Hexaemeron
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8466 Hexaem2
3.1
LIBER SECUNDUS
3.1
Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: Possedi hominem per Deum. Hinc jam post delicias paradisi et praevaricationis primae reatum, hujus saeculi ac vitae mortalis gesta narrantur, cum protoplasti, qui immortales fuerant conditi, post acceptam moriendi conditionem mortalium ex se sobolem gignere incipiunt, omnibus in iniquitate conceptis, et in delictis materno ex utero prodeuntibus. Interpretatur autem Caïn possessio, cujus causam vocabuli exposuit genitrix ipsa cum ait: Possedi hominem per Deum. Et hoc dicto, mater nostra jam catholica discretione nos docet, quod ita filium peccato suae praevaricationis obnoxium genuit, ut tamen hoc quod homo natus est, id est, quod anima constans et corpore, effectu divinae creationis ac primae benedictionis munere possideret.
3.2
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Abel interpretatur luctus sive miserabilis: quo nomine praesagabatur a prima aetate dolenda immaturae mortis ejus conditio. Nam etsi pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, gustato calice salutiferae passionis, quantum tamen ad humanum pertinet intuitum, lugubre est satis, in tantum nos ab innocentia primae conditionis recessisse, ut nec illi qui primi in terra editi sunt germani fratres pacem inter se et concordiam habere potuerint, sed alter alterum invidendo occiderit, dum soli adhuc cum parentibus orbis totius domini exstitissent; manifeste jam tum praesagantes quod sancti in hac vita pressuras essent a reprobis mortesque passuri: in quibus et hoc notandum quod Cain in hac vita prior natus, sed Abel de hac vita prior est sublatus, quia nimirum haec vita proprie malorum est vita, de qua in mortem praecipitantur aeternam; at vero electorum vita proprie futura est vita, ad quam ut felicius perveniant, mortificantur in hac vita quotidie, et aestimantur ut oves occisionis.
3.3
Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Manifeste ostenditur quod ambo fratres fidem in Deum habuerint, ambo vel naturaliter admoniti, vel a parentibus edocti, noverint offerenda Deo dona, et reatum paternae transgressionis oblatis ei sacrificiis esse diluendum: sed quia non aequali mente obtulerunt, non aequaliter sunt utriusque vota accepta. Non enim in hoc peccasse Cain arbitror, quod vel opus exercuit agricolae, vel munera Deo de fructibus terrae obtulit, sed quod minus perfecta pietate in agenda carnis cura laboraverit, minus perfecta devotione ad offerenda Deo munera accesserit. Denique et Noe vir agricola exercebat terram, plantavitque vineam: et Melchisedech sacerdos Dei altissimi offerebat de fructibus terrae panem et vinum. Non ergo Cain ob genus oblationis vile reprobatus est. Inde etenim offerebat Deo, unde et ipse vivere consueverat; sed ob mentem impiam offerentis, ipse una cum muneribus ab eo qui corda inspicit abjectus est, juxta quod sequentia verba manifestant cum dicitur:
3.4
Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain vero et ad munera illius non respexit. Non enim ait: Et respexit Dominus ad munera Abel et ad ipsum; ad munera vero Cain et ad ipsum non respexit: sed primo personam offerentis acceptam Deo vel non acceptam, deinde munera respecta, vel non respecta esse testatur. Homines etenim saepe muneribus eorum a quibus fuerant offensi placantur; Deus autem, qui est discretor cogitationum et intentionum cordis, nullo magis munere quam pia offerentis devotione placatur: Qui cum puritatem nostrae mentis probaverit, consequenter etiam vota orationum vel operum nostrorum suscipiet
3.5
Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Unde noverat Cain respexisse Dominum ad Abel et ad munera ejus; a se autem ac suis muneribus vultum avertisse, nisi quia, sicut quidam interpretati sunt, inflammavit Dominus super Abel et sacrificium ejus, super Cain vero et sacrificium ejus non inflammavit, id est igne misso de coelis hostiam Abel suscepit, quod saepissime factum offerentibus sanctis viris legimus. Cain vero ipse sacrificium suum consumere igne debebat. Nam et hoc significare videtur Apostolus, cum ait: Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo. Testimonium ergo perhibuit muneribus Abel Deus per ignem, haec suscipiendo de coelis, quo etiam Apostoli testimonio docemur, quod hostia Abel per fidei illius devotionem acceptabilis Deo facta est, et e contrario subintelligere debemus Cain propterea reprobatum, quod non integra suo Conditori fide servierit.
3.6
Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit? Quare, inquit, irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciaris, vultum dimittis in terram? Nonne si bene egeris, si pura mente sacrificium obtuleris, recipies, respiciente Domino ad te et ad sacrificium tuum: sin autem male egeris, statim in foribus peccatum tuum aderit, et tali janitore intrans semper exiensque comitaberis, pro eo ut Dominus custodiret introitum tuum et exitum tuum, et sicut de sapientia dicitur: Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit. Assidentem enim illam in foribus suis inveniet. Et iterum: Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis habitator, et in omni providentia occurrit illis.
3.7
Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Juxta idioma linguae Hebraicae indicativum modum pro imperativo posuit, qualia habes innume a: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum, non fornicaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, pro eo ut diceretur: Dilige, et ne occidas, ne forniceris, ne furtum facias, ne falsum testimonium dicas. Sub te ergo, inquit, erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius; tu quia liberi es arbitrii, moneo ut appetitum peccati impugnari compescas, et non illud tui amplius crescendo, sed tu magis illius correctius vivendo domineris. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Nonne sic recte offeras, recte autem non dividas peccasti? quiesce, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Recte autem offertur Deo, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, cum non discernuntur recte vel loca, vel tempora oblationum, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus. In quo autem horum Domino displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Joannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur, Non sicut Cain, inquit, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem ejus justa; datur intelligi propterea Deum non respexisse in munus ejus, quia hoc ipse male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem seipsum, quod omnes faciunt qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est, non recto, sed perverso corde viventes; offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Quiesce, inquit, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Desine peccato invidiae in fratrem contabescere, quia ad te erit conversio ejusdem tui peccati, et in tuum caput iniquitas tua redundabit, et tu dominaberis illius, habens in potestate per gratiam divini adjutorii conceptam de tuo corde repellere nequitiam. Haec Deus locutus est ad Cain, eo more quo cum primis hominibus per creaturam subjectam velut eorum socius forma congrua loquebatur. Verum quia ille non intus, sed foris est admonitus, nihilominus deliberatum scelus in necando fratre etiam post verbum divinae admonitionis vel correptionis implevit; sequitur enim.
3.8
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur in agrum: cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum, et interfecit eum. Et hic perfidia Cain simul et innocentia demonstratur Abel: innocentia quidem Abel, in eo quod majorem fratrem, sed erga se hostili odio accensum simpliciter quo jubebatur ut fratrem frater secutus est; perfidia vero Cain, in eo quod occisurus fratrem foras ducit, quasi in loco secretiori divinam possit declinare praesentiam: non recogitans, neque intelligens quia qui occulta cordis sui quae redarguit noverat, etiam quo ipse secederet quidve in abdito gereret posset intueri.
3.9
Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Non tanquam ignarus eum à quo discat interrogat, sed tanquam judex reum quem puniat.
3.10
Qui respondit: Nescio. Num custos fratris mei sum? Stulta pariter et superba responsio; stulta, cum illum falli posse putabat, qui conscientiam suam peccantis et ante patratum scelus fratricidii velut occultorum cognitor arguebat; superba, cum in modum servi pervicacis custodem fratris se esse negabat, qui manifestatione, si quid periculi immineret, minoris fratris curam habere, et eum ab ingruentibus adversis tutari quasi major debuerat.
3.11
Dixitque ad eum: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Magnam vocem habet sanguis, non solum Abel, sed et omnium interfectorum pro Domino: vox est enim sanguinis eorum ipsa fidei constantia, ipse fervor charitatis, per quem pati pro Domino meruere. Ipse clamat ad Dominum de terra: quia etiamsi in abditis terrae sinibus sicut Abel fuerint ab impiis interempti, causa tamen ipsa mortis eorum in conspectu interni arbitri pretiosa existit et clara, juste postulans ut et hi qui in sua simplicitate sunt injuste perempti, coronentur; et illi qui eos injuste persequendo trucidavere, damnentur. Eorum ergo sanguis occisorum clamat ad Dominum, quorum et vita ante mortem clamasse probatur ad illum, qui dicere solent: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine, justificationes tuas requiram. Ille enim ad Dominum corde clamat, qui magna postulat, qui coelestia precatur, qui aeterna sperat, qui non gloriam hujus saeculi ab illo, sed justificationum ejus custodiam requirit. Qui videlicet clamor unde in cordibus justorum nascatur docet Apostolus dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem abba Pater; clamantem namque in cordibus nostris ad Patrem dicit Spiritum, quia nimirum ipse haec ad clamandum cum impleverit accendit. Hunc clamorem piae devotionis et animas martyrum post mortem habere manifestat Joannes cum ait: Vidi sub altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Clamant enim haec animae sanctorum non odio inimicorum, sed amore justitiae, quam semper esurire ac sitire didicerunt, simul et desiderio recipiendae suae carnis, ut quam pro Domino in mortem dederant, in hac immortali atque incorruptibili Domino astare mereantur. Magna autem est vox clamoris eorum, magnum est desiderium justitiae. Clamante vero ad Dominum sanguine sanctorum, id est justam ultionem suae, injustae necis expetente, quid de persecutoribus eorum agatur, subsequenter ostenditur, dicente Domino ad Cain:
3.12
Nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua: cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. Juxta mensuram peccantium justus judex et mensuram ponit vindictae: Adam namque vetitum comedens nequaquam ipse maledicitur, sed terra potius in ejus opere maledictioni subjicitur; non quidem adeo ut fructus operanti deneget, sed ut laboranti ac desudanti suos cultori proferat fructus; et ut labor idem aliquando posset finiri, ac requies aeterna ingredi. Carnis etiam morte addicitur: quod beneficii gratia factum, ne semper ita laboraret ac doleret, soli qui praesentis saeculi quam sit aerumnosa vita perpendere nesciunt, dubitant. Porro Cain cum sciret praevaricationem suorum damnationemque parentum, addidit ejusdem noxae praevaricationis, quam de traduce traxerat, graviorem perfidiae, livoris, homicidii et mendacii reatum; unde merito et poena plectitur acriore: primo ut ipse maledictus sit super terram, quam cruore fratris, catenus mundam, polluerat; deinde ut in terra exercenda supervacue desudaret, nulla suis laboribus frugum copia respondente: tertio ut in eadem terra vagus semper esset et profugus, neque ausus uspiam sedes habere quietas, sive, ut alia translatio habet, tremens gemensque viveret super terram. At ille, audita poena tantae suae maledictionis, noluit veniam deprecari, sed peccatis peccata congeminans, tantum putavit nefas, cui a Deo non posset ignosci. Denique respondit ad Dominum:
3.13
Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondar, et ero vagus et profugus in terra. Ejicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar ut latitem. Vel certe ejicis me a facie terrae, ne videlicet in ulla terrarum regione, ne inter ullos habitatores ejus orbis securus liberque manere permittar, a facie quoque tua abscondar, ne hanc ultra videre merear, quam usque hodie saepius intuendo, ac tuam vocem audiendo, felicior vivebam.
3.14
Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Dum ex tremore corporis et furia trementis, sive ex instabilitate vagi ac profugi, eum esse intelligit qui mereatur interfici. Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradens poenae qua seipsum damnaverat:
3.15
Nequaquam, inquit, ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur. Non ut aestimas morieris, et mortem pro remedio accipies, sed vives plurimo tempore ad exemplum caeterorum, ne sic peccare audeant; tantumque abest ut te abs quolibet interfici velim, ut si quis te interfecerit, septuplum, id est, gravissima ultione puniatur, qui nec tuae damnationis acerbitate admonitus, a sanguine effundendo voluit manus cohibere. Non enim illum debuit homo occidere hominem cui Deus vitam peccanti donaverat, vel ad cumulum poenae ipsius, vel ad exemplum cautelae et aliorum correctionis. Solet namque nonnunquam Scriptura septenario numero plenitudinem ejus de qua loquitur rei significare, sicut in Levitico: Si ambulaveritis, inquit, ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras septuplum. Et paulo post: Et percutiam vos septies propter peccata vestra, pro eo quod est multipliciter. Et in bonam partem Psalmista: Septies in die laudem dixi tibi, quod est aliis verbis dicere: Semper laus ejus in ore meo. Quod vero antiqui interpretes dixerunt: Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, hunc habet sensum. Vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis: ita ut quicunque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut magno te liberet cruciatu: non quo ipse qui occiderit Cain septem ultionibus subjiciendus sit, sed quo septem vindictas, quae in Cain toto tempore cucurrerunt, solvat in interfecto, occidens eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam. Nam et septimus ab Adam fuit Lamech a quo occisus esse Cain perhibetur: et hic eumdem Cain per mortem septem vindictis, quas septempliciter peccans meruit, absolvit. Primum namque ejus peccatum est quod offerens Deo non recte dividebat; secundum, quod fratri invidit; tertium, quod dolose egit dicens: Egrediamur in agrum; quartum, quod interfecit; quintum, quod procaciter negavit: Nescio; sextum, quod se ipsum damnavit: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear; septimum, quod nec damnatus egit poenitentiam.
