Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarii in Pentateuchum
BedaPent 5 · 8461-coinpeMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8461 Coinpe
5.1
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT PRIMUM.
5.1
Haec sunt nomina filiorum Israel. Haec sententia Esdrae prophetae ab aliquibus dicitur usque LXX, et principium voluminis: Joseph autem erat, et reliqua. Et titulus hujus voluminis Joseph, quod dicit: De Aegypto vasa aurea, usque Moses jejunavit quadraginta dies et quadraginta noctes. Titulus autem hic radix verbi potest dici. Verbum autem, volumen usque ad finem. Mos est Scripturae divinae radicem verbi plantare antequam indicat mysteria. Jacob etiam filiorum suorum dicitur radix filiique plebis: sic Christus apostolorum radix est, apostolique omnium credentium. Haec autem sententia Evangelicam sententiam significat, qua dicitur: Haec sunt nomina duodecim apostolorum. Sed haec est praesens recapitulata sententia, quae in Genesi nominata sunt, quae nunc hic nominantur. Quae dominatio in Genesi, et hic in Exodo significat duodecim prophetas in veteri, et duodecim apostolos in novo Testamento. Idcirco vero filii Israel hic primo dicuntur ante suum patrem, quia illis plebs propior erit quam Israel. Hic autem liber vitae dici potest, quo etiam totus canon vocari vocabulo dicitur, quorum nomina scripta sunt in libro vitae. Quod patriarchis in Pentateucho, et apostolis in Evangelio. Israel autem vir fortis, quod in his quibus hoc convenire dicitur, id est nativitate, vel in primogenitis, et in benedictionibus, Christum significat in resurrectione fortem, et vincendo diabolum in tribus tentationibus, et solutione inferni. Joseph vero in Aegyptum ad Jacob cum filiis suis Christum significat apostolos suos in hunc mundum praecedentes. A Ruben vero usque Asar, ordo narrandi intelligitur. Quatuor enim ordinibus patriarchae numerantur. Primo, nativitatis, ut in Genesi, ubi illorum nativitas narratur. Secundo, benedictionis. Tertio, libertatis, ut erga tabernaculum fuerunt. Quarto, narrando, ut hic in Exodo, qui tres supradictos non observat. Qui etiam ordines apostolis conveniunt: primo, nativitatis, id est vocationis a Christo, ut Petrus et Andreas. Secundo, libertatis, ut de Petro dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tertio, benedictionis, ut Joanni in praemiis. Quarto, narrandi, id est quomodocunque commixtim numerantur. Quod autem dicit: Singuli cum domibus suis, pro animantibus intelligendum est, sive pro viris ac mulieribus, quod mystice Apostolus cum Ecclesiis suis significare dicitur. Quodque dicitur: Introierunt ad angustiam, secundum alios pertinet, ut est: Post multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Post omnium LXX animae cum Jacob introierunt in Aegyptum, septuaginta discipuli ad praedicandum verbum Dei in totum mundum mittuntur. Animae autem descendisse dicuntur, siquidem in usu est animas pro hominibus appellari. Istae sunt animae quae egressae sunt de femoribus Jacob. Ego non puto quod quilibet possit hominum animam gignere, nisi quis forte talis sit, qualis ille qui dicit: Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Tales sunt qui generant animas sicut alibi dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Alii enim hujusmodi generationis curam aut nolunt, aut nequeunt habere. Denique Adam sic dicit: Os de ossibus meis, et caro de carne mea, et non anima mea; sed per hoc videtur, quae de terra sunt, sua esse profiteri: non audere vero dicere sua esse, quae scit de terra non esse. Sed et Laban a diabolo sic dicit: Quoniam os meum et caro mea est, amplius non addidit, nisi quod terrena consanguinitas agnoscit. Alia est animarum generatio, quae vel Jacob descendenti in Aegyptum sociatur, vel caeteris sanctis sub enumeratione mysticae posteritatis ascribitur. Mortuo autem Joseph, filii Israel creverunt et invaluerunt nimis. Postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, multiplicatus est fidelium populus. Nisi enim granum frumenti cecidisset et mortuum fuisset, non utique Ecclesia fructum plurimum protulisset. Moraliter quoque et in te, si moriatur Joseph, si mortificationem Christi in corpore tuo suscipias, et mortifices membrum tuum peccato, tunc in te multiplicantur filii Israel, id est, sensus boni et spirituales. Quotidie enim morientibus vitiis in te virtutum numerus augetur. Et in terra multiplicaris, in tua scilicet carne, per quam virtutes administrantur. Sequitur: Surrexit alius rex. Primo videndum est quis iste rex, qui sciebat Joseph, et quis est qui nesciebat. Quandiu ergo rex noster, id est spiritus mentis nostri tenet memoriam Joseph, id est, Christi. Hujus enim meminit rex in Aegypto, id est spiritus noster in carne nostra, quae Aegyptus non inconvenienter dicitur. Non affliguntur filii Israel, rationabiles scilicet sensus vel virtutes, nec luto et latere consumuntur, terrenis scilicet curis, nec masculi necantur, opera jam perfecta. Si vero sensus nostri nescierint Christum, tunc sapientia carnis, quae inimica est Deo, succedit in regnum, et alloquitur gentem suam, corporeas scilicet voluptates, et vocatis ducibus vitiorum, initur consilium contra Israel, quomodo opprimatur supra dictis malis. Et tu ergo qui haec audis, si post donum baptismi opera hujus mundi facis, scito quia surrexit in te alius rex, qui nescit Joseph. Potest quoque rex Aegypti, qui nescit Joseph, esse diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus. Quia genti suae, id est, apostatis angelis, quodammodo loquitur: Ecce viri Israelitae creverunt, et invaluerunt supra nos: hi scilicet, qui mente Dominum videre possunt. Deinde hoc sensit diabolus, quia fortis sit gens Israel, namque saepe egressus est, et saepe superatus est; sed illud quod timet, ne quando eveniat illis bellum, et jungantur adversariis illorum, et devictis illis de terra sua descendant. Ostendit se ea quae a patriarchis et prophetis de adventu Christi praedicta