Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
2.1
CAPITA V--VIII.
2.1
Hic est liber, usque Adam. Hoc significat dictionem evangelistae, dicentis: Liber generationis Jesu Christi apparuit, etc. Hoc verbum proprie de Deo et angelo sive diabolo dicitur: et genuit, usque suam, id est quia Adam ad imaginem et similitudinem Dei factus est, homines autem ad similitudinem Adae facti sunt.
2.2
Vocavitque nomen illius Seth. In hoc ostenditur quod spiritus scientiae et prophetiae invocatione filiorum suorum non sit raptus ab Adam.
2.3
Per annos Adam 939 virtutes et tres leges significantur, vel spes, fides, charitas, vel tempus aetatis Christi. Per hanc genealogiam significatur generans sanctos doctores, qui et ipsi alios generant. Quod autem anni filiorum Adam decrescunt, significat quod minuendi essent anni generis post se.
2.4
Et ambulavit Enoch cum Domino. Id est, in conversatione; ambulavitque cum Domino, id est in ascensione, figuram Christi tenens.
2.5
Et vocavit nomen illius Noe. In hac invocatione praescientia est Lamech, dicentis: Iste nos consolatur, usque manuum nostrarum Noe interpretatur consolatio vel consolator, quia homines in diebus Noe consolati sunt, dum a peccato exstincti sunt in diluvio. Alter Noe requies interpretatur, quia requiem in arca omnibus animantibus praestitit. Noe requies interpretatur, quia in illius tempore omnia alimenta requieverunt per diluvium, et ideo requies. Quod autem dicit, Erunt dies illorum centum viginti annorum, hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendum poenitentiam, non constitutum tempus humanae vitae. Arca autem, quantum ex his quae distribuuntur apparet, quatuor angulis, ex uno consurgens, eisdem paulatim usque ad summum in angustum attractis, in spatium unius cubiti fuit collecta. Sic enim refertur quod in fundamentis illius trecenti cubiti in longitudine, in latitudine vero quinquaginta sunt positi, triginta autem in altitudine, sed collecta in cacumen angustum, ita ut cubitum sit latitudinis et longitudinis illius. Habitationes autem in illa ad hoc factae videntur ut per singulas mansiones diversa animalium vel bestiarum genera facilius secerni possent. Tradunt autem Hebraei quod Moyses, qui, ut de illo Scriptura dicit, omni sapientia Aegyptiorum eruditus fuit, secundum autem geometriam, quam praecipue Aegyptii colunt, cubitorum numerum in hoc loco posuit. Apud geometras enim, secundum illam rationem quae apud illos virtus vocatur, ex solido et ex quadrato, vel in sex cubitos unum deputatur. Noe autem per omnia significat Christum. Noe autem requies interpretatur. Et Dominus dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Noe solus justus, Christus solus sine peccato est. Cui septem animae homines donantur, id est perfecti homines, per septiformem gratiam. Noe per aquam et lignum liberat suos, Christus per crucem et baptismum liberat Christianos. Arca construitur de lignis non putrescentibus, Ecclesia instruitur hominibus in sempiternum victuris. Arca enim ista Ecclesiam significat, quae natat in fluctibus mundi hujus. Quod autem dicitur esse de lignis quadratis, stabilitatem vitae justorum significat. Intus et foris, id est sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, nunquam dissolvantur. Confertur sane populus hic qui salvatur in Ecclesia illis hominibus sive animalibus qui salvati sunt in arca. Quorum quia non unum est omnium meritum non unam habent in arca mansionem. Licet enim in Ecclesia omnes intra unam fidem continentur, atque uno baptismate diluantur, non tamen idem omnibus profectus est. De quibus dicitur: Homines et jumenta salvabis, Domine. Multitudo irrationabilium jumentorum, vel etiam bestiarum, in inferioribus locis habetur. Hi autem qui per rationabilem scientiam vivunt, qui sunt valde pauci. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Non conveniunt in Noe verba Lamech patris sui, dicentis: Iste consolatur ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus; sed in Christum conveniunt verba haec. Quod autem trecentorum cubitorum erat longitudo arcae, centenarium numerum significat esse perfectum et plenum. Et sicut in Evangelio legimus, ubi dicit: Quia habens quis centum oves, ex quibus cum periisset una, relictis nonaginta novem in montibus, descendit quaerere illam quae perierat. Hic vero centenarius totius creaturae rationabilis numerus, quando non ex semetipso subsistit, sed ex trinitate, descendit, et longitudinem vitae, hoc est immortalitatis gratiam, ex Patre per Filium et Spiritum sanctum suscepit. Idcirco ponitur triplicatus, ut qui per ignorantiam ex centenario numero lapsi sumus, per agnitionem trinitatis restituamur in trecentos. Latitudo quinquagenarium numerum tenet, qui numerus remissioni et indulgentiae consecratus est. Secundum legem enim quinquagesimo anno remissio fuit. Spiritualiter ergo Noe Christus in carne sua, id est in Ecclesia sua, hunc quinquagenarium numerum collocavit. Nisi enim remissionem peccatorum donasset credentibus, non fuisset per orbem terrarum Ecclesiae latitudo diffusa. Triginta autem altitudinis numerus simile ut CCC continet sacramentum. Quod autem ibi centeni, hoc hic deni tertio multiplicati faciunt. Ad unum autem totius constructionis numerum summa vocatur, quia unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus, et una Ecclesiae fides, et unum baptisma. Multa de his per otium in Scripturis invenies. Triginta annorum Joseph educitur de carcere. Triginta annorum refertur Jesus, cum venit ad baptismum. Quinquagesimum diem et festum in novarum frugum consecratione reperimus, et de Madianitarum spoliis Domino quinquagesima pars debebatur. Cum trecentis viris Abraham vicit Sodomitas, et Gedeon cum trecentis viris lingua aquam lambentibus superat. Quod autem additur, Illi fuit a latere, sacramentum remissionis peccatorum est, quod de Christi latere emanavit. Quod juxta Septuaginta interiora arcae bicamerata aut tricamerata distinguuntur, quia Ecclesia congregat multitudinem bipartitam, propter circumcisionem et praeputium. Aut tripartitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est universus orbis. Quod autem septena sunt munda, et bina immunda animalia inveniuntur, non quia pauciores mali sunt quam boni, sed quia servant unitatem Spiritus septiformis, mali autem in binario numero ad schismata faciles distribuuntur. Quod autem octavus ipse Noe, quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octava die post sabbatum resurrexit. Praeter arcam vero nulla caro salvatur, quia praeter Ecclesiae unitatem aqua baptismi, quamvis eadem sit, non solum non valet, sed etiam valet ad perniciem. Quadraginta autem dies et quadraginta noctes, in quibus diluvium pluit, decem praecepta evangelico numero sociata demonstrat. Quod autem quindecim cubitis supercrevit aqua, excedens altitudinem montium; sacramento enim quietis et resurrectionis transcendit Ecclesia altitudinem. Per singulos autem numeros qui hic positi sunt potest unusquisque advertere sacramentum. Quod autem de corvo dicitur, quod non est reversus ad Noe, aut aquis utique interemptus est, aut alicui mortuo cadaveri supernatanti injectus, significat homines in immunditia cupiditatis teterrimos, ad illa quae foris sunt in hoc mundo intentos. Quod columba missa, non inventa requie reversa est, ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. Quod autem olivae fructuosum surculum retulit, significat nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si illis pinguedo non defuerit charitatis, posteriori tempore in ore columbae, tanquam osculo pacis, ad unitatem posse perduci. Quod autem post alios septem dies dimissa, non est reversa, significat finem saeculi, quando erit requies non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociantur, quandiu videbitur quod de Christi latere manavit: sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri, et ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis ministris corporalibus egeamus. Cur sexcentesimo et uno anno vitae Noe, id est peractis sexcentis annis, aperitur arcae tectum? Finita quippe sexta mundi aetate revelabitur absconditum sacramentum atque promissum. Cur vicesimo et septimo die secundi mensis dicitur sicca terra, tanquam finita esset jam baptizandi necessitas, in numero dierum quinquagesimo et septimo? Ipse est enim dies secundi mensis vicesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis septies octonarium habet, uno addito propter Trinitatis vinculum. Divisi autem arcam intrant Noe et filii illius, et uxor illius, et uxores filiorum illius; conjuncti autem egrediuntur ex arca. Sic autem ponitur Noe et uxor illius, et filii illius, et uxores filiorum illius, propter continentiam necessariam in arca, quasi in Ecclesia: et propter creationem filiorum extra arcam, quia cum salvati per arcam spiritualem resurrexerimus, adhaerebit caro spiritui, pace perfecta. Nunc autem interim adversantur sibi invicem. Quid significat divisus Noe et uxor illius, et filii illius divisi ab uxoribus in tempore diluvii? Quod dantur illis in escam omnia animalia, sicut Petro dicitur, Occide et manduca; quod abjecto sanguine jubentur manducare, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeant tanquam effusionem per confessionem. Quod vero posuit Deus testamentum inter se et homines, arcum scilicet in nubibus, ne perdat illos diluvium. Illi enim ne pereant diluvio, qui in prophetis et in divinis Scripturis, tanquam in Dei nubibus Christum agnoscunt. Ab initio hujus lectionis breviter tangamus quae in hac expositione praetermissa sunt. Sem, Cham et Japhet Hebraice dicuntur, quorum interpretatio, positio callida, latitudo Latine sonat, propter scientiam, sicut vocati sunt. Quique etiam in arca cum Noe tres populos cum Christo in Ecclesia, hoc est legis, naturae et litterae, quae et Evangelium significare dicuntur. In eo autem quod videntes filii Dei, semen Seth significat. Seth quidem semen non incongrue Filius Dei dicitur, quia pro Abel natus est, ad cujus munera Dominus respexit. Per filias vero hominum filiae seminis Cain intelliguntur, quarum copulatio cum semine Seth, causa diluvii super terram, quod etiam Judaeis frequenter accidit. Vindicta causa uxorum gentilium significatur Ecclesia, quae usque nunc filii Dei, id est bonae cogitationes, malas acciperent cogitationes, quae per filias hominum ostenduntur. Pulchrae dicuntur, id est delectabiles. Dixitque Deus, Non permanebit spiritus meus in homine, id est spiritus vivificationis, quia caro est; ac si diceret, quia fragilis, et ad peccandum facilis. Aliter per spiritum in hoc loco spiritus irae intelligitur, quasi dixisset Quia fragilem habent materiam homines, non in perpetuum irascar illis, ut alibi de hoc dictum est, Non illos reservabo ad aeternos cruciatus, sed hic restituam quod merentur. Gigantes qui hic dicuntur indicant magna peccata, etenim magnitudine peccati nati sunt. Quodque dicit, Viri famosi, sic intelligendum est quasi dixisset superbi vel fortes. Dominus autem hic poenitere dicitur, sed more hominum. Et haec prima poenitentia Domini in Scripturis invenitur de creatione hominis, quod hominem fecisset in terra, et hoc historialiter. Vel quod illum fecisset in arbitrium, dum nihil proficiebat, sed pejus ac pejus peccavit. Et praecavens in futurum, id est ne adderent amplius peccata. Vel quia homines cum Gigantibus vivere non possunt, ab homine usque ad jumenta, in quo nihil dimidium reliquit, et per haec vitia animae corporisque possunt intelligi. Noe vero invenire gratiam coram Domino dicitur, non quia ipsius bonitas Dominum praevenit, sed justus in aliorum comparatione fuit. Nemo enim naturaliter bonus, nisi solus Deus. Non vero justus atque perfectus, id est, ore et opere, ut de Domino canitur: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Corrupta est terra, id est, fructus illius corrupti sunt iniquitate. Omnis quippe, usque viam suam, id est naturam suam. Bitumen et pix idem dicuntur. Bitumen autem lutum est. Cubitum autem dicitur sex palmi, a pollice usque in extremum digitum; sed tamen superius dictum est quod Aegyptiorum cubitis Moyses arcam mensus est, e quibus unus sex de Romanis cubitis tenet. Fenestram, id est obliquum, ut putatur, ut pluviam et ventum intrare non sineret, et lux tamen per illam intraret. Coenacula, et tristega, et mansiunculae, idem sunt. Ponamque foedus meum, id est, tibi ero cooperator. Bina immunda in arcam causa creationis tantum introducuntur. Septena de mundis, causa oblationis illorum post diluvium. Spiritualiter autem in eo quod dicit, Fac ibi arcam, consilium Patris potest intelligi ad Filium de assumptione carnis. De lignis levigatis, id est de Judaeis lege fabricatis. Noe cum filiis suis in supremo loco, id est Christus cum apostolis suis; aves vero in secundo loco, id est sancti. Pecora in tertio, id est, innocentes. Bestiae in quarto, id est mundiales. Per quintum autem locum cum stercoribus, infernus designatur. Aliter per haec quinque ascensiones Ecclesiae ostenduntur, id est catechumeni, baptizati, conjugati, poenitentes, sancti. Per bitumen patientia et continentia corporis et animae designatur; de mensura arcae abunde dictum est. Quod autem numerus major mundorum animalium quam immundorum, significat plures esse cum Christo in Ecclesia, et in futuro mundos quam immundos. Pluvia post septem dies pluvia voluntaria post veterem legem potest intelligi, de qua dicitur: Pluviam voluntariam dabis Deus haereditati tuae. Super terram, id est, fecit Noe omnia: hoc est in figuram Christi obedientis Patri usque ad mortem, et uniuscujusque sancti. Quod dicit, Propter aquas diluvii, ostendit quod per baptismum vel causa persecutionis in Ecclesia itur. Quod autem dicit, septem diebus, baptismum post Vetus Testamentum ostendit, vel judicium post praesens saeculum. Ruptae sunt omnes abyssi magnae, id est testimonia Veteris Testamenti versa sunt in sensum spiritualem. Quodque dixit, Inclusit illum Dominus, ostendit Christum suam custodire Ecclesiam a persequentibus. Opertique sunt omnes montes sub universo coelo, id est, etiam cum paradiso, dum in terra est, sive excepto paradiso, dum a Cherubim custodiebantur. Quod autem dicit, Omnem carnem consumptam, haereticos praecavet, existimantes alios diluvium evasisse, ut de Mathusala dictum est. Et eduxit spiritum, id est ventum; et imminutae sunt aquae, id est, haereses et persecutiones. Per cataractas coeli, superbos ostendit. Quodque dicit, Euntes et redeuntes, significat vindictas in persecutores et haereses, in haereticos revertentes. Corvus dimissus, et non reversus, figuram peccatoris vel diaboli tenet, ad regnum Dei non revertentis. Columba vero Adam significat ad paradisum revertentem per Christum vel unumquemque justum ad Ecclesiam: cujus pes, id est sensus, in hoc mundo non requiescit. Intulit in arcam, id est Christus, auxilio suo ad Ecclesiam venientes. Ramus olivae in ore columbae, confessionem Trinitatis significat in ore uniuscujusque sancti. Cum virentibus foliis, id est operibus perfectis. Aliter Spiritus sanctus per columbam designatur in doctrina spirituali pacem portans cessantibus haeresibus vel persecutionibus super terram, id est Ecclesia. Per alios septem dies Novum Testamentum post Vetus ostendit. Noe egrediens de arca cum uxore sua significat Christum Ecclesiam suam post persecutiones ad coelum ducentem. Altare vero a Noe aedificatum, Ecclesiam Novi Testamenti ostendit; in qua tam de gentibus quam de Judaeis holocausta offeruntur, id est, corpora et animae in odorem Domino suavitatis. Non maledicam terrae, id est in vindicta historialiter, vel Ecclesiae in novum propter peccatores. Sementis et messis, id est doctrinae et Scripturae. Per frigus et aestatem, castitatem et fidem significat, hiems etiam castitatem significat. Per noctem et diem, Vetus et Novum Testamentum. Aliter si in malam partem per sementem et messem, doctores et Scripturas haereseos ostendit. Per frigus et aestatem, infidelitatem et voluntatem. Per noctem et diem, haereses in utroque Testamento.
