Commentarii in Pentateuchum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8461 Coinpe
9.1
EXPLANATIO IN TERTIUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VAICRA, Graece et Latine LEVITICUS dicitur.
9.1
Vocavit autem Dominus Moysen, et locutus est, et reliqua. Ab aliquibus interrogari solet, si aliquis ordo sit, qui hunc ordinem voluminum legis significaret; quod ita solvitur: Quia Genesis istam sententiam significat, qua dicitur: Lex Domini immaculata convertens animas. Exodus, sapientiam praestans parvulis. Leviticus vero, demonstrans, praeceptum Domini illuminans. Numerus vero, judicia Dei vere justificata. Haec autem quatuor volumina, quatuor Evangelia figurant eodem numero. Deuteronomium vero totum Evangelium, quia Deuteronomium novata lex interpretatur. Sed sciendum est, quomodo supradictus ordo huic ordini voluminum conveniat. Quod ita dicendum est, quod idcirco sententia prima Genesi coaptatur, quia Genesis enuntiat omnia verbo Dei esse creata, quae idcirco lex est. In illa quoque animarum conversio id est, a vita ad mortem, ut Adam intelligitur; et a morte ad vitam, ut Noe. Exodus, sapientiam praestans parvulis, adimplendo quod Abraham, Isaac et Jacob, de terra repromissionis Deus promisit. Omnes enim in Dei cooperatione parvuli sunt. Leviticus autem praeceptum lucidum illuminans, discernendo inter munda animalia. Numerus vero judicia Dei vera sunt, maxime in prophetia Balaam, in benedictionibus maledictionibusque. Una autem vocatio ante hanc invenitur, id est, apud scientiam Dei in lege naturae. Et fecit Deus hominem, et reliqua. Multae autem post haec, eo quod vocamur de lege naturae in legem litterae, non deserendo, sed crescendo in legibus; et a littera in novum, Venite ad me omnes, et reliqua. Vocavit autem Moyses, et reliqua: id est, in figura totius mundi, qui a Deo per fidem a gentilitate ad baptismum vocatur, et ad poenitentiam, sive ad fidem Trinitatis, seu de corpore ad vitam futuram: vel in judicio, ut, Venite, benedicti, et reliqua. In hac dictione dignitas personae ostenditur, dum non alium, sed Moysen vocavit; et indignitas, in comparatione dominantis. Potest quoque intelligi, in eo quod dicit, Vocavit Dominus de tabernaculo, Deus Pater vocare Christum de coelo ad incarnationem. Cui a Deo Patre imperatur loqui filiis Israel, id est, omnibus credentibus. Et eum vocavit Dominus, et reliqua: Christum significat, populum apostolorum de lege litterae vocantem: cui dicitur, Praedicate Evangelium omni creaturae: hoc est in populo secundo, ut in tribus millibus praedicationis Petri. Vel populus primitivus populum secundum vocat de tabernaculo, id est, de Ecclesia. Aliter, unusquisque doctor Moysen, id est, omnem credentem vocat. Per filios quoque Israel, sensus perfecti possunt demonstrari. Hostia proprie dicitur, quae ante hostium tabernaculi occiditur: sive de ostensione. Oblatio, quando de pecoribus offertur victima, quod occiditur. Holocaustum, id est, totum combustum, hoc est quod finitur. Sacrificium autem de pane. Libamen, de liquore. Aliter, oblatio de significatione sacerdotibus a populo: victima, de victu sacrificium. In omnibus his oblationibus qui in Levitico, spiritalis sensus quaerendus. Ut alibi dicitur: Sicut verbum Dei procedens in hunc mundum, carnis tegebatur aspectus, et aliud in illo videbatur, aliud intelligebatur, carnis aspectus omnibus patens, divinitatis autem agnitio paucis admodum: ita per legislatorem et prophetias verbum Dei pronuntiatur, litterae velamen tegitur. Intrinsecus occultatur spiritualis sensus, qui paucis omnino patuit. In exordio autem Levitici, annorum genera principalium oblationum describuntur, quae Domino offerri jubentur: primum vitulus, secundo agnus, tertio turtur et columba: quarta, simila conspersa oleo. Reliqua vero sacrificia pro qualitatibus causarum offerebantur. Non est autem otiosum, quod dicit: Homo ex vobis si offerat munus; quasi possit aliquid aliud offerre quam homo, et utique suffecisset. Si quis ex vobis offerat munus; et in alio loco, idcirco si anima offerat munus; et ita quidem alia dicit offerre hominem, alia animam, alia pontificem, alia synagogam, alia principem, alia unanima, et populum terrae. Christus autem in vitulo immolabatur propter virtutem crucis, ipse in agno