Explanatio Apocalypsis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8490 Expapo
3.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi, etc. Fundata per apostolos Ecclesia, quali vel cursu dilatanda, vel fine perficienda esset, ad roborandos contra mundi adversa fidei praedicatores oportuit revelari. Cujus revelationem mysterii Joannes, more suo, Filii gloriam ad Patrem referens, Jesum Christum a Deo percepisse testatur.
3.1.2
Quae oportet fieri cito. Id est, quae in praesenti tempore sunt Ecclesiae ventura.
3.1.3
Et significavit. Mysticis eamdem Apocalypsim dictis innexuit, ne cunctis manifesta vilesceret.
3.1.4
Mittens per angelum suum. Angelus enim Joanni in figura Christi usus est, sicut in sequentibus manifestius apparebit.
3.1.5
Servo suo Joanni. Ut per Joannem, qui, singularis privilegio castitatis, haec prae caeteris cernere promeruit eadem omnibus suis palam faceret servis.
3.1.6
Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Jesu, etc. Ne de persona Joannis dubites, ipse est qui Verbo Dei aeterno et eidem incarnato, sicut vidit, testimonium perhibuit, dicens: Cujus gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.
3.1.7
Beatus qui legit, etc. Ideo doctores et auditores beati sunt, quia verbum Dei servantibus tempus breve laboris gaudia sequuntur aeterna.
3.1.8
Joannes septem, etc. Per has septem Ecclesias omni Ecclesiae scribit. Solet enim universitas septenario numero designari, quod septem diebus cunctum hoc saeculi tempus evolvatur.
3.1.9
Gratia vobis, etc. Gratiam nobis optat et pacem a Deo Patre aeterno, et a Spiritu septiformi, et a Jesu Christo, qui in homine suscepto testimonium perhibuit Patri. Filium tertio loco nominat, de quo erat plura locuturus. Nominat et novissime, quod ipse primus et novissimus, quia jam nominaverat illum in Patre dicendo, qui venturus est.
3.1.10
Primogenitus mortuorum, etc. Hoc est quod Apostolus ait: Vidimus Jesum Christum propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Et alibi, contumeliam crucis exponens, adjecit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
3.1.11
Et fecit nos regnum, etc. Quia Rex regum et Sacerdos coelestis se offerendo pro nobis nos suo corpori adunavit, nemo sanctorum est qui spiritualiter sacerdotii officio careat, cum sit membrum aeterni sacerdotis.
3.1.12
Ecce venit cum nubibus, etc. Qui judicandus primo venit occultus, tunc judicaturus veniet manifestus. Haec ideo commemorat, ut ad tolerantiam passionum confirmet Ecclesiam, nunc ab hostibus oppressam, tunc cum Christo regnaturam.
3.1.13
Et qui eum pugnaverunt, etc. In eadem illum forma videntes judicem potentem, in qua velut minimum judicaverunt, sera semetipsos poenitentia lamentabunt.
3.1.14
Etiam Amen. Quod novit certissime Deo revelante futurum, interponens Amen, firmat sine dubitatione venturum.
3.1.15
Ego sum α et ω, initium et finis, etc. Initium, quem nullus praecedit; finis, cui nullus in regno succedit.
3.1.16
Qui est, et qui erat, etc. Hoc idem dixerat de Patre. Deus enim Pater et venit et venturus est in Filio.
3.1.17
Ego Joannes, etc. Personam, locum, tempus, causamque visionis insinuat. Quam se etiam in Spiritu vidisse testatur, ne a carnali phantasmate putaretur illusus.
3.1.18
Fuit in insula, etc. Historia nota est, Joannem a Domitiano Caesare propter evangelium in hanc insulam relegatum, cui tunc congrue secreta datum est coeli penetrare, cum certa terrarum spatia negabatur excedere.
3.1.19
Fui in spiritu in Dominica die. Congruum quoque spirituali visioni tempus indicat. Solet enim Scriptura terminos causarum, sicut saepe loci, vel corporis vel aeris, sic etiam temporis exprimere statutos. Abraham quippe angeli meridie, Sodomam vespere visitant. Adam post meridiem ad vocem Domini deambulantis expavit. Et Salomon nocte sapientiam, non servaturus, accepit.
3.1.20
Et audivi post me, etc. Voce prius admonetur, ut ad visionem convertat intuitum.
3.1.21
Et mitte septem Ecclesiis, etc. Non his tantum locis fuit tunc Christi Ecclesia, sed in septenario numero omnis plenitudo consistit. Asia quae interpretatur elevatio, superbam mundi altitudinem, in quo peregrinatur Ecclesia, designat; et, ut divini mysterii mos est, in specie genus convenit. Nam et Apostolus Paulus septem scribit Ecclesiis; non tamen iisdem quibus et Joannes. Et licet ista septem loca figura sint totius Ecclesiae septiformis, tamen gesta sunt in his specialiter quae increpat aut laudat.
3.1.22
Et conversus, etc. Pulchre hic forma describitur Ecclesiae, lumen amoris divini in pectoris casti fulgore praeferentis. Juxta hoc quod Dominus ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Cujus interius exteriusque perfectionem per duas septenarii numeri partes designat, dum in ea singuli quatuor corporis qualitatibus consistentes Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, totaque virtute, diligunt.
3.1.23
Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis. Similem Filio hominis dicit, cum morte devicta ascendisset in coelum. Etsi enim noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus. Bene autem, IN MEDIO. Omnes enim, inquit, qui in circuitu ejus sunt, offerent munera.
3.1.24
Vestitum podere. Poderis, quae Latine tunica talaris dicitur, et est vestis sacerdotalis, Christi sacerdotium ostendit, quo se pro nobis in altari crucis obtulit hostiam Patri.
3.1.25
Et praecinctum ad mamillas zona aurea. Mamillas, duo testamenta hic dicit, quibus sibi connexum sanctorum corpus imbuit. Zona enim aurea, chorus sanctorum est, concordi charitate Domino adhaerens, et testamenta complectens, servantes( ut inquit Apostolus) unanimitatem Spiritus in vinculo pacis.
3.1.26
Caput autem ejus et capilli erant candidi, etc. Antiquitas et immortalitas majestatis in capite candor ostenditur, cui praecipui quique velut capilli adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras, instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam, et electorum a coelo datorum, instar nivis effulgent.
3.1.27
Et oculi ejus velut flamma ignis. Oculi Domini praedicatores sunt, igne spirituali, et fidelibus lumen, incredulis praebentes incendium.