2.1.1
CAPITA V--VIII. CAPUT IX.
2.1.1
Benedixit Deus Noe, usque ad, Omnia tibi dedi. Id est, Pater Christo cum apostolis suis. Et terror vester ac tremor sit: hoc pro oblatione dicitur, vel quasi haec consolatio datur post vindictam. Omnes pisces maris manibus vestris traditi sunt, id est sub timore ad manducandum; et omne quod movetur, usque cibum. Hic prima caro manducari imperatur. Quod carnem cum sanguine non comedetis, id est, licet de corpore discernatur, tamen non docet de anima.
2.1.2
Quicunque effuderit humanum sanguinem, usque illius. Hic primum mandatum post diluvium vindicatur; et haec est prima prohibitio.
2.1.3
Arcusque meus in nubibus, et videbo illum. Hic arcus Noe filiisque illius in signum datur quod non veniret diluvium. Iterum quod Deus in illorum cordibus timorem senserat diluvii; qui idcirco non in terra, sed in coelum ponitur, ut videatur ab omnibus. Arcus autem duos colores habet, id est aquae et ignis, quae isto significantur. Arcus vero ante diluvium non fuit, sed post diluvium Noe filiisque illius in signum securitatis a diluvio a Domino datur; sic baptismum, signum securitatis est Ecclesiae Christi a vindicta. Etenim homines in baptismum per aquam et ignem Spiritus sancti salvantur. Aliter arcus tres colores habere dicitur, id est, hyacinthinum, et onidis, et pubinum, id est, scandalum poenitentiae. et vita actualis, et ardor spiritualis in ratione baptismi. Aliter per arcum spiritualis doctrina intelligitur. Et per colorem aquae, Vetus Testamentum. Et per colorem ignis, Novum, et sensus spiritualis. Moraliter autem si quis inundantibus malis convertere se potest a rebus fluxibus et caducis, et audire verbum Dei, et praecepta coelestia, hic intra cor suum arcam salutis aedificat, et bibliothecam intra se divini conferat verbi. Longitudinem in illa, et latitudinem, et altitudinem, et fidem, et charitatem, et spem collocat. Fidem trinitas, et longitudinem vitae, et immortalitatem ostendit, latitudinem charitatis indulgentiae et benignitatis fundat affectum, altitudinem spei ad coelestia erexit. Summam vero arcuum suorum refert ad unum. Scit enim quia omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet qui cogitationum varietate non fuerit multiplex; sed hanc bibliothecam non ex agrestibus et impolitis, sed ex quadratis construxit lignis, id est non ex saecularium auctorum, sed ex propheticis et apostolicis voluminibus. Ipsi enim sunt qui, resecatis universis vitiis et excisis, quadratam continent vitam, ex omnique parte libratam. Nam auctores saecularium voluminum possunt quidem dici ligna excelsa, non possunt tamen quadrata dici, quod in illis nequaquam vita, sed sermo collibrat. Facite autem in illo coenacula et tristega, hoc est narrationes historicas. Disce igitur et mysterium magnum quod in Christo et in Ecclesia completur. Agnosce etiam emendare mores, resecare vitia, nidos in illa diversarum virtutum collocans. De intus sane et de foris bituminabis illam; corde fidem gerens, ore confessionem praeferens, intus scientiam, foris opera habens in arca. Ergo ad divinorum librorum, sive animam fidelem introducere debes animalia munda et immunda. Sed munda quidem animalia facile possimus dicere, quod memoria, eruditio, intellectus, examinatio, et judicium illorum quae legimus, aliaque his similia intelligunt. De immundis vero pronuntiare difficile est. Puto tamen quod concupiscentia et ira, quando inest, omnia animae necessaria ista. Secundum hoc ergo, quod neque posteritatis successio, sive concupiscentia reparatur, neque emendatio ulla sine ira potest neque disciplina constare, necessarie conservanda dicantur.
2.1.4
Caepitque Noe vir, et reliqua. Id est Christus exercere Ecclesiam doctrina Novi Testamenti, quam etiam vineam plantavit. Bibit vinum, id est, complevit opere quae docuit, ut dicitur, Quae coepit Jesus facere et docere. Sem autem et Japheth solem et lunam significant, pallium imponentes humeris suis, id est splendorem suum juxta crucem, quarum facies aversae sunt, id est sua aversione in tenebras. Evigilans autem Noe, Christum resurgentem ex passione. Cum didicisset quod filius suus minor. Per filium minorem populus Judaeorum designatur. Maledictus Cham: vindictam super Judaeos praefigurare videtur. Dicitur autem Cham quod esset servus Sem et Japheth; per quod intelligitur malam partem Judaeorum curvandam esse ad bonam partem Judaeorum et populi gentium. Etenim Cham populum Judaeorum, et Sem bonam partem populi Judaeorum, et Japheth populum gentium.
2.1.5
Dilatet Deus Japheth, usque Sem. Etenim Japheth historialiter Europam habitavit, et occidentalem plagam Asiae obtinuit. Jam vero illud quod post diluvium de vinea quam plantavit inebriatus est Noe, et nudatus est in domo sua, cui non appareat ad Christum pertinere? Dum passus est, nudatus, dum crucifixus est in domo sua, id est in gente sua. Tunc enim nudata mortalitas carnis illius: quam nuditatem, id est passionem, videns Cham derisit, id est Judaei. Sem vero et Japheth, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio, vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi operuerunt nuditatem patris. Quodam enim modo passionem tegimus, id est, sacramento honoramus, illiusque mysterii rationem reddentes, detractionem Judaeorum operimus. Dorsa autem memoriam praeteritorum significat, quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non prospectat futuram. Medius autem Cham, id est Judaei. Ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit, nec in ultimis gentibus credidit. Nuntiavit foras fratribus suis; per illum quippe manifestum est quod erat in prophetia secretum.
2.1.6
Benedictus Dominus Deus Sem; sit Cham servus illius. Quid enim aliud est populus Judaeorum, nisi quidam servus populi Christiani, bajulans legem et prophetas, ut nos honoremus per sacramentum quod illi nuntiant per litteram? Sem autem major natu, et interpretatur, ipse est ex quo prophetae et apostoli generati sunt. Japhet autem, id est, latitudo, gentium est pater: et videmus juxta prophetiam Noe, in tabernaculo Sem Japhet habitare, hoc est, in domo Legis et prophetarum Ecclesiam potius aedificare. Cham quippe interpretatur calidus, non solum Judaeos, sed etiam haereticos significat; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, annuntiant bene prophetando, et male agendo exhonorant. Peccante autem Cham, posteritas illius damnatur, quia reprobi hic quidem delinquunt, sed in futuro damnationem excipiunt. Sed et Judaei in posteros damnationem transmiserunt, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
2.2
CAPITA V--VIII. CAPUT X.
2.2
De Japhet nati sunt filii XV, de Cham XXX, De Sem XXVII: simul LXXII, de quibus ortae sunt gentes LXXII: inter quas misit Dominus discipulos LXXII. De Japhet, Gomer, id est Galatae; Magog, id est Scythae; Matham, Medi; Jaban, Iones, qui et Graeci; Tubal, Iberi, qui et Hispani, et a quibus Celtiberi; Mosoch, Cappadoces. Unde apud illos urbs Mazech tyrastrates, quorum vocabulum non satis mutatum est. De Cham, Chus et Mesraim, et Futh, et Chanan. Chus hodie, quae ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur. Mesraim, Aegyptus; Futh, Libyes, a quo et Mauritaniae fluvius Futh dicitur, omnisque circa illam regio, Futhensis. Porro Chanan obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt. De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis; qui de hac terra Assyriorum pullulavit imperium, quia ex nomine Nini filii Beni, Ninum condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven. De Sem, Cham, et Assur, et Arfaxat, et Lydi, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae, usque ad Indicum oceanum tenent. Hela, a quo Helamitae, princeps Persidis. De Assur dictum est quod Ninive urbem condidit. Arfaxat autem, a quo Chaldaei. Lydi, a quo Lydia. Aram, a quo Syri, quorum metropolis Damascus est. Heber, a quo Hebraei. Vaticinium quodammodo nomen filio suo Falech posuit, qui interpretatur divisio, eo quod in diebus illius linguae divisae sunt. Primus post diluvium Nemroth tyrannidem arripuit, et aedificandae turris auctor exstitit, qui pro illo quod ultra naturam suam coeli alta penetrare contendit, non incongrue diabolo comparatur, ex cujus persona dicitur: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Quod autem dicitur, Venator animarum terrigenarum: deceptor, et capiens hominum genus ad mortem.
2.3.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XI.
2.3.1
Turris autem, superbia hujus mundi, vel impia dogmata haereticorum qui postquam moti sunt ab oriente, id est a vero lumine recesserunt, venerunt in terram Senar, quod interpretatur excussio dentium, vel fetor illorum. Statimque adversus Deum perversorum superbiae, quae turrem aedificant: segregati inter se diversitatibus errorum, quasi per dissonantiam linguae, quos Trinitas damnat, in qua offendunt, dum dicit: Venite, et confundamus linguas illorum. In sola autem domo Heber, quae antea fuit lingua, remansit. Nunc quoque in sola Ecclesia unitas est confessionis. Babel autem, quae et Babylon, interpretatur confusio, eo quod ibi confusae sunt linguae. Erat autem civitas regni Nemroth, quem principem turris aedificandae Josephus affirmat. Hebraei autem confusionem Babel vocant.
2.3.2
Mortuus est autem Aram ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. Tradunt Hebraei quod Aram in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei coluerunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: et hoc esse quod nunc dicitur, mortuum ante conspectum Thare patris sui in Ur Chaldaeorum, id est, in igne Chaldaeorum. Ur enim interpretatur ignis; quod videlicet ignem adorare nolens, igne consumptus sit. Quod autem dicitur, De terra illa egressus est Assur, Christum figurat egredientem a mundo, qui fortis et vincens est, ut dicitur: Nemo potest intrare domum fortis nisi fortem prius alligaverit. Quodque dicit, Aedificavit Niniven, aedificatam a Domino Ecclesiam significat. De quo dicitur, Aedificans Jerusalem Dominus. Resen quod dicitur inter Niniven et Chale, id est, inter duas leges, ab his divisae sunt usque post diluvium, id est, a Christo et Ecclesia illius post baptismum: quodque dicitur, Erat terra labii, unitatem in gentilitate significat. Usque ad Noe et filios illius, id est, usque ad Christum cum tribus legibus, vel cum fide Trinitatis. Idcirco dicuntur turrem aedificare, quia diluvium timuerunt, ut alii: vel ut memoriam haberent, antequam dividerentur in terras, quod Scriptura confirmat.
2.3.3
Descendit autem Dominus videre civitatem et turrim. Dominus descendere dicitur tam ad vindictam, quam ad auxilium, ut est, quando curam generis humani praestat. Per civitatem et turrem, Ecclesiam haereticorum designat. In eo quod dicit, filii Adam, peccatum Adam commemoravit. Atque ita divisit illos, id est, quia non facere fecerunt, sed tamen perdere noluit eos.
2.4.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XII.
2.4.1
Loquitur ad Abraham Deus: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Christus, relicta terra sua, et cognatione sua, et domo patris sui, populo scilicet Judaeorum, apud exteros locupletatur, in populo gentium praepollens. Ad illius quoque exemplum nobis exeundum est de terra nostra, id est de facultatibus hujus mundi. Et de cognatione nostra, de conversatione et moribus, vitiisque prioribus, quae nobis a nativitate velut consanguinitate conjuncta sunt. Et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi hujus velut gentilitate, ut renuntiantes possimus dilatari in populum Dei, et terram coelestis repromissionis cum advenerit tempus, introduci.
2.4.2
Duae repromissiones Abrahae dantur: una, de terra repromissionis, quod illam possideret semen illius: Benedicentur omnes gentes. Quod autem dicit, Faciam te in gentem magnam, virtutes ostendit, ut dicitur: Magna gens est numerus virtutum.
2.4.3
Quodque dicitur, Egredere de terra tua, de lege naturae posse intelligi dicunt. De cognatione vero, de lege litterae. De domo patris, de lege Novi Testamenti. In terram, id est in coelum. Instabilitas Abrahae instabilitatem sive inconstantiam gentis suae significat et exprimit. Gens autem Abrahae major erat de instabilitate sua, quam quando habitavit in terra sua. Ita et Ecclesia itinere de carnali habitatione et resurrectione majora praemia habebit. Et Abraham caput fidei in figuram Christi sive Petri, supradictum testimonium in voluminibus Salomonis figura. In principio enim doctrinam filii, in secundo doctrinam viri, in tertio doctrinam militis: etenim doctrina parvuli est egredi de gentilitate, et doctrina viri, egredi de peccatis suis. Doctrina militis, egredi memoria mundi hujus. Abram autem hic primitus dictus est, id est excelsus. Deinde Abraham, id est pater excelsus. Abraham vero pater multarum, id est gentium. Primo, cum non haberet filium; secundo, cum haberet filium; tertio, cum Isaac haberet. Et quando mutantur nomina, mutantur et opera. Et idcirco Abraham his tribus nominibus vocatus est, quia tria supradicta doctrina sustinuit. Benedictus, id est abundantia, Israel historialiter. Ecclesia autem virtutibus coeli. Et benedicam tibi, id est abundantia benedicentibus, ut Joseph et Pharaoni Aegypto evenit. Quodque dicit, Maledicam maledicentibus omnes tribus terrae, id est quod omnes optassent fieri, ut gens Abrahae, vel maxime in Christo implevit, qui in virtutibus benedictus est. Illique benedicentibus benedicetur, id est angelis, vel fidelibus sancte benedicentibus. Maledicentibusque maledicetur, id est, ut Christus et Sathiel, ut de modis, vel vitiis, aut haereticis adversantibus sanctis maledixit. Quandoque ad Saram dicitur: In te benedicentur omnes tribus terrae, significatur quod multis in exemplis justorum benedicantur. Egressus est Abraham, id est in figura Christi, obedientis Patri usque ad mortem, vel cujusque sancti. Quodque dicitur: Pertransivit Abraham usque ad locum Sichem, Christum ostendit per patriarchas et prophetas, ad Ecclesiam, vel omnem justum. Usque ad convallem illustrem, id est Ecclesiam in humilitate sitam, quae illustris est, ut alibi dicitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Chananaeus autem, tunc mundiales gentilesque significantur.
