Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarii in Pentateuchum
BedaPent 18 · 8461-coinpeMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8461 Coinpe
18.1
CAPP. XVI-XVIII.
18.1
Solemnitatem quoque tabernaculorum, id est mense Septembris. In solemnitate Azymorum, id est Pascha. Hebdomadarum, id est quinquagesima. Quod vero dicitur: Non plantabis lucum, neque omnem arborem juxta altare Domini Dei tui, significat quod circa dominicam fidem nihil in verbis infructuosis, nihil audientiae saecularis, nihil illecebrosum debemus componere. Hoc enim significant ligna nemorosa sine ullo fructu. Sed sola pietate veritatis scientiam praedicationis teneamus. Illud autem quod dicitur: Prophetam de gente tua, sicut me, suscitabit Deus, quanquam juxta historiam de Josue dici potest, tamen de Christo manifesta prophetia est, qui verus propheta de gente Israel ortus est. Et sicut Moyses dispensator erat veteris Testamenti, ita et Christus novi. Denique in Evangelio Dominus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, de me enim ille scripit. Quodque dicit, Sicut me, secundum carnem, et non secundum divinitatem intelligendum est. Quod autem promittit Dominus ultionem in illos qui verba prophetae, id est Christi, audire nollent, comminatio est, plebisque Christi verba. Hic est autem verus Propheta, de quo dicitur: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua.
18.1
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XIX.
18.1
De illo qui cum amico suo simpliciter vadit in silvam ad ligna cedrina, et reliqua. Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta convertimur. Et simpliciter cum delinquentium vitia sua intentione referamus. Sed securis manus figit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrum quoque de manubrio prosilit, cum de correctione sermo durior excedit. Et unicum percutit, qui auditorem suum prolata contumelia a spirituali dilectione interficit. Correpti namque mens ad odium proruit, si huic immoderata increpatio plus quam debuit adjicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una illarum defensus vivat, quasi ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur. Reus perpetrati homicidii non tenetur, quem invenerit, non occidit. Quia cum districtus judex venerit, qui se nobis per naturae consortium junxit, ab illo procul dubio culpae reatum non expetet quem sub illius venia spes, fides, charitas, abscondit. Sequitur: Non stabit testimonium unius contra aliquem, sed in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Licet historialiter observandum est, tamen contra quoslibet impios vel haereticos agimus sanctas Scripturas in dubium vocari. Sensus quippe nostri attestatio sine his testibus non habet fidem. Adhibet duos testes, scilicet Vetus et Novum; adhibe etiam quatuor Evangelia, prophetas, apostolum, sicque stabit omne verbum. Addet res alias in terra repromissa, id est credulitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In terra Ecclesiae post baptismum stabit sacerdos, id est lex vel Christus, vel unusquisque doctor perfectus, confirmans non contra haereticos, daemones, vel vitia; duces vero prophetae, vel apostoli, intelliguntur.
18.2
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XX.
18.2
Ejiciuntur ex praelio qui novam domum aedificaverunt, simul qui vineam plantaverunt, aut qui uxorem desponderunt, quia non potest divinae militiae servire, qui servit negotiis saecularibus. Homo quoque formidolosus et pavidus projicietur e pugna, ne pavere faciat corda fratrum suorum. Non potest arripere spiritualis militiae pugnam, quia adhuc terrenis operibus timet, ne forte alios ab evangelica perfectione suo exemplo revocet. Tales enim non possunt bella praeliare. Si quando accesseris ad oppugnandam civitatem, id est corporis in aqua civitate haeretici, vel vitia. Offeres illi primum pacem, id est Christum ad credendum. Si receperit usque portas, id est fidei vel poenitentiae, et serviet tibi, percuties, id est in poenitentia vel vindicta. Generis masculini, id est qui sunt superbi. Absque mulieribus, absque jumentis, et non succides arbores, id est sanctos quibus vesci potest, id est praeceptis, absque animabus et mollibus sensibus et simplicibus; nec saecularibus devastare debes, id est poenitentes.
