Fragmentum de divisione horae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8450 Frdedih
1
Fragmentum de divisione horae
1
Unius semper horae dodrante et semiuncia transmissa, id est, divisio unius horae spatio in viginti quatuor semiuncias, quia tot sunt semiunciae in libra plena: iterumque divide viginti quatuor in quatuor, hoc est, quater sex, et ter VI, dodrans dicitur, semel vero quadrans, et hoc est quod ait unius horae dodrante, id est, tribus partibus X et octo semiunciis. Quod vero et semiuncia sex reliquarum semiunciarum, ad quadrantem pertinentium unam voluit adjungi dodranti, ut essent XIX semiunciae, quo aestus Oceani quotidie tardius veniret, tardiusque recederet.