3.16
Posuitque Deus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Ipsum videlicet signum quod tremens et gemens vagusque et profugus semper viveret: eadem sua aerumna admonitus, quia non passim a quibuslibet posset occidi; quicunque autem eum occideret, vel magnis miseriis ipsum Cain liberaret, vel se ipsum hoc faciens septemplici vindictae manciparet
3.17
Egressusque Cain a facie Domini, id est, a penetralibus illarum aedium in quibus eatenus cum parentibus inhabitans, saepius illum videre in angelica forma solebat.
3.18
Habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden. Eden interpretatur voluptas sive deliciae, quo nomine paradisus designatur de quo supra dicitur: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, quod antiqui interpretes ita transtulere: Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden contra orientem: unde datur intelligi ad orientalem mundi plagam paradisum esse conditum. Habitavit ergo Cain, non ad orientalem plagam paradisi, alioquin ultra hunc mundum habitaret, sed in orientalibus mundi partibus, quibus in proximo est paradisus, quamvis inaccessibilis et ignotus mortalibus. Cuncta autem quae de justitia vel martyrio Abel, et de pravitate ac damnatione Cain juxta litteram dicuntur, mystice dominicae passioni velcon versationi in carne et persecutioni ac perditioni Judaeorum testimonium ferunt. Neque enim frustra ipse Dominus eisdem Judaeis dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Ergo Cain erat primogenitus, Abel secundus. Erat prior populus Judaeorum possessio Dei, sicut ipse ad Mosen, Filius, inquit, meus primogenitus Israel, secundus est populus gentium, pro cujus maxime vita Dei Filius et nasci in carne et mori dignatus est. Fuit Abel pastor ovium, et Dominus ait: Ego sum pastor bonus. Cain autem agricola, quia populus Judaeorum terrenis ac temporalibus negotiis insistebat, vel haec videlicet sola quaerens, vel horum intuitu Domino serviens, ut pote carnaliter intelligens ea quae illi prophetae mystice de coelesti promissione loquebantur dicentes: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis( Isa. II, 19).
3.19
Offerebat enim Cain de fructibus terrae munera Domino. Quia populus ille per bona opera, quae terrenae retributionis gratia sectabatur, Domino se placere putabat. Vel certe de fructibus terrae munera obtulit, cum se populus idem per terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azyma, terrenum Pacha, justificari credens, justitiam fidei quae in Christo est accipere despexit.
3.20
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et adipibus eorum. Quia Dominus interpellans Patrem pro sanctis, secundum formam assumptae humanitatis offert illi vota eorum, opera videlicet bona, et pinguedinem internae dilectionis. Haec sunt enim primogenita gregis ejus et adipes eorum. Respicit Dominus ad Abel dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Respicit et ad munera ejus, quia vitam electorum quam offert illi gratanter, Deus Pater accipit, et quasi per ignem de coelo hostiam ejus incendit, quia eos qui se pro Domino mortificare curaverint, ipse virtute sui spiritus, quo amplius in coelestibus ignescant, imo toti coelestes efficiantur, inflammat. Ad Cain vero et ad munera ejus non respicit, quia redarguens carnalia Judaeorum opera dicit per prophetam: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: Plenus sum, holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem taurorum et hircorum et vitulorum nolui. Et paulo post: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote videlicet per fidem gratiae Christi. Irascitur Caïn contra fratris pietatem, nec redargutus a Domino a concepto per invidiam furore resipiscit. Quanto Judaei contra Dominum et gratiam pro Novi Testamenti livore bacchati sint, quoties ab illo correpti vel admoniti nihilominus malignis perstiterint in coeptis, sufficienter evangelica prodit historia, quibus apte convenit quod de Caïn dicitur, quia conciderit vultus ejus: non enim poterant revelata facie gloriam Domini speculari. Perdiderant namque gaudium illud divinae gratiae, de quo justi gloriantes aiunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo.
3.21
Eduxit Cain fratrem suum foras, et occidit in agro. Eduxit populus Judaïcus Dominum foras de civitate sua Hierusalem, et crucifixit in loco Calvariae; quo utriusque loco passionis admonemur typice ut exeamus ad Dominum extra castra, improperium ejus portantes, id est, relicto mundi consortio ac societate pravorum, libenter abjecta quaeque saeculi pro patriae coelestis amore toleremus. Interrogante Domino Caïn ubi esset Abel frater ejus, nescire se respondit, nec ejus esse custodem. Hactenus Judaei interrogantibus se fidelibus, membris videlicet Christi, de Christo, se nescire dicunt. Essent autem ipsi quodammodo Christi custodes, si Christianam fidem suscipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Caïn, nescire se fratrem suum, nec ejus esse custodem.
3.22
Dixit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur Amen. Haec est, clara vox sanguinis quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum de quo bene fidelibus dicit Apostolus: Accessistis ad Testamenti Novi mediatorem Jesum, et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abe. Melius quippe loquitur sanguis Christi quam Abel, quia nimirum ille in condemnationem fratricidae clamabat ad Dominum, hic autem in salvationem Christi fratrum fidelium vocem suam tollit ad coelum.
3.23
Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Terram dicit Ecclesiam: ipsa enim, non alia, aperit os suum gustare in mysterio sanguinem Christi qui effusus est manibus populi Judaeorum. Super hanc maledictus est populus idem: quia nimirum haec quanto arctius amori sui Conditoris inhaeret, tanto gravius inimicam ei gentem maledictam esse intelligit, quamvis seipsam, adhuc superbiens specialiter benedictam glorietur.
3.24
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos. Operatus est populus idem in ea terra quam caput Ecclesiae Christus portavit, id est, in ejus carne salutem nostram, crucifigendo eum qui mortuus est propter delicta nostra, nec ei dedit eadem terra fructus suos, quia non justificatus est fide resurrectionis ejus qui resurrexit propter justificationem nostram: unde nec resurgens eis a quibus erat crucifixus apparuit, tanquam Caïn operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae. Sed eam terram quae est Ecclesia operati sunt Judaei, suis persecutionibus agendo ut amplius in Deum proficeret: saepe etiam in multos ad mortem usque saeviendo, sed ipsi fidei et pretiosae mortis eorum fructum videre non meruerunt. Quod autem respondit Domino Caïn Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: patet de Judaeorum populo luce clarius, quia major est iniquitas qua Filium Dei occidit, quam ut veniam mereatur; et ideo quicunque ex eo veniam poenitentes accipiunt, hi profecto trans meritum suum divinae gratia pietatis salvantur. Patet quia ejectus est a facie terrae, id est, a sorte sanctae Ecclesiae, et absconsus a facie divinae contemplationis; quod sibi ipse protendebat, quando faciem Christi in passione velavit, quod illi etiam coelestia signa protendebant, quando eo crucifixo sol radios suae lucis abscondit, perditoque regno profugus ac vagus per orbem quacunque dispersus est, timens ne ipsa etiam temporali vita privetur, et quasi dicit cum Caïn: Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Sed quid ei respondit Deus? Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, non corporali morte interibit genus impium carnalium Judaeorum. Quicunque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet, id est, auferet ab eis septem vindictas quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interiit gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis quam subjectionem meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt. Hujus expositionem sententiae propterea juxta antiquam translationem posuimus, quia de opusculis S. Augustini qui hanc sequebatur, sicut et alia multa decerpsimus.
3.25
Posuitque Deus Cain in signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Habet gens Judaea sive sub paganis regibus, sive sub Christianis signum legis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur, et omnis imperator vel rex, qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, nec occidit, id est, non efficit ut non sint Judaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti, nisi quicunque eorum ad Christum transierunt.
3.26
Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden. In facie Domini agnitio ejus, qua se manifestat ac dignoscitur, solet intelligi. Merito ergo populus, qui a divinae cognitionis gratia recessit, in terra habitare perhibetur. Non enim potest dicere cum electis: Nostra autem conversatio in coelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Hunc locum LXX Interpretes ita transtulere: Exiit autem Cain a facie Domini Dei, et habitavit in terra Naid contra Eden. Naid autem in profugum, sive ut in libro Hebraeorum nominum invenimus, instabilem motum et fluctuationem vertitur, quod nonnulli, quibus et Josephus consentit, locum esse in quo habitaverit Caïn, autumant. Porro noster interpres non hoc nomen loci, sed rei ipsius esse significantiam intellexit; quia Caïn instabilis semper et fluctuans atque incertarum sedium esset futurus. Quod quantum praesenti Judaeorum statui conveniat, universus testis est mundus. Qui bene etiam contra Eden habitare perhibetur. Eden quippe voluptatem sive delicias significat: quia nimirum perfidus ille populus quantum aversus a cognitione veritatis terrenis se negotiis implicat, tantum contrariam deliciis coelestibus vitam gerit; et quia temporalia solummodo gaudia sitit, torrenti voluptatis divinae, quo justi potantur, siccis faucibus cordis adversarius existit.
3.27
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch, et aedificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch. Sicut ab initio saeculi incipientis in occisione Abel passiones sanctorum; in livore autem et persecutione Caïn perfidiae sunt insinuatae reproborum, quae ad finem usque saeculi erunt ambae in mundo permansurae; sic et in civitate quam aedificavit Caïn typice intimabatur quod spes tota pravorum in hujus saeculi regno esset ac felicitate figenda, ut pote qui futurorum bonorum aut fidem aut desiderium nullum haberent. De qua civitate loquitur Dominus per prophetam Osee: Deus ego, et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. Neque enim Abel sive Seth, qui pro eo natus est, civitatem aut domos aedificasse leguntur: quia nimirum eos designabant, imo eorum erant primitiae, qui suo gaudent cantare Creatori: Quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. Quibus apte convenit hoc quod praemisimus Domini promissum: Deus ego et non homo in medio tui sanctus: quia quo a mundanae civitatis consortio se reddunt extraneos, eo inhabitatione sui Conditoris existunt digniores. Apte autem Cain nomen civitatis ex nomine filii sui Enoch vocavit, ut successores se tales habiturum designaret, qui patriae coelestis exsortes, in hujus vitae delectatione corda fundarent. Et bene Enoch interpretatur Dedicatio, quia reprobi dum pro eis quae operantur in praesenti gaudere desiderant, quasi civitatem, quam sibi aedificant, in prima generatione dedicant. At contra in illa generis humani prosapia quae per Seth ad Noe descendit, septimus ab Adam nascitur Enoch, qui ambulasse coram Deo legitur, et non apparuisse, quia tulerit eum Deus: quia nimirum requies et laetitia spesque omnis electorum nonnisi in futuro sabbato est, qui postquam in hac vita ambulant cum Domino, humiliter ejus praecepta sequentes, tolluntur ab eo in vitam perpetuae quietis, et non apparent ultra inter mortales, quia cum illo immortaliter vivunt. Ipsi enim sunt civitas ejus et templum, nunc quotidianis profectibus bonorum operum ad perfectionem tendentes, tunc finitis laboribus, cum illo regnantes, et in sua ipsi dedicatione, quae per praesentiam sancti Spiritus perpetuo celebrabitur, singuli quasi in Enoch nomine gaudentes.
3.28
Porro Enoch genuit Iram, et Iram genuit Maviahel, et Maviahel genuit Matusahel, et Matusahel genuit Lamech, qui accepit uxores duas: nomen uni Ada, et nomen alteri Sella, genuitque Ada Jabel. Progenies Cain usque ad septimam generationem computatur, et in hac ipse a Lamech occisus, septem vindictis quas diutissime miser gestabat, absolutus est. In hac tota quae de illo nata erat soboles, postquam ad augmentum maledictionis etiam adulterio Lamech polluta est, ingruente diluvio periit. In sexta quidem generatione adulterio foedata, in septima vero diluvio deleta: in quo spiritaliter insinuatur quod impiorum civitas, id est, societas tota reproborum, in sex hujus saeculi aetatibus se corruptura sceleribus, in septima autem, quae est in futuro, in aeternum sit peritura. Sicut enim septimus ab Adam Enoch raptus est in paradisum, et non vidit eum homo, quia vivit in pace cum Deo; ita septimus a Cain Jabel, interpretatur Mutatus, cum suis fratribus et universa progenie deletus est diluvio, et non vidit eum homo, quia aeterna morte mulctatus, et ab ea quam dilexerat gloria saeculi, illam quam non praevidebat est mutatus in poenam. In quibus aperte designatur, ut diximus, quod sancti post hujus saeculi sex aetates ad requiem in alia vita, et reprobi tendant ad supplicium, ut etiam, narrante Domino, Lazari pauperis et divitis superbi manifeste probat historia.