18.3.1
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XXI.
18.3.1
Quando inventum fuerit hominis cadaver, et reliqua. Hoc ad cadaver Adam cum suo genere potest demonstrari; cujus caedis reus ignoratur, id est diabolus ab hominibus in parte bona. Majores natu et judices, et prophetae et apostoli intelliguntur. Locus autem cadaveris Adae paradisus, civitas civitatum Judae. Vitula est caro Christi, quae jugum peccati non traxit, nec terram scidit vomere, id est nata sine viri coitu. Et educunt illam in vallem asperam atque saxosam, id est Judaei ad humilem crucis passionem asperam, mundi peccatis et tentationibus saxosam. Vallis enim animarum humilitatem significare potest, quae est aspera contra diabolum, quae nunquam arata est, id est a doctoribus cultro et vomere veteris et novi Testamenti. Quod autem dicit, In illa cervice vitulae, praedicationem Incarnationis ostendit. Accedentque sacerdotes, id est filii Levi, vel apostoli; vel in mundum, id est sanguis; lavabunt manus suas, id est opera per fidem Incarnationis, et dicent: Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, quasi dicerent: Non apostoli, neque sancti effuderunt sanguinem Christi. Et auferatur ab illis sanguis reatus. Sanguis Christi pro mundo effusus est. Tu autem alienus eris ab innocentis cruore, id est non apostoli pro mundo passi sunt. Sequitur: Si exieris ad bellum contra inimicos tuos, et tradiderit Dominus in manus tuas, captivos quoque duxerit, et videbis in numero illorum mulierem pulchram, et reliqua. Dicunt Judaei, qui hanc historiam servant, quid rationis habet mulierem decalvari, et ejus ungulas abscindi? Mos autem, si mulierem pulchram, id est animam quae a Deo pulchra creata est, in gentili conversatione invenimus, et sociari illam voluerimus corpori Christi, deposito idololatriae cultu, induatur lugubribus poenitentiae indumentis. Defleat patrem et matrem, hoc est, memoriam hujus mundi, et gentilitatis illecebras carnales, deinde verbi Dei vocabulo omne peccatum infidelitatis illius, quod mortuum et inane est, radetur. Hi sunt enim capilli et ungulae mulieris, atque demum per lavacrum baptismi purificata conjungitur sanctis. Cum nihil superfluum in capite vel manibus habuerit, id est cum neque sensibus, neque actu immundum aliquid gerit. Unus autem mensis, quo pacto duci jubet illam in uxorem, fidem et opus significantem. Ternario autem numero fides ostenditur, denario opus legis, per fidem et opus legis anima Deo recte sociatur. Alii hanc mulierem pulchram facie, rationabilem aliquam disciplinam significare putant, quae sapienter dicta invenitur apud gentiles, quasi a nobis sit reperta. Oportet de ea primum auferre omnem superstitionis immunditiam, et sic illam in studio veritatis assumere. Nulla enim apud gentiles sapientia est, cui immunditia aliqua vel superstitio non sit admista.
18.3.2
Si habuerit homo duas uxores, usque, non poterit facere filium dilectae, et reliqua. In hoc Christus cum duabus Ecclesiis potest intelligi, qui non profert filium dilectae, id est populum Ecclesiae gentium, populum Synagogae in divisionem substantiae, hoc est, in mandatis legis, a populo enim Synagogae, hoc est, a primitiva Ecclesia principium est.
18.3.3
Quando peccaverit homo, usque, sed in eadem sepelietur. Hic homo unusquisque baptizatus potest intelligi, qui si peccaverit, debet judicari morti, id est in vindicta, vel poenitentia. Citius cadaver non debet permanere in patibulo, id est in peccato. Sed sepelietur eadem die, id est in novo per poenitentiam. Contaminabis terrae fetore, id est terra cordis; fetore, id est peccata.
18.4.1
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XXII.