propter innocentiam, ipse in ariete propter principatum, ipse in hirco propter similitudinem carnis peccati. In turture et columba, propter Deum et hominem; in similaginem, propter Ecclesiam, quae est corpus illius ex multis membris, velut ex multis granis collectum: per Legis et Evangelii molam comminutum, per aquam baptismi tinctum, chrismatis oleo perunctum, Spiritu sancto solidatum. Moraliter quoque nos vitulum offerimus Deo, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus corrigimus; hoedum, cum lasciviam superamus; columbam, cum simplicitatem mentis custodimus; turturem, dum castitatem servamus. Hoc autem genus avium dicitur unum et castum servare conjugium. Panes azymos, cum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulamus. Sed quod dicitur, Ponat manum suam super caput victimae. Si historialiter intelligendum, quasi diceret, Ille qui affert hostiam ad sacerdotes, hanc tenete. Hoc quoque spiritualiter intelligendum; quod opus super crudelitatem divinitatis Christi ponendum est, quia per caput hostiae ostenditur Christi divinitas. Homo autem ille, qui primum in omnibus posuit ad immolandum Domino munus, non incongrue humanum genus significat: de quo in Evangelio dicitur, Homo quidam descendebat a Jerusalem in Jericho: qui vitulum offert, illum utique saginatum, quem pater, progresso filio, ac sibi restituto, jugulavit. Homo ergo iste, quoniam nihil substantiae habuit, invenit istum vitulum coelitus missum; sed ex ordine patriarcharum et generationis successibus venientem. Et ideo non simpliciter dixit vitulum, sed quod vitulum ex bubus; est autem masculus sive mascula: vere masculus, qui peccatum, quod feminae fragilitatis est, ignorat, et non habuit maculam peccati. Offert autem non in tabernaculo, sed ad ostium tabernaculi: quod extra portam passus est; vel quia in propria venit, et sui illum non receperunt. Per filios autem Aaron offertur sanguis: quod de Anna et Caipha intelligi potest, et aliis qui consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent; et pronuntiaverunt illum reum esse mortis, et impiis vocibus sanguinem justum effuderunt. Effunditur autem sanguis juxta basem altaris, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Ponitque manum suam super caput vituli, hoc est, peccata generis humani. Ipse est enim caput Ecclesiae suae, qui peccatum mundi portat. Sequitur: Detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident, et reliqua. Detrahit pellem vituli, qui de verbo Dei abstrahit velamen litterae, et interna illius sacramenta spiritualia dividit, et haec membra non in humum, sed in altare ponit, quia indignis hominibus non pandit divina mysteria, sed illis qui sunt Dei altare, et in quibus semper ignis divinus ardet, et in quibus semper consumitur caro. Membra autem dividere est competenti ratione distinguere qui sint profectus, vel Christi fimbriam tetigisse, vel pedes illius lavisse lacrymis: quando fit potius caput unxisse, vel in pectore recubuisse. Qui hoc dicere secundum profectum uniuscujusque noverit, potest esse sacerdos ille qui pellem detrahat, et membra dividat. Deinde lignis adhibitis, in altari ignis succenditur, qui divinitatem Christi significat. Desursum enim est divinitas, quo ignis iste festinat. Ardet ignis in altari, cum non solum de incarnatione Christi, sed etiam de divinitate illius aliquid doctor disputat. Ligna autem illa, opera quae in Salvatore gesta sunt, significant: in quibus ostendebatur ardens divinitas. Vel certe ligna possunt passionem significare: usque ad lignum enim Christi passio fuit. Ubi autem suspensus est in ligno, dispensatio carnis finita est. Hoc holocaustum namque carnis illius per lignum crucis immolatum, divinis humana sociavit. Interea, ne cupiditatibus dilui jubet: significat, per quod in terranea, hoc est, conscientia; et pedes, hoc est sensus purgantur. Moraliter quoque ut supra diximus, habemus et nos vitulum, et quidem superbum, quem offeramus: carnem scilicet nostram, quam si munus Deo offerre volumus, adducamus ad ostium tabernaculi, ut divinum suscipere possit auditum. Masculus sit, feminam nesciat, nihil dissolutum aut molle requirat. Quid est, Impone manum tuam super hostiam? Id est, impone illi continentiae frenum, et manum disciplinae ne auferas ab ea: sicut