Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
BedaEpis 13 · 8508-episto143More by Beda
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda"> —
⋯
More
Original / primary: 8508 Episto143
13.1
EPISTOLA XII, AD EUSEBIUM.
13.1
Dilectissimo fratri Eusebio Beda salutem.
13.2
Apocalypsis sancti Joannis, in qua bella et incendia intestina Ecclesiae suae Deus verbis figurisque revelare dignatus est, septem mihi( frater Eusebi) videtur esse divisa periochis.
13.3
In quarum prima, post praefationem copiosam, ad roborandam fidem fragilium, ac Domini passiones, et posteriores glorias enumeratas, similem Filio hominis Ecclesia cernit indutum: qui commemoratis his quae specialiter in septem Asiae gesta vel gerenda sint Ecclesiis luctas describit et palmas. Ubi sexto loco consulto subjiciendos Ecclesiae Judaeos, et tentationem orbis universi futuram, seque promisit cito esse venturum: septimo autem tepidam ponit Laodiceam: Filius enim hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
13.4
In secunda autem periocha, descriptis in sede Dei quatuor animalibus, et viginti quatuor senioribus, agnum videt, apertis septem libri signati sigillis, conflictus et triumphos Ecclesiae reserare futuros. Ubi juxta consuetudinem libri istius, usque ad sextum numerum ordinem custodit; et praetermisso septimo recapitulat, ac duas narrationes, quasi ordinem secutus, septimo concludit. Sed et ipsa recapitulatio pro locis intelligenda est. Aliquando enim ab origine passionis, aliquando a medio tempore, aliquando de sola ipsa novissima pressura, aut non multo ante dicturus recapitulat. Illud tamen fixum servat, ut a sexto recapitulet.
13.5
Tertia vero periocha, sub specie septem angelorum tuba canentium, varios Ecclesiae describit eventus.
13.6
Quarta, sub figura mulieris parturientis, et draconis eam persequentis, ejusdem Ecclesiae labores et victorias aperit, et utrique militiae praemia digna rependit. Ubi septem quoque angelorum dicta commemorantur, et facta, et ipsi non pariter, ut supra. Hunc enim mystica solertia numerum pene ubique servat, cum et moris sit ejusdem Joannis, in Evangeliis quoque et Epistolis nihil tepide et breviter dicere.
13.7
Quinta autem periocha per septem angelos septem plagis novissimis terram perfudit.
13.8
Sexta damnationem meretricis magnae, id est, impiae civitatis.
13.9
Septima, ornatum uxoris agni, sanctam, videlicet, Jerusalem de coelo a Deo descendentem ostendit.
13.10
Septem quoque regulas Tychonii, viri inter suos eruditissimi, quibus ad intelligendas Scripturas studiosi plurimum adjuvantur, breviter commemorandas putavi. Harum prima de Domino et ejus corpore est, quando a capite ad corpus vel a corpore transitur ad caput, et tamen ab una eademque persona non receditur. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento; et tamen quid horum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est.
13.11
Secunda est de corpore Domini bipertito, vel potius de Domini corpore vero atque simulato, ut sancto Augustino magis appellari placuit. Dicit enim Ecclesia: Fusca sum et speciosa sum; sed utrumque se esse dixit, propter communionem sacramentorum, et propter temporaneam commistionem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula quippe Cedar ad Ismaelem pertinent, quia non erit haeres cum filio liberae.
13.12
Tertia est de promissis et lege, quae alio modo, de spiritu et littera, vel de gratia et mandato potest appellari. Haec sancto Augustino magna quaestio magis quam regula quae solvendis est quaestionibus adhibenda, videtur. Ipsa est enim quam non intelligentes Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel auxerunt.
13.13
Quarta est de specie et genere. Species enim pars est; genus autem totum, cujus ea pars est. Sicut unaquaeque civitas, pars est totius provinciae, et unaquaeque provincia, pars est totius orbis. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocunque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus, sicut ea quae de Salomone dicuntur, excedunt ejus modum, et potius ad Christum et Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt. Nec species semper exceditur. Saepe enim talia dicuntur, quae vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio.