3.1.28
Et pedes ejus similes orichalco sicut in camino ardenti. Pedes ignitos, novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae vehementibus est examinanda et probanda pressuris. Orichalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductum ad aureum colorem. Alia translatio, quae dicit similes orichalco Libani, significat in Judaea, cujus Libanus mons est, Ecclesiam esse persequendam, praecipue novissime. Nam et templum saepe Libani nomen accepit, cui dicitur: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
3.1.29
Et vox illius tanquam aquarum multarum. Vox confessionis et praedicationis et laudis, non in Judaea tantum sed in multis populis resonat.
3.1.30
Et habebat in dextera sua stellas septem. In dextera Christi, est spiritualis Ecclesia. Astitit, inquit, regina a dextris tuis in vestitu deaurato. Cui astanti ad dexteram dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.
3.1.31
Et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Qui de visibilibus et invisibilibus judicans, postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ignis.
3.1.32
Et facies ejus, sicut sol lucet in virtute sua. Qualis in monte discipulis, talis post judicium Dominus omnibus sanctis apparebit. Impii enim in judicio videbunt in quem pupugerunt. Totus autem hic Filii hominis habitus etiam Ecclesiae convenit, cum qua una natura ipse factus est Christus, honorem illi sacerdotalem, et judiciariam tribuens potestatem, et ut fulgeat, sicut sol, in regno Patris sui.
3.1.33
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus. Tanquam homo ad spiritualem trepidat visionem, sed Domini clementia timor pellitur humanus.
3.1.34
Nolite timere, ego sum primus et novissimus. Primus, quia omnia per ipsum facta sunt. Novissimus, quia in ipso restaurantur omnia.
3.1.35
Et habeo claves mortis et inferni. Non solum, inquit, mortem resurrectione devici; sed et ejusdem mortis habeo dominium. Quod etiam Ecclesiae Spiritum sanctum insufflando tribuit. Quorum, inquiens, dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et caetera.
3.1.36
Scribe ergo quae vidisti, etc. Quae solus vidisti cunctis manifesta, varios scilicet Ecclesiae labores, et malos in ea cum bonis, usque in finem saeculi commiscendos.
3.1.37
Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum. Id est, rectores Ecclesiarum. Sacerdos enim, ut Malachias ait, angelus Domini exercituum est.
3.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
3.2.1
Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe. Hujus Ecclesiae juxta nominis qualitatem, partem increpat, et partem laudat. Ephesus enim et lapsus magnus et voluntas mea in ea, interpretari dicitur.
3.2.2
Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Id est, vos in manu sua habet, suaque potestate regit et continet.
3.2.3
Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Qui in medio vestri digrediens corda singulorum, et renes investigat.
3.2.4
Scio opera tua, et laborem tuum, etc. Video te( inquit) opera bona solerter agentem, et injurias malorum intolerabiles aequanimiter tolerantem; qui pseudoapostolorum verba factaque diligenter examinans, nullatenus eis cedere voluisti.
3.2.5
Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti, etc. In quibusdam quidem coeptum deseruisti amorem, quem nisi recuperaverint, lucis eos promissae munere privabo. In quibusdam vero pravorum exempla, idololatriam scilicet et fornicationem, odisti. Haec enim sunt facta Nicolaitarum, sicut in sequentibus aperitur.
3.2.6
Qui habet aurem audiendi, audiat, etc. Quae singulis scribit, universis se dicere demonstrat Ecclesiis. Non enim Ephesiorum Ecclesia sola, si eam non poeniteret, de loco suo movenda erat, aut Pergamis tantum sedes est Satanae, et non ubique. Sic et caetera singularum, omni communia sunt Ecclesiae.
3.2.7
Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso. Lignum vitae Christus est, cujus in coelesti paradiso visione, et in praesenti Ecclesiae corpore, sanctae reficiuntur animae.
3.2.8
Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe. Huic Ecclesiae de toleranda persecutione suggerit, cui et nomen congruit. Smyrna enim myrrha dicitur, quae mortificationem carnis designat.
3.2.9
Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit. Qui et omnia creavit, et omnia moriendo restauravit. Apta praefatio patientiam suasuro.
3.2.10
Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quod pulchre Fortunatus brevi versu exposuit dicens: Pauper in angusto regnat habendo Deum.
3.2.11
Qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Judaeus enim religionis est nomen. Unde et apostolus: Qui in abscondito( inquit) Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera.
3.2.12
Ecce missurus est ex vobis diabolus in carcerem, ut tentemini. Universali Ecclesiae haec dicta conveniunt, adversus quam diabolus inextricabiles semper inimicitias exercet.
3.2.13
Et habebitis tribulationem diebus decem. Totum tempus significat, in quo Decalogi sunt necessaria mandata. Quandiu enim lucem verbi divini sequeris, carcerem necesse est adversantis inimici patiaris. Quidam decem gentium persecutiones a Nerone Caesare usque ad Diocletianum significatas intelligunt.
3.2.14
Esto fidelis usque ad mortem, etc. Quo decem dies pertingant, ostendit, qui usque ad mortem fidem servare suadet.
3.2.15
Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Qui fidelis permanserit usque ad mortem carnis, mortem animae non timebit aeternam.
3.2.16
Et angelo Pergami Ecclesiae scribe. Pergamus interpretatur dividens cornua eorum, qui judicando distinxit inter virtutem fidelium, et Nicolaitarum perfidiam, ut cornua peccatorum confringerentur, et exaltarentur cornua justi.
3.2.17
Haec dicit, qui habet romphaeam utraque parte acutam. Judiciariam potestatem congrue praemisit, qui erat victoribus praemia, et poenam redditurus errantibus.
3.2.18
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, etc. Approbo quidem patientiam tuam, quae inter reprobos, qui thronus sunt diaboli, commorata, me non nomine tantum, quo Christiana diceris, sed fide colis integra etiam in tempore persecutionis cruentae, sed improbo quod seductores etiam in te cerno doctores.
3.2.19
Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, etc. Quidam martyrem Pergamo passum, alii Dominum Christum intelligunt, qui ab incredulis etiam nunc, quantum in ipsis est, occiditur.
3.2.20
Edere et fornicari. Haec duo sunt principalia, quibus carnales quique militant, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Sed et omne opus malum idololatria est, et fornicatio spiritualis.
3.2.21
Tenentes doctrinam Nicolaitarum. Nicolaitae sunt dicti a Nicolao diacono, quem refert Clemens de zelo pulcherrimae conjugis increpatum respondisse ut quicunque vellet eam acciperet uxorem, et ob hoc infideles docuisse quod apostoli cunctis promiscua communiaque feminarum consortia permitterent. Dicuntur autem Nicolaitae quaedam etiam fabulosa et pene gentilia de mundi praedicasse principio, nec ab eis quae immolantur cibos suos separasse.
3.2.22
Vincenti dabo manna absconditum. Qui carnis illecebram, hypocritis licet suadentibus, contempserit, jure dulcedine panis invisibilis, qui de coelo descendit, saturabitur.
