Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
6.1
CAPP. XI, XII.
6.1
Ad ultimum primitivorum infertur interitus. Delentur enim primogenita Aegypti, sive principatus et potestates illorum. Et hujus mundi rectores sive auctores et inventores falsarum, quae in hoc mundo fuerunt, religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus, et delevit. Haec mystice. Moraliter quoque unaquaeque anima in hoc mundo dum in erroribus vivit, posita est in Aegypto, id est, hoc mundo; si appropinquare coeperit lex Dei, aquas convertit in sanguinem, id est, fluidam et lubricam juventutis vitam convertit in sanguinem novi vel veteris: tunc deinde ducit ex ea vanam loquacitatem, et adversum Dei providentiam ranarum similem telam. Purgat enim malignas cogitationes illius, et mordacitate cimicum, aculeos discutit libidinum; muscarum morsibus stultitiam et intellectum pecudibus similem delet, qua comparatus est jumentis insipientibus. Ulcera autem arguunt peccatorum atque arrogantiae tumorem, fervoremque furoris exstinguunt; ab his et post has voces filiorum tonitrui, id est, evangelicas doctrinas. Et castigationem grandinis amovet, ut luxurias voluptatesque coerceat. Adhibet simul et ignem poenitentiae locustarum, ab illa subducit exemplo, quibus mordeantur et depascantur omnes inquieti motus illius et turbidi, ut omnia secundum ordinem fiant. Ubi vero confiteri coeperit quid digitus Dei est, et parvum quid agnitionis acceperit, tunc gestorum suorum tenebras videt; cumque viderit tunc merebitur ut exstinguantur in illa primogenita Aegypti, quae sunt delicta juventutis et ignorantiae. Primum enim motus in peccatum ruit; si autem noluerit jungi Israeliticae plebi, non poterit de profundo evadere. Alio quoque sensu hoc idem possumus intelligere. Nam sicut decem contradictiones ab Aegyptiis adversum populum Israel, sic adversum Christum et adversum populum Christianorum decem vindictae fuerunt a Romanis. Ibi prima plaga aquae vertuntur in sanguinem. Hic prima plaga sub Nerone exegit ut ibi morientium sanguis esset, vel moribus in urbe corruptis, vel in bellis in orbe sicut sanguis: illic tam in puteis, quam in fluminibus fuit. Ibi sequens plaga perstrepentes petulantesque in penetralibus ranas, inediae propemodum causa habitatoribus atque in illis fuisse. Hic sequens sub Domitiano poenam similiter satellitum illius improbis effrenatisque discursibus, cruentissimi principis jussa exsequentium compulit ad inopiam per omnes fideles civesque Romanos adactos, exsilioque dispersos. Ibi tertia vexatio, habuit cinifex, muscas scilicet pravissimas saevissimasque, quae adunatim densatae capillis hominum vel pecudum interferri solent. Hic idem sub Trajano terna plaga Judaeos excitavit, qui cum ubique essent dispersi, repente in ipso saevierunt. Ibi in quarta muscae caninae fuerunt sive a lumine, quae putredines vermium sunt. Hic quarta sub Marco Antonio plaga lues plurimis intimatur vel infertur provinciis: Italicum quoque exercitum Romanorum per longinquos limites dispersum, putredini simul et vermibus dedit. Ibi quinta correptio pecorum ac jumentorum interitu repentino expleta est. Hic quoque quinta ultione sub Severo principe, celeberrimis civilibus bellis propinquo, viscera ac jumenta reipublicae ac plebis provinciarum et regiones militum comminutae. Ibi et vesicas sexta vexatio habuit fervescentes, ulceraque manantia. Hic equisex punctio, quae post Maximiani persecutionem fuit, specialiter episcopos et clericos, omissa populari turba, trucidari imperavit: intumescens crebro ira atque invidia, non pervulgi caedem, sed per vulnera morientium principum. Ibi septima ultio numeratur, coacto aere grando perfusa, quae satis exitio hominibus et jumentis fuit. Hic septima sub Gallo et Volusiano, qui, persecutore Decio interfecto, plaga successerat, exstitit aere pestis infusa, quae per omnia regni Romani ab Oriente usque in Occidentem spatia, pene neci omne hominum genus dedit. Ibi octavam Aegypti contritionem fecere excitatae undique locustae, terrentesque omnia. Octavam equi in subversionem orbis excitatae undique intulerunt gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt. Ibi nona turbatio diuturnas tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit. Hic item nona correptio fuit cum, Aureliano persecutionem commovente, diris turbationibus terribile ac triste fulmen sub pedibus ipsius ruit, ostendens quid cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi pius esset et patiens, quanquam intra sex menses ab hoc tres succidii imperatores, hoc est, Aurelianus, Tacitus, Florianus diversis causis mortui sunt. Ibi decima plaga fuit interfectio filiorum, quos primos quippe genuerunt. Hic nihilominus decima, id est, novissima poena est, omnium perditio simulacrorum, quae primitus facta amaverant. In primis ibi rex poenitentiam Dei sensit, et probavit, et timuit, ac per hoc populum Dei liberum abire permisit. Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Quid mirum, si iste mensis primus fuisset, in quo creatum est coelum et terra, in quo et diluvium factum est et finitur, et in quo plebs Israel liberata est, in quo lex aliis data esse dicitur, in quo praedicatio Christi, et illius passio facta est? Deinde non est admirandum, si aptum fuisset in quod haec omnia facta sunt, quia apud Hebraeos Nisan vocatur, apud Latinos Martius dicitur. Ideo hic mensis designatur mensibus anni principium esse, quia Hebraei hucusque ordinem in mensibus non observaverunt proprie, sed more gentilium, inter quos prius habitaverunt. Mensis autem a metiendo dicitur, ut alii putant, eo quod hebdomadas, et dies, et horae, et momenta simul in illo metiantur. Mensis autem primi legem naturae significat, mensis autem anni legem Mosi et prophetarum. Annus autem mundum totum. Interea fit Pascha; in occisionem anni occiditur Christus, de quo dicitur: Ecce agnus Dei. Quod autem decima die mensis agnus tollitur, et non immolatur usque ad quartum decimum diem, significat quod per legem quidem Christi passio praefigurabatur. Et tamen Evangelii currus ante passus; denarius enim numerus ad legem pertinet propter decem verba legis. Quaternus numerus ad Novum Testamentum, propter quatuor Evangelia. Quod sequitur, Si minor numerus non sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, et reliqua: signat, qui per semetipsum non valet implere vel intelligere sacramentum fidei, debet a sapientiore inquirere, illique adhaerere, eidemque fidere, qui scit quid illum oporteat facere, agni carnibus vesci.