sunt, praesensisse; et inde scire quod sibi immineat bellum. Et sensit venturum, quia cum fiducia triumphet illos, et docet Israel aedificare civitates, id est Phiton, quod interpretatur os deficiens, vel os abyssi. Et Rammasse, quae interpretatur commotio tineae. Eliopolis, id est civitas solis. Ecce quales civitates praecepit sibi aedificari Pharao, os deficiens; et defecit namque os, cum mendacium loquitur, cum veritate aut probationibus deficit; aut os abyssi. quia abyssus locus perditionis est. Et alia civitas commotio tineae est: qui enim sequuntur illud, ibi congregant thesauros suos, ubi tinea demolitur, et fures effodiunt. Sed etsi nos in omni conscientia gratias agimus, dicit et de nobis: Filii Israel praevaluerunt nimis super nos. Hoc quod dicit: Ne forte adjungantur adversariis nostris, significatur, quod si jungamur praedicatoribus veritatis, praevaluimus super illum, et peregrinus de terra sua, deponentes veterem hominem cum actibus, vel relinquentes imaginem hujus terreni hominis, et induentes imaginem hujus coelestis. Alii dicunt per adversarios, quibus timuit Pharao Israel conjungi, mandata pertinentia ad Christum intelligi. Et egredientur de terra: id est, erunt sine servitute Aegyptiorum. Et hoc in praesenti diabolus timet, ne egrediantur de terra corporis sui, si non serviant peccatis et vitiis. Per magistros quos praeposuit Pharao filiis Israel, haeretici demonstrantur praepositi a diabolo sua aestimatione, ut sanctos affligant oneribus peccatorum. Vel moraliter, ut supra breviter exposuimus, mali sensus bonos pervertendos. Quodque dicitur: Quanto opprimebat illos, tanto magis multiplicabantur, significat sanctos, quanto a diabolo patiuntur tentationes, tanto magis a Christo abundant praemiis. Multiplicabantur autem cum ad sanctos refertur, ad fidem pertinet. Crescebant autem ad opus luti et lateris, id est, vitiis corporis et animae. Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, et reliqua. Videtur quidem secundum historiae narrationem stare non posse. Quod dicitur: Quia non fecerunt obstetrices quod praecepit Pharao. Non enim inveniuntur non vivificasse feminas, quas praecepit Pharao vivificari. Et si non fecerunt, aut ex praeceptis debuerunt, sicut masculos vivificare, contra praeceptum regis, ut feminas occidere. Haec propter eos qui amici sunt litterae, et non putant legem spiritualem esse. Spiritualiter autem secundum sensum, qui potest intelligere Deum, et quae sursum sunt quaerere, odit Pharao rex Aegypti, et hunc interimi cupit; quaecunque carnis vivificari, non solum vivificari, sed augeri vult: ut omnes carnalia sapiant, qui sunt super terram, et nemo ad coelestem patriam oculos elevet. Iste autem Pharao obstetrices corrumpere aggreditur, quarum una Sephora vocabatur, quae interpretatur passer; et altera Phua, quae apud nos rubens dici potest. Per has necare mares, et vivificare solas feminas cupit. Istas obstetrices dixerunt quidam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim quaedam mediae sunt, et tam masculos quam feminas. Eruditio enim ista rationabilis sententiae ad omnes propemodum pervenit, sensus omnis inseruit, omnesque fovet. Si quis aut virilis in ea animi fuerit, et voluerit coelestia quaerere, per hujus eruditiones ad divinorum intelligentiam paratior veniet: est enim una velut passer, quae celsiora docet; alia, quae rubens vel verecunda interpretatur, moralis est, quae mores componit, verecundiam docet. Sed quia Scriptura dicit: Timebant obstetrices Dominum et non fecerunt jussum regis, non inconvenientius obstetrices istae duae duo testamenta significant; et Sephora, quae interpretatur passer, legem spiritualem significat. Phua vero, quae rubens vel verecunda dicitur, indicat Evangelium, quod rubrum ex Christi sanguine et passionis illius rutilat cruore. Ab his ergo animae quae in Ecclesia nascuntur, velut ab obstetricibus medicantur, quia Scripturarum lectione cuncta in illa eruditionis medicina confertur. Tentat tamen Pharao post haec necare Ecclesiae masculos, cum studiosis quibusque haereticos suggerit sensus in divinis Scripturis; sed stat immobile fundamentum Dei. Timuerunt enim obstetrices Deum: id est timorem docuerunt, qui est initium sapientiae. Sequitur: Exerevit populus, Ecclesiae utique populus, quia timuerunt obstetrices Deum, et aedificavit illis domus. Docentes enim Scripturae timorem Domini, aedificant Ecclesiae domus; non videtur convenire secundum litteram haec sententia, ut propterea aedificaretur, quia timetur Deus, ne forte intelligamus: Aedificavit illis domus, id est, aedificavit illis familiam et genus. Et pro eo quod istae mulieres bene fecerunt in populum Dei, multiplicavit Deus illarum progeniem. Istae obstetrices non vivificaverunt feminas, quae vult Pharao: neque vitia in Ecclesiis docent, nec peccata nutriunt. Moraliter quoque et tu, si times Deum, non facies praeceptum regis Aegypti, hoc est, non in deliciis vivas, non praesentia cupias. Et si times Deum, exhibe obsequium animae tuae. Vivifica masculum interiorem hominem tuum qui in te est. Et sic tibi Deus aedificabit domum, id est, multitudinem virtutum. Sed ubi vidit Pharao quod per obstetrices non posset necare masculos Israel, praecepit omni populo dicens: Omne masculum in flumen projicite, omne femininum vivificate. Videte quid princeps hujus mundi suis praeceptis, ut nostros infantes rapiant, et in flumen projiciant: vide statim ut natus, imo et renatus fueris, quid tibi imminet. Hoc est illud quod in Evangelio legis, quia Jesus, ut ascendit de baptismo, ductus est a spiritu, ut tentaretur a diabolo. Hoc ergo est quod Pharao praecepit populo suo, ut Hebraeorum infantes in aquis submergant, de quibus aquis propheta dicit: Quia intraverunt aquae usque ad animam meam. Et nunc insidiantur Aegyptii, si forte Hebraeis nascatur aliquis masculus, ut statim interficiatur, ne observent et occultent omne germen masculinum.
5.2.1
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT II.