3.29
Genuit, inquit, Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum, et nomen fratris ejus Jubal. Ipse fuit pater canentium cithara et organo. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator in cuncta opera aeris et ferri. Cuncta haec quae filii Lamech invenisse vel egisse referuntur, ad cultum vel ornatum vel illecebras hujus vitae pertinent: nihil autem tale Abel, nihil tale natus pro eo Seth, aut nepotes ejus fecisse leguntur, sed velut peregrini in terra simplicem duxisse vitam probantur. Nam etsi Abel pastor erat ovium, non tamen voluit adeo huic se officio mancipare, ut tentoria sibi in quibus familarius hoc exercere posset contexeret. Citharae autem et organo absit ut vir tantus ullum tempus indulgeret. Si quis vero cuncta opera quae de aere ac ferro fiunt solerter intuetur, manifeste cognoscit quia si recte naturalem legem servaret genus humanum, etiam de paradisi gaudiis culpa praevaricationis expulsum, nequaquam his omnibus opus haberet: unde haec omnia a filiis maledictionis esse constat inventa, quamvis postmodum, degenerante humano genere a castitate primae conversationis, etiam boni Dei famuli pro communione vitae socialis aliquotiens hujusmodi rebus operam dabant. Sed magna utique distantia, quia nimirum reprobi talibus quasi summo suo bono delectabantur: electi vero his aut omnimodis abrenuntiant, aut pro commodo vitae hujus aliquo, donec ad aeternam perveniant, sicut viator stabulo sive viatico, transeuntes utuntur. Denique patriarchae habitabant in tentoriis, sed hoc velut peregrini in mundo, ad distinctionem eorum qui in urbibus ac domibus quasi terrae cives habitare solebant. Utebantur psalmistae cithara et organo, sed ad laudandum in eis Dominum: et e contra arguit propheta eos qui cithara, tympano et lyra in conviviis personabant. Erant in populo Dei viri docti in cuncta opera aeris et ferri, necnon et argenti et auri: sed hos ipse hanc artem ad distinctionem sui tabernaculi transferre praecepit. Propheta quoque gaudia Dominicae incarnationis evangelizans, opera ferri noxia tollenda atque in melius commutanda praedixit, et conflabunt, inquiens, gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Nec praetereundum negligenter quod cum homines adulterio inquinari, cum pascendis pecoribus amplius justo insistere, cum modis musicis dissolvi, cum fabrilibus operam dare artibus coeperunt, tunc diluvio sunt superveniente deleti. Sed cavendum solertius ne nos hujusmodi rebus ultra modum irretitos ultimus dies inveniat, cum etiam Dominus de die judicii loquens commemorato hoc tempore, ad cautelae nos studium incitet, dicens: Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes; ita erit et adventus Filii hominis.
3.30
Soror vero Thubalcain Noema. Noema interpretatur Voluptas. Bene autem series generis Cain in nativitate feminae terminatur; et eadem femina Voluptas nominatur: quia tota pravorum intentio mundi servit illecebris, et in expletione carnalium voluptatum vitam finire desiderat. Verum nata hac femina, non multo post universa progenies maledicta diluvio consummata est: quia cum delectationibus mundi colla mentis subdiderint, cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Notandum autem quod delectatio sive voluptas duobus modis, id est, et in bono et in malo, solet intelligi: in bono, videlicet cum dicitur, mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Et rursum: Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. A qua voluptate et paradisus cognominatur, quia nimirum ad hoc in eo positus est homo, ut in praesentia sui Conditoris ibidem beatissimis ac sanctissimis carnis et animae deliciis perpetuo frueretur. In malo autem voluptas accipitur, cum notantur ab Apostolo quidam voluptatum amatores magis quam Dei. Quibus apte vocabulum Noemae, in cujus generatione prima, mundi aetas, paucis exceptis, deleta est, congruit. Recessisset ergo genus humanum ab Eden, id est, a deliciis internorum bonorum; et exercebat relictis coelestibus terram, et pervenit usque ad nativitatem feminae, quae Noema, id est, Voluptas vocaretur: nec multo post totum cataclysmo periit: ut profecto nativitate talis sobolis et eventu subsecutae cladis insinuaretur, quia merito ad ruinam properant quique, neglectis spiritalibus, carnis sese voluptatibus subigunt. Et quidem Noema in septima a Cain generatione nata est. Si autem ab ipso Adam generationes Cain computare, et omnes etiam filios Lamech annumerare volueris, invenies Noemam in undecimo loco positam. Lamech namque est septimus ab Adam, quibus cum quatuor liberos ejusdem Lamech adjeceris, undecimum profecto numerum implebis. Solet autem undenario numero, qui denarium transgreditur, peccatum designari, quod transgressione decalogi legis perpetratur. Atque ideo recte generatio reproba in undenario numero, et hoc in femina, terminatur ac deperit: quia dum legis divinae scita contemnens, pravis suis voluptatibus satiari contendit, repentinum sibi struit exitium.
3.31
Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Virum vel adolescentulum, quem dicit, Cain significat, quem idem Lamech, sed non sponte, interficit, sicut Hieronymus in quodam Hebraeo volumine scriptum esse testatur. Occidit autem eum in vulnus et in livorem suum, quia et ipse sibi in hoc mortem adscivit ac damnationem, quod eum, quem Deus vitae donaverat, peremit.
3.32
Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. Septuplum ultio data est de Cain, quia usque ad septimam generationem fratricidii et invidiae suae vagus profugusque poenas luebat. De Lamech vero septuagies septies, quia sicut Hieronymus relatum sibi ab Hebraeis testatur, et Josephus idem affirmat, LXX et VII animae progenitae sunt de stirpe Cain, quae diluvio perierunt. Et in hoc numero de Lamech factam aiunt esse vindictam, quod genus ipsius usque ad diluvium perseveraverit. Interpretatur autem Lamech Percutiens sive Percussus, quae utraque interpretatio eidem uni convenit qui et percussit Cain, et ob hoc idem parricidium etiam ipse divina ultione percussus est. Mystice autem Lamech genus humanum significat, et percussum fraude antiqui hostis in primo parente, et percutiens seipsum quotidianarum augmentatione culparum, de quo ultio septuagies septies data est; quia usque ad adventum Christi, qui in septuagesima et septima generatione in mundo apparuit, noxa primae praevaricationis genus premebat humanum, donec adveniens ille tolleret peccata mundi, et in aeternam nos vitam, quam in Adam perdidimus, aperta suo baptismate vel passione janua regni coelestis, induceret. Tunc ergo ultio de Lamech cessavit, quia contrito per passionem ac resurrectionem dominicam aculeo mortis atque peccati, genus humanum ad regnum coeleste rediit.
3.33
Cognovitque adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel. Postquam Cain fratricidam exstinctum commemoravit, et progeniem ejus in septima generatione denuo maledictam replicavit, revertitur ad restaurationem seminis sancti exponendam, utque hoc pereuntibus impiis perpetuo manserit narrat. Interpretatur autem Seth Positio, sive Resurrectio, cujus causa nominis aperitur, dicente parente:
3.34
Posuit mihi Dominus semen aliud pro Abel quem occidit Cain. Positus est pro Abel, non solum ordine nascendi, sed et merito virtutis, locum fratris implens, cujus devotio mentis etiam ad sobolem ipsius transisse monstratur, cum subditur:
3.35
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Iste coepit invocare nomen Domini. Enos interpretatur Homo vel Vir: unde recte qui tale nomen ipse habet, nomen Domini incipit invocare, tanto instantius quotidianis in precibus auxilium Conditoris implorans, quanto se fragilis naturae factum meminit. Mystice autem sicut Abel occisus a Cain passum Dominum; ita natus pro eo Seth resuscitatum eum a morte designat: unde apte apud Septuaginta Translatores nato eo dixisse fertur pater sive mater ejus: Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Quod ideo recte juxta mysticos sensus semen aliud appellatur, cum idem Dominus qui occisus est resurrexit, quia nimirum mortalis occisus est, resurrexit immortalis: mortuus est ne nos mori timeremus: surrexit ut nobis resurgendi a morte spem fidemque tribueret: quorum distantiam seminum, loquens de nostra resurrectione, Apostolus manifeste discrevit, seminatur, inquiens, in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Et de ipso Domino, Etsi mortuus est, inquit, ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Enos vero filius Seth populum Christianum figuraliter exprimit, qui per fidem ac sacramentum dominicae passionis ac resurrectionis quotidie per totum orbem ex aqua et Spiritu sancto nascitur. Iste enim gratiam regenerationis suae primae generationi praeferens, in universis quae agit auxilium nominis Domini invocare consuevit, dicens: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, etc., ejusdem dominicae orationis, sive aliarum quibus gratiae ejus, sine qua nihil valemus, supplicare solemus; unde etiam recte nos propter conscientiam nostrae fragilitatis Enos, id est, Hominis vocabulo cognominamur: propter vero spem futurae nostrae immortalitatis filii Seth, id est, Resurrectionis, existimus.
3.36
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum: masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis. Hic est liber primae creationis hominis, quod ad similitudinem suam fecit illum Deus, ut videlicet participatione bonitatis ejus esset perpetuo bonus, immortalis et felix; quod masculum et feminam fecit eos, quod factos gratia suae benedictionis illustravit. Talis erat generatio Adam cum uxore sua in die qua creatus est: Sed, heu! proh dolor! profanavit ille similitudinem Dei, hosti magis quam Creatori credendo, contraxit primogenitus ejus poenam maledictionis graviorem invidendo et occidendo fratrem, corrupit septimus ab illo Lamech statutam masculi et feminae legem, de qua dictum erat, Erunt duo in carne una, accipiendo duas uxores, et in una carne tres conjungendo, et crebrescentibus passim malis, in tantum a similitudine sui Conditoris ac prima benedictione genus recessit humanum, ut in decima generatione, exceptis paucis, quos arca cohibuit, totum deleri meruisset; ad quam tamen similitudinem ac benedictionem nobis redire concessit Conditor ipse, in nostrae naturae similitudine nasci ac maledici morique dignatus, quatenus per ipsum redempti et dicere de ipso mereamur: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus: videbimus enim eum sicuti est, et audire ab ipso: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
3.37
Et vocavit nomina eorum Adam in die quo creati sunt. Adam sicut et Enos interpretatur Homo, sed sic Enos sonare fertur Hominem, ut masculis tantum congruat: Adam vero ita ut utrique sexui possit aptari; unde recte dicitur quia vocavit nomina eorum Adam, id est, Homo. Sicut autem homo Latine ab humo nominis etymologiam habet, quia de humo carnis originem traxit, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur, quia de limo terrae homo formatus est; unde etiam Adam Terrenus, sive terra rubra potest interpretari. Porro apud Graecos homo aliam habet etymologiam: vocatur enim antropos, ab eo quod superna speculari et ad coelestia contuenda debeat oculos mentis attollere. Inest autem nomini Adam, excepta interpretatione qua hominem designat, et aliud sacramentum quod silentio praeteriri non debet. Habet enim litteras quatuor A, et D, et A, et M, a quibus litteris et quatuor orbis plagae, cum Graece nominantur, initium sumunt. Vocatur namque apud eos anatole oriens, dysis occidens, arctos septentrio, mesembria meridies; multumque decebat ut nomen protoplasti omnes mundi plagas ipse mystice contineret, per cujus progeniem mundus erat omnis implendus. Quod autem dicit, Et vocavit nomina eorum Adam, et addidit, In die quo creati sunt, patenter insinuat quod uno eodemque die, id est, sexto mundi nascentis, Adam et uxor ejus facti sunt, et non uxor de latere ejus post sextum aut septimum diem seorsum creata.
