De tonitruis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8449 Deton
2.1
I. DE TONITRUIS IN QUATUOR ORBIS PARTES.
2.1
Ab Oriente.-- Ab orientali igitur plaga si exorta fuerint tonitrua, secundum subtilium philosophorum traditiones, in anni ipsius circulo, humani sanguinis copiosam effusionem ipsa praesignant tonitrua.
2.2
Ab Occidente.-- Ab occidentali quoque climate cum surrexerint tonitrua, sapientes secundum nimiam subtilitatem indagantes, rerumque praesagia agiliter investigantes, mortalitatem prolis Adae, pessimamque pestilentiam ipso in anno imminere significare tonitrua dixerunt.
2.3
A Meridie.-- Meridiana( ut sagacis ingenii philosophi, qui intellectuali consideratione, indagabilique prudentia rerum praesagia notaverunt, aiunt) tonitrua, incolas pelagi magna clade anni illius curriculo esse morituros, praefigurant.
2.4
A Septentrione.-- Boreae namque, juxta subtilitatem eorum qui investigare rerum causas conati sunt, quando intonant tonitrua, pessimorum peccatorum, paganorum videlicet atque perversorum Christianorum, mortalitatem significant.