De tonitruis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8449 Deton
4.1
III. DE SEPTEM FERIIS.
4.1
De Dominico die.-- Si quolibet in anno, tonitrua in die Dominico tonuerint, prout philosophi, qui rerum praesagia agili consideratione investigaverunt, asserunt, clericorum atque sanctimonialium feminarum ingentem mortalitatem imminere ipsa tonitrua designant.
4.2
De Lunae die.-- Auctores quoque praeclari ingenii, qui pervigili speculatione, secundum humanae intelligentiae capacitatem, omnia ac praefigurationes rerum his qui eam agnoscere desiderant scripserunt, si aliquo in anno in die Lunae tonitrua fuerint exorta, turmas conjugum esse morituros, frugesque eclipsim passuras esse, ipsa tonitrua praefigurare aiunt.
4.3
De Martis die.-- Secundum etiam nimiae sagacitatis florulentam scientiam ac philosophicae contemplationis subtilitatem philosophi, qui physica consideratione quasi prophetico ore, quid rerum mystice praesagia significent declarant, inter caetera sic aiunt: Martis in die, in cujuslibet anni circulo, si surrexerint tonitrua, magnificam, copiosissimamque abundantiam frugum terrae superficiei esse venturam, mystice tonitrua significare nemo dubitet.
4.4
De Mercurii die.-- Solerti cura cognoscendarum rerum amatores sapientiae subducti, de tonitruum diei Mercurii praefigurationibus inter diversas ac varias rerum subtilitates, se ita reperisse testantur: nam( ut dicunt) si forte contigerit ut in die Mercurii se elevent tonitrua, scorta ac meretrices fatuasque feminas per agmina sua catervatim de ergastulo carnis esse migraturas, aut humani sanguinis copiosam effusionem ipsa tonitrua praesignare, nulli est dubitandum.
4.5
De Jovis die.-- Efficacis prudentissimaeque scientiae mentis suae fibris cati inventores, qui indesinenter sanctae philosophiae praesagia rerum rimare ac perscrutari non cessant de praefigurationibus tonitruum diei Jovis, prudenti investigatione ita asserunt. Testantur namque quod quotiescunque Jupiter suo in die intonat, multiplicem abundantiam frugum terrae esse venturam, uberrimamque incolarum pelagi superbam multitudinem per cunctos alveos ac turmas suas fluminum multipliciter impleturam, ipsa tonitrua praefigurant.
4.6
De Veneris die.-- Nobilium didascalorum, qui pene a cunabulis inter matris philosophiae ubera sunt lactati atque nutriti, prudentissima contemplatione, acutissima, varioque flore philosophicaeque subtilitatis ornata ingenia, de praesagiis tonitruum die Veneris ita statuunt. Testantur etenim omnimodis Veneris in die tonitrua si contigerint, quia vel regis interfectionem, aut validissimum bellum, multorumque stragem ociter imminere, vel multa pecora moritura esse, ipsa tonitrua praesignant.
4.7
De Sabbati die.-- Philosophi, qui artificiali scientia rerum naturas atque praesagia intellectuali speculatione subtiliter cernere, juxta sagacissimi eorum ingenii nimiam flagrantiam, conati sunt, de Saturni diei tonitruum omnibus praefigurationibus, quae taliter investigare atque exponere dicuntur. Si enim( ut aiunt) in die Saturni tonitrua surrexerint, tonueritque, haud longe exinde aut ingentem pestilentiam humani generis esse venturam, vel validissimum bellum venturum, ipsa tonitrua designant.