3.38
Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit ad similitudinem et imaginem suam, vocavitque nomen ejus Seth. Adam quidem creatus est ad imaginem et similitudinem Dei, quia immortalis est in anima et carne conditus. Postquam vero imaginem in se Dei ac similitudinem peccando corrupit, genuit ad similitudinem et imaginem suam filium, id est, mortalem, corruptibilem, rationis capacem, reatu suae praevaricationis astrictum, et nonnisi ejusdem Conditoris sui gratia solvendum. Notandum autem quod ubi nostri Codices ex Hebraeo fonte transfusi habent vixisse Adam centum triginta annis, et genuisse Seth, antiqua translatio habet, pro centum triginta, ducentos triginta; ubi autem in nostris Codicibus sequitur, Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni, et genuit filios et filias, illa pro octingentis septingentos habet. Ubi vero in conclusione subjungitur: Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est, ibi et illa eamdem summam ponit, talisque distinctio numerorum in omnibus usque ad diluvium generationibus inter utramque editionem servatur, ut ante natum filium quisque in LXX Interpretibus centum annos plus, et post natum centum minus quam in Hebraica veritate annos habuisse legatur. At in conclusione utraque editio aequalem numerum ponit; praeter in sexta solummodo generatione; ubi in utrisque Codicibus Jaret annorum centum sexaginta duorum genuisse Enoch, et post ejus ortum octingentos annos vixisse reperitur: et in nona, in qua novo genere distantiae secundum Hebraicam veritatem Lamech genuisse Noe cum esset annorum centum octoginta, et eo nato supervixisse annis quingentis nonaginta quinque reperitur. Porro in Septuaginta Interpretibus ante natum Noe inveniuntur anni centum octoginta octo, post natum vero quingenti sexaginta quinque; sicque fit ut viginti quatuor annis plus vixisse Lamech in Hebraeis quam in Septuaginta Translatorum Codicibus inveniatur: qua interpretum diversitate efficitur ut tempus vitae Mathusalem quatuordecim annis ultra diluvium videatur extendi, utque anni ante diluvium juxta Hebraeos mille quingenti centum quinquaginta sex; juxta Septuaginta autem Interpretes, quos chronographi sequuntur, duo millia ducenti quadraginta duo reperiantur: quamvis doctissimus Augustinus profiteatur quod etiam in Septuaginta translatione Mathusalem in Codicibus paucioribus, sed veracioribus, sex annis ante diluvium reperiatur fuisse defunctus: qui cum studiosissime causam dissonantiae praefatae interpretationum inquireret, nec vellet Septuaginta Translatorum fidei derogare, quos et apostoli atque evangelistae plerisque in locis probantur esse secuti; et ipse transferendo Scripturas prophetico magis dono quam officio interpretandi usos esse credebat; ita conclusit ut diceret:« Credibilius ergo quis dixerit cum primo de bibliotheca Ptolomaei describi isti coeperunt; tunc aliud tale fieri potuisse in Codice uno, sed primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalem non absurdum est suspicari.» Et post aliquanta:« Recte fieri, inquit, nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest, verum ei linguae potius credatur, unde est in aliam per Interpretes facta translatio.» Itaque juxta Hebraicam veritatem vixit Adam centum triginta annis, et genuit Seth. Vixit Seth centum quinque annos, et genuit Enos. Vixit Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. Vixit Cainan octoginta annis, et genuit Malalehel. Vixit Malalehel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. Vixit Jared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch. Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam, et ambulavit cum Deo. Postquam genuit Mathusalam vixit trecentis annis, et genuit filios et filias. Ambulavit cum Deo dictum est. Dei in omnibus voluntatem et praecepta secutus est, Deo in se commorante, et cor ejus possidente ac regente, bona foris opera exercuit, juxta illud prophetae: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et sicut Zacharias ait: Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. Non autem ita dictum est quia post natum Mathusalem ambulaverit Enoch cum Deo trecentis annis, quasi non etiam ante nativitatem ejus divinis obtemperaverit jussis; sed hac potius sententia simpliciter indicatur, quia non amplius quam trecentis annis post ortum Mathusalam in hac vita Deo bonis actibus servierit. Verum his completis ad ulterius vitae gaudia ducatum ejus secutus sit. Sequitur enim:
3.39
Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni, ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Pulcherrime autem dicitur, quia qui ambulavit in hac vita prius cum Deo, obediendo praeceptis ejus, ambulavit postmodum cum illo transeundo de hac vita in aliam, ubi in maxima carnis et spiritus quiete ac felicitate viveret: quem tamen fides Ecclesiae universalis habet ante diem judicii, id est, imminente adventu Antichristi, rediturum cum Elia ad conversionem hujus saeculi, quatenus auctoritate ac doctrina tantorum virorum erudiantur et confirmentur corda hominum ad tolerandam et superandam persecutionem ejusdem filii perditionis; et tunc eos, consummato suo martyrio, ad immortalis vitae gaudia consensuros, juxta quod in Apocalypsi Dominus Joanni: Et dabo, inquit, duobus martyribus meis, id est, testibus, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis, id est, tribus semis annis in magna continentia et agonia conversantes. Et paulo post: Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet adversum illos bellum, et vincet eos, et occidet illos.
3.40
Diximus autem praeoccupando supra, quia sicut Lamech in septima ab Adam generatione maledictus interitum designat reproborum, quem in futuro saeculo, ubi requiem sperare debuerant, inveniunt: ita Enoch in septima generatione translatus de mundo veram demonstret requiem electorum, quam post hujus vitae labores, qui sex aetatibus transeunt, sine fine percipiunt. Unde recte Lamech et uxores legitur accepisse duas contra decretum ejus qui dixit: Erunt duo in carne una, et prolem ex his genuisse mundi actibus atque illecebris deditam, ac sic patrato homicidio proprii oris maledictus esse sententia. Porro Enoch ambulasse cum Deo perhibetur. Quae laus hominis major esse poterit? nulla, cum sit comes individuus, in cunctis actibus divinae vestigia sequitur jussionis: quod si fecisset Adam, nequaquam a comitatu Conditoris ad audienda serpentis colloquia pedem avertisset, hactenus cum genere suo toto in paradiso maneret. Quod vero omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni esse dicuntur, quo dierum numero annus solis includitur, significat mystice per totum hujus saeculi tempus eos qui fideliter Domino serviunt, et ad aeternam requiem tendunt, nunquam defuturos. Nec frustra trecenti anni seorsum excipiuntur, quibus specialiter ambulasse cum Deo Enoch perhibetur. Hic etenim numerus apud Graecos per T litteram solet notari. T vero littera crucis figuram tenet; et si apicem solum qui deest in medio suscepisset, non jam figura crucis sed ipsum crucis esset signum manifesta specie depictum.
3.41
Ambulavit ergo Enoch cum Deo, qui dicitur Dedicatio, trecentis annis; quia nimirum vitam et conversationem expressit, imo ipse egit eorum qui in fide dominicae passionis gaudium perpetuae salutis exspectant, abnegantes seipsos, tollentesque crucem suam quotidie, et sequentes Dominum: quod est aliis verbis dicere, ambulantes cum Deo, et ad ingressum paradisi tendentes. Notandum autem quod cum progeniem Seth usque ad Noe, et deinde usque ad Abraham Scriptura sub tanta distinctione contexuerit, stirpem Cain usque ad Lamech et liberos ejus absque ulla aetatum mentione descripsit, quasi tacite nobis intimans illud Psalmistae: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
3.42
Vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos, et genuit Lamech. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus. Providit Lamech spiritu prophetico qualis suus filius, quantae virtutis esset futurus, quodque in diebus ejus impiorum natio exterminanda, et per ipsum esset, transacto diluvio, generatio restauranda fidelium. Opera autem et labores manuum, quos dixit, non alios, credo, majores voluit intelligi, quam eos quibus progenies electorum eo tempore a malorum improbitate premebatur: consolationem vero suam suorumque illam dixit, cum perdito per diluvium mundo qui tunc erat, ablatis de medio cunctis mundi rebus atque habitatoribus, novum iterata saeculi facie genus justorum praescirent esse nasciturum. Nam et hoc tempore consolatio bonorum est, cum viderint crebrescentibus mundi ruinis appropinquare diem judicii, in quo, consumpta universitate pravorum, ipsi cum Domino nova futuri saeculi regna possideant. Pro eo autem quod nostra editio habet consolabitur, antiqui interpretes dixerunt: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris, quod nomini Noe magis convenire videtur. Noe quippe Requies interpretatur. In quo juxta litteram illud potest intelligi quod temporibus ejus omnia retro opera hominum quieverint per diluvium. Juxta sensum vero spiritalem eadem est requies quae et consolatio sanctorum, intueri videlicet, appropinquante mundi termino, et interitum impiorum, et suorum adesse tempus praemiorum. Bene autem Noe, in cujus meritis Domino devotis requies et consolatio erat saeculo danda, in decima ab Adam generatione nascitur: quia nimirum per completionem decalogi legis aeterna nobis requies et vita tribuitur. Bene cum eum genuisse Scriptura dixit, nequaquam unum ejus filium voluit nominare, ne in viro perfecto numerus undenarius quasi transgressio denarii aliquem habere locum videretur, sed velut de viro virtutis mystice loquens, tres ei pariter natos filios refert.
3.43
Noe vero, inquit, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. Natus est ergo Noe in decima generatione, quia illorum vitam et figuravit et egit, qui in observatione decalogi perfecti sunt. Genuit tres filios, ut in fide sanctae Trinitatis se Domino servisse ac virtutum spiritalium frugem protulisse etiam carnalis sobolis fructu designaret; quamvis etiam juxta historiam tres creasse filios decebat eum, in quo pereunti mundo semen erat nascituri denuo saeculi relinquendum, ut per trium videlicet progeniem filiorum totidem orbis terrarum partes implerentur. Sem etenim filii maxime Asiam, Cham liberi Africam, Japheth posteri Europam possedere.
3.44
Cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent, videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Homines dicit progeniem Cain, quae a divinae voluntatis intuitu aversa, humanis solummodo negotiis animum subjugaverat: filios vero Dei, eos qui de prosapia Seth generati, exemplo paternae devotionis servitium quod Deo debebant inviolata mente servabant. Qua distinctione et Dominus in Evangelio discipulos suos a caeterorum comparatione discrevit, dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Et accepto eorum responso, vos vero, inquit, quem me esse dicitis? videlicet eminentiores eos hominibus volens intelligi, et in eorum numero computandos, de quibus ipse ait: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Quidam Codices pro filiis Dei habent angelos Dei, quod in eadem utique significatione accipitur. Angeli quippe Dei recte appellantur homines justi, qui juxta modum suae capacitatis angelicam in terris agere vitam curant: qualibus dicit Apostolus: Vos autem fratres non estis in carne, sed in spiritu. Et iterum: Nostra autem conversatio in coelis est. Videtur ergo quia generatio stirpis Seth, quandiu cum progenie Cain non est commixta, illibatam suae castitatis normam servaverit; at postquam in concupiscentiam lapsa nequam feminarum maledictae se soboli conjunxit, tunc et ipsa vitiato sobriae mentis decore, maledictionis ejus coeperit existere consors. Denique in lege diligenter ac sedulo praecipitur filiis Israel, ne cum alienigenis misceant connubia, ne seducat, inquiens, filia ejus filium tuum, et sequantur deos eorum.
3.45
Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. Hos versiculos exponens S. Hieronimus, In Hebraeo, inquit, scriptum est: Non judicabit Spiritus meus homines istos in sempiternum, quia caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus; sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris Codicibus legitur; sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur: unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum cum adulteraverint. Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum, verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis. Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Eruntque dies illius centum viginti annorum, hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam; quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.
3.46
Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Gigantes dicit homines immensis corporibus editos ac potestate nimia praeditos, quales etiam post diluvium, id est, temporibus Moysi vel David multos fuisse legimus, qui nomen habent Graece ex eo quod illos juxta fabulas poetarum terra genuerit. Videntur autem tunc fuisse progeniti, cum posteri Seth de stirpe Cain uxores sibi gratia pulchritudinis contra jus suae dignitatis elegerant. Nam sequitur:
3.47
Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Notandum autem quod hoc in loco pro gigantibus, in Hebraeo cadentes, id est, annasilim leguntur; facilisque atque absolutus est sensus, quia cadentes erant in terram homines in diebus illis, id est, terrenis concupiscentiis adhaerentes, amisso statu Deo devotae rectitudinis. Gigantes autem illorum lingua proprie Rafaim nominantur. Ponitur vero et gigans aliquando in bono, ut est istud de Domino: Ex ultavit ut gigans ad currendam viam; sed hoc pro potentia singulari qua caeterum genus humanum jure transcendit, dispositumque Incarnationis sacramentum mirabili virtute peregit, sicut etiam leo aliquando Dominum, aliquando diabolum designat; sed diabolum, propter superbiam et ferocitatem; Dominum, propter potentiam: quamvis in Hebraica veritate memoratus psalmi versiculus ita scriptus sit: Exsultavit ut potens ad currendam viam.
3.48
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum, poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Poenituisse Deum dicit, non quia vere sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poeniteat, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia: sed utitur Scriptura talibus verbis, ut se quodammodo familiarius insinuet nobis, qui mutare coeptum aliquid et in aliud transferre non nisi poenitendo solemus: quanquam ergo divina providentia sereno corde intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare; congruit tamen Scriptura, et se coaptat humili intelligentiae tardiorum, quorum longe major est multitudo, ut dicat quasi per poenitentiam Dei ablata ea quae incipiunt esse, neque perseverant quantum perseveratura sperata sunt: cui simile est illud quod sequitur:
3.49
Et tactus dolore cordis intrinsecus; delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli; poenitet enim me fecisse eos. Humano etenim more dolere dicitur Deus, cum homines quos ipse creavit hosti potius maligno peccando, quam sibi pie vivendo adhaerere considerat, juxta illud Salomonis: Et dolor patris filius stultus. Et iterum: Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum. Quod autem etiam interitum omnium animantium terrenorum volatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur: nam animantibus rationis expertibus, tanquam et ipsa peccaverint, minatur exitium.