3.2.23
Et dabo illi calculum candidum. Id est, corpus nunc baptismo candidatum, tunc incorruptionis gloria refulgens.
3.2.24
Et in calculo nomen novum scriptum. Ut filii Dei nominemur et simus.
3.2.25
Quod nemo scit, nisi qui accipit. Quia qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Non enim gustat hypocrita quam suavis est Dominus.
3.2.26
Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. Thyatira transfertur in hostiam. Sancti autem exhibent corpora sua hostiam viventem.
3.2.27
Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tanqum flammam ignis. Qui sunt oculi flammei, inferius aperit, dicens: Ego sum scrutans renes et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
3.2.28
Et pedes ejus similes aurichalco. Et hoc exponit quod hujus Ecclesiae novissima sint opera plura prioribus.
3.2.29
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Jezabel, etc. In tuo quidem opere et fide laudabilis es, sed in hoc vituperabilis, quia pseudoapostolorum synagogam, quae se Christianam fingit, non digna invectione redarguis. Nomen Jezabel, quod fluxum sanguinis sonat, convenit haereticis. Et specialiter fuisse conjicitur mulier in supradicta Ecclesia docens memorata facinora, quae figura esset totius Jezabel per orbem, cui etiam manifestam comminatur ultionem.
3.2.30
Et seducere servos meos, fornicari, etc. Utique sub Christi nomine fornicationem et idololatriam spiritualem docebat. Nam quomodo aperte idolorum culturam doceret, quae in Ecclesia prophetam se dicebat.
3.2.31
Ecce mitto eam in lectum. Justo Dei judicio agitur, ut in lecto poenae jaceat aeternae, quae miseros in lecto libidinis stravit.
3.2.32
Et filios ejus in mortem. Filios hic posterioritatem et opera mulieris nominat, quibus mortem non momentaneam corporis, sed animae, minatur aeternam.
3.2.33
Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda. In renibus, delectationes; in corde, cogitationes significat.
3.2.34
Et dabo unicuique vestrum opera vestra. Opera ergo nostra, et dicta, possunt esse nota hominibus, sed quo animae fiant et quo per illa pervenire cupiamus, solus ille novit qui perspicit quid quisque cogitet, quid quemque delectet. Qua autem consequentia fornicationem et idololatriam, quae crimina sunt manifesta, puniens occultorum dicitur cognitor, nisi quia haec in minimis etiam possunt appellari delictis? Perdes, inquit, omnes qui fornicantur abs te. Et idem qui haec audit apostolus Joannes, cum de falsis fratribus disputaret, ita conclusit: Filioli, inquiens, custodite vos a simulacris.
3.2.35
Vobis autem dico et caeteris qui Thyatirae estis. Sicut impiis poenitentiam suadet, et poenam minatur, sic ad patientiam pios praemiis hortatur aeternis.
3.2.36
Qui non cognoverunt altitudines Satanae, etc. Sic et qui operantur iniquitatem, non cognoscunt Deum, licet ipsum praedicent. Hoc modo et Deus, licet omnes noverit, non cognovit operarios iniquitatis.
3.2.37
Non mittam super vos aliud pondus, etc. Non patiar vos tentari supra id quod potestis sustinere. Aliter. Attendite, inquit, a falsis prophetis. Non enim ego vobis novam mitto doctrinam, sed quam accepistis, servate in finem.
3.2.38
Qui enim vicerit falsa, et mea jussa custodierit, etc. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem tanquam corpus in capite. In quo, secundum Apostolum, nobis Deus omnia donavit.
3.2.39
Et reget illas in virga ferrea. Inflexibili justitia regit mites, ut fructum plus afferant; destruit vero contumaces, ut vel in aeternum pereant, vel conterantur in eis cupiditates terrenae, et veteris hominis lutulenta negotia, quidquid de peccatorum limo contractum atque inolitum est.
3.2.40
Et dabo illi stellam matutinam. Christus est stella matutina, qui, nocte saeculi transacta, lucem vitae sanctis promittit et pandit aeternam.
3.3.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
3.3.1
Et angelo Ecclesiae Sardis scribe. Hunc angelum, id est sacerdotem minus solertem in malis corrigendis arguit. Quosdam tamen in albis ambulantes habere collaudat, quibus nomen Sardis lapidis utique pretiosi congruit.
3.3.2
Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Tibi quidem vivus esse videris, sed si non in pravorum correctione vigilaveris, jam inter mortuos computaberis.
3.3.3
Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. Plena coram Deo non sunt opera rectoris, si non et caeteros excitare contenderit, quamvis hominibus innoxius esse videatur.
3.3.4
Veniam ad te tanquam fur. Sicut in evangelica parabola, sic et hic exemplo furis cavendi, vigilare praemonet.
3.3.5
Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua. Non dixit paucos, sed pauca nomina. Proprias enim oves vocat nominatim; qui Moysen novit ex nomine, et suorum nomina scribit in coelo sanctorum
3.3.6
Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Omnes ad illorum provocat habitum qui holosericam baptismi inviolatam servaverunt.
3.3.7
Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe. Philadelphia, dilectio fraterna interpretatur, qui janua regni aperitur, et a Domino diligi promittitur.
3.3.8
Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David. Id est regiam potestatem, quia sive ex David stirpe natus, sive quia prophetia David, Christi est dispensatione patefacta.
3.3.9
Qui aperit, et nemo claudit, etc. Legis divinae secreta solius Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur infidelibus.
3.3.10
Ecce dedi coram te ostium apertum, etc. Janua scientiae coelestis, quam Ecclesiae suae Christus aperuit, nullius unquam vi aut nisu praecluditur.
3.3.11
Quia modicam habes virtutem, etc. Causam ostendit, quod ideo haec dona promereatur Ecclesia, quia non in suis viribus, sed in regis Christi gratia confidit, lausque est protegentis Dei et devotionis Ecclesiae quod modicae fidei aperiatur ostium vincendi, et quod modica virtus fide roboretur.
3.3.12
Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt. Hoc omni Ecclesiae tunc promisit, quia non Philadelphiae tantum crediderunt ex Synagoga Judaeorum, sicut in Actibus apostolorum invenimus.
3.3.13
Quoniam servasti verbum patientiae meae, etc. Quoniam exemplum meum servasti in adversis tolerandis, et ego te vicissim ab imminentibus servabo pressuris; non quidem ut non tenteris, sed ut non vincaris adversis. Et licet Ecclesia semper exerceatur adversis, potest tamen hic hora tentationis et humiliatio Judaeorum sub tempore Antichristi significari, ut sicut in sequentibus in sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima persecutio designetur. In qua quidem Judaeorum mali decipiendi et decepturi, alii autem Eliae magni prophetae monitis legem spiritualiter intellecturi, et Ecclesiae membris incorporati, creduntur hostem fortiter esse victuri.
