Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
17.1
CAPP. VII-XIII.
17.1
Cum vero ad Abraham Dominus de futuro loqueretur, non septem gentes, sed decem dinumerat, quarum terram semen illius possideret: qui numerus adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, haereticorum errore, verissime adimpletur: quibus donec intellectu Aegyptum commemorat, multitu subjacet.
17.2
Si autem quis egressus de Aegypto, ad eremum perveniat, spirituali trium dierum itinere, de impugnatione gentium liberabitur: quae septem principalia vitia figurant, quae per Dei gratiam unusquisque miles vincit. Quod vero numeri majores esse dicuntur, haec ratio est, quia plura vitia quam virtutes. Quod dicitur, Non ibis cum eis, id est in adorando idola, intelligendum est. Scissusque fortis, id est itinere Jordanis, sive in pugnis. Auferat Dominus a te, id est plenitudinem hanc, et infirmitates pessimas, id est decem plagas Aegypti. Non parcet illis oculus tuus, et reliqua. In hoc illorum cupiditati praecavet. Nolite metuere, quia timor imperfectorum est. Non parcet oculus tuus: id est, diis illorum, id est, cupiditas tua vitiis illorum. Crabrones, id est mali mores illorum. Deus magnus ad libandum, et terribilis in vindicta. Quod vero dicit, De gentibus non delendis, pariter ne forte bestia multiplicarentur contra illos: cavendum nobis esse ostendit, ne forte expulsis peccatis a carne nostra, et repente superatis, accedant contra nos bestiae spirituales, hoc est jactantia, vel superbia, vel certe vana gloria, quae surrexerint majori labore exstirpabuntur quam carnalia vitia. Loth enim et in monte positus concubitu nefario pollutus est, qui in Sodomis habitans se continuit, ut non peccaret. Ac per hoc quodcunque vitium expulerimus, statim loco illius plantetur virtus: ne forte repulsus spiritus, iterum revertens inveniat domum nostram vacantem. Dispe, id est genus viperarum, quod haereticorum tenet figuram, qui Trinitatem blasphemans, quod sub juramento pollicitus est. Jurat Dominus per seipsum, quia non habet alium altiorem, per quem juret. En Domini Dei tui coelum est, ac si diceret, habet Dominus potestatem, si pluat coelum, an non super nos. Et coelum coeli, id est stellae: aliter per coelum angeli intelliguntur. Coelum vero coeli, animae sanctorum, ut est. Stella enim a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum, vel historia et sensus, et terra, id est fructus terrae, vel corpus et anima, et omnia quae in eis sunt, id est Adam cum suo genere.
17.3
Deus magnus, id est in Aegypto.
17.4
Et potens, id est in mari.
17.5
Terribilis, contra Amalech.
17.6
Qui personas non accipit, vituperavit hic plebem, qui personas acciperet.
17.7
Ipse est laus tua, id est, ut ipsum laudes.
17.8
Mare Rubrum, propter limum rubicundum dicitur.
17.9
Pones benedictiones super montem. Haec sententia respicit ad locum ubi dicitur: Testes invoco coelum et terram, sed duo montes in testimonium proferantur. Ac si diceret: Habebitis benedictiones super vos, si legem Domini custodieritis, et maledictiones, si non custodieritis. Aliter benedictio super montes ad Israel pertinet, maledictio vero ad Chananaeos. Hi quoque montes in terra repromissionis esse dicuntur, et alii nominibus nominari, id est, Libanus in parte Aquilonis, et Libanus minor in dextra parte ejusdem terrae. Sed ab aliis dicitur, quod hi montes non tam historialiter fuissent quam ad testificationem benedictionis et maledictionis dicuntur. Mystice autem hi duo montes pro duabus legibus possunt accipi. Gebal pro veteri, qui vindictam commisit. Gazarim pro novo, qui indulgentiam docuit. Possunt etiam hi montes summitatem perfectorum et superbiam impiorum demonstrare, vel quod in fine dicitur vitae: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum est vobis, et reliqua. Et: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Aliter Gebal pro maledictione, pro parte carnis ponitur, sicut et Paulus apostolus ait: Scio quod non est bonum in carne mea. Gazarim cum benedictione, pro anima in illo loco. id est, in Silo.