2.4.4
Apparuitque Dominus Abraham, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Hoc verbum non frequenter, nisi de tribus personis dicitur, id est, de Deo, sive angelo vel diabolo. Quodque dicit, Apparuit Dominus Abraham, significat Deum Patrem Christo apparere, vel unicuique justo in Ecclesia. Quodque dicit, Semini tuo, semen Christum spiritualiter significat. Terram hanc, id est praesentem, vel regnum omnibus sanctis. Abraham aedificans altare, Ecclesiam Dei Patris in humilitate aedificat. Sed in omnibus his Abraham personam Christi vel uniuscujusque sancti tenet. Tabernaculumque illius inter duas civitates, Ecclesiam inter duas leges; hujusque secundum altare Ecclesiam novam significat. Aegyptus significat mundum, in quem Christus descendit. Sarai vero animam sancti, vel sapientiam ostendit doctoris. Aegyptii autem haereticos significant, de sapientia doctoris male aestimantes. Consilium autem Abrahae et Sarai significat quod unusquisque sanctus invocat animam suam, vel doctor sapientiam, cujus causa sanatur. Sicut hic dicitur: Ut bene sit mihi, usque ob gratiam tui. Principes autem Pharaoni nuntiantes, daemones vel haereticos demonstrant, volentes sapientiam a doctore, vel animam sanctam, vel Ecclesiam a Christo separare, et Sathieli conjungere. Quae similiter in oblatione mulieris in domo Pharaonis ostenduntur. In ovibus autem, vel bobus vel in caeteris quae hic commemorantur, sensus manifestus est. Flagellavit autem Dominus Pharaonem infirmitate, vel sterilitate uxorem illius. Et hoc significat quod Christus flagellat haereticos retinentes animam sapientiamque sive Ecclesiam, et flagellati dimittuntur, ut hic dicitur. Ecce conjux tua, accipe illam. Pharao autem intellexit, id est vel natura, aut per visionem. Abraham et uxor illius Christum et Ecclesiam significant, et Loth populum sanctum. Ascendentes de Aegypto, id est de mundo. In sequentibus autem sensus manifestus est. Erat autem Abraham septuaginta et quinque annorum, cum egrederetur de Carran. Inde insolubilis quaestio nascitur. Si enim Thare pater Abraham, cum adhuc esset in terra Chaldaeorum, septuaginta annorum genuit Abraham, et postea in terra, hoc est in Carram, ducentesimo quinto anno aetatis suae mortuus est, quomodo nunc post mortem Tharae Abraham exiens de Carran, septuaginta quinque annorum fuisse memoratur cum a nativitate Abraham usque ad mortem patris illius centum triginta quinque anni fuisse doceantur? Vera est igitur Hebraeorum traditio, quam supra diximus quod egressus sit Thare cum filiis suis de Ur Chaldaeorum, et quod Abraham Babylonio vallatus incendio, quia idola adorare noluit, Dei sit auxilio liberatus. Dicunt itaque illi dies vitae tempusque aetatis reputari, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thare de Chaldaea profectus venerit in Carra, qua morte obierit, vel certe post persecutionem in Carram venerit, et ibi diutius sit moratus.
2.5
CAPITA V--VIII. CAPUT XIII.
2.5
Reverso igitur Abraham ex Aegypto, unde venerat, tunc Loth frater illius in terram Sodomorum, salva charitate discessit, vitans discordiam; quia divites facti erant valde, et pastores eorum rixabantur. Quod autem dicitur, Et introduxerunt in domum Pharaonis, potest excusari Sara, quo juxta librum Esther, quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrteo myrrhato et sex mensibus variis pigmentis ornata, tunc demum ingrediebatur ad regem. Et fieri potest ut dum per annum illum ad regem praeparabatur introitus, Pharao sit percussus a Domino, illa intacta permanserit. Alii vero dicunt per greges Loth varias virtutes designari populi sancti, et quando diceret, Non potuit illos capere terra, Loth videtur personam et populum haereticorum designare, quem cum populo Christiano Ecclesia non capit. Chananaeus autem et Pherezaeus, daemones vel peccata, vel vitia designant. In illa terra in illo populo haereticorum. Ex sanctorum persona dicitur, Recede a me, obsecro, utriusque populi doctoribus inter se rixantibus. Et hoc significat quod peccatoribus dicitur, Ite maledicti in ignem aeternum. Quodque dicit, Si ad sinistram, infidelitatem vel in infernum significat. Dexteram vero, prosperitatem mundialem. Et quando duo haec Abraham elegit, dextera plaga fidem vel regnum sanctorum significat, sinistra vero confractionem voluntatis. In hoc loco Jordanus doctrinam haereticorum ostendit, quia universa terra irrigabatur, id est fluminibus, fontibus, quemadmodum paradisus Domini, quia sic sua Ecclesia haereticis videtur. Venientibus, id est, terminis. In his quae sequuntur, sensus manifestus est. Populus quidem haereticorum in Sodomis, id est, in peccatis habitat. Christo vero cum Ecclesia dicitur: Levate oculos in coelum, hoc est, a mundo; ut, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Per quatuor partes, quatuor Evangelia figurantur. Cuique omnis terra datur, ut alibi: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, usque in sempiternum, id est, pro longitudine temporum. Quae hic sequuntur Christo conveniunt spiritualiter cum Ecclesia sua.
2.6.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XIV.
2.6.1
Et percusserunt Ephraim in Astaroth Carnaim, et Susim cum illis. Etenim Susim terribiles et horrendi interpretatur. Raphaim, hoc est, gigantes, in civitate sua, quae hodie sic vocatur. Significat autem, quod quatuor reges qui venerunt de Babylonia, interfecerunt gigantes, et robustos quoque Arabiae, Astaroth, Carnaim, terram gigantum quamdam in supercilio Sodomorum.
2.6.2
Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrheum sedentem in Asalonthamar. Hoc oppidum est quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Asalonthamar autem interpretatur urbs Palmarum: Thamar quippe palma dicitur. Quatuor reges quinque superaverunt: possunt quippe contrarias virtutes significare, haeresim scilicet, gentilitatem, hypocrisim, avaritiam, quae est idolorum servitus: quae reges nuncupantur, quia in multo vim regni exercent. Quinque autem reges qui superantur ab his, quinque sensus corporis possunt intelligi, quia et ipsi reges, quia ex his homo noster exterior regitur.
2.6.3
Terga verterunt. Donec Abraham pater excelsus, victis quatuor regibus supradictis, spolia revocet. Et Loth propinquum declinantur, utique a malo ex eorum potestate eripiat. Quod autem recedere quinque reges a quatuor dicuntur, significat quod illos maxime persequitur contraria potestate, quos ante in servitutem retinuit. Quod autem in trecentis decem et octo pater ille excelsus, cui in oratione Dominica dicimus Pater noster, significat quod per electos qui in persecutione virtutum constituti sunt, fundati fide Trinitatis, et habentes plenitudinem Decalogi, octava die, quae sabbatum sequitur, cum Christo resurgentes.
2.6.4
Revertenti igitur Abraham occurrit Melchisedech, proferens panem et vinum: sacerdos Dei summi benedixit Abraham. Hunc Melchisedech Paulus sine patre, sine matre commemorans, figuraliter refert ad Christum, qui sine patre in terra, sine matre in coelo erat, et sacerdos in aeternum, qui et Melchisedech, id est, rex justus, ut alibi, Justus Dominus in omnibus viis suis. Utique per mysterium, ut non pecudum victimas, sed oblationem panis et vini, id est corporis et sanguinis in sacrificio offeramus.
2.6.5
Dedit vero Abraham decimas Melchisedech post benedictionem. Spiritualiter sciens sacerdotium melius futurum in populo gentium, quam Leviticum, quod de ipso erat in Israel nasciturum. Nomen autem Melchisedech, rex pacis vel rex justitiae interpretatur, qui bene refertur ad Christum. Orietur enim inquit, in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Melchisedech, de quo Hebraei aestimant quod ipse sit Sem filius Noe; et supputantes annos illius, usque ad Isaac illum vixisse ostendunt. Omnis primogenitus donec sacerdotio fungitur Aaron, fuit pontifex. Porro Salem, id est Jerusalem, quae prius Salem nuncupata est. Per Salem Ecclesia designatur, cui Christus rex est, proferens corpus et sanguinem suum, sacerdos Dei Patris omnipotentis, a quo sacerdote Abraham benedictus est, id est, populus Christianus. Quod dicit, Hostes in manibus ejus, daemones et haereticos ostendit in potestate Christiani. Per decimas vero quae Abraham donat, bonas operationes quas supradictus populus per decem sensus et decem verba legis Christo offert, ostendit. Rex Sodomorum diabolum significat invidentem Christo multis animabus.
2.6.6
Quodque dicit, Levo manus meas, genus jurandi est. Et quod sequitur: A silo sub tegminis usque quae tua sunt, Christum indicat non accipere quidquam ex parte diaboli in suam Ecclesiam. Quae comederunt juvenes, id est apostoli, et doctores, et successores eorum. Et partibus virorum, usque Mambre. In hac dictione tres populi leges, vel universi qui credunt in Trinitate ostenduntur.
2.7.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XV.
2.7.1
Noli timere, Abraham. Hoc doctori, et justo, et principi dicitur. Ideo autem quod dicit, Quid dabit mihi lex Moysi? ostendit, quia de bonis terrae tantum fuit. Petitio vero filii est, ubi dicitur: Ego vado absque liberis. Post hoc fuit illi duplex figura promissi seminis, dum esset de potestate sollicitus.
2.7.2
Ostendit enim illi Deus stellas coeli, dicens: Sic erit semen tuum. Id est, Christiana gens, cui in fide pater est, quae resurrectionis lumine coruscat.
2.7.3
Monstravit et arenam, dicens: Sic erit in multitudine semen tuum. Hoc est, erit quidem copiosa gens Judaeorum, sed sterilis et infecunda, velut arena. Quod petivit signum, non quasi dubitans an fieret, sed quomodo futurum esset exquirens. Quod autem Abraham non suum tempus exquirit, sed familiae suae post se, Christum ostendit sollicitum de apostolis suis. Sicut etiam Moyses de populo suo, sic et boni principes de suis ecclesiis praevident. Quodque dicitur, Illico sermo Domini ad illum factus, genus misericordiae ostenditur. Cui Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram triennem, et arietem trium annorum, turturem et columbam, et reliqua. Per vaccam triennem significata est plebs, posita sub jugo legis. Per capram triennem, eadem plebs, peccatrix. Per arietem trium annorum, eadem plebs regnatura: quae animalia ideo trina dicuntur, quia per articulos temporum usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, et inde usque ad David. Tanquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit. Per turturem et columbam, spirituales in illo populo significati sunt, quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia aeterna meditantes transgressi sunt temporalia desideria. Sed quid est quod animalia tria dividuntur adversum se invicem partibus constituti, nisi quod carnales et in veteri populo et nunc inter se dividuntur? Porro aves idcirco inter se non dividuntur quia spirituales individui sunt, schisma non cogitant: sive a turbis se removent, sive intra illas conversantur, utuntur ut columba, utraque tamen avis simplex et innocens.
2.7.4
Volucres descendentes super cadavera divisa, spiritus immundi sunt, pastum quemdam de carnalium divisione quaerentes. Abigebat illos Abraham: significat Israel spe, propter merita justorum liberandos. Circa solis occasum pavor irruit in Abraham: significat circa saeculi finem magnam perturbationem in Antichristo sanctis futuram. Cum sol occubuisset, facta est caligo, et apparuit clibanus et lampas transiens inter divisa illa: quia post illum mundi finem segregat judicium Dei reprobos ab electis. Affligunt illos quadringentis annis: non quod sub Aegyptiis quadringentis annis servierunt, sed quod ab eo tempore quo haec Abrahae promittuntur, iste numerus impletus est. Possumus autem per vaccam triennem, et arietem, et capram, et turturem, et columbam, universas intelligere animas quae crediturae erunt. Trium annorum esse dicuntur, quia in Trinitatis erunt mysterium crediturae. Et quia in sancta Ecclesia non solum carnales, sed etiam spiritales inveniuntur, ideo per animalia et aves Ecclesia significatur. Caetera usque in finem parabolae in supradictum sensum conveniunt. Moraliter quoque vaccam proposuimus intelligere pro virtute, capram pro substantia corporis, ovem pro spirituali dono. Cum turture et columba, id est, castitate et innocentia. Trina omnia dicuntur, quasi confessione terna munita, quia animalia in duas partes dividit. Et nos cernamus quid praepositi, quid subjecti agere debeant, ut omnia nostra cum ordine fiant. Aves autem non dividit. Non enim debemus illo modo dividere, ut aliud in publico, aliud coram Deo, eadem ratione et innocentia nos dividamus. Descenderunt super cadavera volucres, et abigebat eos Abraham. Volucres refugos dicit, qui semper volunt contaminare victimas Trinitati a te oblatas, quia propter principales sensus non permittit ut confundatur talis divisio. Dum occubuisset sol, facta est caligo. Decumbente enim ratione mentis, totum pectus nostrum tenebris occupatur, ut non videamus quae nobis desunt. Clibanus fumigans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Cum enim intellexerit se homo peccatorum tenebris involutum, tunc pectus illius quasi fornax aestuans fumos ignorantiae evaporat, et postea lampadem divini luminis meretur habere.
2.7.5
Pepigit Dominus cum Abraham foedus. In hoc lex circumcisionis designari dicitur. Quodque a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, a lege Veteris Testamenti, usque ad Novum spiritualiter intelligitur. Per Chananaeos et Jebusaeos vitia designantur.
2.8.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XVI.
2.8.1
Per Sarai uxorem Abraham, Ecclesia synagogae. Et tunc Abraham, id est, Christus, non genuit liberos, quia tunc pauci fideles fuerunt. Ancilla autem Aegyptia Ecclesiam mundialem ex gentibus ostendit.
