signetur, qui novum induit. Hi et dicunt quia per petram moraliter potest unusquisque sanctus significari, qui a spirituali doctrina bis percutitur, id est corpore et anima, unde manant opera bona et animae.
13.17
CAPP. III, IV. CAPUT XXI.
13.17
Denique Chananaeus pugnavit contra Israel, et vincens ducit praedam. Et iterum ex voto pugnavit Israel, et vicit; per quod significatur quod nos Dei auxilio destitutos hostes facile vincant, si ad Dominum convertamur: potest fieri ut vincamus ubi victi sumus, et de hostibus triumphemus. Quod autem murmurantem populum serpentes invadunt, et serpentium vulnera elevato aeneo serpente salvantur, significat quod iniquus serpens quasi venena peccati infudit, cum Christum in cruce elevatum interioribus obtutibus semper aspiciunt. Et illi qui per fidem appropinquaverunt, fiunt. Et de hoc ipse dicit, Sicut exaltavit Moyses serpentem. Quod autem aeneus est, significat quod ille secundum carnem mortuus fuerit, sed divinitate aeternus sit. Aes quippe durabilius caeteris esse metallis solet. Quod autem Moyses istum serpentem posuit, non incongrue ostendit quod lex Christum prophetavit. Et sicut per: serpentem mors hominibus inducta est, ita hic per serpentem salus hominibus ostenditur. Corpus autem Christi et anima hanc utique substantiam Adam consecravit; sic et Evae Maria, ita et hic serpentem consecrasse dicitur. Moraliter quoque serpens, sanctorum intelligi potest in sublimitatem operum perfectorum sensus, ut etiam lex divinita ita ponit. Serpentes vero, vitia vel peccata; eremus, Ecclesiam significat: cui est puteus, id est baptismi. Principes qui hunc foderunt, prophetae et apostoli intelliguntur: in datore legis, id est in Christo; in baculum, id est testimoniis. Quod autem dicit, Ascendat puteus ascendat; Christum et populum illius significat optare baptismum crescere sine opera in doctrina. Denique, Seon rex Amorrhaeorum pugnavit contra Israel, et vicit Israel. Seon interpretatur tentatio oculorum; qui significat diabolum, qui se transfigurat in angelum lucis, et per haereses verisimilia mentitur. Hanc Amorrhaei habent legem, id est amaricantes, qui in amaritudine vitiorum conversantur, et resistunt veritatis doctoribus. Iste enim rex occiditur in unoquoque sancto, qui damnat similitudinem, et diligit veritatem. Og vero interpretatur conclusio; Basan, confusio. Hoc enim agit diabolus ut semper concludat viam quae ducit ad vitam. Conclusio enim praecedit ut rex, confusio subsequitur tanquam plebs; quia quos concludit ne credant in Christum, quomodo apparuerit confundatur.
13.18
CAPP. III, IV. CAPUT XXII.
13.18
Sequitur sermo de Balaam, qui cum exisset ad maledicendum populum Dei, toquentem asinam audivit. Quae est autem ista asina, nisi bruta gentilitas, quam Balaam, id est, unusquisque idololatres, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit perduxit? Sed ista angelum Dei vidit, quem homo videre non potuit, ut agnosceremus in posterum sub adventu angeli magni consilii, gentilem illam plebem mutata duritia naturae, et solutis linguis locuturam, ut quae erat subjecta perfidiae, in vocem fidei et confessionis erumperet. Angelus vero stans ante Balaam, et in tertia vice visus ab illo, significat Christum in tribus legibus stetisse, sed in tertia visum esse. Duae autem maceriae quae circumdant vineas, duas leges demonstrant, quibus animae vel Ecclesiae circumdantur. Alii autem dicunt per Balaam, qui vanus populus interpretatur, diabolum significari, qui asinam percussit, id est plagas super synagogas hominum dedit, donec Christus adveniret. Moraliter quoque hoc animal carnem nostram significat, quae flagello tacta, venientem Dominum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat; ita ut anxietatem spiritus perficere in hoc mundo cupientes, velut iter tendendi impediat, donec ei invisibilis qui sibi obviat innotescat. Unde per Petrum dicitur, Correctionem habuit suae vesaniae, subjugale mutum hominis voce respondit, vetuit prophetae insipientiam. Insanus quippe homo subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat, afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis domum idcirco Balaam non meruit, quia ad maledicendum pergens, vocem non mentem mutavit. Quis autem ille est Balaac, qui interpretatur elidens, et vult perdere populum Dei, nisi persecutores Ecclesiae, qui eam laedunt? et quis Balaam, qui populus vanus interpretatur, quem Balaac vocat ad maledicendum populum Dei, nisi haeretici et schismatici, qui inani doctrinae dediti exprobrare populum Dei conantur; et quantum illi maledicta et persecutiones movent, tantum sancti in virtutibus florent, et benedicti ac beati habentur? Sicut autem dedit Balaam consilium per quod deciperentur filii Israel, ita per consilium haereticorum enitentibus persecutionibus fidelium multi decipiuntur.
13.19
CAPP. III, IV. CAPUT XXIII, XXIV.