17.10
In hac sententia praecavet, quod si unusquisque in domo sua immolaret, idola fecissent, filios et filias comburentes igni. Non quod hoc Aegyptii fecissent, sed Chananaei obrutum negabitur, id est sensus testimoniis. Egressi sunt filii Eliab, id est filii iniqui, vel filii peccatorum.
17.1
CAPP. VII-XIII. CAPUT XIV.
17.1
Non facies calvitium super mortuum. Hoc historialiter manifestum est. Spiritualiter potest intelligi quod dicit, ne radatis mortales voluntate causa diaboli vel haeretici, quod in duas partes ungulas findunt, id est, qui credit duas leges, sed divinam dilectionem non implent, aut actualem aut theoricam vitam, vel Incarnationem et divinitatem, et ruminat in opere. Comedetis, id est credendo, de his quae ruminant, et ungulam findunt, id est de his qui quod credunt corde, opere non differunt. Pinnulas, id est, mandata legis; et squammas, id est cogitationes multas; omnes mundas, id est sanctos, qui ideo aves dicuntur, quia cogitationibus et operibus mundis ad superna volant. Aves immundae, haereticos significant. Juxta genus suum, id est si acciderit aliquid quod illi simile sit in forma, non prohibetur nisi de genere illorum. Omnes autem aves immundae quas diximus, diversa genera haereticorum significant. Quod vestis Israel in eremo nulla vetustate defecit, potest figurare futuram incorruptibilitatem corporum, ubi illa quae corruptibilia sunt sine corruptione permanebunt. Quod vero dicitur: Non coques haedum in lacte matris suae, ostendit quod quem haedus significat non est coquendus in lacte matris suae, id est, non purgandus mediocribus Ecclesiae disciplinis, sed austerioribus praeceptis illius peccata purganda sunt, ut qui per lasciviae blandimenta se perdidit fortiori disciplina se redimat, ut caeteri videntes timeant. Per decimam partem quam Dominus a populo postulat significantur decem sensus, quos unusquisque nostrum reddere debet Domino. Anno tertio aliam decimam separabis. Postulatio autem anno tertio, ostendit Dominum praevidentem bella illis. Futura enim in terra repromissionis anno tertio dixit: Usquequo eorum vineae creverunt? Vel pro tribus annis, quibus, ut dixerunt, fuerunt tribus Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse in terra repromissionis in pugnis magnis. Separabis mihi aliam decimam, id est sacerdotibus, ac si per hoc sacerdotibus diceret.
17.2.1
CAPP. VII-XIII. CAPUT XV.
17.2.1
Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus. Per fratrem sensus intelligitur. Hebraeus transiens interpretatur. Hebraea, id est anima uniuscujusque perfecti de gentilitate, ad baptismum transiens.
17.2.2
Per septem annos, quibus servire praecipitur, acti vae vitae perfectio designatur.
17.2.3
Per septimum annum, quo dimittitur, activa vita exprimitur.
17.2.4
Sicque auris illius subula perforatur, dum mens subtilitate timoris percutitur.
17.2.5
Aliter sex anni sex aetates mundi significant. Septimus vero annus diem judicii designat: subula sapientiam, qua auris, id est sensus, perforatur. Janua, id est fides domus tuae, id est Ecclesiae. Primogenitus opus perfectum significat. Quod autem dicit: Quidquid masculinum, ostenditur quod non debemus opus molle Deo offerre. Sexus quoque masculus sensum perfectum indicat. Quod autem dicit: Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium tuarum, ostendit quod si quid robustum incipimus exercere, et hoc significatur in primogenito bovis; vel cum vita nostra aliquid innocuum inchoat, dignum est ut humanis oculis, quasi subducto vellere non ostendatur. Hoc enim significatur per hoc quod dicitur: Non tondebis primogenita ovium. Caecus populum gentilem significare potest, qui potuisset viam salutis intrare, si vidisset. Claudus vero dicitur qui non implet utramque dilectionem; qui videt quidem viam, sed non ambulat in ea. Potest quoque claudus populum Judaicum significare, credentem tantum litteram, et non sensum. Quasi capra, id est Ecclesia; et cervo, id est apostolorum populo. Sanguinem illorum non comedas, sed effundas in terram. Per hoc indicatur nos oportere magnopere de meritis interpretari, sed in judicium Ecclesiae effundere. Observabis mensem, id est jejunium.