5.2.1
Sed vir de tribu Levi masculum genuit: cum vidit infantem elegantem esse, occultavit mensibus tribus. Ergo si faciam eleemosynam, quia opus Dei est, masculum genero; sed ita faciam ut hominibus innotescat, ab Aegyptiis rapta est eleemosyna mea. Sequitur: Egressus est vir de domo Levi, et accepit uxorem stirpis suae, quae concepit et peperit filium. Et videns illum elegantem, occultavit mensibus tribus, et reliqua usque dum dicit: Vocavit nomen ejus Moses, dicens: Quia de aqua tuli illum. Filia Pharaonis Ecclesia est ex gentibus congregata, quae quamvis impium habeat patrem, tamen ad illum dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam. Haec exivit de domo patris, et venit ad aquas ut lavaretur a peccatis quae contraxerat in domo patris sui. Haec ergo Ecclesia invenit Mosen in palude abjectum: suis dat illum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam. Cum autem fortior factus est, suscepit filia Pharaonis, et adoptavit in filium. Moses legem significat. Veniens autem Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit etiam legem, quae tamen lex erat intra fiscellam scirpeam ex multis virgultis, sive ex papyro contextam, conclusam pice, in qua infans jacebat. Jacebat ergo lex intra hujusmodi tegmina, e pice ac bitumine oblita, vilibus scilicet et terrestribus Judaeorum sordebat septa traditionibus. Ecclesia sumpserat illum de palustribus, ut intra sapientiae aulas et regalia tecta consisteret. Hic infantiam suam apud suos transegit. Apud illos enim qui spiritualiter illam intelligere nesciunt parvula est, et lactentium habent cibos. Cum vero ad Ecclesiam venit, tunc fortior efficitur. Quid tamen est, quod mercedem accepit nutrimenti a filia Pharaonis illa, apud quam lex nata et nutrita? Et synagoga de Ecclesia istam mercedem accepit, ut ultra idolum non colat. Videns enim illos qui ex gentibus sunt, ita conversos ad Dominum, ut ultra non colant idola, ipsa erubescit idola colere: istud ergo beneficium recepit de Ecclesia synagoga, quod Judaeis parvulam nutrisse visa est legem. Potest quoque Moyses Christum significare, quem filia Pharaonis ad flumen, id est, Ecclesia ad flumen lavacri invenit. Ploravit infans, quia vulneratus est propter peccata nostra; vel quia ad resuscitandos de morte peccati, velut in resuscitando Lazaro flevisse dicitur. Ecclesia ergo colligit Christum a synagoga matre carnali ad expulsum quasi infantem qui tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Moysen in vasculo inclusum, quod ex multis virgultibus fit. Invenit Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum. Qui glutino unitatis conjuncti, unum corpus effecti sunt. Dicitur ab aliquantis, per virum qui de domo Levi egressus est, legem significari, quia lex Levitis data est, id est Moysi et Aaron; et per tres menses, quibus synagoga Christum celavit, tres leges significari, id est, litterae, naturae, et prophetiae, in cujus fine Christus a synagoga reveletur in assumptione carnis, quae per fiscellam non incongrue significat, bitumine a pice lita, id est mala suspicione a synagoga de corpore Christi et divinitate. Quodque dicitur: et posuit illum in carecto, significat synagogam fidem Christi in Judaeis posuisse; et sicut hic carecto ambitus erat, sic Judaei Christum corporaliter ambierunt, habentes invidiam erga illum. Per hujus ergo sororem significantur Judaei, qui illum non nutriunt, sed custodiunt. Una ex famulabus, quae missa est, signat prophetiam prophetarum, prophetantium Christum descensurum ad assumptionem carnis: aperiens sacramentorum obscuritatem. Vidit, id est, credidit. Aliter per virum de domo Levi Christus significatur, de lege egrediens; et per uxorem illius, Ecclesiam parientem filium, id est populum Christianum. Occultavit illum tribus mensibus, id est, in homine interiore in fide Trinitatis. Quodque dicitur: Sumpsit fiscellam ex carecto, credulitatem carnis in bonis operibus significat. Rapina autem fluminis doctrinam significat Spiritus sancti. Soror autem procul stans, synagogam secundam, vel Ecclesiam apostolorum, quae dicitur secunda Ecclesia synagogae, mater autem illius, Ecclesia primitiva. Filia Pharaonis descendebat in humilitate. Cui soror pueri ait: Si vis vadam, et reliqua. In hoc signatur Ecclesia Judaeorum ab Ecclesia gentium: quod dicitur: Adoptavit illum in locum filii, et aperte datur intelligi quia non Ecclesiae gentium, sed synagoga Christum parturit. Moyses autem sumptus, vel tollens, sive aquaticus, interpretatur: quae interpretationes Ecclesiae gentium conveniunt, quae a Christo accipit. Quia aquatica est in baptismo, subrepta in fide, tollens crudelitatem Christi in semetipsa, litans in sanctificatione divinitatis et incarnationis Christi. Moraliter quoque Pharaonem patrem habuimus, si in malis operibus rex Aegypti nos genuit. Cum venimus ad lavacrum, assumamus Moysen, id est, legem Dei, et intra cordis nostri tecta regalia collocemus: quae prava sunt relinquamus, fortem et grandem habeamus Moysen. Totum enim magnum est, quicquid spiritale est. Interea Moyses peregrinum fratrem ab Aegyptio liberavit, et inultum non sinens, Aegyptium occidit. Injuriosus nobis valde est in hac peregrinatione diabolus, qui a Christo pro nobis occisus est. Quod in arena arripuit interemptum, significat quod diabolus in reproborum cordibus religatus est, qui stabile fundamentum non habent, sed aedificant domum super aretum. Moyses autem cum duos Hebraeos rixantes pacificare non potuisset, proficiscitur ad terram Madiam. Et lex Dei, quia Scribas et Pharisaeos discordantes cum plebe reliqua conjungere non valuisset, moratur in gentilibus. Madiam interpretatur contradictio, per quod lex significatur, quod lex divina contradictionem in gentibus, primum invenit, et eadem lex septem filias sacerdotis Madiam, hoc est, a philosophis et sapientibus hujus mundi defendit: quae videlicet Ecclesia gentium, licet patre gentili, nata est lege Dei. Igitur et unam de septem accepit. Cum sit enim Ecclesia septiformis, tamen per unitatem nata est. Una est enim, inquit, columba mea. Et postquam gentiles copulati sunt legi, dicitur quod sit mortuus rex Aegypti. Alii dicunt in hac re Moysen figuram Christi gerere; duos quoque rixantes, duorum populorum, et perficientem injuriam, populum Judaicum demonstrare perhibent, cui dicitur: Quare percutis proximum tuum? id est, populum gentium. Quis te constituit principem aut judicem? In hoc praefiguratur, quod in Evangelio Judaei negabant Christum esse regem Judaeorum. Nunquid occidere me vis? Etiam hoc ex persona populi Judaici ad Christum dici posse firmatur. In sequentibus non est difficile ad Christum referri. Ut per Moysis timorem, timor Christi ex parte carnis pronuntietur; ut est: Si possibile est, transeat a me calix iste. Et per hanc fugam, Christi per Mariam Joseph fuga in Aegyptum a potestate Herodis, ut Moysi a Pharaone, sic et sequentia ad Christum referuntur. Sed per septem filias, septem Ecclesias Asiae demonstrari volunt; et per oves, populos sub jugo Ecclesiarum: has autem Ecclesias Christus defendit. Filiarum tamen reversio, partem infidelium significat, ad diabolum revertentium, quos diabolus miratur cum compunctione venire cordis, ut hic dicitur: Cur velocius venistis? Quod autem dicitur: Vir Aegyptius, Christo ex parte carnis convenit.