3.3.14
Ecce venio cito. Tene, quod habes, etc. Ne tolerando lassescas. Cito enim auxiliabor, ne forte, te deficiente, alius tibi decretam accipiat mercedem. Sic sanctorum numerum, qui apud Deum fixus est, impossibile est zizaniorum crescentium perfidia breviari. Si enim corona alteri tradatur amissa, non vacat locus ejus qui quod tenebat amisit.
3.3.15
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, etc. Qui adversa propter me devicerit, gloriosus in templo Ecclesiae nullam adversitatis timebit ultra jacturam. Hae columnae, id est, sancti viri, nunc sustinendo Ecclesiam muniunt, tunc eminendo decorant, sicut illae duae in foribus templi Salomonis.
3.3.16
Et scribam super eum nomen Dei mei. Quia videlicet per adoptionem filii Dei dicimur.
3.3.17
Et nomen civitatis Dei mei, Novae Jerusalem. Unitati Ecclesiae sociabitur, quae gratia coelesti in novam vitam generata est.
3.3.18
Et nomen meum novum. Hoc est nomen Christianum, non quod novum sit istud Filio Dei, qui hanc habuit claritatem antequam mundus fieret, sed novum Filio hominis qui fuit mortuus et resurrexit, et sedet ad dexteram Dei.
3.3.19
Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe. Laodicia dicitur tribus amabilis Domini, sive fuerunt in vomitu. Erant enim ibi et quibus diceret: Incipiam te evomere ex ore meo. Et quibus item: Ego quos amo, arguo et castigo. Ex Graeco autem populus justus interpretatur.
3.3.20
Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, etc. Amen vere sive fideliter interpretatur. Christus ergo, qui est in divinitatis essentia veritas, per Incarnationis mysterium principium creaturae Dei factum se esse commemorat, ut per haec ad tolerantiam passionum conformet Ecclesiam.
3.3.21
Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus, etc. Nec in fide fervidus es, nec in totum infidelis. Quod si adhuc infidelis esses, adhuc tibi spes convertendi maneret; nunc vero quia voluntatem Domini, quam cognovisti, non facis, de visceribus Ecclesiae meae projicieris.
3.3.22
Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, etc. Sola fide contentus, justitiae tibi frustra divitias usurpas, sed si vere dives esse desideras, fervorem charitatis pressurarum flamma probatum, derelictis omnibus, eme, atque oculos mentis non stibio fallacis jactantiae, sed divinae scientiae perunge collyrio. Collyrio oculos inungere, est exsecutione boni operis intelligentiam Scripturae sanctae promereri.
3.3.23
Ego quos amo, arguo et castigo. Ne refugias pati adversa, cum hoc speciale sit indicium amari a Domino.
3.3.24
Aemulare ergo et poenitentiam age. Ostendit fuisse illic qui aemulandi sequendique fuissent.
3.3.25
Ecce sto ad ostium et pulso, etc. Ostium quidem cordis tui exhortationis dextera pulso, quam si libenter receperis, me inhabitatore et cohaerede dignus habeberis.
3.3.26
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Confessorem participem dicit potestatis et judicii. Qui consedere, inquit, nos fecit in coelestibus in Christo.
3.3.27
Sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus in throno cum Patre sedit, quia post passionis certamina, post palmam resurrectionis, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit. Nota in singulis Ecclesiis primo Dominum suam indicare potentiam, dehinc opera Ecclesiae vel laudanda vel vituperanda, intermista semper admonitione, retexere. Postremo, mercedem quae et in praesenti et in futuro potest intelligi, utrique parti rependere debitam. Cum vero adjungit: Qui habet aures, audiat, aures procul dubio cordis ad mandatorum obedientiam intelligere convenit.
3.4.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
3.4.1
Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo. Descriptis Ecclesiae operibus, quae et qualis futura esset, recapitulat a Christi nativitate, eadem aliter dicturus. Totum enim tempus Ecclesiae variis in hoc libro figuris repetit. Ecce, inquit, ostium apertum in coelo. Convenienter ostium coeleste ascensurus aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur. Vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum et passum, conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et videt futura spiritualis effectus sicut dicit.
3.4.2
Et statim fui in Spiritu. Et vox prima quam audivi. Similis utique priori voci, quae dixerat: Quod vides, scribe in libro.
3.4.3
Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens. Ecclesiam in coelesti conversatione positam Dominus inhabitat. Gregorius papa solium Dei in visione Micheae angelicas potestates interpretatur. Quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit.
3.4.4
Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis. Jaspidus color aquam, sardis ignem significat. Quibus duobus judicium novimus celebrari. Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.
3.4.5
Et iris in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. Iris, qui fit sole nubes irradiante, et post diluvium primo propitiationis indicio factus est, intercessu sanctorum quos Dominus illustrat Ecclesiam muniri designat. Qui bene smaragdo lapidi nimiae viriditatis comparantur; quo enim haereditatem immarcessibilem fide perfectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt.
3.4.6
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, etc. Ecclesiam quam propter societatem fidei in una sede viderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, in viginti quatuor sedilibus cernit, sedentem autem propter judiciariam ejus in Christo dignitatem. Sedebunt enim et judicabunt universa membra, sed in uno et per unum caput. Nam quomodo poterunt sancti in judicio sedere, stantes ad dexteram Judicis? Possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis, quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant. Nam quater seni viginti quatuor faciunt.
3.4.7
Circumamictos vestimentis albis, et in capitibus eorum coronas aureas. Id est, bonis operibus indutos, perenni mentis memoria gaudia superna quaerentes. Saepe enim capitis nomine mens solet intelligi.
3.4.8
Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Hoc est quod Marcus ait: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
3.4.9
Et septem lampades ardentes, ante thronum, etc. Unum Spiritum dicit septiformem, unus enim est Spiritus. Septiformitas autem perfectio est et plenitudo. Commemorato vero Spiritu sancto, convenienter unda baptismi sequitur, in qua idem Spiritus percipi creditur.
3.4.10
Et in conspectu sedis, tanquam mare vitreum, simile crystallo. Propter fidem veri baptismi refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius. Crystallo quoque, quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur.
3.4.11
Et in medio sedis et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Cunctas throni Dei, id est, Ecclesiae partes, lumen Evangelii de praeteritorum futurorumque scientia replet.
3.4.12
Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie, interpretantur. Beatus autem Augustinus juxta ordinem libri istius Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et vicit Leo de tribu Juda. Catulus enim leonis Juda. Et in quo ut rex a rege timetur, a magis adoratur. Ubi etiam rex cum servis rationem ponit, rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat oves ab haedis. Lucam in vitulo, qui hostia magna fuit in lege. Ejus enim non solum principia circa templum et sacrificia diversantur, sed et ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Facies vero hominis Marcum significat, qui, nihil de regali vel de sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat. Aquila autem Joannes est, qui nativitatem Verbi velut ortum solem perspicaciter aspectat. Animalia autem, nunc evangelistas, nunc totam significant Ecclesiam. Cujus fortitudo in leone, victimatio in vitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila volante monstratur.