13.14
Quintam ponit regulam, quam de temporibus nuncupat. Potest autem( ut mihi videtur) etiam de numeris appellari. Hanc tropo synecdoche vel legitimis numeris vigere dicit. Tropus synecdoche est aut a parte totum, aut a toto partem. Quo locutionis modo etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio, pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro tota die accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; et nox in cujus parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto, scilicet, illucescente die Dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. Legitimos autem numeros dicit: quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, quibus plerumque vel universitas temporis, vel rei alicujus perfectio designatur. Sicut: Septies in die laudem dixi tibi, nihil est aliud, quam, Semper laus ejus in ore meo. Tantumdem autem valent, et cum multiplicantur sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia, sive per seipsos, sicut decem per decem, centum, sicut duodecim per duodecim, centum quadraginta quatuor, quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi.
13.15
Sextam regulam Tychonius recapitulationem vocat. Sic enim dicuntur in Scripturis quaedam, quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa sunt latenter narratio revocetur. Sicut in Genesi quod dicitur: Isti filii Noe in tribubus et linguis suis. Ab his divisae sunt insulae gentium super terram. Et statim: Erat autem omnis terra labii unius et sermonum eorumdem. Ita dictum videtur, tanquam eo jam tempore quo dispersi fuerunt una fuerit omnibus lingua, cum potius recapitulando latenter adjungeret: Qualiter sint linguae divisae.
13.16
Septima ejusdem regula est, de diabolo et ejus corpore. Aliquando enim in diabolum dicitur, quod non in ipso, sed in ejus corpore poscit agnosci, sicut Dominus beato Job, ejusdem hostis fraudes et vires exponens, inter alia dicit: Numquid ad te preces multiplicabit, aut loquetur tibi mollia? Non enim ipse diabolus legitur uspiam poenitentiam acturus, sed corpus ipsius quod damnatum in fine dicturum sit: Domine, Domine, aperi nobis. Has ergo regulas non in Apocalypsi tantum, id est, in revelatione sancti Joannis apostoli, quam idem Tychonius et vivaciter intellexit, et veridice satisque catholice disseruit, praeterea duntaxat loca, in quibus suae partis, id est, Donatistarum schisma defendere nisus, persecutiones, quas ipsi a religioso Valentiniano principe, videlicet, ut haeretici, pertulerunt, Ecclesiis eorum et plebibus, domibusque et possessionibus sub Catholicorum manum contraditis, sacerdotibus exsilio retrusis, deflet, et martyria vocans, has in eadem gloriatur Apocalypsi fuisse praedictas, verum in omni quoque Scriptura canonica, et praecipue prophetica, easdem vigere regulas, quisquis vigilanter intenderit, inveniet. Cujus quidem auctoris et nos in hoc opere sensum secuti, nonnulla quae extrinsecus posuit, breviandi causa, omisimus, plura vero quae illi, utpote viro ingenioso, et qui, sicut de eo dictum est, veluti rosa in spinis effloruit aperta, nec quaesitu digna videbatur, quantum vel magistrorum traditione, vel memoria lectionis, vel etiam captu nostri sensus attingere potuimus, superadjicere curavimus. Nam et hoc in praeceptis habemus, ut percepta talenta cum usuris referamus ad Dominum. Cumque opus memoratum in tres libellos revelandae mentis gratia findi placuisset, nescio quo enim modo, ut beatus Augustinus ait, ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris hospitio. Nihilominus tamen ut facilior quaerentibus inventio redderetur, eadem capitulorum intemerata series, juxta quod in ipso libello quondam praepositis brevibus distinxeram, per omnia videbatur esse servanda. Nostrae siquidem, id est, Anglorum gentis, inertiae consulendum ratus, quae et non dudum, id est temporibus beati Gregorii papae, semen accepit fidei, et idem quantum ad lectionem tepide satis excoluit, non solum dilucidare sensus, verum sententias quoque stringere disposui. Nam et aperta magis brevitas quam disputatio prolixa memoriae solet infigi. Opto in Christo valeas, dilectissime frater, Bedaeque tui semper memor esse digneris.

Intertext edge

Open linked passage

Note