ille imposuit, qui dicit, Macero corpus meum, et immola eam Domino, hoc est, mortifica membra tua, quae sunt super terram. Filii Aaron offerunt sanguinem. Sacerdos vel filii illius nuncupantur. Soli enim sunt, qui intelligunt Dominum. Per ipsos vero debes offerre sanguinem, ut rationaliter carnales castiges voluntates. Sunt enim qui offerunt, sed non per sacerdotem, non enim sciunt; neque secundum legem. Secunda hostia agnus, qui et ipse, sicut supra diximus, significat Christum, propter innocentiam: Ipse agnus, qui tollit peccata mundi. Ipse et haedus, quia illius morte diabolus auctor peccati agnoscitur et jugulatur. Immolatur autem agnus ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem: ad hoc enim passus est Christus, ut Aquilonis principem subverteret. Diripiens enim vasa fortis, prius alligavit fortem, et reliqua. Quae sequuntur de agno, sicut de vitulo explanantur. Tertium sacrificium est, turtur vel columba. Turtur potest significare humanitatem Christi, Salomone dicente: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. Columba, Spiritum sanctum significat. Cum videris enim, inquit, Spiritum descendentem, quasi columbam. Ac per hoc humanitatem Christi Spiritu sancto sociatam offert homo: id est, aut genus humanum, ut supra diximus, quod saepe Scriptura sub nomine hominis commemorat. Aut unusquisque homo rationaliter vivens, aut certe Jesus Christus, qui seipsum obtulit. In haec via sacrificia supra dictus homo offertur. Quartum, anima: quae aut Ecclesia est, quae offertur similam conspersam oleo, id est, vitam charitate decoratam; aut anima, animalis scilicet homo, qui juxta Apostolum non percipit quae sunt Spiritus Dei. Cujus munera longe inferiora quam munera hominis, id est, perfecti viri. Iste enim non habet vitulum neque agnum neque haedum, quem offerat, neque columbam; sed tantum similam offert, id est, communem hanc vitam: verbi gratia, in agricultura, in navigando positam: offert tamen munus Deo similia oleo unctum. Omnes enim animae egent oleo divinae misericordiae. Thus quoque cum sacrificio isto offertur, quia quod in nostris actibus infirmum conspicimus, assiduitate orationis implorandum est: ut cum propheta dicamus: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per clibanum autem, tentationum pondus: per sartaginem, constantia animi et robur mentis; per craticulam, multiplex impugnatio non incongrue significatur. In variis autem oblationibus excepto sacrificio pro peccato aliquibus partibus immolatis, super altare, reliquae sacerdotum usibus deputantur, aut quae proprie ad Dominum pertinent, implentes: ut jejunium, continentia, aut quae habenda sunt in proximos perficientes, ut est eleemosynam, discordantes pacificare, et reliqua. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, significat nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere; sed habeat aliquid mordacis veritatis, unde et Pascha cum amaritudine manducatur. Sal autem in universis sacrificiis admiscere jubetur, ut omnia quae in honore Christi offerimus: sal rationis habeamus discretiones. Primitiva tantum fermentati panis et mellis offerimus, super altari non ponimus, quia in primordiis fidei imperfecta opera habemus, juxta Apostolum: Lac potum accipimus, non escam. Cum autem fuerit opportunum, ut munera perfecta, id est, opera bona in altare cordis imponamus, imperfecta quaeque omittimus. Propter haec sequitur mandatum de primitiis, per quae significat, quod principium operum nostrorum debemus Deo consecrare, igni divini amoris illuminatum, et discretionis boni et mali facta, cum spoliantes veterem hominem, induemur novum. Caetera quae sequuntur de qualitatibus oblationum, ex praecedentibus possunt cognosci; sed hoc nosse debemus, quod in oblationibus pacificorum non solum masculi assumuntur, sed et feminae: quia cum pax in homine sit, qui existentibus bellis vitiorum, non solum fortiora opera, sed infirmiora quaeque multum valent. Fortiora autem opera sunt, castitas, contemptus omnium facultatum, inimicorum dilectio, et reliqua. Inferiora autem, continentia in matrimonio, eleemosynam de facultatibus dare, inimicis benefacere.
9.1
EXPLANATIO IN TERTIUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VAICRA, Graece et Latine LEVITICUS dicitur. CAPUT IV.