2.8.2
Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Hoc a Patre Filio Christo dicitur, qui filios etiam ex gentibus voluit Christum accipere. Cumque ille acquiesceret deprecanti, et reliqua. Hic maxime impletur interpretatio nominis, quod est Sara, quod est princeps mea. Post decem annos, id est, post verba legis, quod ancilla postquam conceperat, despexerit dominam suam, significat despectam Synagogam ab Ecclesia gentium, postquam crediderat. Etenim collocatio Synagogae Judaeorum et Ecclesiae gentium non erat, donec ancilla peperit, id est, donec fidem haberet Ecclesia gentium. Quod autem dicit, Ancilla tua in manu tua, Ecclesiam gentium ascribit sub potestate fidelium Judaeorum, id est, apostolorum. Quod autem dicit, Utere ea ut libet, hoc praefigurat, Cum autem venerit plenitudo gentium, sic omnis Israel salvus erit. Quod autem Agar fugam iniit, primitiva Ecclesia intelligitur a Synagoga afflicta Dei consensu. Angelus autem illam inveniens juxta fontem. Christus invenit juxta baptismum. In solitudine, id est, in mundo. Quod dicit, Revertere ad dominam tuam, pacem a Christo commendatam intelligimus, ut est: Qui facit utraque unum. Et humiliare sub manibus ipsius; ita Christus docet humilitatem Ecclesiam gentium. Ecclesiae primitivae prae multitudine, id est credentium. Ecce tu concepisti, et paries, id est, Ecclesia concepit in baptismo, et peperit in fide et opere. Ismael autem auditio dei est. Populus credentium, qui ferus homo dicitur, id est, contra daemones et haereticos. Et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula, id est Ecclesiam, juxta populos mundiales. Vocavit nomen illius id in adorando, tu Deus qui vidisti me, id est, in persecutione. Quod autem se dicit vidisse posteriora videntis, ostendit quia hic Ecclesia per speculum videt. Puteum autem videntis, id est, populi gentium: videntis, id est, Dei, vel angeli. Inter Cades et Barad, id est, inter duas leges, baptismum.
2.9.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XVII.
2.9.1
Foedus meum inter me et te. Legem inter Christum Ecclesiamque demonstrat, quae multiplicatur multitudine populi fidelium; per pactum vero circumcisionis, populi carnales. Reges ex te egredientur, id est, apostoli a Christo. Quod autem dicit foedere sempiterno, in novo vel in futuro impletur. In possessionem aeternam, id est, in coelo. Hoc est pactum quod observabis, id est, lex circumcisionis populo carnali et spirituali, id est, Novum Testamentum populo spirituali. Post hoc accepit signum circumcisionis.
2.9.2
Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum circumcidetur, et reliqua. Quid autem significat circumcisio, nisi renovatam naturam per baptismum, post exspoliationem veteris hominis? Et quid octavus dies, nisi Novum Testamentum, in quo per resurrectionem Salvatoris octava die, et post sabbatum factum renovamur, et circumcisi universis vitiis novi homines efficiamur, Christusque hebdomada completa post sabbatum resurrexerit? Quod vero non solum filios, sed servos et vernaculos emptitios circumcidi praecepit, ad omnem gratiam redemptionis pertinere testatur. Ibi parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Nam Abram interpretatur pater excelsus. Abraham pater multarum, id est, gentium; quo nomine nuntiabatur quod multae gentes fidei illius sequerentur vestigia. Quod autem sequitur: Qui non circumcidetur octava die, peribit anima illa, quia pactum meum irritum fecit, significat quod parvuli non secundum opus, sed secundum originem, in primo homine pactum dissipaverunt. Circumcidimus itaque cor nostrum cum cogitationes abdicamus; et ita labiis et auribus debemus circumcidi, ut in omnibus stulta et superflua declinemus. Dicunt autem Hebraei quod ex nomine suo Deus apud eos tetragrammaton e litteram addiderit Abrahae et Sarrae nominibus. Dicebantur enim primum Abram, qui interpretatur pater excelsus, et postea Abraham, id est, multarum gentium. Nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum, quod apud Graecos et nos a littera videatur addita, et nos e litteram in Hebraeo additam dixerimus. Idioma enim lingua illius est per e quidem scribere, sed a legere; sicut econtrario a litteram pro e saepe pronuntiant: errant enim qui putant Saram primum per unum r scriptum fuisse, et postea illi alterum r additum. Sarri igitur primum vocata est. Sublato ergo, id est, addita e, quae per a legitur, et vocatur Sarra. Sarrai interpretatur princeps mea domus, Sarra princeps. Idcirco autem ad Abraham circumcisio commendata est, ut sub lege esset, sicut et Adam, ne de ligno manducaret; ut probaretur, si compleret hoc an non. Idcirco vero octava die circumciduntur, quia aetas non potuit ante sustinere. Circumcisione octo vitiorum circumcisionem, significans in nova teneritate. Causa autem pudicitiae hoc membrum circumciditur, vel quia in illo voluptas sit, ut in nobis similiter circumcidatur. Circumcisio vero in una parte corporis datur, eo quod corpus et infernum significat, in quibus stercora et quisquiliae fiunt; non in superiore, quem coelum et animam significat, in quibus non est malum, sed omne bonum. Haec autem lex Abrahae non donaretur, si Adam custodisset legem sibi datam. Tres autem differentiae inter ipsos Judaeos et gentes dicuntur, id est, lex, et oblationes, et vestimenta. Isaac autem per Abraham centenarium et Sarram nonagenariam ortus, Christum significat nasciturum inter centesimam perfectionem, et novem ordines angelorum. Et sicut Isaac per prophetiam nascitur, sic et Christus per patriarchas et prophetas prophetatur. Quod autem dicit, Duodecim duces generabit, tam historialiter potest intelligi, quam spiritualiter, duodecim apostolos tempore isto, id est, lege litterae; in anno altero, hoc est in novo.
2.10
CAPITA V--VIII. CAPUT XVIII.
2.10
Post haec apparuerunt Abrahae tres viri, et reliqua. Notandum quod Abraham triplicem figuram habeat: primam Salvatoris, quando exivit de terra sua; secundam Patris, cum immolavit filium; tertiam in hoc loco sanctorum qui adventum Domini cum gaudio susceperunt. Tabernaculum Abrahae ipsa Jerusalem, ubi pro tempore apostoli fuerunt, ubi primum Dominus a credentibus acceptus est. In tribus viris qui venerunt, illius pronuntiatur adventus. Cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam putant: unum per legem adventum Domini praedicantem, alium in fine mundi, antequam Christus veniat, venturum. Denique et in monte cum illo visi sunt. Quod autem tres viros videns, unum adoravit, Dominum Salvatorem significat, cujus adventu praestolatus erat. Unde Dominus dicit: Abraham exsultavit videre diem meum, et vidit, et gavisus est. Tunc enim mysterium futurum aspexit, unde et pedes illorum lavit, ut in extremo tempore lavari purificatione monstraret. Pedes enim extrema significant. Et in convivium vitulum praeparavit saginatum. Iste autem vitulus saginatus, Domini Jesu corpus est. Ipse vitulus pro redeunte filio occiditur. Butyrum pinguissimum Evangeliorum est documentum. Lac quippe, juxta Apostolum, priscae legis habet figuram. Vitulum autem cum lacte et butyro Abraham edendum apposuit, quia nec corpus Domini sine lacte legis, sine butyro Evangelii esse potest. Tria autem sata tres filios Noe significant. Ex quibus hominum genus ortum est, qui divinae Trinitati credentes, ex aqua baptismatis per Ecclesiam, cujus imago Sarra fuit, conspergendi essent, et in unum panem corporis Domini redigendi. Subcineritios autem, ut per poenitentiam praeteritorum delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca beneplacita Deo efficiantur. Sub arbore sedisse illos dicit, passionis dominicae fuit signum, cujus ipsi sunt praedicatores. Potest quoque intelligi Abraham rationalis esse sensus in homine; Sarra autem caro intelligi. Cum enim ambo receperunt Deum, portant enim pascua diversa virtutum. Mambre autem, hoc est Hebron. Mambre autem vocabatur unus amicorum Abraham. Hi autem dicunt per hanc vallem humilitatem ostendi. Per humilitatem enim Dominus ad unumquemque venit. Per ostium vero fidem, et fervorem diei, calorem fidei. Et tres viros, tres leges. In quarum tamen una maxime Dominum adorat populus Christianus. Historialiter autem perfectionem Abrahae ostendit, quod ad illum tres viri in fervore diei venerunt. Idcirco enim specialiter Dominus ad illum venit, quia homo tunc non fuit melior illo, ut indicaretur ei de vindicta civitatum, et quod Sarrae filius esset. Loth autem in hoc imperfectior cernitur, quod ad illum duo, et ad vesperum veniunt. Per tria sata, spes, fides, charitas demonstrantur: vel cogitatio, et verbum, et opus, quae commiscentur in fide. Subcineritius humilitatem ostendit. Per puerum, cujus filius datur, populus Judaeorum significatur. Et coxit illum, id est Christum in passione. Tulit quoque, id est, populus perfectus. Quaerendum est autem quomodo comedisse dicuntur: quod alii sic intelligunt quod historialiter manducaverunt dum corpora acceperunt, vel ille cibus pauperibus Dei potestate oblatus est. Circa tempus hoc veniam: non de temporibus hoc significans, sed aequalitate adventus sui, quando per Filium promissum nasciturus erat fidelis populus. Ipsa est enim Sarra sterilis, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris. Risus autem Sarrae non est dubitatio, sed prophetia, sive quod risus est futurus incredulis Christo, sive quod omnes inimicos suos in judicio esset risurus. Unde et Isaac risus interpretatur. Quod autem dicit, Non possum celare, sic intelligendum quasi dixisset, Nolo. Quodque dicit, Vita comitante, more loquitur hominis. Dixitque Deus, clamor Sodomorum, id est, pro nequitia eorum, sive auditus est ab hominibus et angelis. Descendam, id est, ad vindictam: Et videbo, id est, in misericordia. Post hanc promissionem vertitur in cinerem Sodoma et Gomorrha. Sed quid significat quod justi usque ad decem, si invenirentur in Sodomis, dicit Dominus urbem esse salvandam? Quinquagenarium numerum propter poenitentiam posuit, si forte converterentur et salvarentur. Psalmus quinquagesimus psalmus poenitentiae est. Usque ad decem autem non perire civitatem dicit, quasi in quolibet decem praeceptorum custodia Christi nomen inveniatur, iste non periit. Denario quoque numero crucem Christi demonstrat. Nam et quod quinque civitates conflagratae sunt, illud significat quod omnes qui quinque sensus corporis libidinose tractaverint, in judicio concremandi sunt.
2.11.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XIX.
2.11.1
Ipse autem Lot, qui ex illo incendio meruit evadere, significat sanctos, qui inter iniquos atque impios gemunt, quorum factis non consentiunt, et a quibus in fine mundi liberabuntur. Uxor autem Lot illorum genus figuravit qui, per gratiam Dei vocati, respiciunt retro. Quod in sal conversa est, exemplum portat ad condimentum fidelium, unde alii salientur. Unde Dominus dicit: Mementote uxoris Lot, ardentem fugientis Sodomam. Segor venit, et nequaquam ad montana ascendit: significat illos qui illicita carnis desideria declinant, sed tamen contemplationis apicem subire nequeunt. Hoc est, quod exivit Lot de Sodomis, ad montana tamen non pervenit, quia damnabilis quidem vita derelinquitur, sed celsitudo speculationis subtiliter non continetur. Quodque sequitur, Nunquid non modica est, et vivit anima mea, significat quia talis vita, nec mundi curis ex tota discreta, nec gaudio salutis aeternae aliena. Aliud autem nunc Lot significat, aliud quando fuerunt filiae illius cum eo. Tunc enim legem significat, quam male intelligentes quidam, se inebriant, illaque illegitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim, inquit Apostolus, lex, si quis legitime utatur. Duaeque filiae illius, scribas et pharisaeos, male generantes carnales filios de lege, significare possunt. Alio quoque sensu Lot significat legem: nec incongruum quod femineo genere apud nos lex declinatur, cum in Graeco masculum genus servet. Uxor autem hujus, ille populus, qui de Aegypto liberatus, et de persecutione Pharaonis, tanquam de Sodomitis ignibus, rursum carnales ollas Aegypti cupiens, retro respexit, cecidit in deserto. Ibi ergo lex primum populum, tanquam retro respicientem uxorem reliquit ac perdidit. Inde veniens habitavit in Segor, de qua dicit, Est parva, et abscondar in illa. Tribus autem causis dicitur Lot nolle in montem ascendere: historialiter, id est, prae timore bestiarum et serpentum, vel pro plaga quae evenit, vel pro civitate salvanda. Civitas autem a conversatione multorum dicitur, pro eo quod plurimorum consciscat et in unum contineat vitas. Hi autem qui in lege conversantur, parvam habent conversationem, quandiu secundum litteram intelligunt legem. Nihil grande est sabbata et neomenias, et circumcisionem carnis, et reliqua carnaliter observare. Si autem spiritualiter quis coeperit, illae observantiae, quae erant carnaliter parvae, erunt magnae. Ascendit post hoc in montem, et habitavit ibi in spelunca, ipse et duae filiae illius. Et lex ascendisse putanda est, eo quod ibi per templum a Salomone constructum accessit ornatus. Cum facta est domus orationis, mali autem fecerunt illam speluncam latronum. Habitavit ergo Lot in spelunca, et duae filiae illius, quas propterea describit dicens, Ollam et Olibam duas sorores esse: quidam Ollam Samariam, Olibam autem quidam Judaeam. In duas ergo partes populus divisus, duas fecit filias legis. Istae carnalem cupiunt progeniem propagare, et vires regni terrestris numerosa posteritate munire, sopientes patrem, et somnum illi inducentes: id est, tegentes et observantes illius spiritualiter sensum solum ex illo carnis intelligentiam tribuunt. Inde genuerunt tales filios, quos nec agnoscere pater potest. Segor autem ex illo quod dixit Lot, Nunquid non est parva, et salvabor in illa, interpretatur parva. Ab aliquibus quaeritur quare de coelo vindicta datur? Quia magna fuit illorum malitia, idcirco datur vindicta: extra consuetudinem data est, quia extra consuetudinem peccaverunt. Idcirco sulphureus ignis super illos venit, quia alius non habetur ignis in quo putredo sit. Etenim sulphur ignis est alicujus ligni, cujus natura partis ardescit, et ob hanc similitudinem etiam hinc ignis sulphur. Duo autem ignes in hoc significantur, quia peccatum naturale fecerunt et innaturale. Duo autem angeli qui vindicant, duarum legum typum tenent punientium se non implentes. Lot in hoc peccato quod peccavit, excusabilis dicitur, dum non sensit. Et excusabilis, dum vinum usque in hunc modum biberat. Sic et filiae illius excusabiles, dum causa creationis fecerunt. Et inexcusabiles sunt, dum Segor sanam, et mundum non perditum viderunt, propter duas civitates tantum.
2.11.2
Moraliter quoque Lot significat rationalem sensum, et virilem animum. Uxor ejus, quae retro respicit, carnalem concupiscentiis deditam. Observa autem, ne forte cum effugeris flammam mundi, et incendia carnis evaseris, etiam cum parva Segor, qui est medius quidam et civilis profectus, supergressus fueris, et ad scientiae altitudinem, velut ad montem ascenderis. Insidiantur tibi duae filiae tuae, quae te sequuntur. Et cum ascendit ad montem, id est, superbiam, major soror, et vana gloria: quae idcirco filiae dicuntur quia non extrinsecus, sed de nobis oriuntur, in spelunca pectoris insidiantur nobis, ut de nobis dormientibus, neque sentientibus, generare possint filios sensus utique et actus reprobos. Et ascendit Lot de Segor, et sedit in monte, timuit enim sedere in Segor. Quaeritur: Cum primum praetulit Segor fugae montis, cur nunc de Segor ad montem migret( tradunt enim Hebraei quod Segor frequenter terraemotu concussa sit)? Bele autem primum et Salisa nuncupata sit; timueritque Lot, dicens: Si cum terra urbes starent, ipsa saepe subversa est, quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? Vocavitque nomen illius Moab, id est, ex patre. Minor autem genuit Amon, id est, filius populi mei.