18.4.1
Non videbis bovem, usque, de omisso fratris tui: hoc doctori dicitur. Spiritualiter bos jugum legis sustinentem demonstrat; ovis, innocentem; asinus, populum gentium. Vestimenta autem opera sunt. Christus autem frater est, ad quem haec omnia per doctrinam boni doctoris dicuntur. Quod autem dicit: Non induatur veste virili, ostendit illud quod Apostolus ait: Non permitto mulieri docere in Ecclesia. Neque enim sacerdotium, neque doctrina feminis, nec in Ecclesia conceditur; sed nec vir debet indui veste feminea. Quod enim vir est, et principatum gerit Ecclesiae, nec debet aliquid femineum vel molle in sua doctrina habere.
18.4.2
Si ambulans, usque, et longo vivas tempore. Via hunc mundum demonstrat, arbor superbiam, terra carnalia desideria, nidus conversationem, mater uniuscujusque carnem hominis incumbentem in peccato, longum tempus, futurum saeculum. Cum aedificaverit domum novum, id est animam vel Ecclesiam; faciens murum, id est fidei; non effundatur sanguis, id est bonum naturale a diabolo vel haeretico, id est Ecclesia tua, vel anima tua. Non seres vineam tuam, id est doctrinam Spiritus sancti, ac si diceret: Non facies bona et mala simul fieri. Quod autem: Non arabis in bove simul et asino, significat duos populos. In bovis enim nomine populus sub jugo legis accipitur, in asino autem populus gentium pertinens usque Evangelium. In bove autem simul et asino arat, qui sic Evangelium recipit, vel Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserunt, caeremonias non relinquat. Item in bove bene operantium vita signatur, in asino stultorum vecordia. Ergo in bove simul et asino non arabis, fatuum sapienti in praedicatione non socies, quia non possunt aequaliter enuntiare verbum Dei. Sequitur: Non indues vestem ex lana linoque contextam. Per lanam simplicitas, per linum sublimitas designatur. Vestis quae ex lana et lino contexitur, linum interius celat, in superficie lanam ostendit. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui sub locutione innocentiae intus sublimitatem celat malitiae. Funiculos in fimbriis facies, id est, mandata legis exemplis apostolorum. Per quatuor angulos pallii tui, id est, per credulitatem quatuor librorum fidei. Insuper, Centum siclis argenti, id est, integritas poenarum; ut fornicaretur in domo patris sui, id est in Ecclesia sanctorum. Si dormierit cum uxore alterius, id est haereticus cum Ecclesia, quae Christi uxor dicitur: sive sensus malus cum anima, quae boni doctoris est.
18.4.3
Utrique moriuntur, id est in vindicta vel poenitentia. Si puellam virginem, id est Ecclesiam despondentem Christo suam virginitatem. Et invenerit illam aliquis, id est Judaeus, vel haereticus, sive peccator. Ad portam civitatis, id est ad finem Ecclesiae. Et lapidibus obruentur, id est in vindicta, sive testimoniis in poenitentia. Quia non clamavit, id est consensit. Ager autem Evangelii doctrinam significat; quae sequuntur pene juxta hunc ordinem accipienda sunt. Clamavit et nullus adfuit, id est usque ad adventum Christi. Per hominem qui accepit uxorem fratris sui, diabolus vel haereticus ostenditur, accipiens Ecclesiam fratris sui, id est Christi, ne revelaverit operimentum illius fidelitatem.
18.5
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XXIII.