9.1
Sequitur mandatum de anima, quae per ignorantiam peccat. Quam pulchre vocat animam, non spiritum, quem peccare non scribit? Fructus enim spiritus, charitas, gaudium; sed ne hominem dicit, in quo imago Dei intrat, veniente peccato corrumpitur, qua renovatur per baptismum in agnitione. Sequitur: Sacerdos qui unctus est, si peccaverit. Tertio in hoc et misericordia simul ostenditur, de ipso qui sacerdos est, et unctus non est immunis a delicto; sed tamen pro suo peccato sacrificium jubetur offerre, per quod Dei in se clementiam probet. Duobus modis vitulus immolatur; semel pro munere, semel pro peccato. Sed qui offertur pro munere, semel pro peccato; et ille qui offertur pro munere, super holocausti altare consumitur: qui vero pro peccato extra castra cum corio et in terraneis et fimo in loco mundo jubetur exuri, adipibus solis in altari oblatis. Vide ne fortis Jesus, qui per sanguinem suum pacificat, juxta Apostolum, quae in terris sunt, et quae in coelis sunt. Ipse enim est vitulus qui in coelis, non pro peccato, sed pro munere oblatus est. In terris autem, ubi ab Adam usque ad Moysen mors regnavit, oblatus sit pro peccato: hoc est passus est, extra castra scilicet angelorum. De quibus Jacob dicit, Castra Dei sunt haec. Extra illa ergo castra omnis locus terrenus, in quo nos habitamus, et in qua carne Christus passus est. Quod vero dicitur, Quia exuritur cum stercore et in terraneis, significat quia ad comparationem coelestium corporum corpus istud humanum stercus figuraliter nuncupatur. Quid enim aliud fimus ille stercoris significat quam martyrium susceptae humanitatis ostenditur? Haec quamvis audacter discussa sint, potest tamen ex his justorum nutriri auditus. Eadem autem et de illo vitulo omnes turbae accipiendae sunt. Cum de sacerdotis peccato dicitur, non ponitur quod ignoret, quia sacerdos ille Christum significat, in quem nulla ignorantia cadit. Qui cum peccatum non fecit, peccatum pro nobis factus est; et ipsa peccata nostra, et pro illo peccato quod ex nobis suscepit et portavit, vitulum, hoc est carnem immaculatam, obtulit: et sic ipse est sacerdos et hostia. Quod autem sequitur, Derelinquere faciens populum, sic de Christo intelligitur, quia sicut credentibus vitam, ita non credentibus mortem confert. Positus est enim, inquit, in ruinam et in resurrectionem multorum. Populum enim non credentem peccare fecit, dum in carne potuit et occidi. Si enim in carne non venisset, sanguis illius non venisset Si enim, inquit, non venissem, et locutus non fuissem illis, peccatum non haberent. Moraliter quoque sacerdos iste significat sensum pietatis et religionis, qui in nobis pro orationibus, quas Deo pore fundimus, velut quodam sacerdotio fungitur. Hic si aliquo deliquerit, universum qui intra nos est bonorum actuum populum peccare facit. Si enim lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae? Potest intelligi omnis turba, idem qui supra dictus est populus virtutum. Princeps autem vim rationis quae intra nos est significat, quasi ipse peccet, et stultum aliquid agamus. Pertimescendum est nobis quod dicitur, Vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras, et reliqua. Habet ergo iste hostiam suam: Sequitur: Si peccaverit anima una ex populo terrae. Cur addit, Ex populo terrae, nisi quia ex illa anima quae peccat non pertinet? de quibus dicitur, Nostra conversatio in coelis est. Tu quoque si venis ad gratiam baptismi, vitulum obtulisti: quod in mortem Christi baptizaris, eum ad martyrium hircum obtulisti, quia auctorem peccati diabolum jugulasti. Cum eleemosynam facis, et affectum misericordiae erga indigentes dependeris, altare sacrum haedis pinguibus honorasti. Si autem ex corde dimiseris peccatum fratri tuo, et iracundiae deposito tumore, mitem animum intra te colligis, immolasti te arietem vel agnum fide. Porro sic in divinis lectionibus instructus meditando, et columba in lege Domini, cujus murmur gemitum magis quam cantum sonat; et ab errore converteris peccatore, et ad simplicitatem illum revocaveris columbae; atque adhaerendo sanctis feceris illum societatem turturis imitari, turturem aut columbam Deo obtulisti. Si autem abundaverit in corde tuo charitas, ita ut diligas proximum tuum sicut teipsum, panes simul ac eos, in charitatis oleo subactos, sine ullo fermento malitiae obtulisti. Si autem carnem tuam maceraveris, et jejuniis ac multa abstinentia aridum feceris, sacrificium a sartagine et eraticula obtulisti.
9.2
EXPLANATIO IN TERTIUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VAICRA, Graece et Latine LEVITICUS dicitur. CAPUT V.