2.12
CAPITA V--VIII. CAPUT XX.
2.12
Dixit autem Abraham Sarram sororem suam esse: certus de Deo, quod violari illum non sineret, sicut primum a Pharaone. Sarra autem Ecclesia in hac peregrinatione, atque inter alienigenas pollui non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga. In gloria quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honor sit viro illius, sicut Abraham propter Sarram honorabatur: cui reges munera offerunt, sicut Abimelech obtulit. Et mirum quod amari potuit, et violari non potuit. Etenim Ecclesia Domino Jesu in occulto uxor, in secreto quippe spirituali, anima humana vel Ecclesia inhaeret verbo Dei, ut sint duo in carne una. Quod autem tunc in Abimelech prius et posterius figuratum est, hoc in terreno regno, cujus typum gerit Abimelech, in prioribus et posterioribus regibus adimpletum est; qui prius Ecclesiam persequentes, illamque violare cupientes, non tamen valent, et sic postea honoraverunt. Soror autem Christi Ecclesia, non de matre: non enim de terrena generatione, sed de coelesti generatione Christo commendatur, secundum quam generationem spirituales sumus. Neque hanc generationem de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed a Deo patre accepimus. Cujus sit autem uxor, occultatur: cujus sit soror, non tacetur; quia occultum est et difficile ad intelligendum quomodo verbo Dei anima humana copuletur. Quod vero occulta cognatione fratres Christi sunt sancti, effusius ex Christi verbis in Evangelio patet.
2.13
CAPITA V--VIII. CAPUT XXI.
2.13
Pergrande convivium quod fecit Abraham in die ablactationis Isaac, convivium Christi in novo die perfectionis populi Christiani figuratur. Ablactabantur autem pueri illorum quinto anno, vel, ut alii, secundo anno. Cum vidisset Sarra Isaac ludentem cum Ismael, ait: Ejice ancillam et filium illius. Quaerendum est cur antea Sarra voluit maritum suscipere filium de ancilla, et nunc cum matre jubet expelli domo? Non zelo fecit accensa, sed mysterio compulsa. Agar autem, id est, Synagoga, in servitutem genuit priorem populum: Sarra, id est, Ecclesia, in libertatem genuit populum Christianum. Panes autem hoc indicaverunt, quod vetus sacerdotium panes propositionis portaret secum. Uter vero aquae defecit; judicii purificatio signatur. Defectura sive doctrina eorum carnalis in pelle mortua, id est, in carne veteris hominis. Quod vero erat Agar in solitudine cum filio suo, significat Synagogam cum populo suo expulsam de terra sua sine sacerdotio, et sacerdotium errare, et viam quae Christus est, ignorare. Quod filius siti deperiit, significat populum nullam habere spiritualem purificationem. Quod vero filium sub arbore projecit, et sic demonstrante angelo fontem aspicit, significat quosdam ex illo populo ad umbram ligni crucis refugium petituros, visurosque fontem aquae vivae reseratis oculis, id est, Christum. Angelus iste similitudo est Eliae, per quem iste crediturus est. Quod autem dicitur, Faciam illum in gentem magnam; quod copiosus populus Judaeorum esset regnaturus in mundo, sive quod coelestis regni gloriam consecuturi essent, qui ex illis crediderunt. Quod autem dicit angelum, et postea illum dominum vocat: filium illum fuisse credendum est, qui per legem et prophetas semper locutus est; qui etiam est angelus magni consilii. Bersabee puteus septimus interpretatur, sive puteus Juramenti: sive quod septem agnas acceperit Abimelech ab Abraham, sive quod juraverunt ibi pactum. Sabee enim, sive juramentum, sive septem in Hebraeo significat. Notandum autem quod Isaac non ad quercum Mambre, sed in Geraris natus sit, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Hujus rei testis est Scriptura, quae dicit: Habitavit Abraham in terra Philistinorum. Alii dicunt figuram Christi teneri, ubi dicitur: Non videbo morientem puerum. Et in hoc significatur quod Judaei Gentibus Christum tradiderunt ad crucifigendum, et non ipsi illum crucifixerunt. Et quod dicitur, Quid agis, Agar? et sic intelligunt quasi diceret: Quid agis in lege litterae? Et in his omnibus Agar partem ostendit fidelium Judaeorum, cui dicitur, Surge, id est, in fide; Et tolle, id est, opus fidei. Quod autem dicitur tenere manum illius, cooperationem Ecclesiae ostendit. Aperuitque oculos illius, id est, sensus in fide. Uter autem impletus, vetus lex impleta sensu spirituali, qui datur bibere populo Christiano. Quod autem Ismael sagittarius dicitur, non incongrue populo Judaico convenit, hoc est jugulando hostias legis. De convivio autem quod fecit Abraham alibi dicitur. Fit autem convivium, cum lacte depellitur Isaac, et fit laetitia magna patri excelso. Summo autem doctori de his qui jam lacte non indigent, sed cibo forti, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus, et discretionem boni ac mali. Super illis autem convivium non potest, de quibus dicit Apostolus: Lac dedi vobis in escam. Quod autem dicit, Indignata est Sarra, cum vidisset Ismael ludentem cum Isaac; significat quasi caro, cujus personam gerit Ismael, spiritui blandiatur, qui est Isaac. Etsi in delectationibus liceat hujusmodi ludus carnis cum spiritu, Sarram tamen maxime quae est virtus offendit. Duo autem filii Abraham, unus de ancilla, et alter de libera: uterque tamen filius Abraham, licet non uterque liber. Propterea qui de ancilla nascitur, haeres quidem non fit cum filio liberae accipere promissionem. Spiritualiter ergo omnes qui per fidem veniunt ad agnitionem Dei, possunt filii Abraham dici. Sed in his sunt alii qui pro charitate veniunt, alii pro metu futuri judicii, dicitur: Qui timet, non est perfectus in charitate: sed perfecta dilectio foras mittit timorem. De Abimelech quoque rege Philistinorum, moraliter possumus intelligere quod Sarram voluerit accipere uxorem, et quomodo Abraham illam sororem esse dixerit; vel quod compescuerit Deus Abimelech propter illam. Puto ergo quod Sarra, quod interpretatur princeps, significat virtutem animi. Haec ergo virtus conjuncta est viro sapienti. Denique Dominus dicit: Quaecunque dixerit tibi, audi vocem illius in omnibus in quibus consilium dederit illi. Non vult ergo Abraham virtutem uxorem suam dici. Donec enim virtus cum aliis participare non potest, nec uxor appellari valet. Cum vero ad perfectum venerimus, ut simus idonei et alios docere, jam non virtutem ut uxorem intra gremium concludamus, sed ut sororem etiam aliis volentibus copulemus. Unde scriptum est: Dic sapientiam sororem tuam esse. Secundum hoc igitur Abraham Sarram sororem suam esse dicebat. Voluit ergo et Pharao aliquando Sarram habere, non in corde mundo; et virtus nonnisi cum cordis munditia potest convenire. Longe autem ait Abimelech iste quam Pharao, unde videtur mihi quod Abimelech iste formam teneat studiosorum et sapientium mundi, qui philosophiae operam dantes, tamen non intelligunt regulam pietatis ut attingant: senserunt tamen Deum et regem omnium, isti ergo quantum ad moralem philosophiam spectat, etiam purificato corde operam dedisse comprobantur, sed hanc non permisit Deus illos contingere. Haec enim gratia non per Abraham, sed per Christum tradi gentibus parabatur. Sanat autem Deus Abimelech, et uxorem illius, et ancillas, quas putamus naturalem philosophiam, diversa et varia sectationum commenta. Interea Abraham impartiri cupit donum cum gentibus divinae virtutis, sed nondum est tempus a priore populo transire ad gentes, gratiam Dei. Secundum hunc ergo allegoriae sensum, Pharao, qui interpretatur exterminator, Sarram, id est, virtutem, accipere non potuit. Manet ergo apud Abraham virtus, manet in circumcisione, donec tempus veniat, ut in Christo Jesu perfecta virtus ad Ecclesiam gentium transiret. Tunc domus Abimelech et ancillae illius pariunt Ecclesiae filios. Hoc est enim tempus quo sterilis pariit, et hoc orante Abraham, hoc est, populo per patriarchas et prophetas prophetante. Unde et illic dicitur: Redde viro suo uxorem, quia propheta est, et orabit pro te, et vives. Postea intulit: Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech, et reliqua.
2.14.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XXII.
2.14.1
Tentavit Deus Abraham. Hic commemorat Deus filium charissimum, ut augeat pondus tentationis; et dicitur illi ut vadat in terram visionis, ut dum ambulat, dumque iter agit, cogitationibus discerpatur. Pervenit ad locum die tertia, ut in omni hoc spatio tam prolixo intueretur filium. Pater cum illo cibum sumeret, puer cibaret in gremio patris, ut tentatio in omnibus cumularetur. Quod autem sequitur: Postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Dic mihi, Abraham: vera dicis ad pueros, quod adores et redeas cum infante, an fallis? Si verum dicis, ergo non facis eum holocaustum, sed fallis: tantum patriarcham non decet fallere. Quid ergo animi in te dicat hic sermo? Verum, inquit, dico, et offero holocaustum puerum. Idcirco enim et ligna porto mecum, et cum ipso puero redeo ad vos. Credo enim vere, et fides mea est haec, quod Deo omnipotenti possibile est illum a mortuis resuscitare. Denique quid dixit Dominus ad Moysen, cum venisset ad eum locum quem demonstravit illi Deus: Solve calciamenta pedum tuorum, quia locus in quo stas sanctus est. Ad Abraham vero nihil horum dictum est, nec etiam ad Isaac filium ejus. Fortassis enim Moyses, quamvis magnum lumen Ecclesiae, de Aegypto veniens, habuit aliqua mortalitatis vincula pedibus suis innexa. Abraham vero et Isaac nihil horum habuerunt. Amavit Abraham Isaac filium suum, sed amori carnis praetulit amorem Dei. Haec historice diximus: caeterum secundum sensum superius explanata sunt. Secundo autem benedicitur Abraham, per quod significatur, quia sicut pater est circumcisionis, sic et credentium ex gentibus pater est. Moraliter quoque sic potest intelligi, quia idcirco renovat Deus promissiones suas ut ostendat tibi, quia debes et tu renovari. Primus enim homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Non permanet ille in veteribus, ne et tu vetus homo permanseris; de coelo hoc loquitur, ut et tu imaginem coelestis accipias: quid tibi prodest, si de coelo haec loquitur, et tu de terra audias? Et offer illum supra unum montium. Dicunt Hebraei esse hunc montem in quo postea templum conditum est, hoc est in monte Moria, in quo est aurea urna Jebusaei, Et abies in locum die tertia. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria iter est trium dierum, et consequenter illic dicatur die tertia pervenisse. Quando autem Abraham immolavit filium suum, personam habuit Dei Patris. Per hoc quod in senectute genuit illum Abraham, figuratur quod pene in fine mundi Christus esset nasciturus. Non enim senescit Deus, sed illius sacramentum longe unum erat. Et senecta Sarrae significatur quod in fine temporum ex plebe sanctarum nasceretur Christus animarum. Fertilitas autem illius intimat quod infecunda fuit Ecclesia multis temporibus, sed nunc sub gratia multos habet vitae filios. Aliter sterilitas Sarrae significat quod in hoc mundo sero facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac omnes nati sumus. Quae patri in fine temporum Ecclesia mirabili gratia Dei, non naturali fecunditate procreavit. Sicut autem Abraham unum filium suum obtulit, et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, ita Christus in humeris portavit lignum crucis. Duo autem servi illi non perducti ad locum sacrificii, Judaeos significant divisos in duas plebes, Salomone peccante, quia carnaliter servientes legi, non intellexerunt passionem Christi. Asinus autem ille est insensata stultitia Judaeorum, qua portabat sacramenta, nec intelligebat quae gestabat. Quodque sequitur, Exspectate hic cum asino, et reliqua. Postquam enim plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Postquam vero, inquit, adoraverimus, ac si dixerit: Postquam adorare fecerimus, revertemur ad Israel. Triduum autem illud quo perventum est ad locum immolationis, tres aetates mundi significat: unam autem ante legem, secundam sub lege, tertiam sub gratia. In qua tertia aetate sacramentum crucis impletum est. Isaac ligatus super struem lignorum ponitur: Christus crucifixus, suspensus in ligno crucifigitur. Quod autem pro Isaac immolatus est aries, significat quod illaesa divinitate manente, secundum carnem crucifixus est, sive quod idem Christus filius natus est. Aries immolatus cornubus haerebat. Crux enim cornua habet, unde scriptum est: Cornua sunt in manibus illius. Cornubus enim aries haerens, crucifixum Dominum significat. Vespere autem crimina humana sunt. Spinis autem, inquit, peccatorum circumdedit me populus hic. Alii autem hunc arietem cornubus obligatum, eumdem Christum senserunt, antequam immolaretur, spinis a Judaeis coronatum. Peracto igitur sacrificio, Deus ait Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc in psalmo scriptum est: Convertantur ad Dominum universae fines terrae.
2.14.2
Vocavitque nomen loci illius: Dominus videt, pro eo quod videri se Dominus fecit, utique per incarnationem. Alii dicunt per ignem, passionem; per gladium, Judaeorum odium significari. Et in eo quod Isaac dixit, Pater mi: Christum praefigurari dicentem, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Moraliter autem Abraham unumquemque justum significat. De nocte surgentem, de infidelitate. Sternentem asinum, id est, corpus suum legi. Duo vero juvenes, duas leges ostendit. Isaac vero filius, sensum perfectum. Ligna vero quae conciduntur, opera perfecta; et locus Ecclesiam significat. Quodque dicit: Exspectate hic cum asino, sic intelligendum est quasi diceret, carnem constringite: ego et puer, id est, sensus illius.
2.14.3
Dixit Isaac patri suo: Ubi est victima, pater? Per hoc sensus timere passiones et tormenta significat. Quod autem dicit bis, Abraham, Abraham, vox objurgantis est. Quodque dicit, Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, sanctorum centuplum in praesenti significat, et multiplicationem in futuro praemiorum.
2.15
CAPITA V--VIII. CAPUT XXIII
2.15
Et abierunt Bersabeae, id est, ad baptismum: et habitavit ibi, id est, in Ecclesia: deinde moritur Sarra centesimo vigesimo anno vitae suae. Sed quid sibi vult quod in sepulcro duplici sepelitur? nisi quia anima quae moritur mundo, ut Deo vivat, geminata requie suscipitur, id est, in actione boni operis et in contemplatione Divinitatis. Sepulta est autem in civitate Arbeae, id est, quatuor, quia ibi Abraham, et Isaac, et Jacob, et ipse Adam conditus est. Potest quoque Sarra virtutem animi significare, quae sapienti viro velut uxor conjungitur. Dormitio vero Sarrae virtutis est consummatio atque perfectio. Qui vero consummatae virtutis est, semper necesse est ut in aliqua eruditione versetur. Et ideo dormiente Sarra, Abraham aliam duxit uxorem. Cethura autem thymiama offerens interpretatur. Per exercitia enim virtutum, Christi bonus odor efficitur. Secundum hanc ergo rationem tot videberis uxores accepisse, quot virtutibus polles. Spelunca duplex dicitur, id est, duo sepulcra, ut alio intercessu; duplex est spelunca, significat duas leges intercessu litterae. Ager autem, latitudinem Scripturae.