6.2
Erit agnus absque macula. Quod Christo convent, de quo dicitur: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in lingua ejus. Anniculus agnus immolatur, et Christus matura aetate passus. Sequitur: Juxta quem ritum tolletis et haedum. Qui et ipse haedus non incongrue ipsum significat, eo quod sit hostia pro peccato. Qui enim, inquit, peccatum non fecit, pro nobis peccatum factus est. Ad vesperum agnus immolatur, quia in vespera mundi passus est Christus. Super utrumque postem sanguis agni datur. Et nos corde et corpore signamur signo crucis Christi, et dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Alii autem dicunt per pascha quod in Aegypto celebratur, pascha Veteris Testamenti significari, quod nondum a voluntatibus transitum est; post iter maris Rubri, figuram paschae Novi Testamenti in Ecclesia, quae post baptismum deserta est a cupiditatibus virorum. Sed tamen post pascha in desertum, pascha terrae repromissionis restat; sic et sanctis post pascha Novi Testamenti, pascha judicii restat, id est regnum coelorum. Decima die mensis dicitur, et non decima nocte, id est, ut ab insigni parte praeferret, vel eo quod dies sit condita, et non nox. Ita unusquisque, id est, unusquisque princeps. Moraliter vero decima dies qua agnus immolatur significat Christum decem sensibus nobis ad credendum induci, qui per innocentiam immolatur. Familiae autem et domus sensus animae et corporis signant. In hoc autem difficile videtur, quia certum numerum non dixit secundum historiam, sed tamen sensum interpretatur. Aptus videtur sensus numerus ad agnum comedendum, qui bene videntes sex diebus, quibus mundus est evolutus, significat; sive VII viri, id est, viventes per doctrinam septiformem; vel XII, id est, doctrinam apostolorum implentes. Hi enim numeri in Ecclesia quotidie Christum assumunt, qui sufficere possunt, id est, qui digni fuerunt. Agnus quoque pro Josue et Caleph immolari dicitur, quod significat haedos illos qui in eremo ceciderunt. Aliter nobis nunc per agnum et haedum, credulitas divinitatis et Incarnationis Christi insinuatur. Et observabitis illum, et reliqua, Christus per legem, ut praediximus, observatus, quem nos moraliter in cordibus nostris observare debemus, usque ad quartum decimum diem, id est dum venerit per opus Decalogi Evangelii mensis hujus id est, historialiter, quia in codem, ut praediximus Christus passus est. Universa multitudo, id est, Judaeorum Christum crucifigentium, vel credentium multitudo ad mysticum intellectum, sive moraliter multitudo sensuum perfectorum. Ad vesperum, id est, ad consummationem Veteris Testamenti. Vel moraliter vesperum, consummationem prosperitatis hujus saeculi significat. Et edent carnes nocte illa; id est, in obscuritate sacramentorum; vel moraliter, in ignorantia peccati. Assata igne; id est, ignis passionis. Domus autem in quibus carnes manducantur animam vel corpus significat. Quod autem azymos panes cum lactucis agrestibus manducare jubetur, significat quod vitam ab omni fermento malitiae reparatam ducentes, amaritudinem compunctionis cordis semper habere debemus, quod significat lactuca. Cum enim manducantur, sic sunt falsae et amarae, ut producant comedentis lacrymas. Sic nimirum et coelestem panem accipientes, irrigare faciem debemus. Non coquuntur agni carnes aqua, sed tantum igni, quia non per sapientiam mundi hujus intelligitur passio Christi, sed per gratiam Spiritus sancti. Caput cum pedibus et intestinis vorabitis. In capite, divinitatis signum; in pedibus, humanitatis. Intestina secretiora et occultiora mysteria significant, quae omnia debemus vorare, hoc est, credere. Quodque dicitur: Non remanebit ex eo quidquam usque mane significat quod antequam tempus futuri judicii illucescat, debemus omnia quae scripta sunt, credere et implere. Et si quid obscurum est valde, et altius nobis, Spiritui sancto, qui ignis consumens est, reservandum est. Qui sic advenerit, commemorabit omnia quae dicta sunt nobis. Significat illud quod dicitur: Si quid residuum fuerit igni comburetis. Quodque dicitur: Non comedetis ex eo crudum, ab aliis sic intelligitur, quod crudum edunt, qui Christum tantum intelligunt carnaliter. Caput cum pedibus, id est, Christum cum duabus legibus vel cum apostolis. Quodque igni comburetis. Moraliter potest intelligi, quia igne compunctionis comburere debemus quodcunque de bonis operibus non tenuerimus. Renes vestros accingetis. In hoc significat correctionem humanae concupiscentiae. In renibus autem concupiscentia virorum fit, in umbilico autem mulierum. Nobis quoque dicitur: Accingite lumbos mentis vestrae, id est, mentes accingite. Sive quod dicitur, pars pro toto intelligitur. Calceamenta habebitis in pedibus, id est charitatem duplicem in sensibus habeamus, vel exemplo prophetarum apostolorumque in corpore et anima. Tenentes baculos, arma quae utraque manu tenentur. Arma autem nostra quibus defendimur, et quibus pugnamus, duo Testamenta sunt; vel moraliter auxilium utriusque substantiae. In manibus, id est, in operibus; festinanter, id est, spiritualiter. Festinanter Christum credere debemus ante diem judicii, vel moraliter festinanter pergit ante diem mortis Ecclesia de terrestribus. Pascha autem transitus interpretatur, id est, transitus Domini ad vindictam. Deinde ad Israel dicitur: Comede festinanter ante vindictam. Multis autem modis supra dicta interpretatio convenit: primo per transitum Domini ad vindictam, ut dicitur: Transibo per terram Aegypti. Sive quod vindicta per populum Dei transiret, sive transitus in nube. Spiritualiter autem transitus in vindicta judicii intelligitur, sive de mundo cum omnibus sanctis ad regna coelorum. Transitus autem Domini non in nube, auxilium illius cum sanctis significat. Media autem nocte populus Israel ex Aegypto egressus est, et primogenita occisa sunt. Item eadem hora judicium venire putatur, et sancti Israel de mundo egrediuntur, post agnum comedendum, id est, Christum; tunc omnis virtus hominum mundalium confringitur. Media autem nocte populus inferni solutus erat, et diabolus cum suis satellitibus vinctus. Hic etiam solutio Petri media nocte convenit. Ad Israel autem historialiter dicitur: Tollat unusquisque, et reliqua, id est, ut utrum bonum sit. Agnus, ut superius exposuimus, pro his qui evase runt ad terram, id est, promissionis. Haedus, pro his qui in eremo perierunt. Primogenita Aegypti, pro primogenitis Israel occisa sunt. Primogenita autem peccatorum, eo quod illa idolis immolaverunt. Qui enim pleni malitiae erunt, plenam vindictam meruerunt. Quod autem dicitur: In diis illorum fecit judicium, Hebraei autumant quod nocte illa qua egressus est populus Israel omnia templa Aegyptiorum destructa sunt, sine terraemotu. Spiritualiter autem, quod egredientibus nobis de mundi erroribus idola corruant, et quatiuntur. Fermento autem sublato sic proficiscuntur. Et nos exeuntes ex Aegypto hujus mundi, non ambulemus in fermento malitiae. Et illi septem diebus azyma comederunt. Et nos septem diebus puri ac simpliciter, quibus mundus iste peragitur, vesci debemus, et quotidie nobis agnus occidatur, et quotidie Pascha celebravimus. Haec quoque templa idolorum destructa significat, adventum Christum in Aegyptum, quo simulacra Aegypti destructa sunt. Occisio autem rationabilium et irrationabilium, occisionem hominum et jumentorum in mari Rubro, sive corporum et animarum, sive plagas peccatorum in praesenti et in futuro. Primogenita autem Aegyptiorum occisa sunt, ut hoc Aegyptios impediret de persecutione Israel.