13.19
Per hujus etiam septem aras, quas cum immolationibus Domino constituit non susceptis, corda et corpora vel animae significari dicuntur, quae ideo sunt septeno numero, quia ad simulationem viri haeretici suum opus faciunt. Hae arae in monte erectae sunt, quia supra dicta tria superbia eriguntur. Qui autem in excelso fuerunt, ipsi humiliati sunt; et qui fuerunt in imo, exaltati sunt, ut dicitur, Qui se exaltaverit, humiliabitur, et reliqua. Posuit Deus verbum in ore Balaam, et reliqua, id est, benedictionem. Historialiter sensum aut confessionem fidei verae, more haereticorum, quae illis etiam in benedictionem, si eam servarent. Quod autem in parabolam dicit: Filius Seor, homo cujus obduratus est oculus, ostendit quod per speculum nunc videmus, ex parte prophetamus; vel certe quod exstasi intellexit mysterium. Quod vero cadens oculos habet apertos, hoc idem est quod supra, et dicit, Fluit aqua de stilla illius, ostendit quod ex Israel multus populus crescere. Sequitur: Illius erit in aquas multas. Aquae vero multi populi sunt, vel certe aqua, doctrina evangelica, quae de apostolis fluit, qui erant de semine Jacob. Quodque sequitur, Tolletur Agag rex ejus, prophetia est de Saul, qui eo quod parceret regi Agag, provocavit se iram Domini. Quodque dicitur, Videbo illum, sed non modo, et reliqua, quoque de populo convenit dici, eo quod futurum erat quod in regno David et Salomonis nimis gloriosus fuit. Tamen manifeste de Christo dicitur. Sequitur: Orietur stella ex Jacob, et virga consurget ex Israel, et reliqua. Dicitur quoque ab aliquibus quod Ecclesiam demonstrant, quae historialiter de populo locutus est. Ortam enim Ecclesiam demonstrant, quod dicit, Juxta fluvios; juxta doctrinas apostolorum potest intelligi, quasi cedri, id est sancti, pro celsitudine virtutum. Prope aquas, sic intelligendum est sicut de fluviis supra diximus, aqua enim de stilla fluens, doctrina vel baptismum intelligitur. Cujus semen erit in aquas multas, id est, in multos credentes. Similis rhinoceroti: haec est benedictio unicornis, quae pro magnitudine vel fortitudine unitati comparatur, quae etiam figuram Pauli apostoli tenere dicitur, qui cum una lege fuit, antequam venisset in Novum Testamentum. Filia in via, id est, sapientia, vel divinitas. Hostes ejus, id est sancti angeli, gentes, vitia vel daemones, vel haereticos ostendit. Quodque dicitur, Ossa eorum opera vel exercitia haereticorum ostenduntur. Sagittis, id est testimoniis; quando leo, ex parte Christi, vel ex persona populi dicitur; leaena vero, ex persona Ecclesiae, vel animae sanctae. Nullus audebat, id est haereticorum. Nuntii autem quos dicitur Balaac misisse ad Balaam, suggestiones diabolicas significant. Stella ex Jacob, id est Maria. Stella enim in coelo sita, et exit claritas ab illa; sic ex Maria claritas, id est Christus ortus est, unde Israel hoc de Christo pro fortitudine dicitur. Virga caro Christi intelligitur. Per stellam quoque ex Jacob, Ecclesia a Christo vel a populo primitivo potest significari; et per virgam populus Christianus. Haec quoque stella ex Jacob, animam a sancto significat; virga quoque haec intellectus sensum perfectum. Duces Moab, id est duces diaboli, vel vitia et peccata. Moab autem pater populi interpretatur. Filii quoque Seth, qui oppositus intelligitur, filios diaboli in hoc significant loco, qui malo oppositus est. Idumaea vero, id est sanguinea, Ecclesiam significat, quae Christi possessio est. Seyr, pilosus interpretatur, diabolum significat, cujus haereditas inimicis cadet. Israel vero sanctos qui dominantur, id est Christus, vel populus illius, vel sensus perfectus. Reliquiae civitatis, Ecclesias haereticorum. Amalech quoque, qui lambens interpretatur, diabolum significat, lambentem hominum peccata; cujus extrema perdentur, hoc est in adventu Christi. Cyneus quoque diabolum significat, vel populum totius mundi. Nidum tuum, id est pompam tuam. In superbia ejectus, id est, in peccatis. De stirpe Cain, id est de commedio. Assur capiat te, id est Christus, spiritualiter. Assur enim fortis vel vincens interpretatur, quod utrumque Christo convenit. Haec quoque supra dicta possunt convenire in figuram gentium, in fidem pervenientium. Quis victurus est: sed utinam unus esset, quando haec veniunt. Aliter quis victurus est, sic intelligendum quasi dixisset, pauci erunt, ut dictum est, Multi sunt vocati, vel quis victurus est, id est de hominibus Jesu tempore. Veniunt, id est, Romani veniunt de Italia: a facie solis, id est, sancti a facie Christi. Assyrii, id est, daemones. Ipsi peribunt, scilicet de carnali vita.
13.20
CAPP. III, IV. CAPUT XXV.
13.20
Deinde Phinees sacerdos iram Domini, non solum idololatriam, sed etiam omnem carnis affectum peremit; tum placatur Dominus, cum carnis vincitur desiderium.
13.21
CAPP. III, IV. CAPUT XXVI.
13.21
Post haec numeratur rursus populus, numerantur et Levitae: et interfectis primis carnibus, novus populus Dei censeatur, ut coelestem haereditatem percipiat. Porro quod sexcenta millia egressa de Aegypto numerantur, et ex ipsis duo tantum terram repromissionis ingressi; sic et in Evangelio scriptum est, Multi sunt vocati, pauci vero electi. Quod autem duo tantum ingrediuntur, ostendit ex utroque populo coelestem vitam adipisci: vel propter duas vitas, actionis et contemplationis. Dehinc quinque filiae Salphat, Dei judicio haereditatem accipiunt inter fratres suos, quia nec legis plebs ab Evangelii passione excluditur.
13.22
CAPP. III, IV. CAPUT XXVII.
13.22
Salphat quippe umbra fortitudinis interpretatur, quia in lege sub umbra occidentis litterae fortitudo spiritualis sacramenti latuit.