3.50
Hae generationes Noe. Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. Eadem laude Noe qua Enoch praedicatur, videlicet quod divinae vestigia jussionis rectis operum bonorum gressibus secutus sit, atque ideo mundo perituro ille in paradisum translatus; iste mundo pereunte in arca salvatus est. Justus autem atque perfectus fuit Noe, non sicut perficiendi sunt sancti in illa immortalitate qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti; et propterea adjungitur in generationibus suis, ut significetur eum, non juxta justitiam consummatam, sed juxta generationum suarum justum fuisse justitiam, illarum videlicet generationum in quibus Seth, Enos, Enoch et caeteri illius temporis viri sancti ac perfecti fuere. Ad quas generationes etiam filios ejus Sem et Japheth pertinere sequens sanctae Scripturae textus insinuat.
3.51
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam: omnis quippe caro corruperat viam suam. Omnis caro omnis homo dicitur, juxta illud prophetae: Et videbit omnis caro salutare Dei. Non enim volucres aut quadrupedia viam suam peccando corruperant, sicut nec illa Salutare Dei nostri, id est Christum, sed omnibus homo videbit.
3.52
Dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis laevigatis, etc. Multiforme in fabrica arcae ac superventu diluvii continetur mysterium. Primo quidem quod, sicut Dominus ipse ostendit per inundationem diluvii repentinam, improvisa novissimi examinis hora designatur: Et sicut factum est, inquit, in diebus Noe, ita erit et in die Filii hominis. Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam. Et venit diluvium et perdidit omnes. Fabricatio enim arcae quae per centum annos agebatur, universum tempus significat hujus saeculi, quo et Ecclesia sancta construitur, atque ad finem perfectum deducitur. Nulli enim dubium quin numerus centenarius perfectionem significet, vel quia decem decadibus impletur, vel quia de sinistra transit in dextram, velut illam exprimens actionem, quae in hac quidem vita quasi in laeva exerceatur, sed in vita futura velut in dextera consumetur. Sicut autem facta arca, et illatis in eam omnibus quae erant salvanda, venit diluvium, et tulit omnia quae extra eam erant; sic ubi omnes qui praeordinati sunt ad vitam aeternam Ecclesiam intraverint, veniet finis mundi, et peribunt omnes qui extra Ecclesiam fuerint inventi; et juxta hunc sensum manifeste arca Ecclesiam, Noe Dominum qui Ecclesiam in sanctis suis aedificat, diluvium finem saeculi vel judicium designat extremum. Verum excepta arcae fabrica, etiam in eo Noe, quia requies interpretatur, et requiem daturus hominibus sive consolaturus, praesagabatur homines ab operibus et laboribus manuum suarum quiescere, in terra cui maledixit Dominus, Domini Salvatoris imaginem tenet. Ipse enim consolatur nos per illustrationem Spiritus sui, qui propterea Paracletus, id est, consolator, vocatur. Ipse eripuit nos de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Ipse vocat ad requiem laborantes: Venite, inquiens, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Ipse veraciter in generationibus, id est, in omni sanctorum congregatione solus per omnia vir justus atque perfectus fuit, ut pote quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Juxta aliam vero interpretationem aeque piam et catholicam, arca Ecclesiam, diluvium aquam baptismi, qua ipsa Ecclesia in cunctis suis membris abluitur et sanctificatur significat, juxta quod Petrus apostolus exponens ait: Quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi( I Petr. III, 20). Quod autem ait per resurrectionem Jesu Christi nos esse in baptismate salvatos, breviter exponit quid octo animarum quae salvae factae sunt per aquam numerus mystice designet. Dies etenim dominicae resurrectionis a die quidem passionis ejus tertius, sed a die primae conditionis octavus est. Undas quoque diluvii nonnulli Patrum saepe super tentationibus hujus saeculi interpretantur, quibus sancta Ecclesia quotidie pulsatur, nec tamen superatur; quin potius ipsa tentationibus exercita magis a terrenis cupiditatibus in coelestia quaerenda sustollitur. Quidquid vero extra illam est, eisdem mundi tentationibus necatur, quemadmodum dicitur quod multiplicatae ac vehementer inundantes aquae in superficie terrae arcam quidem elevaverint in sublime a terra; quidquid vero extra arcam fuit perdiderint. Cui expositioni convenit illa Domini de duabus domibus parabola, una supra petram, alia super arenam aedificata; quae cum aequaliter pluvia, ventis et fluminibus essent pulsatae, illa quae super petram fidei fundata erat, tentationibus probata; quae vero in caducis vitae hujus delectationibus velut in arenis spem posuerat, labefactata est. Quod enim in arca structor Noe, hoc in domo fidei fundamentum petra; et quod extra arcam corrupta gigantum mens atque in terram proclivis, hoc in domo perfidiae congesta exprimit arena. Designet ergo arca Ecclesiam, designet diluvium fontem baptismi quo abluitur, designet fluctus mundi tentantis quibus probatur, designet finem in quo coronatur. Porro Noe fabricator arcae vel ipsum Dominum ac Salvatorem nostrum vel unumquemque devotum ejusdem sanctae Ecclesiae rectorem typice denuntiat.
3.53
Fac tibi, inquit, arcam de lignis laevigatis. Non solum homines qui in arca salvati sunt, sed et animantia quae eam pariter intrarunt; ipsa etiam ligna de quibus facta est fideles sanctae Ecclesiae mystice denuntiant. Ligna ergo de quibus facta est laevigata esse jubentur, quia quicunque in fabrica Ecclesiae ad fidem veniendo imponitur, necesse est ut, abscissus primo a radice priscae conversationis per eruditionem vel castigationem eorum qui in Christo praecesserunt, omne quod sibi noxiae tortitudinis ac deformitatis inesse deprehenderit eruat, atque ad regulam catholicae fidei ac veritatis tota se mente et actione componat, quatenus in ordine aedificii coelestis suo loco ac tempore novus homo creandus opportune possit imponi.
3.54
Pro lignis autem laevigatis antiqua translatio ligna quadrata posuit, quod ad eamdem electorum perfectionem aeque respicit. Ubicunque enim verteris quadratum, stabit, neque ulli poterit obnoxium esse casui. Sic nimirum, sic electorum mens, quaecunque sibi tentamenta occurrerint, inviolabilem piae intentionis statum servare meminit.
3.55
Mansiunculas in arca facies. Universae in arca mansiones ad receptacula sunt diversorum animantium quae eam erant ingressura dispositae, et in Ecclesia multi sunt ordines institutionum pro diversitate eorum qui ad fidem veniunt. Neque enim una eademque debet esse vita vel conversatio conjugatorum et continentium, peccatorum et rectorum; et huic dicitur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, et caetera hujusmodi. Alteri autem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Unde etiam de ipso praemio aeternae retributionis Dominus ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Ergo mansiunculae sunt in arca quia non unum in Ecclesia meritum omnibus, nec idem in fide profectus est, licet omnes intra unam fidem contineantur, eodemque baptismate diluantur.
3.56
Et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et facies sic eam. Bitumen est ferventissimum et violentissimum gluten, cujus haec virtus est, ut ligna quae ex eo fuerint lita, nec vermibus exedi, nec solis ardore, vel ventorum flatibus, vel aquarum possint inundatione dissolvi; unde quid aliud mystice in bitumine quam constantia fidei accipitur? Bituminatur autem arca intrinsecus et extrinsecus, et sic universe perficitur, dum et cogitationes electorum et opera, ne ullis vincantur aut decipiantur vitiorum incursibus, fidei in omnibus virtute muniuntur.
3.57
Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Longitudo arcae longanimitatem patientiae, qua fortiter adversa tolerantur; latitudo amplitudinem charitatis, qua et hi qui adversa irrogant complectuntur; altitudo sublimitatem spei, qua aeterna in coelis retributio praestatur insinuat; unde bene longitudo arcae trecentorum cubitorum esse jubetur, qui numerus sicut et supra perstrinximus per T litteram Graece notatur. Haec autem littera in crucis figura scribitur, quia nimirum sancta Ecclesia dum invicta et stabilis inter adversa perdurat, dominicae passionis vestigia sectatur, memor sermonis ejus quo dixit: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Latitudo in quinquaginta cubitos extenditur, in quo numero Spiritus sanctus mittitur, et in lege populo Dei universalis requies ac remissio donatur, quia charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non ex merito nostrae actionis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et haec est requies atque in hoc nostrorum remissio debitorum, cum Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum in Deo tanquam nosmetipsos, adversarium autem propter Deum, diligimus. Altitudo triginta cubitorum est, quia videlicet haec est sola et unica spes electorum, ut per observationem Decalogi legis, qui in Dei et proximi dilectione perficitur, ad contemplationem sanctae Trinitatis ascendant. Ter enim deni triginta faciunt.
3.58
Est autem aliud memorabile in arcae figura mysterium, quod in mensuram humani corporis probatur esse formata. Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexies tantum habet quam altitudo quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quam altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem, velut si jacentem hominem metiaris supinum, seu pronum, sexies tantum longius est a capite usque ad pedes, quam latus a dextera in sinistram vel a sinistra in dextram, et decies quam altus a terra; unde facta est arca trecentorum in longitudinem cubitorum, et quinquaginta in latitudinem, et triginta in altitudinem; et quia de Ecclesia dicit Apostolus quod sit unum corpus et unus spiritus in Christo, recte arca quae hujus figuram praeferebat, in effigiem humani corporis formata est, quia etiam ipse Christus Deus et Dominus noster pro nobis incarnari et per sacramenta humanitatis suae nos a peccatis ablui et consecrari voluit; recte arcam, in qua pereuntibus impiis reliquias humani generis salvare decrevit, in modum humani corporis fieri praecepit, sicut templum quod fecit Salomon Domino non solum Ecclesiam ejus, sed et ipsam ejus carnem, quam de Virgine sumpsit, figurabat, teste ipso, cum ipse ait Judaeis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dicebat, inquit evangelista, de templo corporis sui. Sic et arca, quam in figuram fecit Noe corporis humani, et nostri typum tenuit, de quibus dixit Apostolus: Donec occurramus omnes in virum perfectum; et ipsius Domini, qui per mysterium suae Incarnationis nos in unitatem fidei colligere atque a peccatis emundare gratia sancti Spiritus, quam columba olivam arcae inferens designavit, illustrare atque a pereuntis mundi exterminio salvare dignatus est.
3.59
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus. Fenestra ad hoc fieri jubetur in arca, ut, cessantibus postmodum imbribus, et requiescente arca, per hanc posset volucrem Noe emittere, ad dignoscendum si jam cessassent aquae, vel si arefacta esset aut germinaret terra, ut ipse etiam, hac aperta, lumen coeli videret; unde bene in Hebraeo pro fenestra meridianum fertur haberi, eo quod fenestrae meridiano sole clarius soleant illustrari; quod etiam sacramentis spiritalibus aptissime congruit. Nam fenestra quae non nisi transacto diluvio inhabitatores arcae splendore meridiani solis illustravit, illam coelestium arcanorum scientiam, quae baptizatis fidelibus plenius revelatur, insinuat. Quod vero summitas arcae in cubito esse consummata perhibetur, videtur quia in imo trecentos cubitos longitudinis, et quinquaginta latitudinis habuerit; paulatim vero angulis in artum attractis, in spatium sit unius cubiti in cacumine collecta, tanto videlicet brevior atque angustior, quanto altior facta. Et quidem quantum ad necessitatem pluviarum ac diluvii spectat, nulla alia tam congrua potuit arcae species dari, quam ut ab angusto tecti culmine ruinae diffunderentur imbrium, dum, cataractis coeli apertis, pluvia tanto tempore facta est; sed et Ecclesiae sanctae statui species haec arcae mystice convenit. Sicut enim arca latior in inferioribus, ubi bestias habuisse creditur; in superioribus erat angustior, ubi homines volucresque continebat, donec ad unius cubiti mensuram in summitate perveniretur; sic Ecclesia plures in se carnales quam spiritales, plures habet qui quadrupedum more toto mentis intuitu ad terrena concupiscenda sint proni, quam qui pennis virtutum coelestia petant; et quanto quique in ea sanctiores, tanto inveniuntur pauciores, quousque ad ipsum Mediatorem Dei et hominum perveniatur, qui ita inter homines homo apparuit, ut sit super omnia Deus benedictus in saecula.