6.3
Peribit anima de Israel, id est, quicunque ex nobis peccaverit, peribit de sanctis. A primo die usque ad septimum, id est, ab initio novi ad finem, vel ab initio operis usque ad finem; vel a persecutione animarum usque ad persecutionem corporum. Dies primus erit sanctus, id est, sine labore. Ita dies Novi Testamenti solemnis est, abundans bonis spiritualibus, sine laboribus peccatorum. In utraque substantias exceptis his usque pertinent, quae pertinent ad vitam actualem.
6.4
In eadem ipsa die usque perpetuo, id est pro beneficio quod illis Dominus in die Paschae fecit, quod etiam justis in Novo Testamento convenit quos Christus redemit. Quartus decimus dies fidem Christi nobis demonstrat. Per decem praecepta et quatuor Evangelia, sive ad sumptionem carnis Christi, per decem sensus et quatuor, quibus homo constat. Immolatio agni quarto decimo die convenit, quia Mesraim quarto decimo ab Adam primo sanguinem idolis immolavit, usque ad diem vicesimum primum, id est, in figuris duarum legum, et illarum unitatis. Ejusdem mensis, id est, Novi Testamenti. De advenis, et reliqua. Advenae gentiles significant; indigenae, Judaeos, terra Ecclesia. Hyssopus autem herba est humilis; quia pectus purgat, figuram Christi tenet. Humilis in assumptione carnis. Fasciculus hyssopi, id est, credulitas Incarnationis Christi et divinitatis illius corporibus inesse debet. Tulit igitur populus conspersam farinam, id est, litteram legis cum operibus bonis carnalibus. Populus Christianorum legem sparsam sensu ligans in palis, id est, jugo vitae, ut: Si quis vult venire post me, et reliqua. Vita enim est mandatorum impletio. Praecepit dehinc Deus ut ab Aegyptiis sibi commodato peterent; sic populus proficiscens, auro et argento exspoliavit Aegyptios jussu Dei nihil injuste jubentis. In auro et argento et veste Aegyptiorum, significantur quaedam doctrinae, quae consuetudine gentilium non inutili studio discuntur. Et aliter aurum et argentum Aegyptiorum animae sunt cum suis etiam corporibus, quod vestes significat jungentes se populo Dei. Quid autem significent Rammasses, et caeterae mansiones, cum de mansionibus dicere coeperimus, explanabimus. Omnis alienigena non comedet ex eo. Omnis infidelis non vescitur carne Christi. Omnis servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Omnis quem emit sanguine suo, debet esse servus Christi, et circumcidi vitiis, et sic comedere corpus Christi. Advena et mercenarius non comedent ex illo. Advena, qui nuper venit in fidem, ut sunt neophyti. Mercenarius autem est qui pro terreno tantum lucro laborat, et nullum in futurum praemium requirit: ii sane non sunt digni accipere corpus Christi. In una domo comedetur, id est, in Ecclesia. Una est enim, inquit, columba mea, ne foras extra Ecclesiam in plebem haereticorum feratur. Prohibemur quae Pascha fiunt ossa agni frangere. Non franguntur in cruce ossa Domini. Sive quod dicit: Ossa illius non comminuetis; prohibuit eredulitatem Christi divinitatis comminuere. Omne masculinum illius, omne virile illius in peccato. Fecerunt filii Israel, usque Aaron. Moyses et Aaron frequentissime legem et sacerdotium significant; filii Israel, credentes. In uno, omne primogenitum. Hoc primum sacrificium postulatur, ac si diceret Dominus: Primogenita vestra immolate, dum vestri causa primogenita Aegypti occidi. Nos autem spiritualiter opera nostra Deo offerre debemus, ut est alibi. Praecipitur autem nobis ut semper Pascha celebremus, id est, transitum nostrum ad meliora de pejoribus. Et primogenita Deo consecremus nostrorum operum, qui pro nobis daemones occidit.
6.1
CAPP. XI, XII. CAPUT XIII.
6.1
Quod aperta vulva Deo immolatur, in figuram Christi vulvam virginis Mariae aperientis. De domo servitutis, id est, de Aegypto, quae dicitur domus servitutis, quod Israel ibi servivit. Vel quod idolis Aegyptiorum servierunt, sive quod quinta pars regibus dabatur. In mense novorum, id est, in novo, ut dicitur: Renovamini autem spiritu mentis. Septem diebus, et reliqua. De hoc alibi dicitur: Omnis solemnitas apud Hebraeos septimo die finiatur. Primogenita asini usque interficies. Ut bona virtus pro vitio immutetur. Quod si quis bonam virtutem pro vitio non habuerit, tamen occidat vitium suum. Tulitque Moyses ossa Joseph. Hic ostenditur quod filios juramentum patrum suorum post mortem illorum implere oportet. Deus autem praecedebat, et reliqua. Hoc lumen filios Israel anteire dicitur, ut dicitur: Deus autem praecedebat illos, et post illos aliquo modo fiebat, quando inter populum Israel et Aegyptii interierunt. Columnarum autem materia indicatur, sicut columna nubis de nocte in die remanebat, sic et columna ignis de die in nocte fiebat. Hae autem columnae in aere fuerunt inter coelum et terram. Nubes autem in die veterem legem cum obscuritate litterae significat. Columna vero ignis, legem novi testamenti, ut: Ignita enim sunt eloquia Dei, et: Ignea lex in dextera illius, id est, Christus in dextera Dei Patris. Aliter, dies in quo nubes fuit prosperitatem hujus mundi significat cum veteri lege. Ut quae bona sunt terrae, et reliqua. Columna vero ignis in nocte novum testamentum in obscuritate mysteriorum, vel in comparatione vitae futurae. Sicut enim novum veteri praefertur, ita et dies judicii novum superat. Ambulant in nocte et die, in figuram ambulantium in peccatis et in justitia de semine illorum. Aliter ambulatio talis in tenebris et in lumine, significat quod alii ex illis essent in littera, de qua dicitur: Littera occidit; alii in sensu, de quo dicitur: Spiritus autem vivificat, velut similis fuisset honor Dei in die ac nocte. Et praecedebat illos, id est, Deus pater. Christus autem praecessit nos in novo, in ostendendo viam veritatis, ut dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere; sive in resurrectione, sive in ascensione, sive in sede ad dexteram Dei patris. Per diem et noctem, id est, per actualem vitam et contemplativam, vel per duas leges. Columna nubis et ignis, doctrina Spiritus sancti, differens litteris et sensu. Aliter, sicut opus insolutum fuit, sic et columnae insolutae fuerunt. Duae quoque columnae duas Ecclesias figurant, id est Veteris et Novi Testamenti, in quibus loquitur. Aliter columna ignis in nocte, divinitas in carne virginis Mariae, ut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te. Utroque tempore, id est, hic et in futuro. Nunquam defuit columna, et reliqua. Hoc significat, quod alibi dicitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transeunt.