5.2.2
Quare dimisisti hominem! et reliqua, usque ad Panem. Diabolo convenit, qui Christus corpus, id est, sancto illius ad voluntatem per sua invitare vult. Sitis enim fit ante panem et post; et sic sunt voluntates. Haec tria moraliter unicuique bono doctori conveniunt, sedenti juxta doctrinam spiritualem. Et in hoc sensu Madiam, Christum significat: filiaeque illius, animas doctas per septiformem spiritum, haurientes aquas poenitentiae. Ideo dicitur: Cupiebant quod difficile possunt, pro corporis potestate, carnalia corpora demonstrat, greges, sensus perfectos; pastores vero malos ejicientes puellas, id est animas. Moyses, doctorem; oves, cogitationes; reversio ad Jethrum, animarum, quando tentantur, reversio ad Christum, quibus a Christo dicitur: Cur venisti? id est, cur rudes estis? Doctor autem vir Aegyptius dicitur, eo quod mundiales docet; vel lex, eo quod conjugium. Juravit ergo Moyses. In hoc etiam Christum significat. Jurans, id est, immobiliter prophetans, assumptionem carnis. Ut habitaret cum illo: id est, cum diabolo, in hoc mundo superans illum in cruce. De filia quae Moysi copulata est superius dictum est. Filius autem, quem peperit illi, id est Gersen, quod interpretatur advena, significat populum gentium, qui fuit advena in lege. De morte autem regis Aegypti superius dictum est, cujus potestas per passionem Christi de mundo rupta est. Et ingementes filii Israel, id est, pro magnitudine servitutis: sic et sancti tentationibus daemoniorum et malorum hominum et vitiorum propter opera, id est peccata malorum doctorum, ingemiscunt. Ascendit clamor eorum ad Dominum, in audiendo. Et per hunc clamorem oratio sanctorum significatur ad Dominum ascendere. Quod autem plebs Aegypti post mortem regis sui vitia vel peccata, post diabolum in mundum venire. Et audivit gemitum illorum; id est in laboribus populi, sive sanctorum. Aliter, ut superius dictum est, per regem Aegypti sensus imperfectos designat: quo mortuo, filii Israel, id est, perfecti, ingemiscunt, sub vitiis in corporibus. Et recordatus est foederis usque Jacob. Alii interrogare solent, quare non hic Dominus recordatus dicitur fuisse foederis Adae, et filii illius Abel. Et quare non Enoch, qui primus nubes in ascensione consecravit. Vel Noe, dum per illum mundus in diluvio reaedificatur. Sed per Abraham foedus commemoratur, id est lex circumcisionis quae illi data est; quamque non est transgressus, sed adimplevit: idcirco per illum foedus commemoratur. Adam quippe mandatum, quod a Deo accepit, transgressus est. Enoch quoque peccatum illius impedivit. Abraham primus legem quam acceperat adimplevit. Aliter lex Enoch et Noe proprie data non reputatur, sed tantum per Abraham foedus commemoratur, cui secunda lex datur; et non fuit transgressus illam, postquam sumpserat; ideo per Abraham, Isaac et Jacob, foedus commemoratur plebi Israel; vel quia viri his meliores post diluvium non fuerunt, vel eo quod fundamentum Ecclesiae sunt, sive quod tam in operibus quam in figuris digni sunt Abraham patris figuram tenere aliquo modo, et Isaac Christi, Jacob populi Christiani, qui et plenitudinem scientiae, quae Madiam dicta est, primo acceperunt. Abraham quippe post Adam primus physicam habuit, quem natura ad Deum adorandum perduxit, et per creaturas illum cognovit. Isaac ethicam, quia non duxit uxorem vivente matre, ne uxoris dilectio dilectionem matris superaret. Neque etiam uxorem duxit, usquequo pater suus jussit. Jacob autem logicam, quod in electione benedictionum et in electione intelligitur ciborum.
5.3
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT III.
5.3
Moyses autem puer, pascens oves, Christus sanctos pascens quotidie per exempla Evangeliorum. Jethro sacerdos Madian, id est diaboli; dicitur autem ab aliis quod Madian idolum fuit, et sacerdos ipsius Jethron. Per gregem autem quem Moyses minavit sancti designantur; per interiora deserti, sacramenta; per montem Dei Oreb, sancta Ecclesia. Deinde in rubo Dominus Moysi. Flamma erat in rubo et rubus non comburebatur: lex Dei erat in Judaeis, et tamen peccata Judaeorum non sunt consumpta; flamma enim lex Dei est. Rubus autem peccata Judaeorum, quae lex non potuit concremare. Nihil enim, inquit Apostolus, ad perfectum perduxit lex. Alii autem in rubo inflammata et non combusta Ecclesiam volunt intelligere inflammari persecutionibus, et illam tamen, loquente in ea Domino, non perire. Alii per rubum sanctam Mariam significari volunt, in qua divinitas ardebat, et nullum detrimentum patiebatur. Quod vero in eodem rubo Dominus Moysi apparuisse legitur, significat non alibi quam in Ecclesia illum credentibus apparuisse. Illa autem Moysi deposita calciamenta hoc significabant quia nullus Deum digne videre potest, nisi qui cuncta terrena et mortalia vitia deponunt. Est tamen et alia figura in eo quod excalciari Moyses jubetur, ne ad Ecclesiam, quae figurabatur in rubo, quasi sponsus accederet: hoc enim Christo reservabatur. Hebraei dicunt propterea Dominum apparuisse in rubo Moysi, et non in alio ligno, ne forte exsculperent in eodem idolum Judaei; semper enim abstulit eis Deus causam idololatriae. Alii autem dicunt historialiter ideo Dominum per ignem apparuisse, ut ostenderet quod plebi dominicae fuisset illuminatio. Et Aegyptiaca vindicta, quae etiam de medio rubo ostenditur, ut ostenderet se sic animum servitutis pertransiturum esse, sicut flamma angustias rubi pertransivit. Rubus ardens et non combustus significat quod filios Israel in Aegypto labor servitutis non consumeret. Quodque dicitur: Quare non comburitur rubus? hominum imperitiam ostendit in sensibus spiritualibus. Tunc autem Dominus Moysen vocare dicitur, cum ad videndum pergeret. Ex quo intelligimus tunc nobis Dominum auxilium dare, ut videamus quod non vidimus ante, cum egrediemur de libertate arbitrii, ut non faciamus voluntates nostras carnales. Solve calciamenta de pedibus, et reliqua. Ac si diceret: Serpentes in hoc loco non sunt. Aliter calciamenta, id est infidelitatem, quae sensus tuos constringit, sive timorem Pharaonis de tuis sensibus. Locus in quo stas terra sancta est. Hoc quibusdam contrarium videtur, dum dictum est: Maledicta est terra, et reliqua. Nisi quia locus ille Dei praesentia sanctificatus est. Et ait: Ego sum Deus patris tui, et reliqua. Haec sententia ostendit quod Deus amore filii patris sui amore tenuit. Moyses abscondens faciem suam, infirmitatem suam demonstrat. Et sicut Moyses faciem suam non potuit sustinere, sic et Pharao non potuit sustinere faciem Moysi. Quodque Dominus vidit afflictionem, et reliqua, Moysen confirmat ut non timeret Pharaonem in liberando populum suum. Descende, id est, ad vindictam Pharaonis. In terram