3.60
Ostium autem arcae pones ex latere deorsum. Ostium hoc per quod et homines et omnia quae in arca salvanda erant animalia intrabant, ipsam fidei unitatem, sine qua Ecclesiam nemo ingredi potest, insinuat; unus enim Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus, quod apte ex latere arcae poni praecipitur, quia illam nimirum januam designat, quae in latere positi in cruce Domini Salvatoris lancea militis patefacta est, de qua continuo exivit sanguis et aqua: per quae sacramenta singuli quique fidelium in societatem sanctae Ecclesiae tanquam in arcae interiora recipiuntur. Non solum autem ex latere, sed et deorsum fieri ostium arcae mandatur, ut humilitas vel ipsius Domini per quam pro nobis occubuit, vel nostra, insinuetur, sine qua salvari nequimus. Item ostium arcae deorsum et juxta terram factum est, ut tibi homines vel animantia quae erant salvanda ingrederentur, et ingressa mox ad superiora in suas quasque sedes ascenderent, quia Dominus in profundo hujus mortalitatis apparens, vulneratus est propter iniquitates nostras, ut nos per sacramenta suorum vulnerum redemptos ad supernas virtutum mansiones in praesenti ad superna in coelis praemia invisibili ascensu perduceret. Quod bene etiam in templo Salomonis illud quo ad superiora ascendebatur ostium designat, de quo ita scriptum est: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae; quam videlicet sententiam nonnulli ita intelligunt, quasi templum dicat a meridiana parte habere introitum, quod longe aliter fuit. Nam si hoc vellet intelligi, Scriptura posset breviter dicere: Et habebat ostium ad Meridiem sive ad Austrum. Nunc autem templum quidem ipsum ab ortu solis habebat introitum. Quod vero dicitur: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, domus dextra vocatur domus pars meridiana, in cujus latere medio ostium erat illud per quod ad superiora ascendebatur, incipiente videlicet introitu ab orientali parte ejusdem lateris, hoc est ab ipso angulo, et paulatim ad superiora coenaculorum per interranea medii parietis procedente; unde consequenter adjungitur: Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Quia ergo Dominus cum ait Judaeis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, dicebat hoc de templo corporis sui, ostium in latere dextro templi hujus, nonne manifeste claret quia ipsum est hoc quod in latere illius dextro expleta passione apertum est, ut supra diximus, per cujus apertionem nos de praesenti sanctae Ecclesiae vita ad aeternam requiem animarum in vita futura transeamus, in exemplum eorum qui ingressi latus dextrum templi per cochleam ad medium coenaculum penetrabant. Sed et post animarum beatissimam requiem ad receptionem corporum spiritalium, quasi de medio coenaculo ad tertium usque scandentes, perveniamus, ex quo in utriusque simul, hoc est animae et corporis, perpetua immortalitate cum Deo laetemur.
3.61
Coenacula et tristega facies in ea. Tristega triplex tectum designat. Stege etenim Graece tectum dicitur; unde antiqui interpretes pro hoc verbo tricamerata posuerunt. Denique in Actibus apostolorum, ubi adolescens, quem resuscitavit a morte Paulus apostolus, de tertio tecto sive coenaculo cecidisse perhibetur, in Graeco a tristego cecidisse scriptum est. Coenacula autem et tristega, sicut prisci translatores dixerunt, bicamerata et tricamerata ad hoc facta sunt in arca, ut in sedibus multifariam distinctis diversi generis animantia manerent. Bestiae quidem, ut credibile est, in inferioribus, munda animalia in superioribus, homines et volatilia in supremis. Constat enim quia ubi homo sedebat, ibi et corvus et columba, et consequenter caeterae quoque volucres, et hoc in vicinitate fenestrae, quae in supremis arcae locis facta esse credenda est. Nam per hanc praefatas volucres emisit, ut videret quomodo sese terrae facies haberet; in quibus etiam tectis variae sunt factae mansiunculae, ut supra dictum est, ob distinctionem eorumdem animalium sive volatilium, ne aliis alia, mitioribus ferociora, nocerent. Non autem frustra Scriptura coenacula et tristega in arca facta, sive bicameratam et tricameratam factam eam dixit, cum posset uno verbo dicere quinque coenaculorum sive tectorum eam esse dispositam; sed bicameratam eam dixit, ut significaret in Ecclesia circumcisionem et praeputium, Judaeos et Graecos esse salvandos. Tricameratam vero propter triplicem seminis evangelici fructum, tricenum, sexagenum, centenum, ut in infimo habitet pudicitia conjugalis, supra vidualis, atque hac superior virginalis. Dicit autem Origenes quod in inferioribus arca bicamerata sit facta, ut infima regio stercora reciperet, secunda conservandis pabulis deputaretur; in superioribus vero tricamerata, ut in prima harum parte bestiae cubilia, in secunda mansuetiora animalia stabula, in suprema homines sedem haberent.
3.62
Ecce ego adducam diluvii aquas, super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter coelum. Universa quae in terra sunt consumentur, ponamque foedus meum tecum, et ingredieris arcam tu et filii tui, et caetera. Adductae super terram aquae diluvii omnem carnem quae extra arcam reperta est interfecerunt, Noe vero et quae in arca fuere cuncta salvata sunt. Lavans mundum aqua baptismatis quoscunque in unitate sanctae Ecclesiae fideliter manentes reperit, salvat; qui vero extra Ecclesiam ab haereticis sive schismaticis baptisma accipiunt, nisi ad catholicam unitatem redeundo resipiscant intereunt. Item veniente articulo novissimi examinis, quicunque in sancta Ecclesia fide et actione perseverantes inveniuntur, in aeternum salvantur: qui ab Ecclesia vel fide, vel opere, vel utroque separati, pereunt.
3.63
Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae manducari possunt, et comportabis apud te, et erunt tam tibi, quam illis in escam. Et Ecclesiam suam Dominus multifariam vitae spiritalis alimonia replevit, et ut turbas fidelium generalibus mandatorum suorum institutis ad perceptionem invitaret coelestium praemiorum, et perfectiores quoscunque arctioris observantiae disciplinis ad altiora ejusdem regni perennis dona vocaret. Sed quaeri solet utrum arca tanta capacitate quanta describitur animalia cuncta quae eam ingressa dicuntur, cum escis eorum ferre potuerit? Quam quaestionem cubito geometrico solvere conatur Origenes, asserens non frustra Scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem geometricum dicit tantum valere quantum nostri cubiti sex valent. Si ergo tam magnos cubitos intelligamus, nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere. Sed notandum quia si Moyses geometricos cubitos didicerat, populum tamen, cui librum scribebat, harum artium noverat expertem, nec fallere eum voluit scribendo quae non ille in veritate, sed ipse solus cum Aegyptiorum peritissimis intelligeret. Hoc quoque intuendum, quod idem Moyses etiam de tabernaculi constructione scribens, non alterius modi, sed ejusdem quem in arca posuerat cubitos notavit. Neque enim in eodem opere et eisdem lectoribus sive auditoribus scribens diversum quid ponere potuit. Si autem et ibi geometricos cubitos sectabatur; ergo ipsum tabernaculum non triginta cubitos longum et denos cubitos altum ac latum factum est, ut legitur, verum sescuplicato hoc numero, centum octoginta cubitos in longitudine et sexagenos in altitudine ac latitudine habebat, sicque longior multo et latior quam templum Salomonis factum est, quod quadraginta tantum in longitudine, et viginti habebat cubitos in latitudine. Tabulaeque ipsius tabernaculi, quae denos cubitos longitudinis ac latitudinis cubitum et semissem habere dicuntur, sexagenos cubitos longitudinis et novenos latitudinis habebant, majoresque fuerunt quam vel generales silvae gignere soleant, vel tali aedificio convenire aut manibus hominum circumferri facile possent. Saga quoque quibus tegebatur, quae triginta cubitos singula longitudinis et quatuor latitudinis habuisse dicuntur, centum octoginta cubitos longa et viginti quatuor lata fuerunt; sed haec ita debere intelligi prohibet etiam Josephus, qui de constructione tabernaculi scribens ejusdem:« Facta est autem, inquit, et arca longitudinis quidem quinque palmorum, latitudinis vero trium; pro quo in Exodo scripsit Moyses, quod habuerit longitudo arcae duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, qui juxta attestationem Josephi, non geometrici, sed vulgares intelliguntur esse cubiti. De arca ergo Noe altius animadvertendum, quod omnia quae in ea vel erga eam gesta sunt divinae virtutis erant plena miraculis. Si enim consueto hominibus more res ageretur, quomodo sufficerent octo homines tantae avium, jumentorum, bestiarum et reptilium multitudini quotidie cibum potumque apponere, et caetera quae usus deposcit ministrare? praesertim cum de potu in arcam inferendo Scriptura nihil a Deo jussum retulerit? Quomodo non stercus et urina tot animantium vel intolerabilem fetore ipsis animantibus locum faceret, vel fundum arcae quamvis optime bituminatum non corrumperet? quomodo una in sede per annum integrum manentia, nec volatum volatilia, nec quadrupedia gressum perderent? Ipse ergo Dominus qui arcam cum eis quae gestabat omnibus incorruptam servavit, quique hanc ne in mare dilaberetur gubernavit, sed tali in loco montium deposuit, ubi de ostio quod habebat facilis esset ac promptus ad terram egressus cunctis quae in illa continebantur animantibus, providit etiam eisdem qualiter in arca vescerentur ac salva perdurarent. Nec abs re est credi, ut quidam astruunt, quod ingressuris arcam animantibus Noe victum singulis qui unius diei usui sufficeret praeparaverit, et hoc refecta singula ob significandum mysterium, quod in Ecclesia cuncti pro modo propriae capacitatis vitae cibo reficimur, deincepsque ad diem egressionis suae quieta divino nutu vel etiam sopita manserint.
3.64
Fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus, dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua arcam, etc. Omnia quae praeceperat Deus fecit, id est, arcam aedificavit, et, mansiunculis dispositis, escas in eam cunctis animantibus comportavit.
3.65
Ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de animantibus vero non mundis, duo et duo, masculum et feminam; sed et de volatilibus coeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. Quod ait septena septena, non in singulis generibus bis septena, sed septem solummodo tolli vult, e quibus unum quod paribus supererat post diluvium Deo posset offerri. Septena autem septena dicit, propter multa animantium genera, quae hoc erant numero comprehendenda. Similiter quod ait duo duo, non binis bina in uno quolibet genere animantium immundorum, sed duo tantummodo, marem designat et feminam. Dicit autem duo et duo, quod in pluribus animantium generibus eadem paria essent accipienda, ubi facillime cuilibet patet quia si salvandi tantum generis et non altioris arcani gratia res gereretur, sufficeret minor animantium numerus ad restitutionem sobolis conservandam; nunc autem quia non omnes qui lavacrum baptismatis in Ecclesia subeunt, etiam boni operis munditiam custodiunt, immunda quoque cum mundis arcam animantia intrant. Et bene munda septenario numero continentur, quia septiformis est gratia Spiritus, qua fidelium corda mundantur ac sanctificantur. Immunda duali numero comprehenduntur, quia falsi catholici sacramenta fidei duplici corde percipiunt, et hic volentes gaudere cum mundo, et in futuro regnare cum Christo; de qualibus dicit Jacobus: Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis.
3.66
Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus, eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram. Et ingressus est Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in arcam, et caetera. Aetas Noe magnam eorum qui Ecclesiam ingrediuntur, et per fidem atque actionem fide condignam ad aeterna gaudia perveniunt, perfectionem designat. Sexies enim centeni fiunt sexcenti; senarius autem numerus, in quo factus sive formatus est mundus, non immerito perfectionem designat bonae actionis. Centenarius vero, qui, sicut et supra meminimus, in computo digitali de laeva transfertur in dextram, maxime convenit eis qui in novissimo examine ad dextram stantes Judicis, audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Et ideo multiplicatus per senarium numerus centenarius illam virtutum spiritualium perfectionem designat, quae non ad hominum favorem ostentata forinsecus, sed ad gloriam est Conditoris in spe supernae retributionis impleta, meritoque praesul arcae, in qua Ecclesiae status est expressus, etiam in tempore suae aetatis devotionem designat eorum qui hanc ita ingrediuntur, ut etiam per bonae merita actionis ad salutem transire mereantur aeternam; quamvis et ita recte possit intelligi, quia cum aquae diluvii baptismatis undam designant, tunc aetas Noe perfectionem, ad quam hi qui baptizantur contendere debeant, insinuet. Cum vero tempus ultimi examinis praefigurant, tunc idem annorum ejus numerus quales cum Domino ad requiem perpetuam, quod nomen Noe sonat, intraturi sint figurate denuntiat, id est, effectu boni operis et intentione mundi cordis coelesti introitu digni.
