Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ratione computi
BedaComp 9 · 8445-deracoMore by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8445 Deraco
9.1
CAP. IX.-- De quatuor temporibus anni.
9.1
Interrog. Quot sunt tempora anni?-- Resp. Quatuor, quibus sol per tempora anni, coeli spatia discurrendo subjectum temperat orbem.
9.2
Interrog. Quomodo orbem temperat.-- Resp. Hiems enim ut puta longius sole remoto frigidus est et humidus. Ver illo super terras redeunte humidum et calidum. Aestas illo desuper fervente calida et sicca. Autumnus illo ad inferiora decidente siccus et frigidus. His igitur amplexantibus se invicem, cuncta orbis spatia quae circa se moderantur, fiunt.
9.3
Interrog. Quot sunt elementa principalia?-- Resp. Quatuor.
9.4
Interrog. Qualiter distinguuntur?-- Resp. Prima, terra namque sicca et frigida. Secunda, aqua frigida et humida. Tertia, aer humidus et calidus. Quarta, ignis calidus et siccus. Ideoque haec autumno, illa hiemi, iste veri, ille comparatur aestati.
9.5
Interrog. Quomodo haec tempora initiantur?-- Resp. Non a principiis mensium initiantur, sed a mediis. Sed et diversi diverse ponunt. Isidorus autem Hispalensis episcopus, hiemem nono Kalend. Decemb.; ver octavo Kalend. Martiis. Aestatem octavo Kalend. Junii; autumnum decimo Kalend. Septembris dixit exortum. Graeci autem et Romani, quorum in hujuscemodi disciplinis potius quam Hispanorum auctoritas sequi consuevit, hiemem octavum Iduum Novemb.; ver septimum Iduum Februarii; aestatem septimum Iduum Maii; autumnum septimum Iduum Augusti inchoare decernunt. Hiemis videlicet et aestatis initia vespertino vel matutino, Vergiliarum ortu occasuque signantes. Item veris et autumni cum Pleiades medio fere die vel nocte oriuntur et occidunt, ponentes ingressum. Denique in libris cosmographicorum authenticis ac nobilissimis, ita eadem tempora ad lineam distinctam reperimus, adnotato et ortu Vergiliarum, septimo Iduum Maii, occasu quoque earumdem, septimo Iduum Novemb. Et Plinius Secundus in libro suo Naturalis Historiae eodem modo distinguenda judicavit.
9.6
Interrog. Quare his nominibus haec quatuor tempora vocitentur?-- Resp. Ver autem vocatur sic, quia in eo cuncta vernent, id est virescunt; aestas, ab aestu, in eo maturandis fructibus datur; autumnus de autumnatione fructuum, qui in eo colliguntur; porro hiems a doctoribus frigus vel sterilitas dicitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note