3.4.13
Singula eorum habebant alas senas. Perfectione suae doctrinae Ecclesiam ad alta sublevant. Senarius enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primus suis partibus impletur. Unum quippe, quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria, quod est dimidium, eumdem senarium faciunt. Aliter. Alae senae quatuor animalium, quae sunt viginti quatuor, totidem veteris instrumenti libros insinuant, quibus evangelistarum et fulcitur auctoritas, et veritas comprobatur.
3.4.14
Et in circuitu et intus plena sunt oculis, etc. Sancta Ecclesia et coram Deo et coram hominibus se vigilanter attendit. Cujus interiores oculos aspexerat Psalmista, cum dicit: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Exteriores vero, cum continuo subdit: In fimbriis aureis circumamicta varietate. Aliter. Sive litteram attendas, sive allegoriam quaeras, lucem semper ex Evangelio reperies. Alia translatio sic habet: Plena oculis ante se et retro. Quia lux Evangelii in aenigmata legis irradiat, et novae gratiae mundo fulgorem infundit.
3.4.15
Et requiem non habebant die ac nocte, etc. Sancta animalia cuncto tempore saeculi unam dominationem Deitatis, omnipotentiam et aeternitatem sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude.
3.4.16
Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant. Animalibus personantibus laudem, id est, Evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia, quae in praepositis constat et populis( hoc enim geminatus duodenarius numerus significat), statim cadens in faciem, adorat viventem in saecula saeculorum.
3.4.17
Et mittebant coronas suas ante thronum. Duo videlicet assignantes quidquid virtutis, quidquid habebant dignitatis. Quippe qui ex nihilo cuncta creaverit.
3.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.
3.5.1
Et vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris. Haec visio mysteria nobis sanctae Scripturae per Incarnationem Domini patefacta demonstrat. Cujus unitas concors Vetus Testamentum quasi exterius, et Novum continet interius.
3.5.2
Signatum sigillis septem. Id est, vel omni latentium mysteriorum plenitudine tectum, vel Spiritus septiformis dispositione conscriptum.
3.5.3
Et audivi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum? Praedicationem legis insinuat. Multi enim prophetae et justi cupierunt videre quae apostoli viderunt. Et de hac salute, ut Petrus ait, exquisierunt atque scrutati sunt prophetae. Hic est liber qui in Isaia et scienti litteras et nescienti irreserabilis est. Cujus tamen etiam illic ita praedicatur apertio: In die illa audient surdi, verba libri. De quo et Ezechiel: Et vidi, inquit, et ecce manus missa ad me, in qua erat liber involutus, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris. Ubi et hoc quod Joannes tacuit, quid videlicet in libro scriptum esset, adjunxit, dicens: Et scriptae in eo erant lamentationes et carmen et vae. Cuncta enim series Veteris et Novi Testamenti, poenitentiam pro peccatis agendam, regnum coeleste quaerendum, et fletus infernales praemonet esse fugiendos.
3.5.4
Et nemo poterat in coelo, neque in terra, etc. Neque angelus, neque ullus justorum etiam carnis vinculo absolutus, mysteria divinae legis revelare vel investigare potuerunt, neque respicere illum, id est, contemplari splendorem gratiae Novi Testamenti. Sicut filii Israel in faciem latoris Veteris Testamenti, Novum continentis, non poterant aspicere.
3.5.5
Et ego flebam multum. Communem humani generis miseriam agnoscens doluit.
3.5.6
Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris, etc. Flere prohibetur, quia jam tunc impletum erat in Christi passione quod diu latebat mysterium, cum illo tradente Spiritum, velum templi scissum est. Cui dicitur: Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti etc. Sequitur, et describit quomodo et ubi vicerit Leo de tribu Juda.
3.5.7
Et vidi in medio throni...... et Agnum stantem tanquam occisum. Idem Dominus qui Agnus est innocenter moriendo, leo quoque factus est mortem fortiter evincendo. Tychonius agnum Ecclesiam dicit, quae in Christo accepit omnem potestatem.
3.5.8
Habentem cornua septem et oculos septem. Spiritus in Christo septiformis, propter eminentiam potestatis: cornibus, propter illuminationem gratiae comparatur oculis.
3.5.9
Et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum. Librum de dextera Dei, dispensationem ipsam Incarnationis a Patre et a seipso, secundum id quod Deus est, dispositam accepisse Filius hominis dicitur, quia uterque cum Spiritu sancto in throno habitat. Christus enim qui in humanitate Agnus, ipse in Deitate dextera Patris est.
3.5.10
Et cum aperuisset librum, etc. Cum passione sua Dominus utriusque Testamenti praeconia in se comprobaret impleri, Ecclesia, gratias referens, ipsa quoque se passionibus offert, ut, juxta Apostolum, impleat ea quae desunt passionum Christi in carne sua. Citharis enim ubi ligno chordae tenduntur, corpora mori parata; phialis vero, corda latitudine charitatis patula designantur.
3.5.11
Et cantabant canticum novum, etc. Sacramenta Novi Testamenti, quae in Christo sunt completa, celebrant, illam ipsam ejus dispensationem laudibus prosequentes, quam soli fatentur Christo competere.
3.5.12
Et redemisti nos Deo in sanguine tuo, etc. Hic amplius declaratur animalia et seniores Ecclesiam esse, quae Christi est sanguine redempta, et congregata de gentibus. Ostendit etiam in quo coelo sint, dicendo: Et regnabunt super terram. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et seniorum.
3.5.13
Et erat numerus eorum millia millium. Innumera millia populorum ad Ecclesiam confluentium Deum laudant.
3.5.14
Cui data est omnis potestas in coelo et in terra. Si enim filii Dei dicti sunt justi, cur non et angeli? Licet et coelestis quoque militia redemptioni nostrae congratulando possit ista concinere. Sicut et sanctus papa Gregorius exposuit, subjungens:« Vox namque angelorum est in laude Conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis.»
3.5.15
Et quatuor animalia dicebant Amen, etc. Populis in Ecclesia Domini laudes resonantibus, doctores idem confirmant, et, exempli gratia, Dominum simul adorant.