6.2.1
CAPP. XI, XII. CAPUT XIV.
6.2.1
Junxit igitur Pharao currum; id est, diaboli quadrigas. Quadriga diaboli, unusquisque peccator cum gula et fornicatione, et ira, et superbia. Percussit virga Moyses aquas, et transierunt filii Israel. Rubrum mare significat baptismum, Christi sanguine consecratum. Virga autem qua mare tangitur, sicut supra dictum est, crux Christi est, quam per baptismum accipimus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum. Inimici sequentes cum rege, qui a tergo moriuntur, praeterita peccata sunt, quae diluentur, et diabolus in spiritali lavacro, id est, baptismo, suffocatur. Urgent quidem Aegyptii, instant peccata, sed usque ad aquam latus dextrum populi contra Aegyptios, contra mare sinistrum erat, id est, populus Christianorum in Ecclesia, quae est inter mundum et regnum coelorum; vel inter duas mortes, corporis et animae. Voluit in Aegyptum, id est, in voluntates hujus mundi. Tres autem cooperati sunt in salutem Israel, id est, Deus, Moyses et virga. Ita et nos per tres leges, et fidem Trinitatis, et per cogitationem, et verbum, et opus liberamur.
6.2.2
Inter duos muros, e quibus alter in Oriente, alter ab Occidente. Similiter inter duas leges significat, inter quas una, quae super justos non vindicat. Sive inter duos muros, iter inter corpus et animam significat, ut dicitur: Neque ad dexteram, neque ad sinistram. Amaritudo per quam exierunt amaritudinem implendi verbum Dei significat. Cur armis et pecoribus et vestimentis exierunt, sic nos per baptismum cum spe et operibus bonis. Arma autem, et reliqua. Vasa diversas virtutes in Ecclesia significant. Aquae per quas filii Israel exierunt tres fletus significant. Fletum poenitentiae, per mare Rubrum, ut dicitur: Beati qui lugent nunc, et reliqua. Per Arnon, fletum compassionis, ut Apostolus dicit: Alter alterius onera portate, et reliqua. Per Jordanem, fletum erga regnum coelorum, ut: Cupio dissolvi, et reliqua. Quos fletus per cogitationem, verbum et opus edere debemus. Ventus urens ex Austro, id est, Spiritus sanctus a Christo, tentationes hujus mundi a sanctis expellens. Tres autem filii de fornace liberati, et filii Israel de mari, et Noe in diluvio, Christo cum sanctis conveniunt. In quarta vigilia, id est, post quatuor Evangelia implenda sancti de mundo liberabuntur. Ecce respexit Dominus, et reliqua. Super columnam nubis et ignis Dominus ad vindictam respicit, si daemones et impii per tres leges occiduntur, et subvertuntur rotae diaboli.
6.2.3
In aeternum tempus, id est, usque ad solutionem virorum inferni, vel sine fine. Duo patres sunt, id est, pater tenebrarum et pater luminum.
6.3
CAPP. XI, XII. CAPUT XV.
6.3
Post transitum maris Rubri, cantat canticum populus Deo, Aegyptiis et Pharaone submerso. Nunc aliter et fideles, postquam de lavacro ascendunt, peccatis exstinctis hymnum laudis emittunt. Cum multa autem in divinis voluminibus sint carmina, horum tamen omnium primum est istud canticum. Melius autem et dignius haec dices, si habueris tympanum in manu tua, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis. Videamus quod dicit. Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est. Quasi non sufficeret Glorificatus est, addit Gloriose honorificatus. Aliud est glorificare, aliud gloriose honorificare. Glorificatus est autem Christus, cum ad passionem suam venit, quando, sicut ipse de se dicit: Pater, glorifica filium tuum; sed tamen haec gloria non erat gloriosa, sed humilis. Humiliavit enim, inquit, se usque ad mortem. Verum cum venerit in majestate sua, cum et verum Pharaonem, id est, diabolum interficiet spiritu oris sui, tunc gloriose glorificabitur. Equum et ascensorem projecit in mare. Sunt equi quos Dominus ascendit; de quibus: Equitatio tua salus. Et sunt qui ascensorem habent diabolum et angelos illius. Omnes ergo qui persequuntur sanctos, equi sunt, et habent ascensores diabolos. Tales equi et equites in mari hujus mundi merguntur, repulsi a nobis, Domino adjuvante. Hic Deus meus, et exaltabo illum. Pater noster Christus est, qui nos genuit, et fecit. Ergo Deus Pater noster est, et Deus patris nostri Christi, qui dicit: Ascendo ad Deum meum et Deum vestrum. Glorificamus illum, si agnoscamus Deum Patrem esse nostrum. Exaltamus Deum altiori intellectu, cum intelligimus quomodo Deum suum dixit Christus, quem natura Patrem vocat. Deus conterens bella, et reliqua. Non solum visibilium bella prosternit, sed etiam invisibiles equos; sic currus, id est, unitos in malitia. Ternistatores dicuntur, quia triplex via peccandi, aut verbo, aut facto, aut cogitatione. Isti autem ternistatores sunt angeli nequam, de exercitu Pharaonis. Pelagus cooperuit eos, quia in die judicii ignis fluctibus tradentur, et tanquam gravissimi lapides submergentur, quia non erunt lapides vivi. Et per spiritum iracundiae, hoc est, correctionis Domini dividitur aqua; hoc est, per hujus mundi desideria ac voluptates evadit populus Dei, in quibus merguntur infideles. Aut certe per aquam baptismi salvat Deus justos. In aqua occidit vitia, quasi irascens. Non est similis Domino in diis gentium. Non est nec in sanctis, qui in multis locis dii nuncupantur, licet apostolus Joannes ait: Similes si erimus, non per naturam, sed per gratiam. Devoravit eos terra cum gramine suo. Semper enim devoravit terra illos qui terrena sapiunt, qui in terrenis versantur, et superna non quaerunt. Dominus autem suum populum, quem per lavacrum sanctum liberavit, in justitia gubernabit, et in refrigerium deducet. Dolores comprehenderunt inhabitantes Philistiim. Quantum ad historiam pertinet, manifestum est Philisthaeos, et Moabitas, et Idumaeos, et Cananaeos, non inesse his signis quae facta sunt. Quomodo ergo dicuntur tremere, vel festinare, aut irati esse? Spiritualiter tamen Philistini, id est, cadentes poculo. Edom, qui interpretatur terrenus, trepidavit; et horum hominum principes, id est, daemones, cursitantes pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quae in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit ad inferiora terrae, ut eriperet illos qui possidebantur a morte. Comprehendit illos timor, qui senserunt magnitudinem brachii illius. Hinc abierunt omnes inhabitantes Chanaan, qui mutabilis