2.16
CAPITA V--VIII. CAPUT XXIV.
2.16
Quid autem sibi velit quod Abraham a servo suo postulans jurejurando fidem: Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et adjuro te per Deum coeli? Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae, nisi ut cognoscatur sacramentum? per femur enim genus intelligitur. Ergo haec fuit illa conjuratio, in qua significabatur de genere venturum Christum in carne. Servus autem iste senior, imaginem legis habet, per quam Ecclesia sponsa Christo despondebatur: quae tamen propter antiquitatem senior nuncupatur. Abiit itaque in Mesopotamiam, stetitque juxta fontem, quaerens sponsam Domini sui filio. Sic et lex, quae post fidem venit ad fontem baptismatis, ibique orans, occurrit illi virgo Rebecca, id est, Ecclesia. Vidit puerum, id est, sermonem propheticum. Se inclinat, id est, suscipit fidem. Ornamenta, inaures et armillas, quasi intellectum et opus. Sicque secuta puerum venit ad Isaac, id est, secuta Ecclesia verbum propheticum, venit ad Christum, quae camelo ducitur: quia a gentilitate in tortuosis vitiosisque conversationibus invenitur. Quae Isaac visa descendit, quia cognito Domino, gentilitatis vitia deseruit; quae recordata pallio velatur, quia caro nostra de errore prioris vitae confunditur. Inclinato autem die, ingressus est Isaac in agrum, quia in extremo hujus mundi tempore veniens Christus, quasi in agrum foras exivit, quia cum sit invisibilis, visibilem se Ecclesiae praebuit. Invenit autem illum Ecclesia ad puteum Visionis, id est, in contemplatione veritatis, sive juxta lavacrum aquae ubi purificetur. Sicque inde hinc copuletur sponso suo, adhaerens illi gloria, aeternitate et regno. Hebraei dicunt quod in sanctificatione Abrahae, hoc est, in circumcisione juraverit; nos autem dicimus jurasse illum in semine Abrahae, hoc est in Christo. Alii autem dicunt per nutricem Rebeccae disciplinam Spiritus sancti figurari; per filium cum illa existentem, Synagogam Judaeorum; per potum, doctrinam; per camelos, poenitentes, qui utuntur decem verbis legis. Cecidit vas super ulnam, id est, in humilitate permanens, duas leges ostendit. Armillae autem pondus decem siclorum habuerunt, id est, decem verba legis. Domus Sarrae in quam exivit post mortem, domus est Synagogae, ad quam Ecclesia gentium ad credendum post Synagogam venit. Deduxit Isaac Rebeccam in tabernaculum, id est, Christus Ecclesiam Novi Testamenti in Ecclesiam apostolorum. Palea, id est, multae species doctrinae Spiritus sancti, quae poenitentibus dantur. Mater Rebeccae, gentilitas intelligitur; pater illius Batuel, diabolus.
2.17
CAPITA V--VIII. CAPUT XXV.
2.17
Non est arbitrandum ob incontinentiam duxisse Abraham Cethuram, maxime cum esset grandaevus, aut propter creationem filiorum, dum per Isaac promissum est illi semen ut stellae coeli. Sed sicut Agar et Ismael carnales Veteris Testamenti, sic et Cethura et filii ejus significant haereticos, qui se existimant pertinere ad Novum Testamentum. Sed utraeque concubinae dicuntur. Sic enim dicitur: Filius concubinarum largitus est munera. Sola Sarra semper uxor vocatur. Una est enim, inquit, columba mea. Cethura interpretatur copulata aut victa, quam ob causam suspicantur Hebraei eamdem esse Agar, quae, Sarra mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur jam depositi Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse: nos quod incertum est relinquentes, hoc dicemus quod de Cethura nati sunt filii Abraham. Dedit ergo Abraham cuncta quae posidebat Isaac filio suo; filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit illos ab Isaac filio suo. Quid hoc significet notandum, quia dantur nonnulla munera haereticorum, id est, carnalibus, sed non perveniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Judaei; praeter Isaac enim nullus est haeres, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine. Quod autem Rebeccae dicitur: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi in tuo ventre dividuntur, figuraliter factum etiam Judaeis non credentibus notum est, qualiter populus Ecclesiae populum Synagogae superavit, et quomodo populus Judaeorum major tempore servivit minori populo Christianorum. Et in nobis quoque duae gentes et duo populi sunt, virtutum atque vitiorum; sed iste minor est, ille major. Semper enim vitia numerosiora sunt virtutibus. Sed tamen et in nobis per gratiam Dei populus major servivit minori. Servit enim caro spiritui, et vitia virtutibus. Si enim tales sumus qualis Rebecca, et mereamur de Isaac, id est, de verbo Dei concipere, cedent vitia virtutibus. Processit autem Esau primus, rufus, et totus tanquam pellis hirsutus. Deinde exivit frater illius Jacob, et manus implexa erat calcaneo Esau. Sed cur ille totus rufus et hispidus? Vere quia populus prior et prophetarum et Christi cruore pollutus sit a peccato, nequitiae existit squalore circumdatus. Cujus ideo minor calcaneum tenuit, quia mystice minor populus majorem superavit. Nam quod ipse Esau primogenita propter escam fratri venumdedit, ac postmodum prima benedictione promissa privatus, significat eumdem populum qui primogenitus a Deo nominatus est, propter praesentis mundi lucra, non solum primatus sui honorem amisisse, verum etiam et regni coelestis praeparatum praemium adipisci non meruit. Unde illi dicitur: Transferetur a vobis regnum mundi. Primogenita autem ipsa vestis erat sacerdotalis, qua majores natu, cum benedictione patris induti, velut pontifices victimas offerebant. Hoc dono terreni amoris desiderio caruerunt Judaei cum gloria regni futuri. Quod autem Esau vir gnarus venandi dicitur, et homo agricola, populum Judaeorum significat, qui venator dicitur propter venationem, et agricola, dum pro bonis terrae Deo tantum servivit. Jacob vero simplex, id est, populus gentium, cui crux Christi non reputatur in tabernaculis, id est, Ecclesia. Quodque dicitur, Isaac amavit Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur, populum significat Judaeorum, a Deo Patre amatum, quando bonus fuit in lege et in oblationibus. Jacob autem vendens pulmentum, populum significat Christianorum, vendentem infidelitatem et vanitatem propter coeleste regnum, et centuplum in praesenti comedit, id est, corpore; bibit, id est, anima; abiit, id est, a facie Christi.
2.18.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XXVI.
2.18.1
Orta dehinc fame super terram, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. Ibique Rebeccam causa timoris fingit sororem; quam rex alienigena conjugem Isaac tunc esse cognovit, quando illum cum ea ludentem vidit. Quid sibi vellet in sacramento Christi et Ecclesiae quod tantus patriarcha cum conjuge luderet? Conjugiumque illud cognitum, vidit profecto quisque, ne aliud errando, in Ecclesia peccet, sed secretum viri illius in Scripturis sanctis diligenter intueatur. Et invenit illum qui in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse se in formam servi, ut illius capax esse humana infirmitas posset, qui modo conjugi congruum iter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter futurorum pronuntiationi accommodatum? Si propheta Dei aliquo modo lusit, carnale est, ut illum caperet affectus uxoris: cum ipsum Verbum Dei caro factum est ut habitaret in nobis.
2.18.2
Post hoc Isaac aggressus est opus, et coepit fodere puteos, quos foderunt pueri patris sui Abraham; sed invidentes ei Palaestini, obstruxerunt illos, implentes humo. Quis est iste, nisi Salvator noster? qui dum descendit in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere coepit quos foderunt pueri patris sui Moyses, David, Salomon, et prophetae, quos tamen terrena et sordida replevit intelligentia, et illorum os cum purgare vellet Isaac, ut ostenderet quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt. Rixati sunt cum eo Philistini, id est, Judaei, alieni a regno Dei. Fodit ergo Isaac, imo pueri Isaac novum puteum. Pueri Isaac sunt, Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, caeterique apostoli, qui omnes Novi Testamenti puteum foderunt, et invenerunt fontem aquae salientis in vitam aeternam. Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena aspiciunt, quibus dicitur: Quoniam indignos vos judicastis gratiae Dei, ibimus ad gentes.
2.18.3
Post haec tertium puteum fodit Isaac, et appellavit illum Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus. Vere dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe Ecclesiae latitudinem collocavit. Sed quid est quod puteos Abraham, quos aperuit Isaac, sic vocavit, sicut et pater illius? nisi, quia Moyses apud nos Moyses nominatus est, et propheta unusquisque suo nomine. Haec mystice. Ego Deus Abraham patris tui, ac si diceret: Dum patris tui Deus sum, misericors ero tibi. Extendit tabernaculum, id est, Ecclesiam: praecepitque servis suis, id est, apostolis, ut foderent puteum, id est, doctrinam apostolorum suis propriis scriptionibus. Sciendum autem quod Abimelech, quem diximus, significat philosophos et studiosos esse; quodque non semper habet pacem cum Isaac, sed aliquando dissidet, aliquando pacem requirit. Nec enim philosophi semper cum verbo Dei consentiunt, nec semper contrarii sunt uni Deo. Multi enim philosophi, Deum esse qui cuncta creavit, scribunt. Nonnulli etiam hoc addiderunt quod cuncta Deus per verbum suum fecerit, vel creaverit, et quod vero verbum Dei sit quod cuncta moderatur et gubernat. In hoc cum lege et Evangelio consentiunt. Dissident vero a nobis, cum dicunt, Adeo materiam coaeternam esse, cum negant Deum curare mortalia, sed providentiam illius supra lunaris globi spatium cohiberi, cum nascentes stellarum cursibus pendent, cum perpetuum hunc mundum dicunt et nullo fine claudendum. Sunt et alia plurima in quibus dissident et concordant. Fiat conjuratio inter nos et te. Qui enim vult accedere ad legem Dei, necessario dicit: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. Et per sequentia verba remissionem peccatorum videntur poscere pro illorum satisfactione. Sequitur: Et fecit illis convivium. Qui enim ministrat verbum, sapientibus et insipientibus debitor est.
2.18.4
Cum venissent Geraris et Abimelech, Ochozath, et Phicol, locutus est illis Isaac. Abimelech interpretatur meus rex. Ochozath interpretatur tenens. Phicol, os omnium. Qui tres, ut ego arbitror, figuram tenent totius philosophiae; quia apud illos in tres partes dividitur, in logicam, physicam, ethicam, id est, rationalem, naturalem, et moralem. Rationalis illa est quae Deum Patrem omnium confitetur, ut est Abimelech; naturalis illa est quae fixa est, et tenet universa, velut naturae ipsius nitens viribus, quam profitetur, ut est Ochozath, qui dicitur tenens. Moralis est quae in ore est omnium, et ad omnes pertinet per convivium similitudine praeceptorum, quam designavit Phicol, qui est os omnium. Illi ergo omnes veniunt ad Isaac, id est, ad legem Dei. Adjurant mutuo post convivium; cum enim refecti fuerint spiritualibus mysteriis, et baptismi donum perceperint, promittit se Deus illis omnia debita dimissurum, si illi omnia dimittant. Possunt etiam hi tres significare tres magos, qui ex Orientis partibus venerunt ad Jesum, eruditi institutione majorum.
2.18.5
Dimisitque illos Isaac pacifice in locum suum. Secundum alios significat quod alibi dicitur: Unusquisque in illo in quo vocatus est, permaneat. Appellavitque abundantiam, id est, quatuor flumina apostolorum.
2.19.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XXVII
2.19.1
Esau vero quadragenarius duxit duas uxores, significans populum haereticorum, qui se putat per quatuor ducere duas Ecclesias haereticorum, quae ambo offendunt animam Isaac et Rebeccae, id est, Christum, Ecclesiaeque ejus. Quod autem dicit oculos Isaac caligasse, significat inspectiones divinas culpas peccatorum non videre. Moraliter autem Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur, quo videlicet exemplo discimus, ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus. Et quousque nobis verae indulgentiae aquae respondeant, nequaquam nostrae inquisitionis manus ad exhauriendam cordis terram torpescat. Quos tamen puteos Allophili insidiantes repleverunt, quia nimirum immundi spiritus, cum nos studiose fodere conspiciunt, abjectas nobis cogitationes tentationum dirigunt. Sequitur ipsa benedictio in Jacob, quam Hippolytus martyr replicavit. Isaac, inquit, portat imaginem Dei Patris; Rebecca imaginem Spiritus sancti; Esau vero prioris populi et diaboli; Jacob imaginem Ecclesiae et sancti. Per hoc quod senuerit Isaac, consummatio mundi ostenditur. Per hoc quod oculi Isaac caligaverint, significat fidem de mundo perisse, et religionis lumen abjectum esse. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum; quod escas illius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo de repromissione est benedictio et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt. Rebecca gerens Spiritus sancti figuram, quae futura noverat in Christo. In Jacob autem meditatur.
2.19.2
Loquitur ad filium suum juniorem: Vade ad gregem, et affer mihi duos haedos. Praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo illos vel maxime liberaret qui peccatis tenebantur obnoxii. Siquidem in universis Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quare autem duos jubet afferri? Quia duorum significatur assumptio populorum, quos teneros et bonos, docibiles et innocentes, animas ostendit. Stola Esau, fides et Scripturae Hebraeorum sunt, quibus postmodum indutus est populus gentium. Pellesque illius brachiis circumdatae sunt peccata utriusque plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum pariter affixit. Quod Isaac quaerit ab Jacob cur tam cito veniret, velocem in Ecclesiam miratur credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia Deo placens, salus est peccatorum; quod postea sequitur benedictio, et illius odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regna aperta voce pronuntiant. Taliter vero benedicitur: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Odores nominis Christi sicut ager mundum implent, cujus benedictio de rore coeli, de verborum pluvia divinorum, et de pinguedine terrae, hoc est congregatione populorum, multitudine frumentorum. Haec multitudo, quoniam colligit de sacramento corporis et sanguinis sui, illi autem serviunt ex Gentibus ad illum conversi. Ipsum adorant tribus populi ex circumcisione credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, quia plebi dominatur Judaeorum. Ipsum adorabunt filii matris suae, quia ipse ex illa secundum carnem natus est. Ipsum qui maledixerit, maledictus est: et qui benedixerit, benedictionibus replebitur. Quis nesciat Judaeos Christo maledicentes esse maledictos, et populum Christianorum Christo benedicentem esse benedictum? Ecce alium pro alio benedixisse Isaac, expavit et cognovit, nec tamen indignatur relato sibi sacramento, sed confirmat, dicens: Benedixi illi, et benedictus erit. Haec est benedictio quae data est minori populo Christianorum. Sed nec tamen majorem filium fuisse despectum putandum est, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus benedictionis prophetia haec est: In pinguedine terrae, et in rore coeli, erit benedictio tua: in pinguedine terrae et fecunditate, videlicet rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit; et in rore coeli, id est, in eloquiis divinis, ipsis enim credita sunt eloquia Dei.