3.67
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt terram. Septima dies sabbatum, id est, requiem, indicat vitae futurae. Cum ergo diluvium aquam baptismi significat, apte post septem dies ex quo arca facta est venit, quia in spe perpetuae quietis baptizamur. Cum vero fluctus tentationum aquae diluvii figurant, merito etiam tunc post septem dies veniunt, quia propter fidem ad spem futurorum bonorum, persecutionem justi patiuntur ab eis qui terrena miseri bona coelestibus, mansuris temporalia praeponunt. At vero diluvium cum adventui novissimi examinis assimilatur, etiam sic congruenter post dies septem terram inundat, quia tunc electi omnes qui jugum Christi suave et onus leve portaverunt inveniunt requiem animabus suis.
3.68
Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Menses apud Hebraeos non nisi juxta lunae cursum a prima usque ad primam computantur, primusque eorum mensis in quo pascha fieri praeceptum est, et in quo mundus est factus, appellatur Nisan, quem nos Aprilem vocamus. Secundus Jair, quem nos Maium dicimus, cujus die septimo decimo, id est, cum luna ejusdem mensis esset septima decima, venit diluvium, cum eodem ipso die intrasset Noe in arcam cum hominibus et animantibus cunctis ac volatilibus, quae per illam erant salvanda, hoc est enim quod sequitur.
3.69
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Japhet, filii ejus, et uxor ejus, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam. Ipsi et omne animal secundum genus suum, et caetera usque dum ait: omnesque volucres ingressae sunt ad Noe in arcam. Cuncta ergo animantia uno eodemque die ingressa sunt in arcam, quia non Noe laboravit ea multo labore ac longo tempore colligere atque introducere vel minare in arcam; sed divino nutu coacta, sponte cuncta veniebant in suo quaeque numero, praecedente illo cum liberis suis et uxoribus, sequebantur ex ordine, ac suas singula mansiunculas, Domino agente, quasi propria sponte subibant. Ad hoc enim valet quod dicitur de avibus, ingressae sunt ad Noe in arcam, et supra generaliter, et ex omni quod movetur super terram duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam. Eodem quoque die, id est, septimo decimo mensis secundi factum est quod sequitur.
3.70
Et inclusit eum Dominus deforis, factumque est diluvium quadraginta diebus super terram. Hic autem dies octavus est ex quo arcae aedificium omne perfectum est. Ex quo constat quod arca in magno mysterio ejusdem secundi mensis decimo die facta est. Primus namque mensis antiquus ille qui de Hebraeis collectus est Dei populus apte potest accipi. Secundus autem mensis populus Novi Testamenti. Hinc est enim quod in lege praecipitur, ut quicunque vel immundi super mortuo, vel in itinere longius positi, vel alia qualibet necessitate praeoccupati, ad faciendum pascha in primo mense non possent occurrere, in secundo hoc mense facerent in sanguine agni et azymis panibus quarta decima die ad vesperum. In cujus videlicet mensis adjectione nos signati sumus, qui cum priore Dei populo sacramentum dominicae passionis celebrare nequivimus, ut pote longe adhuc positi a communione sanctorum, et immundi, imo mortui peccatis; sed qui post peracta eadem Dominicae incarnationis sacramenta ad fidem venimus, quasi in luce secundi mensis pascha dominicum facimus; cujus videlicet mensis die decima arca perfecta est, quia Dominus in carne apparens denarium nobis regni coelestis promisit, Decalogum legis nos perficere posse, data Spiritus sancti gratia, concessit: quae videlicet gratia etiam illo septem dierum numero quo post factam arcam ingressio ipsius ac diluvii adventus exspectabatur, potest figurari, quia nimirum, accepta promissione regni, quae denario exprimitur, datur fidelibus gratia Spiritus, per quam Ecclesiae sanctae membris possint adunari. Possumus et ita recte intelligere quod arca septimo decimo die mensis et non ante diluvio perfusa sit, quia singulos quosque fidelium primo in fide percipiendae verae quietis et denarii coelestis, id est, imaginis regis aeterni, catherizari oportet, et sic in societatem Ecclesiae per lavacrum regenerationis intromitti. Quod autem propter diluvium rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae, id est, fenestrae coeli apertae sunt, abyssi magnae nomine designata est Scriptura Testamenti Veteris, quae, diutius velamine litterae praeclusa, spiritalis intelligentiae venas mundo aperire non potuit, sed per Dominum revelata et ipsa nunc Ecclesiae fontes largissimos scientiae salutaris ministrat. Cataractae autem coeli apertae effusionem evangelicae et apostolicae praedicationis, quae manifeste de supernis terrena corda irrigant, designant. Quia ergo et revelatis prophetiae verbis, et palam praedicantibus Novi Testamenti praeconibus, in fide regenerationis confirmamur, recte dicitur quia ad faciendum diluvium rupti omnes fontes abyssi magnae et cataractae coeli sint apertae.
3.71
Inclusit autem Dominus arcam deforis, quia Ecclesiam suam et in ablutione sacri baptismatis gaudentem coelesti semper munimine tutatur, ne quis ex eis quos ad vitam praeordinavit ulla ratione pereat, et inter mundi fluctus laborantem, ne opprimi aut mergi pressuris vel delectationibus saeculi valeat, undique custodit. Immittit enim angelum Dominus in circuitu timentium, eum, et eripiet eos. Sed et in die judicii Dominus Noe cum habitatoribus arcae deforis includit, cum, electis suis secum in domo Patris sui collocatis, januam regni a perditorum ingressu, tametsi sero poenitentium, in perpetuum praestruit, juxta illam in Evangelio parabolam decem virginum, ubi dicitur quia quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua, et caetera. Bene autem dicitur quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluerit super terram; decem namque quater ducta quadraginta faciunt, quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur, sacramento baptismi coelestis abluitur, sive ille reatus, quod ad dies pertinet ex rerum prosperitate, seu quod ad noctes ex rerum adversitate contractus sit.
3.72
Et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra, vehementer inundaverunt aquae, et omnia repleverunt in superficie terrae. Et aquae baptismatis ac fidei multiplicatae per orbem universum Ecclesiam a terrenarum rerum appetitu in coelestis vitae spem ac desiderium sustollunt; sed et unde tribulationum frequenter Ecclesiam pulsantes, quanto vehementius omnia repleverunt, tanto altius eam ad quaerenda vitae alterius gaudia compulerunt: quod bene in sacra historia designatur, cum dicitur quia arctavit Amorrhaeus filios Dan, in monte, nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. Amorrhaeus quippe Amarus, Dan interpretatur Judicans, sive Judicium; et qui per filios Dan, nisi illi designantur, qui omnia quae agunt diligenter, ut recta sint, in libra veritatis examinant, qui ad lucernam verbi Dei incedentes jurant et statuunt custodire judicia justitiae ejus; qui vero exprimuntur per Amorrhaeum, nisi hi qui dulcedinem vitae sanctorum amaritudine tribulationum conturbare vel etiam subvertere tentant? Arctatque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec ad planiora descendere sinit, cum tantus plerumque electos turbo persecutionum afficit, ut nequaquam eis liceat infirmis cogitationibus aliquod tempus indulgere; sed in summa continentia viventes necesse habeant orationibus et jejuniis et divinarum meditationibus Scripturarum continue operam dare, quatenus majori exercitio virtutum majora tentationum valeant superare certamina.
3.73
Porro arca ferebatur super aquas, et aquae praevaluerunt nimis, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. Montes superbos quosque et in hujus saeculi gloria se extollentes significant: quos videlicet montes aquae operiunt, sed ipsis aquis arca superfertur, quia tentationum gurges superbos quidem atque impios premit ac demergit, sed ipse a justis superatur, qui libero boni operis cursu atque alacri mente ad portum salutis aeternae tendere non desinunt: quod bene, Petro super mare ad Dominum transeunte, figuratum est, quia videlicet Ecclesia, calcatis saeculi fluctibus, ad tranquillitatem esset vitae coelestis perventura. Item aquae diluvii arcam in sublime tollunt, montes operiunt et abscondunt, quia sacramentum baptismatis, quo Ecclesia sublimatur, superbam saeculi altitudinem contemnit, et nihili habendam demonstrat; et quia in spe futurae animarum quietis ac resurrectionis corporum in vitam aeternam baptizamur, quam sapientia carnalis ignorat, recte subditur:
3.74
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat. Septem quippe et octo quindecim faciunt; septem autem ad requiem animarum quae post mortem futura est pertinent, quia nimirum Dominus septima Sabbati in sepulcro quievit; quia vero post Sabbatum, id est, octava die, resurrexit a mortuis, octo rectissime tempus nostrae resurrectionis insinuant. Quindecim ergo cubitis, id est, septem et octo, aqua montes excelsos transcendit, quia fides Ecclesiae, quae fonte lavacri salutaris sanctificatur, spe futurae requiei et immortalitatis antecellit omni fastui philosophiae carnalis, quae de mundi quidem creatura novit subtiliter disputare, sed de Creatore mundi et ea quae supra mundum in illa est vita sanctorum nihil dicere novit.
3.75
Obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus. Et hic numerus ad idem sacramentum quod quindenarius pertinet; quia enim septuaginta a septem, et ab octo denominantur octoginta, conjuncto utroque numero centum quinquaginta diebus obtinuerunt aquae terras, eamdem, ut dixi, commendantes et confirmantes actionem baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis ac resurrectionis fidem.
3.76
Recordatus autem Dominus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. Potest in nomine Spiritus ipse vivificator Dei Spiritus accipi, de quo in principio dictum est: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas, de quo dubium non est quia sicut tunc, congregatis aquis, in locum unum arefecit terram, ita etiam nunc, ablatis de medio aquis diluvii, denuo faciem terrae revelavit. Potest et ventus iste aereus nomine Spiritus appellari, juxta illud Psalmistae: Dixit et stetit spiritus procellae, cujus flatibus crebris plerumque solent aquae minui vel de loco moveri; unde est illud Exodi: Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum, divisaque est aqua.
3.77
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae coeli, et prohibitae sunt pluviae de coelo, reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes, et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. Quod dicit reversas esse aquas de terra euntes et redeuntes, aperte indicat juxta litteram quod omnes fluviorum ac rivorum decursus per occultas terrae venas ad matricem abyssum redeant, juxta illud Salomonis: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Mystice autem post centum quinquaginta dies clauduntur fontes abyssi et cataractae coeli, pluviis cessantibus, aquae revertuntur, quia verba sacri oraculi, postquam nos in fide ac spe perpetuae quietis atque immortalitatis instituerint, ultra nos docere cessabunt, quia nihil majus quod promittere debeant habebunt, postquam immortali carnis et spiritus gloria perfectos ad beatam nos visionem nostri Conditoris adduxerint. Unde bene liber Psalmorum, qui centenario et quinquagenario numero continetur, in divina laude consummatur. Initium quidem beatitudinis a continentia et divinae legis meditatione sumens, dicendo: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et caetera. Circa finem vero nova futuri saeculi gaudia commendans dicendo, et in ipso fine cuncta in Dei laude consummans: Cantate Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia sanctorum; ita concludendo; Omnis spiritus laudet Dominum. Qui centesimus et quinquagesimus psalmus merito totus in Dei laude canitur, atque completur, quia nimirum totius nostrae beatitudinis in hoc summa est, ut inhabitantes in domo ejus ipsum sine fine laudemus.
3.78
Requievitque arca mense septimo, vigesima septima die mensis super montes Armeniae. Quod arca septimo mense requievit, ad illam septimam requiem, de qua saepius dictum est significatio recurrit, quia perfecti quique, et qui constantia fixae in Deum cogitationis velut quadrati sunt, ad requiem tendunt. Bene vicesima septima die mensis ejusdem, qui numerus est juxta arithmeticam rationem ternarius quadratus solidus, ad requiem arca pervenit. Ternarius namque numerus devotioni nostrae mentis congruit propter memoriam qua Deum recolimus, propter intelligentiam qua cognoscimus, propter voluntatem qua diligimus. Sed haec ipsa trinitas ut de simplici ac recta linea ad quadraturam perveniat, multiplica tria per tria, fiunt novem; ut vero eadem quadratura etiam altitudinem sumat ac solida efficiatur, item multiplica novem per tria, erunt viginti septem, id est, numerum ternarium quadratum solidum complebis, in quo arca requievit, quia Ecclesiae suae mentis atque actionis stabilitate quasi conquadrata requiem et in hac vita exspectat, et in futura percipit aeternam. Requievit autem super montes Armeniae, quia calcato apice pompae mundialis, etiam in hac peregrinatione vitam ducens, coelestibus gaudiis animo propinquat.
3.79
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Potest in mense decimo illud tempus exprimi, quo ad aeternae lucis gaudia sancti cum Domino ingrediuntur. Nam et ipse in Evangelio nomine denarii, qui cultoribus vineae daretur, perceptionem ejusdem regni coelestis insinuat. Denarius quippe decem obolos habet. Eunt ergo aquae, quae arcam diluerant, et decrescunt usque ad decimum mensem, quia lavacrum baptismatis, ubi in singulis quibusque fidelium suum munus impleverit, cessat. Neque enim quisquam, si peccaverit, potest denuo eodem sacri baptismatis fonte mundari; sed eos jam semel ablutos ac sanctificatos ad spem mittit vitae coelestis, videlicet quando veniant et appareant ante faciem Dei.