interpretatur, cum vident moveri regna sua, et alligari fortem, et vasa illius diripi. Cadit super eos timor, cum viderint in nobis signum crucis. Fiant tanquam lapis, non quia vertuntur in lapides homines, sed quia essent immobiles, ut lapides, nec valentes persequi, nec valentes fugere. Spiritualiter autem per hoc significat quod populus Judaeorum esset velut lapis, permanens in duritia, donec gentium Christianus factus est populus, et tunc omnis Israel salvus erit. Inducens plantas eos. Non vult Deus nos in Aegypto plantare, sed in monte haereditatis, id est, in Ecclesia. In praeparato habitaculo tuo. Alii enim laboraverunt, et vos in labore introistis. Sanctimonium tuum, Domine, et reliqua. Sanctimonium, hoc est, sanctum aedificium Dei sumus: non facti manibus hominum, sed Dei agricultura sumus. Domine, tu regnas in aeternum, et in saeculum saeculi. Et adhuc per hoc regnum sine fine significat. Quoniam intravit equitatus. De hoc supra diximus. Nos autem qui sumus filii Israel, ambulemus per siccum in medio mari, in medio nationis pravae, verbum vitae continentes. Haec breviter dixisse sufficit, ne quod fastidium lectori generetur. Maria autem tympanum tenens soror Aaron, sororem significat veri sacerdotis, id est, Ecclesiam, quae est soror Christi. Mulieres vero omnes Ecclesias cum choris et tympanis, id est, cum Veteri et Novo Testamento. Post transitum maris populus in desertum ducitur; baptizati scilicet universi per mundi hujus desertum, nec ibi deserit eos Christus. Nam et columna non recedit, nec cordibus suis revertuntur in Aegyptum. Post haec murmurat populus, aquas amaras potare non valens Unde locus ex amaritudine vocatur. Mittit lignum Moyses in aquas, et factae sunt dulces. Intellige amaras aquas occidentis litterae, et legis habere figuram. Quibus si immittitur lignum, id est, sacramentum ligni crucis, tunc efficitur aqua mirae suavitatis, et amaritudo litterae vertitur in intelligentiae dulcedinem sensus spiritualis. Ut ergo possit tibi aqua amara, ostendit Deus quod mittitur, ut qui biberit non moriatur. De sapientia Salomon dicit Lignum vitae est omnibus qui apprehendunt illam Hoc ergo lignum, id est, sapientia crucis Christi missum est in aquam veteris legis, et saluberrimum potum praebuit fideli populo, qui de hac bibere non ante potuit. Quid autem amarius quam octavo die vulnus circumcisionis accipere, et diversis sacrificiis deservire? Alio quoque sensu amarae aquae ligno in se suscepto dulces effectae indicant amaritudinem gentium per lignum crucis in usum dulcedinis quandoque esse vertendam. De hac autem amaritudine litterae venit populus ad fontes. De veteri testamento transitur ad novum, ad apostolorum duodecim fontes. Ibi reperiuntur septuaginta palmae: fuerunt et alii septuaginta missi ad praedicandum verbum Dei.
6.4
CAPP. XI, XII. CAPUT XVI.
6.4
Murmurat post haec populus quintadecima die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti. Recordare de legibus Paschae quae dicta sunt, ibi invenies hoc esse, quod statuuntur ad secundum Pascha faciendum hi qui immundi in anima fuerunt, vel occupati negotiis peregrinis. Et in hoc tempore manna descendit, in die quo primum Pascha fit non descendit. Primum Pascha primi populi est, secundum Pascha nostrum est. Nos autem fuimus immundi in anima, qui idola coluimus et occupati mundialibus rebus, longe peregrinabamur. De quibus Apostolus dicit: Hospites Testamentorum. Verumtamen non in primo pascha, sed in secundo manna datur de coelo. Panis enim qui de coelo descendit, non venit ad illos qui primum pascha fecerunt, sed ad nos. Ecce ego pluam panem de coelo, et reliqua. Per hoc quod dicitur: In sexto die colligunt duplum, ostenditur quod in die Dominica primum manna datum est de coelo. A Dominico enim die parasceve Sabbati sextus dies est. Et per hoc intelligunt Judaei jam tunc praelatum esse Dominicum nostrum Judaico Sabbato, quia nulla gratia ad illos descendit in Sabbato illorum. In nostro autem Dominico die semper Deus pluit manna de coelo. Per totum enim Novi Testamenti tempus divina eloquia nobis ministrantur. Minutum esse manna dicitur. Quid enim tam subtile et minutum quam spiritualis sensus? Candidum, quia nulla ignorantia fuscatur. Manna interpretatur quid est hoc? Cum audimus legem Dei recitari, dicimus magistris: Quid est? Valde est enim subtilis, quasi semen coriandri. Habet enim in se aliquid oleris, quo nutrire infirmos possit. Qui enim infirmus est olera manducet. Aliquid habet frigoris, et ideo ut pruina est. Quid est autem, ut in die festo duplum colligatur? Sextus dies, praesens vita est in qua duplum colligi jubetur. In sex enim diebus Deus fecit hunc mundum. Hac ergo die tantum recondere debemus quantum sufficiat in futuro die. Si quid enim boni operis hic acquiris, hoc in futuro saeculo erit tibi cibus. Quod autem seminat homo, hoc et metet. Ergo non seminemus quod corrumpitur, sed quod perduret in crastinum. Quod infideles defecerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes, et computruit. Quod propter Sabbatum reponebatur non corrumpebatur; si autem propter praesentem vitam tantum thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, qui videlicet vermes non moriuntur. Isti sunt vermes quos genuit avaritia, et non aliunde; in nobis fiunt vermes de manna, hoc est, de verbo. Sic enim dixit: Si non venisset, ei locutus fuisset, peccatum non haberent. Post susceptum enim verbum Dei si quis peccet, efficitur ipsum illi vermis, qui illius conscientiam fodiat. Panis enim qui Israelitico datus est populo, ab aliquibus dicitur angelis proprie reputari, ut ibi: Panem angelorum. Sed de Christo dictum est: Quem concupiscunt angeli prospicere. Manducant eum, id est, omnis sanctus. Pluam panes, et pluviam voluntariam, et reliqua. Eumdem sensum habere dicuntur, utrumque divinam sapientiam designat. Sequitur: Vespere scietis quid ego sum Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini. In Evangelio haec inveniunt scripta: Quando vespere Sabbati venit Maria Magdalena, et altera Maria videre sepulcrum, et terraemotus factus est magnus. Angelus enim descendit de coelo, et custodes facti sunt velut mortui. Per haec in vespere agnitus est ab Ecclesia, agnitus