2.19.3
Vives gladio. Quia sanguini in initio populus ille deditus, haec in Christo vel in prophetis exercuit. Fratri tuo servies, et reliqua. Significat quod Idumaei servituri sunt Judaeis, et tempus esse venturum quando de collo jugum abjicerent servitutis. Spiritualiter autem fratri tuo servies minori, scilicet populo Christiano. Tempusque veniet, cum excuties jugum illius, et reliqua. Dum per agnitionem fidei illius ad gratiam Christi conversus, depositurus onus legis, quando jam non servus populi minoris, sed per fidem frater vocaberis. Igitur Esau post benedictionem patris, invidiae stimulis concitatus, fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Judaicus populus in Christo praemeditatus, non solum Dominum crucis patibulo tradidit, verum etiam credentes in illum usque ad effusionem sanguinis persecutus. Alii autem dicunt, Ecce odor filii mei, conjungi debere ad locum ubi dicit, Sensit vestimentorum illius fragrantiam, et reliqua. Haec autem sententia tam Christo usque adeo proprie convenit, quam populo Christiano. Odor autem Christi, doctrina Spiritus sancti per Evangelium, sive in apostolis, ut odor bonus Dei sumus, et unicuique doctori in sua doctrina et exemplo. Haec omnia quae sequuntur, tam Jacob historialiter conveniunt, quam populo christiano; quando autem ex persona Christi, ad populum Christianum. De pinguedine terrae, id est, populus Christi. Quando vero sancto a Christo dicitur de pinguedine terrae, pinguedinem praemiorum coelestium extraneorum in futurum significat; ut dicitur, Credo videre bona Domini in terra viventium. Abundantia frumenti, vini et olei, historialiter respicit ad tria loca in quibus habitaverunt filii Israel. Abundantia frumenti, in terra Chanaan, ubi accepit Jacob benedictionem ab Isaac; vini in Aegypto, olei in terra repromissionis. Sive haec tria dicuntur per abundantiam terrae repromissionis. Aliter abundantia frumenti significat abundantiam frumenti Joseph in Aegypto; abundantia vini, abundantiam mannae in eremo; abundantia olei, abundantiam terrae repromissionis. Per abundantiam frumenti, vini et olei, optatur ut offerat Ecclesia Christo abundantiam perfectorum operum, et mandata dura ac levia, quando abundanter haec Christus omni sancto optat. Per frumentum, vinum et oleum, cogitatio, verbum et opus significantur. Frumentum enim crescit; oleum quando liquorem profert, non crescit: sic et cogitatio crescit in verbum, et verbum crescit in opus, opus autem stat. Sic omnia quae sequuntur Jacob historialiter conveniunt, et Christo a Deo Patre, et populo Christiano a Christo, et unicuique sancto, sicut superius explanatum est.
2.20.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XXVIII.
2.20.1
Jacob autem fugiens dolos fratris, relicta domo patria, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem; et Christus abiit in gentibus a populo, et patria domo, id est, Jerusalem, accipiens inde sibi Ecclesiam, sicut scriptum est: Vocavi plebem meam, non plebem meam.
2.20.2
Pergente autem Jacob in Mesopotamiam, invenit locum qui vocatur Bethel et posuit sub capite illius lapidem magnum. Et dormiens vidit scalam subnixam innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. Bethel interpretatur domus Dei, quae est ecclesia, ubi Jacob dormivit, hoc est, ubi Christi praedicatur passio. Somnus enim Jacob passio Christi est. Lapis autem ille ad caput illius, nihilominus Christus; qui lapis sine manibus excisus de monte, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram. Quod autem unctus est, quis nesciat Christum ab unctione nuncupari? cui dicitur, unxit te Deus tuus oleo laetitiae. Et per scalam nihilominus Christus intelligitur, qui dicit: Ego sum via, et nemo potest venire ad Patrem, nisi per me. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi. Non incongrue autem juxta allegoricam interpretationem, ut Jacob et lapis et scala pro diversis causis Christus intelligatur, sicut in multis locis invenimus. Angeli autem ascendentes et descendentes praedicatores sancti sunt. Ascendunt utique, cum ad intelligendam illius eminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut illum inveniant, ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Descendunt autem, ut illum inveniant, ut, Factum ex muliere, factum sub lege. Illa scala a terra usque ad coelum, id est, a carne usque ad Christum, quia in illa carnales proficiendo, ut ascendendo spirituales fiunt? ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, cum illis loqui non possunt, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia per ipsum ascenditur, ut excelsa intelligat; et ad ipsum descenditur, ut in membris illius parvulus nutriatur; et per ipsum solum se erigunt, ut illum sublimiter exspectent, per ipsum se etiam humilient, ne illum humiliter ac temporaliter enuntient. Quod autem Jacob in terra Chanaan non vidit istam spiritualem visionem, significat unumquemque non videre visiones spirituales, nisi deserat peccata et vitia, ac postquam deseruerit, sine dubio videbit. Quodque post solis occasum vidit Jacob istam visionem, significat quia post occasum bonitatis mundialis videt quisque sanctus spiritualia in Ecclesia. Jacob autem qui tulit lapidem, significat populum Christianum. Lapides autem de quibus portatur lapis, id est, Christus, significat Judaeos, qui dicuntur lapidei, propter duritiam cordis eorum. Christus autem dicitur lapis propter firmitatem et stabilitatem, quia ex Judaeis carnem assumpsit. Qui etiam sub capite ponitur, hoc est, sub principatu populi Christiani. Dormitio autem Jacob ejusdem populi mortificationem significat pro Christo, vitiis et passionibus. Quod autem Jacob non dormierit usque dum veniret ad lapidem, significat populum Christianum supradictam mortificationem non habere usque ad adventum Christi, propter cujus adventum et mortificationem vitiorum videt unusquisque sanctus spiritalia, sicut visionem Jacob post dormitionem vidit. Scala autem quam vidit Jacob, secundum alios, duas leges significare dicitur. Ligna autem, id est, gradus scalae, ordinem significant mandatorum; qui etiam gradus quindecim dicuntur, et quindecim psalmi, qui canticum graduum inscribuntur. Angeli autem ascendentes et descendentes angeli sunt qui ministrant hominibus, id est, misericordes et immisericordes. Aliter per angelos ascendentes significantur ii qui incipiunt quidem poenitentiam, sed non perficiunt. Aliter per hanc scalam vita ostenditur uniuscujusque credentis, et per duo ligna, corpus et anima. Quodque dicit ascendentes et descendentes, significat quod spiritus uniuscujusque hominis ascendunt et descendunt inter actualem vitam et contemplativam. Aliter ascendunt et descendunt, de terra ascendentes intelliguntur, ut Elias et Enoch; et descendentes de coelo, ut daemones, qui etiam angeli dicuntur, non tamen angeli Dei. Nam Apostolus angelos vocat, ubi ait: Datus est mihi angelus Satanae qui me colaphizet. Vel per ascensum et descensum intelligere licet descensum Christi, quando relicta dextera Patris omnipotentis, tanquam sponsus de thalamo procedens, et assumptionem carnis in mundum venit: ascensum autem, cum mortis confractis viribus, victor gloriosus, captivam ducens captivitatem, in coelum videntibus discipulis elevatur. Historialiter vero haec significat ad Jacob, quod aliquando ad terram suam iterum ascenderet, quamvis nunc fratris Esau indignationem propter benedictionem dolo matris subreptam fugiens, in Mesopotamiam descenderet. Descendit autem Jacob in Mesopotamiam, quia situ loci inferior est quam terra promissionis. Quod autem Deus locutus sit de scala, significat locutionem Dei de suis mandatis ad homines
2.20.3
Terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Hoc historialiter impletur, et spiritualiter terra Ecclesiae Christo data est, et semini illius, id est, populo Christiano. Occidens autem in hoc loco occasum bonitatis mundo significat, oriens bonitatem futuram, septentrio confractionem voluntatis, meridies calorem fidei. Quae sunt autem portae coeli, nisi mandata, sive apostoli, qui portae dicuntur? quia per illorum doctrinam intratur in credulitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Oleum autem super lapidem significat annuntiationem, sive de incarnatione, sive de divinitate, sive de misericordia illius.
2.21.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XXIX.
2.21.1
Post hanc visionem inde Jacob iter faciens, vidit oves, et pastores, et puteum aquae, et lapidem magnum superpositum. Figuraliter autem oves justorum populi, pastores prophetae sunt, qui usque ad adventum Christi Spiritu sancto mundati, populum Israel gubernabant. Lapis puteo superpositus figuram Domini praeferebat; puteus Spiritus sancti, qui opertus fuit, nondum adveniente Christo, et homine facto Verbo Dei. Aliter per puteum baptismum, per agrum hic mundus. Quod autem greges dicuntur, fidem Trinitatis, vel tres leges cum supradicto populo accumbentes, id est, in humilitate. Per pecora quae ex illo aquabantur, simplices, et baptismi gratiam invenientes. Per lapidem quo claudebatur os putei, duritia infidelitatis, qua abjecta, homines possunt baptismum accipere. Pastores autem in hoc loco apostoli sunt, qui Christus lapidem de puteo abstulit, id est, infidelitatem de baptismo. Aliter puteus, Vetus Testamentum; tres autem greges sunt, physicam, ethicam, logicam exercentes; pecora autem, populus veteris legis, sperans in bonis terrae. Lapis vero littera legis, quae celavit sensum spiritualem, quam Christus adveniens amovit.
2.21.2
Igitur Jacob pergens in Mesopotamiam, accepit uxores duas, filias Laban fratris Rebeccae. Primo Liam, secundo Rachel, et ancillam Liae nomine Zelpham, et ancillam Rachel nomine Balam, ex quibus quatuor genuit duodecim filios. Duae uxores Jacob liberae, possunt esse duae vitae in Christi corpore, quae nobis praedicatae sunt. Una temporalis, in qua laboramus: alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur. Lia enim laborans interpretatur, Rachel visum principium. Actio ergo hujus vitae, ex qua vivimus ex fide, laboriosa est, et incerta in operibus, quod perveniat in exitu, ad utilitatem illorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc infirmis oculis fuisse describitur. Cogitationes enim mortalium timidae: spes vero contemplationis Dei habens scientiam, ipsa est Rachel, unde dicitur pulchra specie. Hanc enim amat omni specie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei. Laban quippe interpretatur dealbatio. Per illam enim gratiam peccata quae sunt ut phoenicium, ut nix dealbantur. Ergo propter Rachel, non propter Liam servitur. Quis enim actualem vitam propter semetipsam expetierit: sed tamen nocte supposita, expertus est fecunditatem ejus. Actualis enim vita per exempla atque doctrinam, multos generat filios: cum autem unicuique sub dealbationis gratia, constituto per septem mandata legis, quae sunt dilectio proximi, tolerantia laboris, adhaeserit in variis tentationibus, velut in nocte Lia inopinata conjungitur: et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, acceptis aliis septem praeceptis, quasi serviens aliis septem annis: ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundo corde, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla laboris tolerantia statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire; sed non hoc potest esse in terra morientium. Unde dicitur: Non est moris in hoc loco, ut minor habeatur antequam major: quia non absurde major appellatur, quia tempore prior est. Prior autem est in eruditione hominis labor boni operis, quam requies contemplationis. Sed et hoc sciendum est, quod postquam Liam Jacob fraude deceptus pro Rachel uxorem accepit, dicitur ei a socero Laban, ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam male existimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum primae: nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit illam magis quam Liam, et servivit illi aliis septem annis. Itaque ambae uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quae est Laban: una amatur, alia toleratur. Pro fecunditate fructum quippe maximum habet labor justorum in illis quos regno Dei generant in tribulationibus multis. Rachel clara aspectu, mente accedit Deum, et vidit in principio verbum Dei apud Deum, et vult parere et non potest: quia generationem illius quis enarrabit? et ideo sterilis, quia in variis pressuris non subvenit. Ipsaque interdum procreandi charitate inardescit: vult enim docere quod novit, et dolet potius currere homines ad illam virtutem, quae illorum necessitatibus consulit, quam ad illam.
2.22
CAPITA V--VIII. CAPUT XXX.
