De arte metrica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8440 Dearme
12.1
12. De scansionibus sive caesuris versus heroici.
12.1
Scansionum autem in versibus sunt species quatuor: conjuncta, distincta, mista, divisa. Conjuncta, quae caeteris laudabilior habetur, illa est, ubi nusquam pes cum verbo finitur, ut: Immortale nihil mundi compage tenetur.
12.2
Distincta, ubi verba cum pedibus terminantur, ut Haec tua sunt bona sunt quia tu bonus omnia condis. Quam versificationis speciem rarissime invenies; nam etsi non post duos vel tres pedes syllaba superfuerit, quam pentemimerim et heptamimerim[ L. Penthemimerin et hepthemimerin] vocant, ratus haberi versus nequit, sicut hic, post duos pedes sunt, post tres, tu superest. Mista est scansio, quae utrumque in se habet, ut in quibusdam conjunctus, in quibusdam vero separatus sit versus, ut: Nobis certa fides aeterna in saecula laudis; Et: Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat. Divisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut: Inde Dei genitrix pia virgo Maria coruscat. Et Prosper: Corde patris genitum creat et regit omnia Verbum. Nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quatuor: pentemimeris, heptamimeris, catatriton trocheon, bucoliceptomen. Pentemimeris, ubi post duos pedes invenitur semipes, qui versum dividat, et partem terminet orationis. Heptamimeris, ubi post tres pedes invenitur syllaba: ut: Cum tua gentiles studeant. Dicta autem pentemimeris et heptamimeris Graece, quasi semiquinaria et semiseptenaria, quia cum per spondeos fiunt, haec quinque syllabis, illa constat septem; et in hac quinta syllaba semipedem, in illa tenet septima. Catatriton trocheon, ubi tertio loco invenitur trocheus, non quod in medio versu esse possit, sed ablata una de dactylo syllaba, remanet trocheus, ut: Grandisonis pompare modis. Bucoliceptomen, ubi post quatuor pedes non aliquid remanet, ut: Semper principium sceptrum juge gloria consors; Et, Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis. Quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepe inveniatur. Item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon vocatur: quae tamen nomina apud oratores indifferenter ponuntur, qui integram sententiam periodum appellant. Partes autem ejus cola et commata dicuntur, ut puta: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, colon est. Si quis accipit, colon est. Si quis devorat, colon est. Si quis extollitur, etc., usque ad plenam sententiam, cola sunt et commata. Plena autem sententia periodus est. Interpretatur autem colon membrum, comma incisio, periodus clausula sive circuitus.