3.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
3.6.1
Et vidi quod aperuisset Agnus unum de sigillis. Cum signa primo solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratione praeposteravit usitatum ordinem. Dominus enim patiens et resurgens finem se esse legis edocuit. Ascendens autem in coelum, Spiritu sancto misso, secretioris arcani munere firmavit Ecclesiam. Tunc ergo librum aperuit, et nunc ejus signacula solvit. In primo igitur sigillo, decus Ecclesiae primitivae; in sequentibus tribus, triforme contra eam bellum; in quinto, gloriam sub hoc bello triumphatorum; in sexto, illa quae ventura sunt tempore Antichristi, et paululum superioribus recapitulatis; in septimo, cernit initium quietis aeternae.
3.6.2
Et audivi unum de quatuor animalibus dicens: Veni et vide. Nos quoque gloriam Ecclesiae cernere magnis Evangelii vocibus admonemur.
3.6.3
Et ecce equus albus, etc. Ecclesiae, quae super nivem gratia dealbata est, Dominus praesidet, et spiritualis doctrinae contra impios arma ferens, victor in suis coronam percipit. De quo dicitur: Accepit dona in hominibus. In quibus etiam coelo praesidens, a Saulo persequebatur.
3.6.4
Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, etc. Contrarium quoque equitatum solerter attendere jubetur, ut sicut de prosperis Ecclesiae gaudium, sic de adversis cautelam ex praescientia sumat.
3.6.5
Et exivit alius equus rufus. Contra victricem vincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est, populus sinister, ex sessore suo diabolo sanguinolentus. Quamvis legerimus apud Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine rufus, hic alieno.
3.6.6
Et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de terra. Scilicet, suam. Ecclesia vero aeternam pacem, quam sibi Christus reliquit, accepit.
3.6.7
Et datus est illi gladius magnus. Sive in eos quos praevaricatores fidei, sive quos martyres facit. De quo ad beatum Job dicitur: Qui fecit eum, applicavit gladium ejus, id est, vel ne tantum sanctos tentet quantum impius velit, vel quod suae rabiei in seipsum vindicta redeat.
3.6.8
Et ecce equus niger, etc. Equus niger, falsorum caterva est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt per opera tenebrarum. Dum enim in medio animalium dicitur Ne laeseris, ostenditur illic esse qui laedit. De hoc praecurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnae, intus timores.
3.6.9
Bilibris tritici denario uno, etc. Cave, inquit, ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis chrismatisque portat insignia. Quia sive perfecti meritis, sive etiam minimi, quique in Ecclesia fide tamen sanctae Trinitatis imbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis dominici sunt redempti. Nec immerito bilibri et non simplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit charitatis.
3.6.10
Et ecce equus pallidus, etc. Haeretici qui se catholicos palliant, morte inhabitatrice digni, perditorum post se rapiunt exercitum. Diabolus enim et ministri ejus, metonymic ωs mors et infernus dicti sunt, eo quod multis causa mortis et infernorum sint. Potest et simpliciter accipi, quod hic spiritualiter mortuos, ibi poena sequatur aeterna.
3.6.11
Et data est illi potestas super quatuor partes terrae. Ecce Arii vesania de Alexandria nascens ad Gallicum usque pervenit oceanum, non fame tantum verbi Dei, sed et gladio corporali bestialiter pios insequens. Alia Editio quartam partem transtulit, quia tres equi mali diabolo rectore fidentes, contra quartum Ecclesiae calcitrant equitatum.
3.6.12
Et cum aperuisset quintum sigillum, etc. Quia Ecclesiam dixerat in praesenti multipliciter afflictam, dicit et gloriam animarum post corporum poenam. Vidi, inquit, eas sub altare, id est, in secretario laudis aeternae. Ara enim aurea et interius posita, et prope dominici corporis arcam, non ut exterior carnem et sanguinem, sed sola offert Domino thymiamata laudis. Et qui nunc exhibent corpora sua hostiam viventem, tunc, diruptis carnis vinculis, illi sacrificant hostiam laudis. Potest autem et per hyperbaton esse, ut non sub ara viderit, sed sub ara occisos, id est, sub testificatione nominis Christi, sicut de Machabaeis dictum est. Sub testamento Dei ceciderunt.
3.6.13
Et clamabant voce magna, dicentes. Magnus animarum clamor, magnum est desiderium eorum quae Dominum facere velle noverunt. Nec enim fas est eas credere contra Dei nutum quidquam cupere, cum earum desideria ex ejus pendeant voluntate.
3.6.14
Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas, etc.? Non haec odio inimicorum, pro quibus in hoc saeculo rogaverunt, orant, sed amore aequitatis, qua ipsi judici ut prope positi concordant, diem judicii, quo peccati regnum destruatur, et resurrectionem exstinctorum corporum advenire, precantur. Nam et nos in praesenti, cum pro inimicis orare jubemur, dicimus tamen Domino orantes: Adveniat regnum tuum.
3.6.15
Et datae sunt illis singulae stolae albae. Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua beata immortalitate gaudentes. Resurgentibus autem corporibus juxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt.
3.6.16
Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, etc. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante didicerint, et impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos, atque, interna charitate perfusi, maluerint hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero hactenus sua gaudia differri.
3.6.17
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, etc. Sexto sigillo patefacto novissima persecutio nuntiatur, et sicut Domino sexta feria crucifixo, mundum tenebris et pavore concuti.
3.6.18
Et sol factus est niger tanquam saccus. Tanquam Christi vel operta potentia, vel doctrina temporaliter obscurata, vel a defensione sit velata, cum ministri Antichristi in servos Christi grassari sumuntur.
3.6.19
Et luna tota facta est sicut sanguis. Ecclesia solito amplius pro Christo sanguinem fundet. Tota autem dixit, quia in toto orbe erit novissimus terrae motus, antea vero sicut scriptum est, per loca.
3.6.20
Et stellae ceciderunt super terram, etc. Qui coelestes in Ecclesia specie tenus fulgent, vento novissimae persecutionis impulsi, terreni fuisse probabuntur. Quorum bene opera grossis, immaturis videlicet et inutilibus et caducis fici fructibus, comparantur.
3.6.21
Et coelum recessit sicut liber involutus. Sicut liber involutus mysteria quidem intus, sed foris non apparentia continet, sic et tunc Ecclesia, suis tantum cognita, persecutionem discrete vitans recedet, ut ab extraneis abdita non videatur.
3.6.22
Et omnis mons et insulae de locis suis notae sunt. Diversa pro qualitate officiorum vel virium memorans Ecclesiae membra, nullum ab hoc turbine praedicit alienum, sed motus dissimilis, in bonis scilicet fugiendo praecavens, in malis vero cedens sequendo.
3.6.23
Et reges terrae et principes et tribuni. Reges potentes homines accipimus. Ex omni enim gradu et conditione vult intelligi. Caeterum, qui tunc reges praeter unum persecutorem?