9.2
Sequitur: Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, et reliqua. Manifestum est quidem secundum historiam quod nequaquam debemus in alterius peccato polluere conscientias nostras; non solum pariter agendo, sed etiam quae illicite gesta sunt, non reticendo. Spiritaliter autem illa anima quae legitur, Juravit Dominus, et non poenitebit illum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech: audit vocem jurantis, ut faciunt scribae et Pharisaei. Haec semper meditantes, sed tamen tacentes nuntiare ad populum nolunt, nec Christi fateantur adventum. Sequitur: Anima quae tetigerit aliquid immundum, et reliqua. Vide quam inconveniens sit Judaeorum intelligentia, quae haec juxta litteram servat. Quid enim immunditiae contrahit qui contigerit animal mortuum aut corpus animi defuncti? Quid si prophetae, si patriarchae, quid autem si Elisaei corpus mortuum suscitatur? Apostolus autem dicit, Bonum est homini mulierem non tangere. Hic actus immundus est. Si quis enim viderit mulierem ad concupiscendam illam, jam maechatus est illam in corde suo. Tetigit ergo cor illius vitium concupiscentiae, et immunda est anima illius. Qui enim tangit aliquam rem per mulieris concupiscentiam, vel alicujus pecuniae cupiditatem, debet scire quomodo sacrificium offerat, secundum illa quae memoravimus, et mundum effici possit. Morticinium hominis tangit, qui in peccatis suis mortuum sequitur, vel imitatur. Qui vero simpliciores quosque aetatem ad suam simplicitatem addunt, peccatorum sordes tangunt illo tactu quo dicimus morticinum animal contingunt. De his animalibus dicitur: Homines salvabis, Domine. Qui autem juramentum protulerit, vel bene quid facere, vel male, offeram agnam Dei, et reliqua. Juramentum proferre est voto nos divinae servitutis alligari. Cum autem bona opera promittimus, bene nos facere spondemus; verbi gratia, cum cibum potumve indigentibus damus, vel cum de iniqua oppressione aliquem eripimus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae novimus male nos, nobis facere, ad praesens spondemus. Aut certe quia caro et spiritus aversantur invicem, eisdem operibus spiritui benefacimus, quibus carni male facere videmus. Virtus carnis in infirmitate perficitur. Ego enim, inquit, occidam et vivificabo: occidit carnem, ut spiritu vivificaret. De qua quamvis perfectus sit quisque, nullus tamen ita immunis a delicto, ut intra ipsa vota non peccet. Offerri agnam a gregibus, sive capram, praecipitur, scilicet ut per activam et simplicem vitam, aut per capram quae saepe in summis pastum quaerit, contemplativam Deo offerimus, et bene agna de gregibus offerri jubetur, quia activa vita multorum, contemplativa paucorum est: sed cum virtus nostra offerenda interdum non sufficit, duos pullos columbarum, vel par turturum offerre debemus, per quos quia cantum gemitus habent. Duplex gemitus poenitentiae designatur pro eo quod recte non fecimus, nec prava operati sumus; unde unum turturem pro peccato offerimus, quia pro culpa gemitum damus, de altero holocaustum facimus. Holocaustum autem totum combustum dicimus, pro eo quod bona neglexerimus operari, succedentes nosmetipsos igni doloris ardemus. Hostiarum diversitates et sacrificiorum ritus ultra vires nostras est, cum a majoribus multa praetermissa sunt: et non sufficimus, quoniam tecti manent per singula exponere, exceptis paucis capitulis, quae facile nobis occurrere potuerunt. Omnis quidem pene hostia habet formae aliquid Christi, in ipsum enim omnis hostia recapitulatur; cum enim ille oblatus est, omnes illae hostiae cessarunt. Vitulus ergo, sicut supra diximus, sive pro munere, seu pro peccato Christus intelligi potest. Adipes vero operientes interiora, potest sancta anima illius intelligi, quae interiora, hoc est occulta divinitatis illius, vel a parentibus, hoc est humana natura adhaerens, quasi media porta inter carnem, et divinis ignibus illustranda conservandaque ad coelum. Ramunculi autem ignibus traditi, significat nullos in Christo esse gentilium partium motus. In septemplici personae sanguine, Spiritus sancti septiformis gratia designatur. Quatuor cornua altaris, quatuor Evangelia Christi passionem referentia indicant. In jecore autem jugulatur ira. In piscina jecoris concitans furoris ostenditur. Reliquum sanguis ad basem altaris illam gratiam significat, quomodo omnis Israel salvus, cum intraverit plenitudo gentium, ad basem altaris positus, vel ut extrema vocatione Ecclesiae passionem Christi suscipiet. Qui autem per errorem in his quae sanctificata sunt peccat, arietem offerat. Peccat in sanctificata, qui mandata Dei transgrediens, Scripturae dicta derelinquit. Qui arietem holocaustum offert, duobus siclis emptum, Christum fide et opere quaesitum; pro unaquaque enim anima Christus passus est. Quod autem sequitur. Quintam partem addit, alii simpliciter intelligunt quod damnum restituens, quintam partem damni, quod intulerat, addere debet: ut si quis quinque nummos abstulit, sex reddat; nec tamen haec pro furtis intelligenda sunt, sed pro his qui suos usus de sanctificatis quisque assumit. Alii autem cautius discutientes, juxta quod in Graeco sonat, sic intelligunt, ut si quis decem argenteos subtrahit, hos quidem reddat, et alios decem restituat. Quintam partem, hoc est, duobus argenteis additis. Juxta autem sanctuarii pondus aries comparandus, hoc est, juxta sensum Scripturae Christus quaerendus. Si quis sibimet transgrediendo praecepta Dei nocuit, debet redintegrare quod neglexit, et non solum sibi proficere, sed ut aliis proficiat. Laborare amplius, addens quintam partem, plenitudinem sensuum carnalium coaptans spiritualibus. Quinarius enim numerus saepe ad quinque sensus pertinet, aut certe quintam partem, hoc est scientiam divinae legis actibus bonis jungat, quam videlicet legem quinarius numerus propter Pentateuchum Moysi significat.