18.5
Quod autem dicit, Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro Ecclesiam Dei, ostendit quod omnes qui molliter vivunt, nec exercent opus virile, non possunt permanere in numero sanctorum, sive congregatione. Qui autem de scorto natus est usque ad decimam generationem, prohibetur intrare in Ecclesiam. Qui enim de carnali vita, vel de gentilitate venit ad Ecclesiam, tunc recipiendus est, cum praecepta legis spiritualiter servaverit, quod significat denarius numerus. Quod vero Ammonites et Moabites non permittuntur in aeternum intrare in Ecclesiam, significat ab Ecclesia haereticos semper esse repellendos. Haereticum autem, inquit, hominem post unam et alteram correptionem devita. Sequitur: Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium. Per Aegyptium et Idumaeum significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes ad Aegyptiam terram, id est, pristinam conversationem mundi et concupiscentiam declinemus; tamen dum hujus mundi necessitatibus subditur, quod Aegyptiam nationem nequaquam exstinguimus, licet ab ipsa quadam discretione separemur, non de superfluis cogitantes, sed simus, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti. Quod autem dicitur, Qui nati fuerint ex illis tertia generatione, intrabunt in Ecclesiam Domini, significat quod tunc saecularis quisque potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte crediderit in Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, vel cum Spe, Fide, Charitate, sit ornatus. Sequitur: Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, et reliqua. Nocturnum somnium tentatio occulta, per quam cogitatio tenebrosa turpe aliquid corde concepit, quod tamen opere non expletur. Pollutum quippe extra castra exire, est, turpi impugnatione laborantem sese ex comparatione continentium despicere; qui ad vesperum aqua lavatur, cum defectum suum despiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatione accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia post tentationis ardorem necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Ergo post occumbentem solem ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur. Praeterea jubetur ut cum egrederetur quis ad requisita naturae, et reliqua. Naturae enim corruptibili pondere gravatae mentes nostrae quaedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamine rumpunt; sed portare in balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentia et dolore confodiat, et hoc quod a nobis fetidum erupit abscondat. Egesta humo operies, id est, ut obscuret peccatum suum poenitentiae opere. Non tradas servum domino suo. Hoc doctori dicitur, ut cum servum diabolo, quem a servitute peccati non converterit. Non contristes eum, id est, in desperatione, sive in poenitentia. Non meretrix erit, id est anima; nec scortator, id est diabolus, qui genuit haereticum. Prostibuli, id est animae. Nec pretium carnis, id est, ut dicitur, Non dabis sanctum canibus; aliter hoc significat quod non debemus eleemosynam immolare pro peccato. Nec fenerabis fruges, id est legis; sed alieno, id est gentili populo. Ingressus vineam proximi tui, id est legem Christi. Comede uvas, id est, crede incarnationem Christi. Foras autem, id est extra Ecclesiam. Si intraveris in segetem amici tui, id est in ordine mandatorum, sive in lege Christi. Frange spicas, et manu contere, id est litteram legis exemplo fidei tuae. Falce non metas, id est non excedas cum sensu complendo.
18.6
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XXIV.
18.6
Si acceperit homo uxorem, et reliqua, usque, Rejicere eam. Hic homo Christum significat, uxor Synagogam Judaeorum, quae Christum non invenit persequendo, et ad crucem trahendo. Liber autem repudii, id est Evangelium. Manus autem illius, id est opera infidelitatis Domus Ecclesia est, sive regnum coelorum. Alter maritus, Apostolum, cujusque domus ecclesiam significat. Vel si mortuus fuerit, in adjutorio peccatoribus. Non poterit prior maritus, id est Christus Synagogam, quia impoenitens est. Nec peccare facies terram, id est, corpus vel Ecclesiam. Cum acceperit homo uxorem, id est animam suam. Non procedat ad bella, id est, contra persecutiones daemoniorum. Ut in uno anno, et reliqua, id est, poenitentia. Non accipias loco pignoris superiorem et inferiorem molam. Accipere aliquando dicimus auferre. Unde aves illae rapaces accipitres vocantur. Pignus vero debitoris est peccatorum confessio. A debitore autem pignus accipitur, cum a peccatore confessio peccati tenetur. Superior autem et inferior mola, spes et timor. Spes enim ad alta subvehit; timor, quod inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario conjunguntur, ut una sine altera inutilis habeatur. In pectore itaque incessanter debent spes et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non et justitiam pertimescat. Frustra quoque justitiam metuit, si non etiam in misericordia confidit. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibentur, quia qui praedicat praedicator, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe, in solo illum timore derelinquat. Tollit enim superiorem molam, si flent peccatum dicat, Non habebis veniam de commissis Tollit inferiorem, si dicat peccanti, Age mala adhuc quia magna est misericordia Domini. Non negabis mercedem, hoc apostolorum populo dicitur. Indigenis, id est, populo fratris tui, qui sunt apostoli. Sive advenae, id est gentiles populi. Non auferas, usque ad, vestimentum viduae, id est fidem minimae, quae est vidua mortua diabolo.