bonam, et reliqua. Idcirco Dominus terram esse commemorat, quia genus cupiditatis Dominus in Moyse fuisse cognovit. Haec quoque omnia quae praediximus etiam Christo conveniunt, apparenti in medio Ecclesiae in flamma ignis, id est, cum doctrina Spiritus sancti. Moysi, id est populo Christiano, quem Dominus vocat: cui quidem Moysi, quando quid terrenum reputatur, ad teneritatem populi Christiani potest referri, et quomodo obediens, et similiter et illius obedientiam Deo. Domini quoque descensio, de qua dicit: Descendi, potest referri ad descensionem qua ad redemptionem hujus mundi descendit per assumptionem carnis et per passionem suam. Clamor quoque quem audivit non inconvenienter patriarcharum et prophetarum est, Dominum invitantium ad carnis assumptionem, et redemptionem generis humani. Cui terra bona, id est, Ecclesia cum centuplis et speciosa praemiis: vel bona ac speciosa, id est, credulitate divinitatis et incarnationis, vel pro corporibus et animabus: sive terra bona, regnum coelorum promittitur. Lac et mel, id est Vetus et Novum Testamentum in Ecclesia. Aliter lac et mel pastum corporum et animarum significat. Aegyptus vero cum suis hominibus, a quibus filii Israel oppressi sunt, et gentilitatem cum daemonibus et malis hominibus et vitiis significat, a quibus per Dominum liberamur. Solve calciamentum, quod testimonium evangelicam sententiam significat, in qua apostolis ad praedicationem verbi missis dicitur timorem humanum solvere, et Deum timere. Rubus quoque significat corpus uniuscujusque sancti cum igne compunctionis, vel litteram sensu spirituali. Quod autem Dominus Moysen ad Pharaonem misit ad vindictam super illum, et postremo ad mortem illius, significat Dominum legem fuisse missurum ad mortificationem fortitudinis diaboli, et humanum genus liberandum. Et sicut non Moyses, sed Dominus populum liberavit de servitute Aegyptiorum, sic non lex mundum, sed Christus in sua passione et resurrectione liberavit. Quis ego sum ut vadam ad Pharaonem? id est, quasi dixisset. Nihil possum sine Dei auxilio. Et ego ero tecum, id est, in assumptione carnis. Et habebis signum, et reliqua. Per hoc significatur quod nos auxilium Dei habemus cum lege, Ecclesia liberata peccatis et vitiis. Et sicut Moyses ad filios Israel, sic lex vadit ad homines. Deus patrum nostrorum: in hoc datur intelligi quod Deus pater hominibus legem misit. Si dixerint mihi quod est nomen tuum? in hoc quoque ostenditur quod hoc nomen Domini indicavit, quod est Dominus. Dixit Dominus ad Moysen: Ego sum, id est, qui cum patribus vestris fui; qui sum, id est, vobiscum, vel ego sum qui sum, id est, sine praeterito et futuro. Aliter ego sum, id est filius qui sum, id est, Spiritus sanctus; qui est, id est, pater. Ideo hic persona Filii primo dicitur, quia postea per personam Filii salus mundi ministratur. Aliter ego sum qui sum, quomodo illi dicitur, ex parte fidelium dicitur. Aliter, ego sum in Veteri Testamento; qui sum, id est, in Novo. Qui est, misit me, id est, in hunc mundum. Vade et congrega seniores, et reliqua. Congregatio seniorum significat quia similia similibus congregari debent. Senex enim sermonem senibus nuntiare debet. Spiritualiter quoque a Domino legi dicitur, sanctos in unitatem pacis congregare. Dominatio per Dominum, libertas per Deum significatur. Visitans visitabit nos. Per hoc indicat infirmitatem plebis, sive visitans in Veteri Testamento impletur, visitavi vero in Novo. Aliter visitans in decem plagis, visitabo in mari Rubro. Sive visitans in Ecclesia praesenti, visitabit in die judicii, vel vindicta. Aut certe visitans in centuplis, visitavit in praemiis. Audient vocem tuam, et reliqua. Hoc Dominus ad legem loqui intelligitur, quod viri Israel, id est, justi, verba legis audiunt. Ingredieris, et reliqua, usque Aegypti. In hoc lex significatur cum justis ingressura ad supplantandum diabolum, qui rex mundi fuit ante adventum Christi. Aliter per Moysen sensus principales, et per seniores bonae virtutes ad regem Aegypti, id est, contra diabolum, significat. Sed ego scio quod non dimittent vos. Per hanc prophetiam Dominus praecavit ut illis pareret invidiam, si non praedixisset quod postea adfuit.
5.4
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT IV.
5.4
Post haec Moysi postulanti signum dicitur: Projice virgam quam manu gestas, et projecit, et factus est serpens, et fugit pavidus. Et apprehendit caudam, et fuit iterum virga. Serpens autem mortem significat. Per serpentem enim homini mors perlata est. Virga autem Christus est. Virga versa in serpentem, Christus versus in mortem. Quod autem fugit Moyses, significat quod in Evangelio legitur quod apostoli, relicto Christo, fugerunt, et ab illa spe in qua prius fuerunt recesserunt. Cauda autem apprehensa facta est virga, quia postquam occisus est, peractis omnibus ad id quod fuerat missus, et resurgendo versus est. Historialiter virga quae in manu Moysi fuerat, et in colubrum versa est, significat ut Moyses Dei potestati crederet, et plebs Moysi, et Moyses Pharaonem non timeret. Aliter, virga versa est in colubrum, plagam a Deo significat quae Aegyptiis noceret et Israel non noceret; fuga quoque Moysi, fugam populi a facie Pharaonis, vel Moysi infidelitatem; et colubri in virgam resolutio, plebis de servitute Aegyptiorum resolutionem designat. Item datur aliud signum Moysi. Misit manum suam in sinum suum, et inventa est alba, id est immunda. Albor in cute lepra est, non candor. Haereditas enim Dei est, id est, populus illius ab illo missus est foras, immundus factus. Sed quod sequitur: Revocavit illam, et reversa est ad colorem suum, significat quod plebs Judaeorum, quae nunc aliena est a sinu Dei, in extremo mundi tempore revertetur ad colorem pristinum, cum agnoverit Salvatorem, cum similes erunt novissimi patriarchis. Haec autem duo signa diverso modo ponuntur. Primum in terra, secundum in sinum, quod significat plagam super sensibiles et insensibiles in Aegypto. Lepra autem dicitur incredulitatem Judaeorum in Filium significare, quae non fuit in Patrem; sed tantum manus alba dicitur, dum per aestimationem boni causam quaerunt, quae tunc similis reliquae carni: quomodo utrumque credent? Manus enim sana, antequam esset missa in sinum, significat credulitatem Patris. Sinus autem obscuritatem fidei, tria signa pariter, id est, duo in monte, et tertium in Aegyptum, tres leges significat. Deinde cum aquae missae in terram a Moyse vertuntur in sanguinem, populus in fidem sanguinis Christi vertitur. Aut per martyrium suum fundunt sanguinem, et a Moyse vertuntur, quia per plenitudinem legis fidem Christi inveniunt. Qui autem aquae populi sunt Apocalypsis testatur: aquae multae populi sunt.