est per virtutem resurrectionis, mane vero gloria illius visa est. Cum venissent aliae mulieres prima Sabbati valde mane, invenerunt angelos cum nimia claritate dicentes: Dicite discipulis illius quia surrexit a mortuis. Visa est ergo gloria majestatis Domini mane, cum per angelos nuntiata esset. Sequitur: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Ad vesperum hujus mundi verbum caro factum est, et illa carne agnoscimus Dominum, quam suscepit ex virgine. Istas enim verbi Dei carnes, neque mane, neque meridie aliquis manducavit. Ad vesperum hujus mundi venit Christus: Sed mane, inquit, replebimini panibus. Panis nobis verbum Dei est; ipse enim est panis vivus, qui de coelo descendit, et reliqua. Sed quod dicitur, mane dari hunc panem, cum adventum illius in carne factum dixerimus ad vesperam huic mundo, intelligendum puto quod ad vesperum quidem hujus mundi Dominus venit, sed adventu suo quod ad vesperum, quia ipse justitia est, novum credentibus reparavit diem, quia novum scientiae lumen ostendit. Tanquam sol justitiae suum mane, quod modo nobis produxit radium, et in hoc mane replentur pane qui praecepta suscipiunt. Nec miremini quia verbum Dei, et caro, et panis dicitur, cum lac et olera dicantur pro mensura sumentium. Potest quoque et hoc intelligi, quod post resurrectionem suam, quam mane ostendimus factam, credentes repleverit panibus, pro eo quod libros legis et Prophetarum ignotos dederit nobis, ut ipse sit panis in Evangelio; caeteri libri, leges et prophetarum plurimi panes nuncupati sunt, ex quibus replentur justi, et illius intelligere possumus, quod unicuique nostrum mane est tempus, quo illuminamur, et ad lucem fidei ascendimus; et in illo mane carnes verbi Dei comedere non possumus, id est, perfectae doctrinae nondum capaces existimus, sed post longa exercitia. Cum jam enim proximi sumus ad vesperum, et ad finem ipsum imperfectionis, tunc demum solidiores, cibi capaces existimus. Istud autem, prout vult unusquisque, talem saporem reddit more illius, si enim tribularis, hoc manna, id est, verbum consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Si iracundus es, mitigans te dicit: Desine ab ira, et derelinque furorem. Si non habes et caecus. Dominus illuminat caecos. Potest quidem et volucrum esca veteris legis significare eloquia, quae populum carnalem, tanquam carnalem elevat, per verba divinitus missa. Per volatilia unde et vespere dantur, quia cuncta quae carnaliter dantur, finem habent. A manifesto lumine fidei, datur manna populo Dei, id est, Christus, qui est panis vivus. Hoc autem volucrum genus apud Hebraeos vocatur coturnix, apud Graecos ortigometra, avis marina in Latina. Alii dicunt per coturnices humanitatem Christi posse intelligi, per manna, ipsius divinitatem. Vespere enim coturnix percutitur, quando carnis Christi occisionem significat. Mane manna divinitatem corpori praecellentiam, nobis mysterium sapientiae, et corporis Christi notantur, donec de mundo et per baptismum exierimus; sicut populo quandiu fuit in Aegypto, manna non datur. Manna pilo tonsum, corpus Christi in cruce significat; in die, id est, novo, ut dicitur, Filii lucis estis, et reliqua, usque noctis. Manna justis et injustis traditur, sic et verbum Dei omnibus datur. Caro autem vespere data significat quod dicitur, Scio quod non est bonum in carne mea. Panis mane animam lucidam ostendit, simile cum melle, id est, litterae cum sensu. Manna autem manducare inter mare Rubrum, et terram Aegypti, et Arnon, et Jordanem, et terram Chanaan; id est, inter mundum et baptismum, et poenitentiam, et ignem judicii et regnum coeleste. Potest quoque sextus dies, in quo duplum colligi jubetur, sextam aetatem hujus mundi significare, in qua sumus nunc. In quinque enim diebus, hoc est praeteritis temporibus hujus mundi, ab Adam usque in diluvium, a diluvio in Abraham, ab Abraham in Moysen, a Moyse usque ad David, a David in Christum pro mundanis commodis serviebant homines, ut bona manducarent. Nos autem, quibus non praemia mundana, sed regnum coelorum promittitur in hoc sexto die, id est, a Christo usque in finem hujus mundi, duplum colligimus; quia non solum in praesenti, sed etiam futuram requiem nobis praeparamus. Gomor autem illud quod repositum est, ut permaneret ibi coram Domino in praeputium, nimirum significat corpus Christi, quae Deo copulata se nescire nescit.
6.5
CAPP. XI, XII. CAPUT XVII.
6.5
Dehinc petra percussa aquam vomuit, quae Christum significat: percussus enim Christus in cruce, sitientibus gratiae lavacrum effudit. Petra autem, inquit Apostolus, erat Christus. Quod autem murmurat populus sitiens contra Moysen, et ostendit eis petram de qua bibant, significat quod si quis contra Moysen murmurat, id est, sicut lex quae secundum litteram displicet, ostendit illi eadem lex petram, id est, Christum, ut de illo bibat. Locus ubi petra percussa est vocatur Tentatio; et in loco passionis orta magna tentatio, quando discipuli illius omnes relicto eo fugerunt. Post haec Moyses ascendit in montem, Jesus contra Amalech pugnavit: quid per hoc significatur, nisi quia Moyses, id est lex, non potuit impedientes iter nostrum adversarios expugnare; nihil enim ad perfectum perduxit lex, sed Jesus pugnavit et vicit, qui est Salvator noster. Moyses stetit in vertice collis, hoc est, lex surgit in spiritualem sensum; et in lapidem sedit, hoc est, in Ecclesia requiescit. Quod autem sequitur, Manus Moysi erant graves, significat quia peccantes quosque non misericorditer protulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero et Ur sustinuerunt manus illius. Aaron interpretatur mons fortitudinis; Ur, ignis. Mons itaque iste qui fortitudinem, significat Christum: ipse est enim mons, praecisus lapis de monte sine manibus, qui crevit in montem magnum. Ignis autem Spiritum sanctum significat, de quo dicitur, Ignem veni mittere. Aaron vero et Ur sustinent manus Moysi, quia mediator Dei et hominum cum igne Spiritus sancti veniens, mandata legis gravia, quae carnaliter non potuerunt portari, tolerabiliora nobis per spiritualem sensum ostendit. Magnae autem admirationis est Moyses Deo plenus, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur.
6.6
CAPP. XI, XII. CAPUT XVIII.