9.3
EXPLANATIO IN TERTIUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VAICRA, Graece et Latine LEVITICUS dicitur. CAPUT VI
9.3
Sequitur mandatum de anima quae depositum proximi negat, et reliqua. Recordare, quodque anima non hominis vocabulum meretur. In his sane capitulis qui incapaces sunt mysterii instruuntur ex littera. Spiritualiter autem proximi depositum, hoc est, animam a Deo suscepimus, in qua imaginem suam impressit. Si autem misericors sit, sicut pater tuus coelestis perfectus est, servasti proximi depositum qualiter acceperas. Et si ea quae ille per naturam habet tu pro tuo modo imitaris, salva est imago Dei in te; si autem pro misericorde crudelis, pro pio impius sis, bonum depositum Domino abnegasti. Sed et Spiritum sanctum depositum bonum accepimus, qui quandiu in nobis sit, non peccamus. Si autem rebus habitamus, hoc est, aut ratio, aut aliis donis in his quae vult Dominus, hoc est abjurare depositum. Quod autem dicit, Si calumniam fecerit, aut rem perditam invenerit, id est, ostendit quod calumniam Deo facimus, cum pro malis actibus nostris nomen illius in gentibus blasphematur. Rem perditam invenimus cum testimonia ab haereticis corrupta audimus, quae debemus restituere catholicae fidei, ad perfectum sensum jungatur. In superioribus autem diximus, quid sit arietem offerri. Sed hic nunc dicitur pretium, nec siclus nominatur. Interest enim, peccare in sancta, et extra sancta: juxta quod in libris Regum dicitur, Si peccaverit quis in hominem, rogabit sacerdos pro illo; si peccaverit quis in Deum, quis rogabit pro illo? Sequitur mandatum de lege. Holocaustum modo cremare debet, et induatur sacerdos, et ignis semper ardeat. Et si tu vis esse sacerdos Dei( agis enim regale sacerdotium) ne recedat ignis de altari tuo, quem vult Deus ardere. Ignis utique fidei in altari cordis alatur, induatur sacerdos tunica, exspoliatus pristinis vestibus assumat vestem nuptialem, et induatur tunicis, et feminalibus vestiatur, ut luxuriam restringat. De feminalibus jam satis dictum est. Hoc sane scire debemus quod sacerdos aliis vestimentis induitur, dum est in sacrificiorum ministerio; aliis vero, cum procedit ad populum: quod Paulus sapiens sacerdos fecit in coetu perfectorum, velut intra sanctos positus, stolam summae doctrinae indutus, dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus mundi, et reliqua. Et cum vadit ad illos qui incapaces sunt, mutat stolam, et inferiora docet, dicens; Lac vobis potum dedi, non escam. Sed et Christus turbis in parabolis loquebatur, apostolis autem tanquam perfectioribus profundiora asserebat. Quod autem non fermentabitur, jam satis dictum est quod sacrificium Dei fermentum malitiae non debeat habere. Quomodo autem masculi tantum comedunt, et feminae non comedunt? Nulli dubium est, quia carnes sanctas debet edere, qui juxta Apostolum factus est vir, illa quae parvuli sunt deponit. Talis autem vir carnes sanctas comedat, non in quocunque loco, sed in loco sancto. In Ecclesia enim carnes sanctae, hoc est caro Christi, quam omnes illae significabant, accipiendae sunt. Audiant haeretici, qui extra Ecclesiam praesumunt accipere Christi carnem. Quod dicitur, Omnis qui tetigerit illa sanctificabitur, juxta litteram id non convenit sacrificiis Judaeorum. Si enim profanus aut parricida carnes sacrificii tetigisset, non ideo sanctificatus dici potuit. Qui autem tetigit Christum, sicut illa quae fuit in profluvio sanguinis, continuo sanctificatur. Vidimus enim omnes gentes Christi corpus in baptismo accipientes, sanctificatas esse. In atrium tabernaculi. Hic heri mandantur, quia Ecclesia praesens atrium est futurae. Bene autem similam dicit conspersam oleo, quia misericordiam fecit in pauperes, Deo infudit sacrificium Christi. Ministerium autem quod in sanctos defert turturis suavitatem ostendit. Reliquam partem similae comedit Aaron et filii ejus. Quidquid de spiritualibus martyrii excesserit, sensum tuum reserva sacerdoti auctori. Haec ipse manducet, ipse discutiat. Sequitur mandatum de oblationibus Aaron et filiorum illius, et reliqua. In caeteris sacrificiis