2.22
Zelavit Rachel sororem suam; et quia purus spiritualiter editus substantiae verbis carnalibus exprimi non potest. Per quaslibet similitudines corporeas elegit Rachel ex viro suo, et ancilla suscipere filios, quam sine filiis remanere. Bala quippe interpretatur inveterata: de vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita cogitamur imagines, cum aliquid de incommutabili substantia veritatis auditur. Suscipit de Lia et ancilla sua filios, amore prolis numerosioris. invenimus autem Zelpham interpretari os hians: et illos significat, quorum praedicatione os erat, et cor non erat. Christus enim inquit: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; et ex Zelpha tamen proles suscipitur: sive, ait Apostolus, occasione, sive veritate Christus annuntietur, in hoc gaudeo: et sunt viri quidam affectus, licet ex beneficio Rachel edit, cum virum suum secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoris malis, cum sorore cubare permittit. Scimus mandragoram pulchram esse, et suave olentem, sapore autem invalido; et hic significari bonam famam mundialem. Unde dicit Apostolus: Oportet Ecclesiam testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, qui plerumque reddunt splendorem laudis, et odorem bonae opinionis, his per quos sibi consulitur. Et ad istam gloriam primi perveniunt, qui in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mandragoram invenit, exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad illos qui foris sunt. Doctrina vero sublimior in contemplatione defixa, hanc popularem gloriam non assequitur, nisi testimonium habeat ab his, qui inter turbas populares laborant, et ita quodammodo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel: ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis illius. Plerique etiam bono ingenio praediti, quamvis idonei regendis populis fuisse possint, tamen evitant, et in doctrinae otium tanquam in speciosos Rachel feruntur amplexus. Et quia bonum est, ut etiam haec vita paulo latius innotescens, popularem gloriam mereatur: injustum est autem, ut illam consequatur, si amatorem administrandis ecclesiasticis curis aptum otium detinet, nec gubernationem communis utilitatis impertit. Propterea Lia sorori suae dicit: Parum est tibi, quod virum meum accepisti, insuper et popularem gloriam requiris. Proinde ut illum juste comparet, impartit Rachel virum sorori suae: ut si vacare scientiae diligerent, suscipiant tamen regimen propter hoc qui idonei sunt: sed ut hoc suscipiant, non coguntur. Hoc autem significat, quod dicitur: Cum venisset de agro Jacob, occurrit illi Lia, detinensque illum, ait: Ad me intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragora filii mei: tanquam diceret: Vis conferre bonam opinionem, noli fugere otiosum laborem. Haec in Ecclesia geri quisquis advertit, cernit. Potest quoque Lia Ecclesiam significare. Lia enim synagoga Dei genuit populum. Et oculis quidem gravida legitur, quia spiritualem sensum in littera videre non potuit. Rachel junior, id est, Ecclesia tempore posterior: pulchra specie, sancta corpore et spiritu: quae etiam tamdiu sterilis fuit, quousque spiritum synagoga generavit. Cur autem Jacob pro Rachel servivit, et supponunt illi Liam? Quia Dominus, ut assumeret Ecclesiam, prius sibi synagogam conjunxit. Servivit Jacob pro duabus uxoribus septem annis, tempus hujus vitae significat: quia per septem dies tempus evolvitur, in quo Dominus formam servi accepit, factus obediens usque ad mortem: ille pro ovibus servivit. Et Dominus ait: Non venit filius hominis ministrari, sed ministrare: ille oves pavit, et ait, Ego sum pastor bonus: ille mercedis lucro varium sibi pecus acquisivit, Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatas manibus in alveis aquarum posuit, ut illarum contemplatione multiplicarentur illi oves; et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum novum proposuit populo fideli, ut quisquis pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Ab aliis idcirco primus mensis sine mercede agi dicitur, quia tunc in hospitio fuit. Laban quoque ad Jacob pro pudicitia dixit: Quid mercedis accipies, sive pro dilectione illius? Quod autem Lia in nocte conjungitur Jacob, significat synagogam Deo cunjunctam in tenebris litterae; turbaque amicorum Liae significat turbam patriarcharum et prophetarum. Rachel vero in die, id est, Ecclesia gentium in die Novi Testamenti, hujusque amicorum turbae significant apostolos, qui sunt amici Dei, Ecclesiae gentium. Et vocavit nomen illius Ruben, qui doctorem perfectum significat in Ecclesia. Videntem filios, id est, in Ecclesia; vel videntem filios haereticorum, et non permittentem habitare in Ecclesia. Simeon vero significat populum Christianum, qui audit legem in tempore Novi Testamenti. Duo simul filii Liae significant duos populos Ecclesiae. Ruben populum Judaeorum, qui vivit per legem: Simeon populum gentilem, qui audit legem ab apostolis atque doctoribus, ut alibi dicitur: Oculus videns testimonium perhibebat mihi, et auris audiens beatificavit me. Et vocavit nomen illius Levi, qui interpretatur copulatio: significat populum Christianum copulantem Christo omnes sanctos per doctrinam suam. Judas vero figuram Christi tenuit, dicens: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae; sive populum Christianum, qui confitetur Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Rachel autem quando conjunxit Balam ad Jacob, significat synagogam Judaeorum, sed ex parte apostolorum Ecclesiam Christo conjungentem. Egressus autem Ruben invenit mandragoras. Hoc genus ligni ab aliis dicitur similitudinem hominis habere tam in manibus, quam in pedibus, sive in digitis, sive capite: caput tamen non habentes, id est, Christum, qui est caput Ecclesiae. Laban significat populum imperitum, qui albas per haeresim, et nigras per peccatum animas docent, quando placiti advenerit tempus, id est, tonsurae ovium, vel divisionis. Laban quoque, cujus figuram tenet in hoc loco, paulo ante dictum est. Jacob sine dubio Christum significat; tres autem virgae, tres leges; carnalia, exempla patriarcharum, prophetarum et apostolorum; aqua posita in canalibus, per exempla supra dictorum significat baptismum: oves variae, animas sanctorum diversitate virtutum arietes, apostoli: de quibus dicitur, Afferte Domino filii Dei usque arietum. Sicut enim omnes oves diversi coloris assignantur Jacob, sic animae sanctorum diversae, et pro variis virtutibus Christo. Aliter tres virgae, Christum, et Spiritum sanctum, et Mariam significant: Jacob autem Deum Patrem; aqua doctrinam Evangelii; oves, ut superius; carnalia corpora Sanctorum; arietes, doctores sanctos.
2.23
CAPITA V--VIII. CAPUT XXXI.
2.23
Decem vicibus mutavit mercedem meam. Hoc pro magnitudine dicitur, sive pro consuetudine hominum loquendi, sive pro quinque annis, quibus Jacob servivit ad Laban. In quinque autem annis habuit decem vices, quia oves Mesopotamiae bis gravidae in anno intelliguntur. Jacob autem solus intravit ad Laban, sic et Christus singulariter ad diabolum in mundum intravit; et sicut Jacob de substantia Laban dives factus est, sic et Christus ditatus est de substantia diaboli. Quid autem significat hoc, quod post servitutem longinquam, Fugiens Jacob cum uxoribus suis ignorante Laban, persequens illum in montem comprehendit, et idola quae Rachel furata erat, inquisivit, et non invenit? Laban diabolum significat, cum aliud superius significavit. Laban interpretatur dealbatio: cum enim sit diabolus tenebrosus, ex merito transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob, id est, ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus exprimi, qui furore Jacob persequitur electos quosque: qui Redemptoris nostri membra sunt, opprimere conatur. Hujus filias, id est, mundi, sive diaboli, Jacob abstulit, cum Christus sibi Ecclesiam ex gentilitate et ex circumcisione conjunxit, quam ex domo patris extrahit, cum dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde dicit Apostolus: Avaritia, quae est idolorum servitus. Laban vero veniens apud Jacob, non inveniens: quia, ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore nostro vestigia terrenae concupiscentiae non invenit; sed quae non habuit actibus, illa sedendo Rachel cooperuit. Per Rachel quippe, qua ovis Dei dicitur Ecclesia significatur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere. Rachel ergo sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, terrenae concupiscentiae vitium per humilitatem poenitentiae operuit. De hac coopertione vitiorum dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et reliqua. Rachel significat nos, qui idola sedendo deprimimus, culpas avaritiae poenitendo damnamus: quae utique avaritiae immunditia, non illis qui viriliter currunt, sed his maxime eveniunt, qui quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta hujus mundi resolvuntur. Unde illic ejusdem Rachelis verba sunt, juxta consuetudinem feminarum: Nunc accidit mihi. Inierunt autem foedus inter Laban et Jacob, postquam persecutus est illum Laban. Tulitque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, quem vocavit Laban, Tumulus testis. Et Jacob acervum testimonii inter fideles, cui tam Judaeos quam gentes, testis est lapis eminens, id est, Christus: acervus lapidum, id est, multitudo sanctorum. Omnis substantia Jacob quam tulit, populum Christianum significat: servi autem, illos qui Christum timent: cameli super quos ponitur substantia, fortes in fide sive tortuosi sunt asini vero, simplices sunt. Sicut autem Jacob omnem familiam suam portavit per ripas fluminis Euphratis ad terram repromissionis: sic et Christus portavit populum Christianum per ripas baptismi ad novum Testamentum, vel ad regnum coelorum. Jacob pergens ad Isaac, significat Christum pergentem ad Patrem in coelum. Quodque dicitur, Noluit Jacob confiteri socero suo, significat Christum latentem a diabolo, ut perficeret ad quod venit; quodque sequitur, Cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob, significat Deum Patrem non permittentem diabolum Christo nocere, et populo Christiano. Et abiges filias meas: hoc est, persona diaboli, si potuisset ad Christum loqui. Quod autem Laban et Jacob ambo venerunt per Euphratem, significat duos populos venientes per baptismum. Laban tamen reversus, et omnes qui erant cum illo, significat illos qui baptismi dignitatem non complent, et revertuntur ad litteram. Mons autem, Ecclesia Novi Testamenti intelligitur: convivium, caro Christi et sanguis. Et dixit Jacob fratribus suis: Colligamus lapides: congregatisque lapidibus, fecerunt acervum, et vocavit illum Laban acervus testis, et Jacob acervus testimonii. Acervus Hebraica lingua dicitur adnerotes. Rursum lingua Syriaca acervus Gar, nominatur testimonium, sed utha. Jacob vero Galaat, Laban Gat, Seduth gentis suae sermone vocavit. Jacob interpretatur supplantator: Israel, princeps cum Deo: et hoc ideo, quia cum Deo praevaluit.
2.24.1
CAPITA V--VIII. CAPUT XXXII.
2.24.1
In baculo meo transivi Jordanem. Ac si dixisset: In medio charitatis fui, cum non habuerim nisi baculum tantum. Per baculum autem, arma quae utraque manu tenentur: et si ista sententia Christo referatur, baculus Christi, patris auxilium in passione, et in resurrectione: qui Christus nunc cum duabus turmis, id est, duobus populis egreditur per baptismum: turma autem minor esse dicitur, quam turba. Si autem ad Christum referri possit, quod dicit, Erue me de manu Esau: ex parte carnis intelligendum est. Aliter per orationem Jacob in isto loco, oratio Christi pro suo populo ostenditur. Munera autem quae Jacob ad Esau misit, significant illos quos Christus dimisit in potestatem diaboli.
2.24.2
His transactis, Misit Jacob nuntios ad Esau fratrem suum, mittit munera; et traductis omnibus per torrentem, ipse remansit solus. Et vir luctabatur solus cum illo, praevaluitque Jacob: nec dimisit, nisi benedictionem extorqueret, sacrumque nomen acciperet. Vir Christum significat, cui ideo praevaluit Jacob, quia populus Israel, cujus ille tunc figuram gerit in passione, id est, in torrente, praevaluit Domino, et quasi cum infirmo in carne Christo luctamen habuit; et tamen Jacob benedictionem ab angelo, quem superavit, impetravit: cujus nominis impositio, utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel: vir videns Deum, vel princeps cum Deo, quod erit in fine praemium justorum omnium. Tetigit autem Angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit, sicque Jacob benedictus erat, et claudus; benedictus in his qui Christum ex illo populo crediderunt; claudus in infidelibus: nam femoris verbum, latitudo generis est, vel multitudo: multi quippe ex illo populo deviantes, in errores sui seminis claudicaverunt. Claudicaverunt enim, inquit, a semitis suis: qui populus non solum claudicat, sed et ultra generare filios non potest. Denique quod dixit, se vidisse Deum facie ad faciem, cum superius virum secum luctari narraverit: significat, quia idem Deus homo futurus erat, qui cum Jacob populo luctaretur. Historialiter autem iste vir qui luctabatur cum Jacob, beneficium Dei exprimit: ut sciret Jacob, quod illud non praestaret Deus. Ipse enim magnopere fratrem suum timuit: superare non posset, id est, voluisset. Respondet, cur quaeris nomen meum, et ipsi impossibile exprimere: quia solito nomine utimur usque ad diem judicii, ut Hieronymus ait: Phanuel autem facies Dei interpretatur.
2.25
CAPITA V--VIII. CAPUT XXXIII.
2.25
Primi vero et secundi et novissimi in multitudine Jacob, plebes Ecclesiae significant. Servi autem et ancillae primo mittuntur, conjuges significat. Lia vero et filii illius in secundo loco, poenitentes vel continentes. Rachel et Joseph in novissimo, sanctos qui Christo prope sunt, significat. Quod autem dona misit fratri suo, significat illos quos Christus per libertatem arbitrii diabolo dimisit, ut superius diximus. Quod autem dicitur, Jacob inclinavit per septem: significat corpus Christi serviens in persecutionibus populo persecutori, per septem hujus mundi. Qui idcirco munera misit prius, ut placaret illum ante quam videret, atque ideo caput illi inclinasset, eo quod primogenitus Esau fuit, vel pro timore illius: sive ut impleretur prophetia patris sui, qua dixit: Tempus veniet, cum excutias jugum illius de cervicibus tuis, et reliqua. Qui autem antecedunt, prope sunt ad Esau, id est, diabolo. Alii autem dicunt, Jacob idcirco in nocte visionem vidisse, quia in die videre non potuisset, quem vidit in nocte: sive ut significaretur, non esse Jacob similem Moysi, qui visionem vidit in die, significat legem Novi Testamenti. Jacob autem nocte vidit, significat veterem legem. Sicut autem Jacob potuit videre similitudinem specie, quam vidit, nec mortem illi non praebuit: ostenditur, quia sic potuisse speciem Esau videre, et mortem illi praebuisse. Jacob autem congrediens significat populum Christianum, qui Christo contrarius erat ante baptismum. Percussio autem nervi gladio, concupiscentiam peccati gladio verbi Dei percussam. Claudicatio autem unius pedis ostendit, quod uno utimur spirituali pede, abjecto vitio carnis. Jacob autem in hoc loco cum duodecim filiis illius, Christum cum duodecim apostolis significat: et una filia illius, unam sanctam Ecclesiam.
2.26
CAPITA V--VIII. CAPUT XXXIV.
2.26
Post hoc Sichem filius Emmor, Dinam filiam Jacob violavit: Egressa est quippe, ut videret mulieres regionis illius: quam cum vidisset Sichem filius Emmor Evei, princeps terrae illius, adamavit, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est anima illius cum ea, tristemque blanditiis delinivit. Dina quippe, ut videret mulieres regionis extraneae, egreditur: cum unaquaeque mens negligens studia sua, et actiones aliena curans, extra habitum, ac extra ordinem proprium vagatur: quam Sichem princeps terrae opprimit, videlicet inventam in exterioribus curis, diabolus corrupit: et glutinata est anima illius ad eam, quia unitam sibi, per nequitiam respicit, et cognita culpa resipiscit, atque flere conatur. Corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos ponit, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Recte illic adjungitur, tristemque blanditiis delinivit: modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo poenitentiam pollicetur. Adhuc sequens tempus, ut dum per hoc decepta mens, ducitur ab intentione poenitentiae, suspendatur. Quatenus tunc bona nulla suscipiat, quam tunc mala nulla contristant; et tunc plenius obruitur suppliciis quae gaudet nunc in deliciis. Caeterum, secundum superiorem explanationem, Dina Ecclesiam significat, diabolo copulatam per gentilitatem ante baptismum, sive post baptismum per crimina: quam vindicant pater et fratres ejus, id est, Christus et apostoli, vindicantes Ecclesiam, quae est soror apostolorum. Dina autem per dolum vindicatur: sic Ecclesia a Christo super diabolum per dolum vindicatur. Duae autem vindictae a Sichem sumuntur, nempe circumcisio et occisio: sic bina fuit vindicta diabolo, id est, in praesenti et in futuro, sic et peccatoribus. Quod autem die tertia sumpta est vindicta de Sichem, significat vindictam tertia lege in diabolum et in peccatores. Aliter Dina significat animam uniuscujusque peccatoris, vel hominis ineuntis conjugium cum haeretico, quam vindicant Christus et doctores. Alii autem dicunt hanc vindictam, quae facta est a Simeone et Levi, Domino non displicere: quod in hoc ostenditur, quia liberati sunt de manu inimicorum suorum: sive quod legem Dei, et circumcisionem vindicaverunt, eo quod vim fecit circumcisus super illam quae de circumcisione fuerat. Aliter hoc Domino displicuit, dum Sichem et pater illius ab Jacob circumcisionem acceperunt, sed tamen Simeon et Levi pro merito patris illorum sanati sunt.