6.6
Ab Jethro, hoc est ab homine gentili, consilium accepit, et fecit omnia quaecunque diceret; sed formam humilitatis principibus dat, et futuri sacramenti designat imaginem. Futurum enim erat quandoque quod per populum ex gentibus congregatum illa quae in lege deerant complerentur, legisque diminutio suggerente Evangelio compleretur. Quod autem Jethro adducit ad Moysen Sephoram, et utrumque filium, significat quia sancti praedicatores Ecclesiae, et utrumque filium ex utroque populo propterea tum producerent ad divinam legem, quorum consilio et interpretatione eadem lex confirmaretur. Per tribunos autem significantur ii qui tres leges implent, vel qui credunt Trinitatem. Per centuriones quoque, perfecti; per quinquagenarios et decanos, Decalogum implentes.
6.7
CAPP. XI, XII. CAPUT XIX.
6.7
Quando portaverim vos super alas aquilarum. Alae, id est Moyses et Aaron. Ad sensum autem duae alae, id est duae leges; aquila vero Christus est. Cavete ne ascendatis in montem, id est in congregationem, in Ecclesiam, ne tangatis finem illius, id est tres multitudines. Morte morietur, hoc est, in poenitentia; manus non tanget illum, id est opus humanum, sed lapidibus obruetur, id est Testimoniis; sive jumentum, id est gentilis, vel insipiens; sive homo, id est Judaeus vel sapiens; buccina verbum Dei significat. Tunc ascendit in montem. Per hoc ostenditur quod Deus multitudines in Ecclesia invitat. Sanctificavit illum, id est immolationibus, vel circumcisione. Sanctificavit enim circumcisio, purificavit lex, justificavit gratia; et descendit Moyses, id est Christus de coelo, ut lex de Ecclesia ad conjugium discernendum. Per vestimentum opera significantur. In die tertio, id est in lege novi; vel in opere post cogitationem et verbum; vel in fide Trinitatis. Quod autem dicit, Ne appropinquetis uxoribus, significat quia Ecclesia conjugium ejecit. Aliter per uxores omnis mollitia voluptatum designatur. Quando autem Moyses de monte descendit, significat legem descendentem, vel Christum de coelo, vel sanctum de summitate perfectorum operum ad vitam actualem. Moyses scilicet historiam populum vocat, lex et Dominus Christus universum mundum, sanctos alios in suum exemplum, sic et sensus bonus alios in se vocat. Mane, id est novi et poenitentiae et mortis, et diei judicii. Lex autem die tertia tributa significat, quod illis lex tertia iterum perveniret, illos quoque oportuit in patientia legem exspectare, dum lex poenitentiam praedicavit. Actum quoque erat ut lex in monte daretur, dum lex sublimis erat, quae etiam cum caligine data est; quia vetus lex cum litterae occidentis caligine, nova vero cum splendore, quia spiritus vivificat. In monte autem signa vivi tantum erant, in altero autem vivi et mortui. Lex vero prior vivis tantum dabatur, id est his qui bonis terrae servierunt. Secunda autem in vita, et post mortem proficiat. Unus illic Dominus alloquebatur, quia ipsa lex non multis proficiebat. Hinc autem quinque Christum alloquuntur, quia lex nova plures ad Christum quam vetus provocavit. Per caliginem et omne quidquid tenebrosum erat, littera designatur; per montem vero et omne quidquid splendidum fuit, sensus spiritualis demonstratur. Omne molle et lucidum fidelibus pertinet, omnis autem terror et tenebrosum infidelibus pertinet. Ideo autem lex per omnia cum severitate datur, ut legem et Moysen populus timeret et honorificaret. Tres autem cum Christo in montem, proximitatem sanctorum Christo significat; non sic in datione veteris legis, quia plebs Novi Testamenti propior est quam Veteris. Tres autem factiones habet: prima factio populus legis naturae; secunda populus legis litterae, quae erat propior Deo. Tertius populus legis novae, qui adunatus est Deo in Ecclesia. Hic enim mons Ecclesia est prima, quae factio significat conjugales. Secunda, populum poenitentiae, tertia sanctos cum Christo, et in his tribus multitudinibus cogitatio, et verbum, et opus designatur, sed nec hoc praetermittendum est quod dicitur: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus ut ad illa quae ultra non sunt intuenda sublevemur; sed in hunc Dominus descendit, quia justis multum proficientibus, parum deesse aliquid illorum sensibus aperit. Quinquagesima die post actum pascha, data est lex Moysi, ita et pro quinquagesima die post passionem Domini datus est Spiritus sanctus super centum viginti homines in Moysaicae aetatis numero constitutos. In vocibus autem et tonitruis clamor praedicationis intelligitur, in lampadibus claritas miraculorum; in sono autem buccinae fortis praedicatio sanctorum: quae omnia in adventu Christi completa sunt. Quod autem in igne et fumo descendit Dominus, significat quia in adventu suo Dominus claritatem suam fideles illuminat, et infideles per fumum errorum obscurat. Quod vero Dominus in caligine, significat quod legem Judaeis quasi per caliginem litterae dedit, ut videntes non videant. Dicitur autem ab aliis per tonitruum haec sententia designari, qua dicitur, Ite maledicti in ignem aeternum; et per fulgorem, justi fulgebunt sicut sol. Per buccinam, jussio et prohibitio; per tubam, verbum Dei. Majus, id est, lex dum crescit; et prolixius, id est dum docet per incrementa. Steterunt stabiles et instabiles, id est, in figura duarum legum. Mons terribilis, id est Ecclesia, impiis; vel sanctus, quisque vitiis. Terminus, id est fides erga Ecclesiam, quia nullus in Ecclesiam nisi per fidem intrat.
6.8
CAPP. XI, XII. CAPUT XX.