sacerdos officium praebet populo, in hoc mandato quae propria sunt curat. Jubetur ille ex die qua fuerit unctus, semper et in perpetuum offerre similaginem. Istud sacrificium sacerdotis fortassis ipsa lex est, per Moysen data. Quam legem in duas dividi praecipit, id est litteram et spiritum; et mediam partem, id est, litterae offerri jubet. Mane, id est primo legis tempore, quo illis in vicibus secundum litteram data est. Nova lex novum protulit diem. Dimidium vero illius offerri jussit in vesperum. In vespera enim, in posteriora tempora offertur nobis spiritualis sensus legis, Christo adveniente. A sartagine, quod destructum velit esse sacerdotem, et torridum. Aeterna autem lex dicitur secundum illam partem qua spiritualis. Sequitur mandatum de lege hostiae pro peccato, et reliqua. Sciendum quod alia mandata dantur filiis Israel, alia filiis Aaron, alia Moysi et Aaron, alia soli Moysi, ita ut nec ipse Aaron particeps fiat mandati illius; ut est illud, Sicut praecepit Dominus Moysi: quae omnia discutere, nec nostrae parvitatis, nec convenit huic explanatiunculae. Sciendum est tamen, quantum quis proficiat, tantum accipit. Non in mutis animalibus quaerere quod offerre debeas, intra temetipsum require. Et greges boum, et greges ovium et caprarum, in quibus benedicti atque multiplicati sunt patriarchae, intra te aeternae sunt aves: nec mireris hoc quodammodo, etiam solem et lunam habes. Capitula ista in prioribus bene explanata sunt. Hoc tamen scire debemus quod magna benignitas Dei commendatur, cum ibi holocaustum offertur, ut intelligat se qui peccavit, si poenituerit, et contribulati spiritus hostiam jugulat, stare in loco sancto, et sociari his qui pertinent ad Dominum. Quod hic addit, Sanctum sanctorum erit, significavit quia illa pro peccatis oblata sanctum sanctorum unigenitus est Filius Dei. Quod dicit, Sacerdos qui offert aliud comedet, ostendit quia sic Apostolus dicit de Christo qui seipsum obtulit, ipse sacerdos et ipse sit hostia, et ipse peccata nostra comedit et consumpsit, qui est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Consequens autem ut et veri sacerdotis ministri Ecclesiae sacerdotes comedant peccata populi, ut accipientes peccata populi, tribuant illis remissionem peccatorum in loco sancto, in ecclesia, in qua peccata remittuntur. Ex his quae offeruntur, alia sacerdotibus conceduntur ad manducandum, alia Deo donantur in pabulum ignis. Conceditur enim nobis ex sancta Scriptura quaedam apprehendere, quaedam Domino reservanda sunt, quae ultra non sunt, sicut offertur pro peccato, ita et pro delicto. Frequenter in Scripturis peccatum pro delicto, et delictum pro peccato ponitur. Hic noluit tamen ostendere aliquam differentiam in iis, in quibus sacrificia divisit; et quidam putant delictum commissum esse levius quam peccatum, nam dicit Scriptura quod sit peccatum ad mortem, de delicto non dicit. Aut certe delictum est, cum non facimus quae facere debemus. Peccatum vero, cum committimus illa quae committere non debemus. Eadem autem ratione accipiendum est de sacrificio pro peccato. Si autem oblata fuerit crassitudo quae operit interiora, et omne quod est de renibus pingue, tunc purgatur omni vitio libidinum, obtulisti sacrificium in odorem suavitatis. Pellis est haec vita exterior atque mortalis, dum non offertur, interiora recepit. Terrena quidem, sine quibus omnino homo, quia jussit, sanctus non potest esse, ad ministerium Dei pertinent. Clibanus autem cor hominis intelligi potest, juxta illud, Incaluerunt sicut clibanus corda eorum. Si autem non diabolus igne vitiorum, sed Christus igne Spiritus sancti corda nostra inflammaverit. Panos divinarum Scripturarum cocti ad sacrificium in clibano; tria quoque sunt ex quibus dicit sacrificia: ex clibano, ex sartagine, ex craticula. Clibanus juxta suam formam potest profundiora in Scripturis significare, et inenarrabiliora; sartago vero illa quae si frequenter versentur, explicari possunt; craticula autem illa quae palam sunt et sine ullo tegmine. Triplex namque est divinarum Scripturarum intelligentia: historica, mystica, moralis.