3.6.24
Absconderunt se in speluncis et in petris montium, etc. Cum infirmiores quique tunc praecelsorum in Ecclesia roborari exemplis, consiliis muniri, protegi monitis et precibus quaerunt obumbrari, quasi ipsos super se montes per affectum compassionis cadere deprecantur. Montes enim excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
3.6.25
Et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni. Ut nos scilicet non reprobos, sed in fide stabiles, venturus inveniat, peccatis nostris sanctorum intercessu et Dei miseratione contectis.
3.6.26
Et quis poterit stare? Ille utique qui nunc vigilare, in fide stare, viriliter agere, procuraverit. Quod si hunc terrae motum juxta litteram ad ipsum diem judicii referas, non est mirum si reges terreni et principes, sanctorum tunc montium pavidi refugia quaerant, sicut in divite purpurato et paupere Lazaro jam factum legimus.
3.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.
3.7.1
Post haec vidi quatuor angelos stare super quatuor angulos terrae. Id est, quatuor regna principalia, Assyriorum scilicet et Persarum, Graecorumque, et Romanorum. Sicut enim in superioribus sigillis post multiformes Ecclesiae conflictus, triumphantium gaudia vidit animarum; sic etiam nunc regnum Antichristi quae victoria sequatur praecedentium mundi regnorum, quae Christi Ecclesiae juri jam cesserunt, probaturus est exemplis. Grandes enim causae, grandioribus necesse est confirmentur argumentis.
3.7.2
Tenentes quatuor ventos terrae, etc. Suo quodammodo potentatu omnia praefocantes, nullum pro libitu sui juris respirare sinebant. In terris diversitas provinciarum, in mari insularum, in arboribus diversa hominum qualitas et conditio, designatur. Aliter. Qui sunt angeli quatuor, iidem quatuor intelligendi sunt venti, juxta Danielis prophetiam dicentis: Ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae ascendebant de mari.
3.7.3
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, etc. Dominus in carne natus, qui magni consilii angelus est, paternae scilicet voluntatis nuntius, visitavit nos Oriens ex alto, vexillum crucis, quo suorum frontes signaret, afferens.
3.7.4
Et clamavit voce magna quatuor angelis. Magna Domini vox est, praedicatio sublimis: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.
3.7.5
Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus. Ex quo Dominus passus est, non hostis solum adversarii, sed et mundani principatus contritum est imperium, sicut et oculis cernimus, et in statua, quam lapis de monte comminuit legimus.
3.7.6
Quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum? Ad hoc enim gentium confractum est imperium, ut signo fidei, cui restiterant, facies sanctorum libere notaretur. Nam et ipsa crucis figura dilatatum ubique Domini significat regnum, sicut vetus dictum comprobat: Respice distinctis quadratum partibus orbem, Ut regnum fidei cuncta tenere probes.
3.7.7
Neque enim frustra in fronte pontificis nomen Domini tetragrammaton scribebatur, nisi quia hoc est signum in fronte fidelium, de quo in Psalmo pro torcularibus canitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, et caetera, usquedum ait: Ut destruas inimicum et defensorem.
3.7.8
Et audivi numerum signatorum, etc. Hoc numero finito, innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, vel prosapia carnis, vel fidei, est imitatione progenita. Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa duodecim duodecies multiplicari, et ad summam millenarium perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans Ecclesiae stabilem vitam. Propterea quippe duodenario numero saepe figuratur, quia per orbem quadratum in fide consistit sanctae Trinitatis. Ter enim quaterni decus dipondius. Denique et apostoli eamdem mundo fidem praedicaturi duodecim sunt electi, numero scilicet mysterium operis sui figurantes.
3.7.9
Ex tribu Juda duodecim millia signati, etc. Convenienter et a Juda inchoat, ex qua tribu ortus est Dominus noster; et Dan praetermisit, ex quo dicitur Antichristus esse nasciturus, sicut scriptum est: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus. Quia non ordinem terrenae generationis, sed juxta interpretationem nominum virtutes Ecclesiae decrevit exponere, quae a confessione et laude praesenti, ad dexteram vitae festinet aeternae. Hoc enim nomen Judae, qui primus, et Benjamin, qui ultimus ponitur, sonat. Primus ergo Judas, qui confessio sive laudatio interpretatur, ponitur, quia ante initia confessionis culmen bonorum operum nullus apprehendit. Et nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis. Secundus Ruben, qui interpretatur videns filium. In filiis opera designari, Psalmista testatur, qui in beati viri benedictionibus inter caetera dicit: Filii tui, sicut novellae olivarum. Et infra: Ut videas filios filiorum tuorum. Non enim qui timet Dominum, nisi genuerit filios, nepotesque susceperit, beatus esse non potest, cum virgines fideles potior merces exspectet, sed in filiis opera, in filiis vero filiorum fructus operum, id est, mercedem designat aeternam. Post Judam ergo Ruben, id est, post exordia divinae confessionis et laudis, perfectio sequitur actionis. Sed quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei, post Ruben sequitur Gad, qui tentatio vel accinctus interpretatur. Post inchoationem enim boni operis, majoribus necesse est hominem tentationibus probari, atque ad bella graviora succingi, ut fidei illius fortitudo comprobetur. Dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem Dei, ista in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, virtute ad bellum. Et quoniam beatificamus eos qui sustinuerunt sufferentiam, ideo post Gad Aser, id est, Beatus ponitur, congruo satis ordine. Beatus enim qui suffert tentationem, qui cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Quia vero hujus beatitudinis fida promissione securi non angustantur, sed spe gaudentes in tribulatione patientes, cum Psalmographo decantant: In tribulatione dilatasti me; et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor meum; et cum matre beati Samuelis exsultantes aiunt: Dilatatum est os meum super inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo. Propterea Nephthalim succedit, quod est latitudo. Sed et ipsum Manasses sequitur, qui interpretatur oblitus, vel necessitas. Cujus nominis mysterio monemur ut tentationum praesentium angoribus edocti, ea vero quae retro sunt obliviscentes, sic in ea quae ante sunt, secundum Apostolum, extendamur, ut carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate humanae conditionis astricti faciamus. De qua Psalmista, meliora suspirans, orabat: De necessitatibus meis eripe me. Huic supponitur Simeon, id est, audivit tristitiam, vel nomen habitaculi, ut hujus etiam qualitate vocabuli evidentius inculcaret, et quid hic habendum, et quid sit salubriter exspectandum. Illis enim habitaculi coelestis gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur. Quibus et dicitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium. Proinde Levi subnectitur, id est, additus. In quo intelligimus sive eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit: Redemptio animae viri propriae divitiae, seu illos qui, Dei sequendo consilium, percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus, in futuro autem saeculo vitam aeternam. His et quod scriptum est convenit: Qui addit scientiam, addit dolorem. Nam et beato Job ad hoc tribulationum acerbitas addebatur, ut probato praemiorum merces amplior redderetur. Unde