De ratione computi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8445 Deraco
7.1
CAP. VII.-- De mensibus Romanorum.
7.1
Interrog. Quare tam diversae longitudinis habeantur?-- Resp. Romulus cum ingenio acri sed agresti statum proprie ordinaret imperii, initium mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri. Quia non continuo evenit ut eo die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius, ex certis causis videri solet, contigit ut cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, at cum celerius pauciores darentur, et singu is quibusque mensibus perpetuam numeri legem primi casus adduxit, sicque factum est ut alii triginta, alii triginta unum, sortirentur dies.
7.2
Interrog. Quomodo menses suos vocavit.-- Resp. Primum mensem Romulus Marti, cujus se filium esse voluit, dicavit, eo quod eo mense constet Junonem Martem peperisse in Phrygia. Quem mensem anni principium aliquando fuisse, vel ex hoc maxime probatur, quia ex eo septimus, octavus, nonus et decimus inditum antiquitus a numero nomen usque hodie appellant. Secundum mensem appellavit Aprilem quasi aperilem. In eo quod in illo remotis nubibus, pruinis ac tempestatibus hibernis, coelum, terra et mare, nautis, agricolis et horoscopis aperiatur. Arbores quoque et herbae in germen, sed et animantia quoque in prolem se aperire incipiant. Maium tertium, quartum Junium posuit majorum ac juniorum, in quos divisit populum, ut altera pars armis, altera consilio rempublicam tueretur. Contendunt alii Maium Mercurii matrem Maio nomen dedisse, hinc maxime probantes quia hoc mense mercatores omnes Maiae Mercurioque pariter sacrificabant. Junius mensis aut ut ex parte populi( ut diximus) nominatur, aut, ut Cingius arb tratur, Junonius apud Latinos antea vocabatur, et haec appellatio mensis apud majores diu permansit, sed detritis quibusdam postea litteris, ex Junonio dictus est Junius. Nam et aedes Junoni Monetae Kalendis Juniis dicatae sunt. Julius mensis Quintilis, quod a numero sumpserat, etiam post praepositos Martio duos menses servavit. Sed post in honorem Julii Caesaris Julius vocatus est mensis, quartum Idus Quintilis procreatus sit. Augustus mensis Sextilis antea vocabatur, donec honor Augusti daretur ex senatusconsulto. Eo quod ipse die primo hujus mensis, Antonium et Cleopatram superaverat, et imperium populi Romani firmaverat. September mensis, October, November et December, principalem sui retinent appellationem, significantes nomine quoti a verno mense, id est Martio, vel quia imbres in eis immineant. Haec Romuli fuit annua ordinata dimensio, qui annum decem mensium, dierum vero trecentorum et quatuor, habendum esse constituit, mensesque ita disposuit ut quatuor ex his, Martius, Maius, Quintilis, October, tricenos singulos, sex vero reliqui tricenos habent dies, qui hodie quintanas habent nonas, caeteri septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem decimumseptimum, verum habentibus quintanas ad decimum octavum remeabat initium Kalendarum. Sed cum hic numerus, neque solis cursui, neque rationibus lunae conveniret, nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus, et ejus calor hiemalibus proveniret. Quod ubi contigisset tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi, quantum ad id anni tempus adduceret qui coeli habitus instanti mense aptus inveniretur.
7.3
Interrog. Quis postea augmentum anni addidit?-- Resp. Numa secutus quinquaginta dies addidit, ut in trecentis quinquaginta quatuor diebus, quibus duodecim menses lunae cursus confici credidit, annus extenderetur; atque quinquaginta diebus a se additis, alios sex retractos illis sex mensibus, qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factusque quinquaginta, et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit: de duobus priorem Januarium nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis diem mensem respicientem transacti finem futurique principia. Quidam autumant Januarium nuncupatum ex eo quod limes et janua sit anni. Secundum mensem Numa dicavit Februo, id est Plutoni, qui lustrationum parens esse credebatur. Lustrarique eo mense civitatem necesse erat. Quam consuetudinem, modo versa vice in melius, Christiana religio eodem mensis die servat. Universa plebs sacra ministeria beatae Mariae offerentes modula, cum sacerdotes ministrique cereos in manibus ardentes gestant. Paulo post Numa in honorem imparis numeri unum adjecit diem, quem Januario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis, praeter unum Februarium impar numerus servaretur, quasi inferus et diminutioni impar numerus conveniret.
7.4
Interrog. Quis primus Latinorum ad numerum solis annum instituit?-- Resp. Caius Julius Caesar, imitatus Aegyptios ad numerum solis annum, sicut hodie servatur, instituit; decem videlicet dies observationi veteri superadjiciens, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus ipse zodiacum lustrat, efficerent.
7.5
Interrog. Quis primus eorum quadrantem anno imposuit, vel qui bissexti nomen dedit?-- Resp. Ipse praedictus Caesar, ne quadrans deesset, statuit ut quarto anno sacerdotes qui curabant mensibus ac diebus unum intercalarent diem. Eo scilicet mense ac loco quo et apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque bissextum censuit nominandum. Omni autem intercalationi mensis Februarii deputatus est, quomodo si ultimus anni erat, quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant. Nam illi ultimo anni sui mense superfluos interserebant dies. Verum una re a Graecis differebant. Nam illi confecto ultimo mense, Romani in confecto Februarii, sed per vigesimum et tertium diem ejus intercalabant, terminalibus scilicet jam peractis, deinde reliquos Februarii mensis, qui erat quintus post intercalationem subjungebant. Credo veteri religioni suo more ut Februarium omnino Martius sequeretur.
7.6
Interrog. Quare sexto Kalendas Martii intercalatur?-- Resp. Ob hoc autem bissexti diem in mense Februario placuit intercalare Romanis, quia hic brevior caeteris, et extremus anni mensis erat. Verum ideo nondum expleto eo, quemadmodum Aegyptii et Graeci de cursu totius circulo facere volebant, ne omnino decisa sua lege veteri, initium Martii mensis a Februarii fine sejungerent. Ideo non sextum Kalendarum Martiarum diem, quia Deum Terminum colentes, Terminalia sacra quae vigesimo tertio mensis ejusdem die semel instituerat, in aliam diem mutare prorsus non dubitabant. Sed his rite celebratis unum quadrantis diem interponebant.