Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8508 Episto143
1.1
EPISTOLA PRIMA, AD ALBINUM ABBATEM.(Giles, Opera Bedae, tom. I.)
1.1
Desideratissimo et reverendissimo Patri Albino, Beda Christi famulus, salutem.
1.2
Gratantissime suscepi munuscula tuae dilectionis, quae per venerabilem fratrem nostrum Nothelmum presbyterum mittere dignatus es, et maxime litteras, quibus me jam secunda vice in ecclesiastica gentis nostrae historia, ad quam me scribendam jamdudum instigaveras, creber adjuvare atque instituere curasti. Propter quod et ipse tibi rectissime eamdem historiam, mox ut consummare potui, ad transcribendum remisi. Sed et aliud, quod te partim desiderare comperi, volumen tibi vice remunerationis aeque ad transcribendum destinavi, videlicet, illud quod de structura templi Salomonis atque allegorica ejus interpretatione nuper edidi. Teque, amantissime Pater, supplex obsecro, ut pro mea fragilitate cum his, qui tecum sunt, famulis Christi, apud pium Judicem sedulus intercedere memineris: sed et eos, ad quos eadem nostra opuscula pervenire feceris, hoc idem facere monueris. Bene vale, semper amantissime in Christo Pater optime.