non immerito Issachar ei ordine recto succedit, qui interpretatur merces. Quia, sicut docet Apostolus, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces certa speratur. Hoc autem in habitaculo fortitudinis Deus operatur et perficit, quod dicitur Zabulon, quando virtus in infirmitate perficitur, ut corpus quod ab inimicis putatur infirmum, et per cujus materiam animae quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante, experiatur invictum, augmento succedente felici. Quod vocabulum Joseph indicat, gratiarum videlicet addenda dona designans. Sive de talentorum dupla redhibitione usuras commodi spiritualis intelligas, sive in his quae votiva fidelium religione Redemptori Deo redduntur accipias. Atque ut hos omnes quos et ordo et interpretatio nominum his significative positos indicat in futuro judicio ad dexteram Christi regis aeterni futuros intelligas, Benjamin, ut praedixi, postremo loco supponitur, id est, filius dexterae; tanquam ipse sit finis ordinis, cum novissima inimica morte destructa, felicitas haereditatis aeternae donabitur electis, sive unusquisque fidelium filius dextrae dicatur, seu omnis Ecclesiae coetus, de qua canitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Ex singulis ergo tribubus duodecim sunt millia signati, quia in quibuscunque singuli fidelium virtutibus profecerint, antiquorum necesse est patrum semper fide roborentur, atque informentur exemplis. Duodenario enim numero propter apostolorum vel patriarcharum summam, saepe doctorum, saepe totius Ecclesiae formam, designari certissimum est. Sive enim confessione quique tanquam in Juda laudabiles, sive in Ruben operum prole praeclari, sive in Gad tentationum exercitio fortes, sive in Aser certaminum victoria felices, sive in Nephthalim largis misericordiae operibus dilatati, sive in Manasse posteriorum obliti, sive in Simeon quasi tristes adhuc in convalle lacrymarum, semper autem gaudentes nomine habitaculi in coelestem suspirantes Jerusalem, sive in Levi, qui in promissionibus vitae praesentis et futurae congaudeant, additis bonis temporalibus aeterno bono fundati, sive in Issachar futurae mercedis contemplatione firmati, sive in Zabulon, qui pro Christo suas animas ponant, sive in Joseph, qui et augmento spiritualis substantiae studeant, et super Dei praecepta aliquid amplius vel in virginitate vel ex facultatum suarum offerant quantitate, sive in Benjamin, qui felicitatis aeternae dexteram indefessis votis exspectent, in sua quemque professione congruit patrum praecedentium regula quasi duodenario numero signari, atque ex singularum meritis personarum perfectissimam Ecclesiae pulchritudinem, quasi centum quadraginta quatuor millium summam colligi.
3.7.10
Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Finita recapitulatione, quam exempli causa interposuerat, regreditur ad ordinem, gloriam praedicans eorum qui nequitiam victuri sunt ultimae persecutionis. Et quod sequitur:
3.7.11
Ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, etc., potest et sic intelligi, quod, enumeratis tribubus Israel, quibus Evangelium primo praedicatum est, salvationem quoque velit commemorare gentium.
3.7.12
Amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum. Stolis baptismum, palmis triumphum crucis, insinuat, et quod saeculum in Christo vicerint. Licet claritatem quoque, quae per Spiritum sanctum datur, stolae significent.
3.7.13
Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Magna voce, hoc est, grandi devotione et indesinenti laude, profitentur in throno, id est, in Ecclesia, Patrem Filiumque regnare, Spiritu sancto nihilominus conregnante. Sic enim dictum est: Sedenti super thronum, et Agno, sicut in Evangelio dicitur: Et cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Subauditur: Unum et verum Deum cognoscant.
3.7.14
Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et animalium. In omnibus angelis turbae multae personas exposuit Dominum adorantes. Omnes, inquit, qui in circuitu ejus sunt, offerent munera.
3.7.15
Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, etc. Neque turbam, neque amimalia, vel seniores hoc loco commemorat adorasse, sed solos angelos. Ipsi enim sunt turba, ipsi animalia et seniores. Quamvis et de ipsis angelicis spiritibus intelligi possit, de quibus in gentium salute congaudentibus dicitur: Laetamini, gentes, simul cum populo ejus, et adorent eum omnes angeli Dei.
3.7.16
Benedictio et claritas et sapientia, etc. Septenariam Ecclesia virtutum laudem offert Domino, quam se in singulis membris ab eo percepisse fatetur.
3.7.17
Et unus de senioribus dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? etc. Ad hoc interrogat, ut doceat.
3.7.18
Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione. Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Quis autem nesciat tribulationem Antichristi caeteris futuram esse majorem?
3.7.19
Et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Non de solis martyribus dicit. Illi enim sanguine proprio lavantur. Ecclesiam autem totam sanguis Jesu Filii Dei mundat ab omni delicto, ideo sunt ante thronum Dei. Illi enim digni habentur illic in Dei consistere ministerio, qui hic inter adversa fideles nominis ejus confessores existunt.
3.7.20
Et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. More nostro loquens, aeternitatem significat.
3.7.21
Et qui sedet in throno habitabit super illos. Thronus Dei, sancti sunt, super quos et in quibus in saecula habitat Deus.
3.7.22
Non esurient neque sitient amplius. Hoc est quod Dominus ipse promisit: Ego sum, inquiens, panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
3.7.23
Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium.
3.7.24
Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Agnum in medio dicit esse throni, qui superius Agnum a sedente in throno librum dixerat accepisse, docens Ecclesiam unum esse Patri et Filio thronum, in qua per fidem inhabitat unus, tota Trinitas, Deus.
3.7.25
Et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Ad consortium utique sanctorum, qui fontes sunt doctrinae coelestis. Potest et ipsa Dei visio significari, in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Juxta quod David ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus.
3.7.26
Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Immortalium adepta plenitudine gaudiorum, omnis moeror penitus oblivioni mandabitur. Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Potest autem visio hujus turbae stolatae de praesenti etiam tempore intelligi, ubi spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus.
3.8
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.
3.8
Et cum aperuisset sigillum septimum, etc. Post interitum Antichristi requies aliquantula futura creditur in Ecclesia, de qua Daniel ita praedixit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque. Quod beatus Hieronymus sic exponit:« Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra mille ducentos nonaginta dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus.» Quare autem post interfectionem Antichristi quadragesimum quintum dierum silentium sit, divinae scientiae est. Nisi forte dicamus: dilatio regni sanctorum, patientiae probatio est. Nota quod in sexto sigillo maximas Ecclesiae pressuras, in septimo requiem, cernit, quia Dominus, sexta feria crucifixus, in Sabbato quievit, tempus resurrectionis exspectans. Hucusque de apertione libri clausi et sex sigillorum. Nunc vero recapitulat ab origine, eadem aliter dicturus.