18.7.1
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XXV.
18.7.1
Quadragenarius autem numerus flagellorum, quo delinquentes argui jussit, ostendit quadragenarium numerum, in quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa, sub Decalogo legis currit.
18.7.2
Quadragenario autem numero delinquente caedimus, si in hoc tempore poenitentiae vulneribus flagellemur. Si enim peccatis caedimur, illic sine peccatis invenimur. Sequitur: Non alligabis os bovis triturantis in area fruges tuas. Quod bene significat illud quod Apostolus ait: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Scriptum est enim, Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus cura est Deo? In bovis sane nomine vita uniuscujusque doctoris exprimitur. Vult ergo Scriptura doctoris praeparari carnalia, a quibus spiritualia consequantur auditores. Ipsi sunt enim boves terentes et separantes in area, id est in Ecclesia, paleas frugesque. Sequitur: Quando fratres habitaverint simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, etc. Quid aliud in figura demonstrat, nisi quod unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, et quod suscitatum fuerit, illius nomen accipiat. Hoc denique intelligens Apostolus, ait: Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Tanquam diceret: Defuncto fratre vos genui: Christiani vocamini, non Paulini. At qui electus Ecclesia ministerium renuit Evangelii, ab ipsa Ecclesia merito contemnitur. Hoc autem quod in faciem ejus jubetur expuere mulier, non sine signo opprobrii fuit. Calceamenta enim unius pedis exuit, ne sit de numero illorum de quibus Apostolus dicit: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut si possit Ecclesiae prodesse, non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat quod credidit satis esse consultum, curam vero aliorum refugit, quasi unius pedis calceamentum de area mittit. Si habuerint inter se viri jurgium, usque, abscindes manum illius. Per hos duos viros doctor perfectus et imperfectus potest intelligi, et per uxorem, haereticorum ecclesia, quae vult haereticum liberare de manu doctoris perfecti, mittens opus haereseos ad opus perfectum boni doctoris: cujus ecclesiae opus abscindendum est. Sequitur: Non habebis in siclo diversa pondera. Per quod nobis praecipitur, in Domino conscientiae nostrae non sint mensurae duplices; id est, ne nos molliter viventes, caeteris graviora praecepta impendamus, et humeris hominum onera gravia, quae digito nolimus attingere, imponamus.
18.8
CAPP. XVI-XVIII. CAPUT XXVII.
18.8
Quod vero praecipitur, ut, Jordane transmisso, ingentes lapides erigantur, in quibus legis verba scribantur figurat, quia fidelis plebs per baptismum terram Ecclesiae possidet, debet constituere sacerdotes et magistros, qui conversatione magni et praeclari habentur, qui verba legis et divinam Scripturam custodiant. Labia enim, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam. Quod autem calce figurantur, significat quod omnibus malis actibus doctores debent in virtutibus clarescere. In duobus autem montibus Gazarim et Gebal, in quibus benedictiones et maledictiones inferuntur, utrumque Testamentum significare potest, quia populus sub lege positus, sub maledicto tenebatur. Quod scriptum est: Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec illos opere facit. Denique Judaei, traditiones Pharisaicas observantes, mandata legis contempserunt. In Novo autem Testamento gratiae benedictio in populum Christianum redundavit, quo Christus elevans manum, et benedixit apostolos. Utrumque Testamentum Moysen, quia utrumque intellectum habet. Quem Judaei non intelligentes, sub occidente eos littera vivunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note