5.5
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT V.
5.5
Post haec intraverunt ad Pharaonem Moyses et Aaron. Viam trium dierum. Via Christus est, qui dicit: Ego sum via. Quae via incedenda est triduo; qui enim in ore suo confitetur Dominum Jesum, et crediderit in corde suo quod Deus illum a mortuis tertia die suscitavit, salvus erit. Haec est enim tridui via, per quam venitur ad locum in quo immoletur et reddatur Domino sacrificium laudis. Moraliter quoque iter tridui de Aegypto proficiscimur, si nos ab omni inquinamento carnis et animae et spiritus conservemus. Et juxta Apostolum, integer spiritus, et anima, et corpus in diem Domini reservetur. Tridui iter de Aegypto proficiscimur, si rationem naturalem moralemque sapientiam de rebus mundialibus auferentes, ad statuta divina convertimus. Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si purificantes in nobis dicta vel facta vel cogitata( per haec enim homines solent peccare) efficiamur mundi corde. Sed rex Aegyptiorum vult tridui iter dimittere populum Dei, vult enim significare, in facto vel verbo peccare. Et si non in verbo, vel cogitatione delinquere. Moyses autem, id est lex, vult te educere de Aegypto, et de opere palearum; si tamen illum audias, et ad eremum ire volueris, id est ad locum perturbationibus hujus mundi vacuum. Ad hunc ergo locum quietis cum veneris, ibi poteris immolare Domino. Aliter per viam trium dierum ostenditur fides Trinitatis. Per solitudinem a peccatis et vitiis, et per montem sanctam Dei Ecclesiam intelligimus. Quod autem dicit Moyses, Se non esse eloquentem, et ab heri et nudius tertius ex quo locutus est ad illum Dominus tardioris et impeditioris linguae esse, significat quod omnes homines in comparatione divini verbi non solum ineloquentes, sed et muti putandi sunt; donec enim Moyses iret in Aegyptum, non tardum se lingua profitetur. Erat enim Aegyptus et sonora voce et eloquentia incomparabili, ubi coepit audire vocem Dei, tunc sensit se tardum esse lingua: sed quia in id perficit ut cognosceret semetipsum, merito a Domino audivit: Ego ero in ore tuo. Non solum autem Moysi aperitur os, sed et Aaron. Sic enim dicitur: Ego ero in ore tuo, et in ore illius. Aaron autem occurrit Moysi in deserto, tu quoque occurris legi Dei, et sensum illius in desertum locum, id est segregatus a variis occupationibus penetraveris, aperietur tibi os. Quod autem Moyses dixit, non solum eloquens ab heri et nudiustertius, alii illum humilitatis causa hoc dixisse putant, vel secundum veritatem in Hebraica lingua eloquens non fuit. Ab heri quoque et nudiustertius sic intelligunt, quasi dixisset, A juventute mea, pro tempore praeterito, quo coepit loqui cum Domino. Qui fecit os hominis, et reliqua. Ac si diceret, Non alius praeter me; et sicut feci os hominis, sic et eloquentem facere possum. Spiritualiter significat os hominis legem populi. Quis fabricavit mutum et surdum? Spiritualiter autem per mutum populus gentium designatur, et per surdum populus Judaeorum, qui legem habens non audivit: et per audientem et videntem populum Christianorum. Et per caecum, infidelis, eo quod viam veritatis non vidit. Et ego ero in ore tuo. In hoc Dominus significatur in lege habitare; hoc quoque testimonium praefiguravit quod Dominus in Evangelio ait, Nolite cogitare quid loquamini, et reliqua. Moyses et Aaron ambo legem et sacerdotium significant. Os autem Moysi et Aaron dicitur, sic etiam sacerdotium os legis fuit. Moyses vero interpellans inter Deum et Aaron, significat interpellantem legem inter Deum et sacerdotium; sacerdotium vero, inter Deum et populum. Et sume virgam, id est postquam vidit Dominum in Oreb. Cui ait Jethron, Vade in pace. In hoc loco Jethron Deum Patrem significat, jubentem Christo ire ad assumptionem carnis. Dixit ergo Dominus ad Moysen, id est in altera visione vel in eadem. Uxor autem Moysi, quam tulit de Aegypto, significat Ecclesiam quam tulit Dominus de Aegypto hujus mundi. Duo quoque filii, duo populi. Asinus super quem imposuit, populum apostolorum. Reversio autem in Aegyptum, legis vel Christi in hunc mundum significat reversionem. Virga autem quam portat, doctrinam Spiritus sancti, vel crucem Christi, quodque dicit coram Pharaone, indicat quod illi pertinet. Et ego indurabo cor Pharaonis, id est per commissionem arbitrii sui, sive pro vindicta dicitur, velut non ante caput invenire; quod est, illi non prophetaret, ac si Dominus diceret: Scio tamen Pharaonem quod vos non dimittet. Aliter Dominus cor Pharaonis induravit per judicium debitum de peccato Adae, vel cum poena peccatorum effertur, cor induratur: Filius meus primogenitus Israel, id est in acceptione legis populo Israel, sive in novo dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Tulit illico Sephora acutissimam petram, id est Ecclesia gentium doctrinam Spiritus sancti sive Christi. Et circumcidit praeputium filii sui, id est populi gentium; et tetigit pedes illius sanguis, quae significant circumcisionem hominis intus et foris. Quod autem princeps Aegypti dicit, Nescio Deum, et reliqua. Non dimittam, vide in Evangeliis, verberatos quomodo emittant hanc vocem. Clamaverunt enim, inquit, daemones, et dixerunt ad Dominum: Quid venisti ante tempus torquere nos? scimus te quia tu es Filius Dei. Et ubi tormenta senserunt, sciunt Dominum. Ante flagella dicit, Nescio Deum. Sed et Pharao ante verbera nescit Dominum. Post verbera pro se supplicare rogat. Sequitur: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum, ite ad opera vestra; donec secum est populus, non illum putat esse perversum. Si vero dicat, Volo ire trium dierum, perverti populum dicit. Hodie quoque Moyses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitat ad servitium Dei, tunc princeps hujus mundi illam ad opera pristina plus cogit. Dixitque Pharao, multos populos: hoc significat consilium diaboli contra suos satellites, voluntates, opera diaboli. Diabolus invidit multitudini populi Christianorum. Populus autem aspersus super omnem terram Aegypti humani generis aspersionem significat, ad servitutem sub potestate diaboli ad colligendas paleas, id est vitia: flagellatique sunt, id est a diabolo. Per manum enim fortem, et reliqua, id est ostendam virtutem meam per signa quae faciam.