6.8
Dominus denique legem in decem verba constituit. Nullus numerus crescit amplius, nisi usque ad decem: si enim viginti numeraveris, decem habes; si triginta, decem triplicabis; et sic invenies quantumcunque progressus fueris, ac per hoc in plenitudine numeri plenitudinem mandatorum constituit, quae scilicet mandata sic quidam distinguunt, ut tria pertineant ad dilectionem Trinitatis, septem vero ad amorem fraternum, quibus societas humana non laeditur. Primum mandatum pertinet ad Deum Patrem, dum dicit, Ego sum Dominus Deus tuus, Non habebis deos alienos. Non facies tibi sculptile, et reliqua. Utique ut haec audiens, fornicatione tua in multos deos non offendas. Secundum pertinet ad Filium, ubi dicit, Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, ne existimes creaturam esse Filium Dei, quoniam omnis visibilis creatura vanitati subjecta est. Tertium mandatum de sabbato, ad Spiritum sanctum pertinet, cujus domo requies nobis sempiterna promittitur. Per donum autem Spiritus sanctificamur: unde et hic dicitur, Memento ut diem sabbati sanctifices. In sex ergo aetatibus hujus mundi operamur, quasi in sex diebus; in septima die, hoc est in fine hujus mundi requies nobis aeterna tribuetur. Post tria praecepta septenarius succedit numerus, pertinens ad amorem proximi, et incipit ab amore parentum, a quibus in hac vita sumimus exordium. Hoc autem mandatum in ordine est quartum, sex tamen ex septem est primum. Unde juxta Evangelium dicitur primum, primum enim est in altera tabula. Fortasse ideo non una, sed duae tabulae dictae sunt, quia decem mandata haec ad dilectionem pertinent Dei et proximi. Quintum est, Non moechaberis; sextum, Non occides; septimum, Non furtum facies; octavum, Non falsum testimonium dices; nonum, Non concupisces uxorem proximi tui; decimum, Non concupisces rem proximi tui. Aut certe sic distinguendum, ut sit primum mandatum, Non habebis deos alienos; secundum, Non facies tibi sculptile; tertium, Non assumes; et sic per ordinem, donec conjungatur illud ubi dicit, Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus. Quod autem dicit, Non habebis deos alienos, non negavit quae sint, sed ne ei sint cui haec praecipiuntur prohibuit; juxta illud Apostoli, ubi dicit: Nam si sunt qui dicunt dii multi, et domini multi, nobis tamen unus Deus. Multi enim gentiles daemones deos vocant, aut certe angelos, quibus negandas gentes commiserit appellari deos et dominos constat; deos, quasi a deo datos; dominos, quasi acceperint potestatem. Statuit enim, inquit, terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Non facies tibi sculptile, nec omnem similitudinem. Aliud est facere sculptile, aliud similitudinem, sculptile enim facit, qui quod omnino non facit, sed tantum ad inventionem cordis sui machinatur. Similitudinem vero facit, qui alicujus, verbi gratia, quadrupedis, vel serpentis, aut avis, similitudinem facit. Non adorabis, nec coles: adorant multipliciter inviti, aut timore coacti, aut per avaritiam seducti. Colunt autem, qui toto affectu venerantur, obscurissimis quaestionibus retardati, desideratae brevitatis modum excedimus. Non adorabis deos alienos, id est, non adorabis vitium vel gastrimargiam, ut leguntur ii quorum Deus venter, et in avaritia, et in fornicatione, et alia tam plurima, quae sunt idolorum servitus, ut Apostolus confirmat. Propter quod venit ira Dei: in gastrimargia Adam primum peccavit, in avaritia Judas corruit, et Gyezi, et Ananias, et Saphyra; et quomodo fuit in fornicatione Sodoma et Gomorrha. Non facies tibi sculptile, de malis cogitationibus dicitur: sicut enim ferrum partem excidit de ligno, ita cogitatio mala; ut in Evangelio, Cogitationes malae coinquinant homines. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, ut in Evangelio, Non jurare omnino. Memento diem sabbati sanctifices, de Novo Testamento dicitur, et reliqua. Sicut enim sanctificavit diem sabbati, et requievit in illo, sic et nos per Novum Testamentum sanctificavit, et requiescere a peccatis fecit. Honora patrem tuum, et matrem tuam. Pater etenim Dominus, mater Ecclesia, id est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et Ecclesia domus Dei, pater et mater omnium justorum in baptismo, et confessione, et poenitentia. Non occides, id est, non odies fratrem tuum. Qui enim, inquit, odit fratrem suum, homicida est; iterum, Qui irascitur fratri suo, reus erit concilio. Non moechaberis, id est, soli Deo adhaerere debes, et id quod est Dei non reddere diabolo, sed quae sunt Dei Deo, in operibus, et verbis, et cogitationibus. Denique et Propheta ait: Etenim autem adhaerere Deo, bonum est. Non furtum facies, id est, quod potest homo facere et non facit, ut in psalmo, Peccatori autem dixit Deus usque sermone retrorsum. Non concupisces rem proximi tui, domum et omnia illius. Proximum, mundum intelligimus, ut est illud, Nolite diligere mundum, et nolite thesaurizare thesauros in terra. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae non videntur, aeterna sunt. Hujus explanat quaestunculae auctorem ab illo loco, ubi ait, Non adorabis deos alienos, id est, non adorabis vitia, non confirmo, qui et auctorem ignoro: majorum autem est hanc probare. Sequitur: Reddens in tertiam et quartam peccatum progeniem. In quo testimonio haeretici dicunt non convenire bono Deo, ut pro peccato alterius alterum damnet. Redduntur enim peccata patrum in filios in tertiam progeniem et quartam, et in ipsos patres non redduntur, nihil enim de patribus dixit. Diabolus pater est omnium peccatorum. Vos enim, inquit Dominus, ex patre diabolo estis. Donec enim stat mundus, peccata sua non recipit diabolus; omnia enim illi reservabuntur in futurum, redduntur tamen in filios quos genuit. Per peccatum enim homines in carne positi puniuntur a Domino, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Peccantes enim ministros peccati adjutoresque requirimus, quos tertiam vel quartam progeniem habet diabolus, quos peccantes in praesenti Deus verberat, ut in futuro levius sustineat. Diabolus denique genuit Judam per peccatum. Intravit enim in illum Satanas, et Judas abiit ad principes sacerdotum; non enim solus scelus crucis implere potuit: principes deinde concitaverunt ac persuaserunt populo; sic nata est ex Juda quarta generatio. Reddidit autem misericordiam in millia his qui diligunt illum. Qui enim diligunt correctionem, non indigent, sed illis solam misericordiam tribuit. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. In duabus tabulis scripta est lex, propter duo Testamenta, vel propter amorem Dei et proximi. Lapideae autem tabulae significant duritiam cordis Judaeorum. Additur: Deinde non facietis vobis deos aureos et argenteos, ut nullum superfluum sensum, quamvis radiare videtur, vel inanem eloquentiam suscipiamus. Altare de terra facietis mihi. Altare de terra facere, est humanitatem Christi sperare. Et in altari de terra munus oblationum offerimus, si actus nostros dominicae Incarnationis fide solidamus. Sequitur: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis de sectis lapidibus. Secti lapides ii sunt qui unitatem scindunt. Tales in corpore suo Christus non recipit, cujus corporis figuram altare illud obumbrat. De non sectis autem lapidibus dicitur, Tanquam lapides vivi superaedificamini. In his non est injectum ferrum, quia jacula maligni non receperunt. Sequitur: Non ascendes per gradus ad altare, hoc est, non gradatim unum alii praeferens ad me pervenies: quod Ariani faciunt qui Patris et Filii et Spiritus sancti substantiam dividunt. Altare de terra facietis, quod supra diximus, ab aliis docetur tertia esse differentia inter gentes et Judaeos; ipsi enim in corporibus differebant, et in vestimentis, et in altari de terra. Hoc quoque altare de terra significare dicitur, quia Judaei cor carneum habuerunt; in lapideo autem, quia gentiles lapideo corde aedificaverunt. Per haec altaria et duae Ecclesiae praefigurantur. Per altare de terra Ecclesia Veteris Testamenti, et per lapideum, Novum.