9.4
EXPLANATIO IN TERTIUM LIBRUM MOSIS, Qui Hebraice VAICRA, Graece et Latine LEVITICUS dicitur. CAPUT VII.
9.4
Sequitur mandatum de sacrificiis pacificorum, quod offertur Domino. Sacrificium pacificorum in duas partes divisit: unam pro gratiarum actione ponit, alteram pro vitio; utrumque tamen oblatio pacificorum est, panes autem fermentati quos omnino abjecit in sacrificio, nunc jubentur apponi. Sed sciendum est quod hic non ad sacrificium, sed ad sacrificii mysterium opponuntur; sic enim dicitur: Panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum; non dicit quod sint hostia ipsi panes, sed cum hostia. Ex quibus unus non pro sacrificio, sed pro primitivis offertur Domino. Fermentum doctrinam significat, juxta illud, Cavete a fermento Pharisaeorum. Humana autem doctrina, hoc est, aut grammatica, aut rhetorica, aut dialectica, ex quibus in his quae de Deo sentienda sunt, nihil accipiendum. Sermo vero lucidus et eloquentior, et splendor ad ministerium verbi Dei decenter admittitur. Hoc fermentum in ministerium verbi Dei accipit Paulus, cum dixit: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Testimonia quae a philosophis usurpavit: qui se autem tantus ac talis pacificorum, et pro gratiarum actione vel sponte aut voto potest offerre, nisi ille qui universis actibus suis facit ut laudetur Deus, cujus opera vident homines, et magnificant Patrem qui in coelis est. De sacrificio salutari dicitur, Non remanebit eo usque mane; sicut de sacrificio Paschae dictum est, recordare. De sacrificio vero, quod voto vel sponte fit, dilatio concreditur: Usque in alterum diem. Si quid autem remansit in diem tertium, igni tradendum sit; quam differentiam sic videbimus, ut unus dies aut tempus aut praesens sit, in quo totum mysterium passionis Christi nobis accipiendum est, nec reservandum est in futurum. Aut certe unus dies sancta Scriptura intelligitur generaliter. Duo dies Vetus et Novum Testamentum; in quibus carnes sanctae immolari, hoc est mysterium crucis Christi inquiri ac distingui debet. Nullam aliam ad auctoritatem assumamus, nisi divinam Scripturam. Sed quidquid utrumque Testamentum non discernat, Spiritus sancti igni reservandum est. Triplicem immunditiam ponit: Una, ne carnes sanctae ab aliqua immunditia tangantur; alia, Ne is qui edit immundus sit; tertia, Ne is qui comedit et mundus est contingat aliquam immunditiam. Carnes sanctas, id est, verba divina tangit aliqua immunditia, cum malae haereses sanae doctrinae immiscentur. Qui autem comedit debet esse mundus. Non enim est pulchra laus Dei in ore peccatoris. Cum autem fuerit mundus, restat ut non tangat immunditiam, ut non inquinetur alienis peccatis. Deinde quae Domino immolantur, id est adipes boum, et ovium, et caprarum, manducari vetat, et reliqua. In supradicto loco diximus, cum de vitulo disputabamus, adipes animam Christi significare. Non incongrue autem in praesenti loco adipes animam illam significant, pro qua Christus animam suam posuit, id est Ecclesiam, quae vere anima illius est. Adipes autem edit qui unum de pusillis qui in Christum credunt, scandalizat. Sanguis vero prohibetur bibi juxta superiorem sensum, Israeliticus populus potest intelligi. Non enim ex fide, neque ex spiritu Abrahae, sed tantum ex sanguine illius descendunt. Quem juxta Apostolum non vult offendi, cum dicit: Dicis ergo fracti sunt rami, ut ego inserar bene, et reliqua. Adipem vero cadaveris morticini aut bestia praegustati in usus varios concedit non esse, et reliqua. Sunt enim multa testimonia, quae aut gentibus inventa, spiritualiter mortui sunt: Deo autem ab his quos mala bestia interfecit, competenter, et si non ad auctoritatem, et ad utilitatem suscipimus: qui adipes quidem dici possunt, quia pro suo modo opinati sunt. Quod autem dicit, Tenebit manu aliquem hostiae, significat quod opera sunt quae commendant hostiam nostram Deo. Reliqua in superioribus explanata sunt. Quod dicit: Haec est unctio Aaron et filiorum illius, non subjunxit quae esset unctio, hoc enim in sequentibus facit, sed potest intelligi de pectusculo elevationis, et brachio separationis, maxime cum sub sacramento spiritualis unctionis inserta sunt. Denique haec lex holocausti, et sacrificii, et reliqua. Repetitio est praecedentium capitulorum.