5.6
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT VI.
5.6
Ego Dominus qui apparui, et reliqua; ac si dicat, Sicut patres vestri cognoverunt virtutem meam, cum de inimicis illorum vindicarem, sic et vos cognoscetis in vindicta inimicorum vestrorum. Et nomen meum Adonai non indicavi illis, quod Omnipotens, vel Dominus exercituum interpretatur. Et hoc sic intelligendum est quasi dixisset: Non indicavi, utique indicavi illis, et sic vobis indicabo. Vel quando illi mihi placuerunt, tamen illis non indicavi hoc nomen, sicut vobis. Aliter sic mystice intelligi potest, quasi dixisset, in Veteri Testamento non indicavi sicut in Novo, vel in Novo non indicavi sicut in die judicii. Et recordatus sum pacti mei: hoc intelligitur quod Dominus recordatus sit contra diabolum de oppressione sanctorum. Et recordatus est ad Israel de promissione quam promisit, ut est: Et dabo vobis terram hanc, et reliqua. Ergastulum Aegyptiorum tentationes hujus mundi significat, servitus ejusdem servitutem daemoniorum, de quibus sancti in brachio excelso, id est, in Dei potestate, vel in Filio liberantur: et judiciis magnis, id est, in plagis Aegyptiorum historialiter vel daemoniorum, in die judicii, quae hic sequuntur, Ecclesiae de potestate diaboli liberatae conveniunt. Super quam levavi manum meam, id est, in more jurandi. Ego Dominus, id est, qui possum facere quae dico. Propter angustiam spiritus, id est, eo quod conclusit fidem invidia: et opus durissimum, id est, tentationem sequitur: Abominationes Aegyptiorum immolamus Domino. Oves quippe Aegyptii dedignantur edere, quod autem abominantur Aegyptii, hoc nos offerimus, quia conscientiae simplicitatem, quam sapientes hujus mundi fatuitatem putant, hanc justi Domino in sacrificium immolant. Ex quo autem coepit Moyses loqui ad Pharaonem, magis affligitur populus Domini. Ex quo enim in animum hominis sermo Dei perlatus fuerit, acrius callidus hostis insurgit. Nonnulli autem multis verberibus conclusi, confitentur se Pharaonis esse populum, dicentes: Ut quid affligis populum tuum? superati namque verberibus nonnulli a fide recedunt, et ad Moysen et Aaron loquuntur: Ex quo introistis ad Pharaonem, exsecrabilem fecistis odorem nostrum coram eo. Propheticus enim sermo suavis odor credentibus, dubiis autem et incredulis, exsecrabilis odor efficitur. Ecce filii Israel non me audiunt, et reliqua. Sicut enim Moyses hic recusat, quod se Pharao non audiret, si filii Israel non audierunt: sic lex recusat quod illam diabolus non audiet; si non audiunt sancti mandatum ad filios Israel, id est, exemplum omnium plagarum. Anni autem vitae Levi fuerunt 138. Idcirco anni Levi hic proprie numerantur, ut veritas nativitatis et generationis Moysi et Aaron intelligatur. Ruben autem et Simeon propter ordinem nativitatis ante Levi positi sunt, sed tribus tamen Levi mystica est. Numerus autem annorum Levi mysterium significat. A magno usque ad parvum surgit plebs, in humilitatem descendens. Sed centum specialiter perfectionem significat, triginta vero fidem Trinitatis, octo Novum Testamentum. Et sicut in hac genealogia principes maximi commemorantur, sic et in Ecclesia maxime principatum tenentes, et ab ipsis secundi causa quoque Moysi et Aaron. Anni Gath numerantur. Cujus etiam anni et Levi eumdem sensum habent, per tres novissimos qui in lege significant. Ruben autem et Simeon, quorum anni non numerantur, figuram poenitentium tenent. Levi autem et filii illius quorum anni numerantur, figuram perfectorum tenent. Amram vero et Jochabet, Christum et Ecclesiam, ex quibus nascitur lex et sacerdotium. Anni quoque eumdem habent intellectum. Et Levi ideo genealogia Esau commemoratur, id est, pro Chore, hoc est, pro malis quae illis oriuntur post: sic etiam in Ecclesia boni et mali commemorantur in exemplum. Aaron accepit uxorem. Hoc causa Phynees commemoratur. Haec quoque figuram doctorum contigerunt, qui doctores parturiunt, ut sancti sanctos parturiunt. Parturitio autem Chore, in figuram haereticorum alios parturientium. Iste est Aaron et Moyses. Alii dicunt hanc sententiam Esdrae prophetae, sive spiritus sancti per Moysen, sive translatoris, sive aliquis de persona Moysi diceret. Ipse dixit. Aaron vero hic primus dicitur, eo quod magis senex sit, quod etiam figuraliter convenit: Christus enim, cujus hic Aaron figuram tenet, lege senior est. Quibus praecepit Dominus Deus, et reliqua. Hic ab aliquantis inquiritur quibus modis dicitur, utique tribus, id est, vere, falso, nuncupatione: vere, ut Deus omnipotens; falso, ut dii, qui coelum et terram non fecerunt; nuncupative, ut constitui te in Deum Pharaonis: quod testimonium figurat evangelicam sententiam qua dicitur: Quaecunque solveritis super terram, et reliqua. Eductio autem filiorum Israel per Moysen de Aegypto, ubicunque in hoc libro dicitur, eductionem hominum de mundo ad regnum coelorum per legem et sacerdotium significat. Ubi Moyses ante Aaron memoratur, significatur quod lex speciem suam ante sacerdotium ostendit. Moyses incircumcisus labiis dicitur: a se significat legem non dixisse salutem, sed a Christo.
5.7.1
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT VII.
5.7.1
Ecce constitui te Deum Pharaonis, et reliqua. Per hoc potestas legis demonstratur. Aaron propheta tuus, id est, praedicator tuus. Et multiplicabo signa et ostenta; per signa plagae intelliguntur, per ostenta, quod in mari fecit. Manum meam super Aegyptum, id est, potestatem super hunc mundum significat. Educam populum meum et exercitum, id est, sanctos et populum Christianorum. In annis etiam Moysi et Aaron mysticus intellectus est, quinquaginta poenitentiae viros, significat XXXIII, quod in supradictis aetatibus praediximus. Virga Moysi virgas Aegyptiorum devoravit. Per quod significatur quod Verbum caro factum antiquorum serpentium dira venena evacuavit per remissionem peccatorum. Virga enim est Verbum directum, regalis potestatis, plenum insigne imperii. Virga serpens facta est, qui erat Dei Filius, factus est filius hominis per incarnationem; qui quasi serpens ille in deserto suspensus, medicinam vulnerum infudit homini. Virga Moysi in draconem versa, magorum virgas absorbuit: et Christus post gloriae suae dignitatem, factus obediens usque ad mortem, per ipsam mortem destruxit aculeum mortis. Induravit Dominus cor Pharaonis. Quia diabolum ista sic indurant propter peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur. Sicut in Job de eo scriptum est: Indurabitur cor illius ut lapis. Dum plagae dicuntur, interrogatur quot sunt plagarum genera, utique quatuor: plaga insanabilis, qua inimicus percutitur sine retractione; secunda fit plaga in ostensione virtutum, ut caecus in Evangelio, tertia pro peccato venturo, ut Paulus stimulum accepit, ne illi elevatio venisset; quarta, ut David de praeterito peccato, de numerato populo. Genus autem insanabilis plagae Aegyptiis accidisse dicitur. Sed etiam secundum quosdam quatuor genera invenire hic plagarum dicuntur. Genus plagae insanabilis in mari Rubro, pro ascensione virtutum.
5.7.2
Posui te ut ostendam in te virtutem meam. De peccato venturo, quod Israel non relinquerent propter illorum superbiam, si non habuissent plagam. De peccato praeterito, eo quod illuminanti quis retinuerunt temporibus. Decem plagae in Aegypto, quae spiritualiter in mundo implentur, cujus figura est Aegyptus. Sciendum est quod alio modo dicitur, Induravit Dominus cor Pharaonis: aliter, Induratum est cor Pharaonis, sed non a Domino dicitur induratum esse, sed quasi sua sponte, quod Apostolus designat, cum dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui thesaurizas tibi iram in die irae. Per quod illum qui sponte induratur, culpat. Alibi vero dicitur: Cui vult miseretur, et quem vult, indurat. Sed hoc intuendum est quod in decem plagis quaedam verbera Aaron, quaedam Moyses, quaedam vero ipse Dominus intulerit: per quod significat, in quibusdam per sacrificium et observationis sacerdotium purgamur, quod Aaron significat; in quibusdam per scientiam legis emundamur, quod Moysi significat officium; in aliis quae difficiliora sunt, ipsius Domini egemus virtute. Moyses autem ad Aegyptum veniens, et deferens virgam, castiget Aegyptum, legem significat, quae mundum in decem plagis mandatorum corripit. Virga vero, per quam Aegyptus corripitur, Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur, et princeps hujus mundi triumphatur. Quod autem virga projecta sit serpens, significat sapientiam. Prudentes enim, inquit, sicut serpentes. Quod autem serpentes magorum devoravit, significat crucem Christi, cujus praedicatio, quae videbatur stultitia, omnem sapientiam superavit mundanam. Quod autem mysterium crucis habeat, Dominus dicit, cum ait: De me enim ille scripsit
5.7.3
Cum projecta esset in terram virga, tunc in serpentem versa est. Quia cum crux ad credulitatem hominum venit, stultam fecit sapientiam hujus mundi per mysterium crucis. Quod vero aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter aptatur, ut fluvius cui Hebraeos crudeli neci tradiderunt, auctoribus sceleris redderet poculum sanguinis. Allegorice autem flumina Aegypti erratica et lubrica philosophorum sunt dogmata, quae cum parvulos sensu et intelligentia deceperunt, ubi crux Christi mundo huic lumen veritatis infudit, necis illorum poena et reatus sanguinis exigitur.
5.8
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT VIII.
5.8
Secunda vero plaga, in qua ranae producuntur, significat, ut arbitror, carmina poetarum, qui inani quadam et inflata modulatione velut ranarum, sonis et cantibus, huic mundo fabulas deceptionis intulerunt. Ad nihil enim aliud hoc animal utile est, nisi quod sonum vocis improbae importunis clamoribus reddit. Post cinifex producitur. Hoc animal pennis quidem suspenditur, volitans super aera, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat; corpori tamen cum inciderit, acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quam videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animalis genus dignissime puto arti dialectices comparari, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas penetrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus nec videat, nec intelligat unde decipitur. Quod in tertio signo magi ascenderunt, dicentes: Hic est digitus Dei. Magi illi typum haereticorum, vel animositatem habuerunt. Declarat hoc Apostolus: Joannes et Mambres Moysi restiterunt. Hi autem per ipsam correctionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, confitentes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse. Tertio enim loco ponitur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei. Unde et illi deficientes in tertio dicunt, Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et plantatus Spiritus sanctus praestat requiem mitibus et humilibus corde, ita contrarius adversus divites ac superbos, inquietudinem exagitat, quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic. Quarto quoque loco Aegyptus percutitur muscis. Musca insolens et inquietum animal est; in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Aegyptus vero muscis percutitur, quia illorum corda, qui hunc mundum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feruntur. Porro Septuaginta Interpretes cinomiam, id est, muscam caninam posuerunt, per quam canum mores designantur. Quando igitur per haec singula mundus deceptus est, advenit lex Dei, et his modis illum corripit, ut ex qualitate poenarum qualitates priores agnoscat errorum.
5.9
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT IX.
5.9
Quod vero in quinto loco animalium vel pecorum nece Aegyptus verberatur, vecordia hic arguitur vel stultitia hominum mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris non solum hominum, sed et pecorum, ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete, Anubem in cane venerantes, Apin quoque colentes in tauro. Quae igitur Aegyptus portenta miratur, et in quibus cultum credebat esse divinum, in his videntur miseranda supplicia. Ulcera post haec et vesicae cum fervore in sexto verbere producuntur; et mihi videtur quod in ulceribus arguitur sola et fraudulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervoribus furoris et irae insania. Huc usque per errorum suorum figuras huic mundo supplicia temperantur. Post haec vero veniunt de supernis vocis fonitrua, scilicet grando et ignis discurrens. Vide temperamentum divinae clementiae. Non cum silentio verberat, sed dat vocem et doctrinam coelitus emittit, per quam possit castigatus culpam suam agnoscere. Dat etiam grandinem, per quam vastantur tenera adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos, quos debeat ignis consumere. Deinde Dominus dicit, Ignem veni mittere in terram: per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.
5.10
EXPLANATIO IN SECUNDUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VELLESEMOTH, Graece autem EXODUS dicitur. CAPUT X.
5.10
Quod autem hoc loco locustarum fit mentio, putatur a quibusdam per hoc genus plagae dissentientem a se et discordantem humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, una acie exercitum ducit; homines vero cum rationabiles a Domino facti sint, neque semetipsos ordinate regere potuerunt. Alio quoque sensu pro mobilitate levitatis accipienda sunt, tanquam vagae et salientes animae, volitantes in hoc mundo. Nona plaga tenebrae sunt, ut sive mentes eorum caecitatis arguantur, sive ut intelligant divinae providentiae obscurissimas esse nationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum, quas illi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles tenebras errorum devoluti sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note