3.80
Decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium. Potest dies prima decimi mensis initium illud vitae perennis intelligi, quo etiam in hac vita positi gustant et vident sancti quoniam suavis est Dominus. In qua die apparent cacumina montium, quia quanto perfectius hoc in eorum mundo corde geritur, tanto certius mundana celsitudo quam frustra infletur patescit.
3.81
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, etc. Diximus supra de fenestra arcae, quae transacto diluvio aperitur, quod illa designet arcana mysteriorum coelestium, quibus baptizati specialiter initiantur; sed eisdem ipsis sacramentis quidam ad illecebras saeculi, quidam vero ad opera pietatis utuntur; et hi quidem in corvo, illi exprimuntur in columba. Quod vero quadraginta per decem quater ducta complentur, potest in numero dierum quadragenario non immerito divinae legis impletio, quae per evangelii gratiam perficitur, intimari. Lex enim in decem praeceptis continetur: Evangelii doctrina in quatuor libris descripta est, et apte post initium decimi mensis, post apparentia montium cacumina quadraginta dies transeunt, et sic fenestram suam aperiens Noe novae lucis in arcam patefecit introitum, quia nimirum patefacta fidelibus vita futura quam percepturi sunt, patefacta superbia eorum qui extra Ecclesiam positi de mundana se gloria jactant, etiam hoc patefacit fidelibus suis Christus, quia praecepta legis non viribus humanae libertatis, sed evangelicae gratiae per ipsum debeant munere perfici, qui cum et hanc fidem atque humilitatem flagitandi in omnibus divini auxilii perceperint, tunc etiam altiora supernae patriae dona cognoscere, quasi aperta noviter fenestra in arca merentur, sed eamdem donorum coelestium cognitionem, ut diximus, alii ad perniciem suam, alii utuntur ad salutem; unde bene de emisso ex arca corvo subjungitur.
3.82
Qui egrediebatur et revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. Non ait egressus est et reversus est in arcam; sed egrediebatur, inquit, et revertebatur donec siccarentur aquae super terram, quia videlicet huc illucque volatu dubio vertebatur, modo abire incipiens, modo ad arcam velut intraturus rediens, nec tamen fenestram unde egressus fuerat repetens, sed potius foris vagans usque dum remotis aquis requiem sibi ac sedem extra arcam reperiret; cujus egressui atque itineri recte comparantur hi qui sacramentis quidem coelestibus instituti atque imbuti sunt, nec tamen nigredinem terrenae oblectationis exuentes, lata potius mundi itinera quam ecclesiasticae conversationis claustra diligunt.
3.83
Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae; quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Aquae enim erant super universam terram; extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. Columba, ut diximus, spiritalem ac simplicem designat mentem electorum, qui, patefacta sibi fenestra supernae contemplationis, tanto cautius quae in infimis volvuntur omnia spernunt, quanto altius ea quae perpetuo manent gaudia cernunt. Tales namque in exemplum hujus columbae adeo cuncta saeculi oblectamenta quasi sublimius volando despiciunt, ut ne ultimis quidem suae mentis vestigiis ea tangere curent, ut pote qui nullam sibi in hoc mundo invenire veram requiem possint, cujus et adversa simul et prospera instar aquarum labentium vaga feruntur ac dubia. Non solum autem hi intra septa Ecclesiae ipsi manere, sed et alios quantum valent vel exemplo suo vel hortatu in hanc introducere satagunt; unde recte subditur;
3.84
Exspectatis autem ultra septem diebus, rursum dimisit columbam ex arca; at illa venit ad vesperam portans ad eum ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Ramus enim olivae foris inventus, et ore columbae in arcam illatus typum gerit eorum qui extra Ecclesiam quidem baptisma percipiunt, sed pinguedine charitatis fructuosi, et pia intentione velut foliorum sunt viriditate integri: quorum plurimi posteriore tempore quasi ad vesperam reconciliatione spiritalium virorum velut ore columbae revocantur ad Ecclesiam, quod bene post septem dies ex quo foris ipsa requiem non invenit columba fecit. Septenarius quippe dierum numerus mystice luci gratiae spiritalis solet aptari, quia nimirum viri spiritales postquam a carnalibus desideriis mentem abstrahunt suam, eodem spiritu gratiae admoniti abstrahere ab his et alios conantur. Potest in columba, quae aperta post diluvium fenestra ramum olivae intulit in arcam, etiam hoc praefiguratum intelligi, quod, baptizato Domino in Jordane, aperti sunt coeli, et descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum; quod, accipientibus baptisma singulis Ecclesiae filiis, ad aperiendam et illis januam regni coelestis imponitur manus a pontifice per unctionem sacrosancti chrismatis, ut accipiant Spiritum sanctum. Cui figurae congruit apte quod corvus ante illationem olivae per columbam egressus fuerat, nec reversus in arcam, ne videlicet prophetia vel Simonis perfidiam silendo praeteriret, qui baptizatus quidem in Ecclesia, sed, priusquam per manus impositionem gratiam sancti Spiritus acciperet, est ab Ecclesia repulsus, eo quod felle amaritudinis plenus non innocentiam columbinae simplicitatis, pio sed maligno potius in corde corvinam gestaret nigredinem
3.85
Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram, exspectavitque nihilominus septem alios dies, et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. Columba quae, cessantibus aquis, super terram exiit de arca nec rediit, significat exeuntes de hac vita animas sanctorum in liberam lucem patriae coelestis, neque ultra ad terrenam conversationem remeantes: in qua videlicet patria sicut prophetia evacuabitur, scientia destruetur, linguae cessabunt, sic et unda baptismi siccabitur; charitas autem nunquam cadet, per quam veritas et vita incommutabilis perpetuo praesens videbitur atque laudabitur. Et quia non solum, ut bona operemur, verum etiam ut post bona opera ad vitam perveniamus aeternam superni est donum muneris, recte columba non solum post dies septem exiit, ut surculum olivae inferret in arcam, sed et adducta oliva post dies septem alios egressa est, ut libero solis et velut novi orbis frueretur aspectu. Gratia enim Dei vita aeterna in Christo Jesu, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, gratiam videlicet retributionis pro gratia bonae actionis.
3.86
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, primo die mensis immutatae sunt aquae super terram; et aperiens tectum arcae Noe aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae. Tectum arcae supremam ejus tabulam dicit de qua praedictum erat: Et in cubito consummabis summitatem. In quo videlicet tecto unum cubitum longo ac lato ipsum Mediatorem Dei et hominum significari diximus, qui ita membris Ecclesiae suae voluit humanitus sociari, ut dignitate suae potestatis singulariter hanc transcenderet, ac totam ab alto protegeret. Hoc autem tectum, abeunte diluvio, aperuit Noe, quia celebrato baptismi sacramento, singulis fidelium oportet diligentius ex tempore dominicae Incarnationis arcana doctorum ore reserari, ut cognitis eis quae ille gessit vel docuit in carne, vestigia ejus pro modulo suo imitando sequantur. Et hoc aptissime primo post sexcentos annos, primo mense, prima die mensis, factum esse perhibetur, ut primordium quoque anni, mensis, et diei, novam vitae spiritalis inchoationem quae fidelibus esset inchoanda monstraret. Denique idem mensis in lege in quo et pascha fieri praeceptum est, mensis novorum vocatur, ob magnum utique sacramentum innovandae in Christi passione nostrae vitae veteris.
3.87
Mense secundo, vigesima septima die mensis arefacta est terra. Supra dictum est quod primo mense inchoante exsiccata esset superficies terrae; et nunc mense secundo pene completo arefacta esse terra describitur, quia nimirum tunc in superficie virentibus herbis tellus exsiccata est, ut posset revirescere, atque herbas, quas absumpserat aqua, denuo germinare. Nunc vero in tantum etiam interius arefacta est, ut calcantium gressus sustineret, in tantum herbis vestita florentibus, ut etiam pascendis esset idonea pecoribus ac jumentis.
3.88
Locutus est autem Deus ad Noe dicens: Egredere arcam tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum; cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus, quam in bestiis, et universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum; et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini, et replete eam. Egressus est ergo Noe et filii ejus, et caetera. Multifariam multis modis eadem Christi Ecclesiae mysteria saepius iterata significatione repetuntur. Egressio ergo Noe de arca in terram diluvio mundatam cum his quos secum induxerat hominibus et animantibus, illi tempori figurate convenit, cum quique fidelium fonte baptismatis abluti ad exercenda etiam in publico bona opera, Christo duce, spiritali videlicet Noe procedunt, et continuo virtutum spiritualium augmento crescunt et multiplicantur. Euntes, inquit, in mundum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti; quod est figurate dicere: cuncta animantium genera in arcam aquis diluenda inducite, statimque adjunxit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis, quasi typice diceret: Et egressa post diluvium animantia de arca ingrediantur in novam terrae faciem, novis vernantem floribus, ibique multiplicentur et crescant. Quod autem vigesima septima die mensis egrediuntur arcam, qui est numerus ternarius quadratus solidus, ut praefati sumus, significat perfectionem fidei quae in baptismo consecratur, quod nulla possit ex parte titubare, sed adversus omnes diaboli insidias invicta semper ac stabilis perduret. Notandum, quasi juxta litteram quod annum solis integrum fuerunt in arca qui septima decima die mensis secundi eam ingressi sunt, et post annum vicesima septima die ejusdem mensis egressi. Si enim hodierna die, verbi gratia, per Kalendas Apriles esset luna septima decima, sequenti anno pridie Kalendarum earumdem vicesima septima esset luna ventura, decursis ex ordine diebus trecentis sexaginta quinque, quibus annus solis expletur. Anno ergo toto erant in arca, id est, quousque sol, transcurso circulo signifero, per duodecim suos menses omnes mundi plagas illustraret, ut sicut aqua orbem totum operiens diluebat, ita velut cooperans illi sol eodem temporis spatio totum circuiens orbem luce sui fulgoris irradiaret. Quomodo autem Fons vitae Dominus, sic et Sol justitiae solet figurate vocari. Fons, quia regenerat; Sol, quia nos illuminat, juxta illud Psalmographi; Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Et anno solis integro erat Noe cum his quae salvanda erant per diluvium animantibus et hominibus in arca, quia Dominus per totum hujus saeculi tempus, perque omnes orbis plagas Ecclesiam suam et unda lavacri salutaris abluit, et gratia sui Spiritus illustrat.
3.89
Aedificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Ut vir justus et vere perfectus in generationibus suis postquam tantae cladi superfuit, mox, aedificato altari, gratias agit Conditori, simul obsecrans ne ultra mundus tali plaga mereatur percuti. Et quia devote ac pie supplicat, ocius auditu dignus efficitur. Sequitur enim:
3.90
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terram propter homines. Dignumque fecit ut vir sanctus et futurorum providus, sicut Abel primae, ita et ipse initium secundae mundi aetatis, oblatis Deo sacrificiis, consecraret; quod ipsum et Abraham ac Melchisedech inter initia tertiae aetatis fecisse memorantur. David etiam rex quartae patriarcha aetatis hoc ipsum in area Areunae Jebusaei; Jesus quoque sacerdos magnus, et Zorobabel in principio quintae aetatis, restaurato altari quod destruxerunt Chaldaei, in eodem loco fecisse referuntur: quae cuncta figuram praetulere summi Regis ac veri Pontificis nostri, qui initium sextae aetatis, imo totam sextam aetatem hostia sui corporis et sanguinis in altari sanctae crucis Deo dicaret: quod autem dicitur quia offerente Noe odoratus est Dominus odorem suavitatis, non illum significat odorem suavitatis qui de accensis exiens hostiis humanas poterat nares delectare; sed illum potius virtutum dicit odorem, qui, de purissimo offerentis corde procedens, ad conspectum divinae Majestatis ascendebat; qualem in filio suo Jacob Isaac patriarcha olebat, cum diceret: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, et de quo Apostolus, Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in omni loco. Juxta mysticos vero sensus aptissime post diluvium immolat Noe, quia et hic est ordo nostrae in Christo consecrationis, ut primo fonte vitae lavemur, ac deinde ad sacrum altare Dominicae oblationis libamine reficiamur; unde dicit Apostolus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Abluti videlicet in baptismo, sanctificati hostia salutari, justificati bonis actibus. Possunt autem in holocaustis quae post diluvium Domino de mundis animantibus oblata sunt etiam sancti martyres specialiter figurari, qui post lavacrum baptismi non solum vitae munditiam servavere, sed et sanguinem suum pro Domino fudere. Holocaustum quippe totum incensum dicitur, quo nomine illa sacrificia nuncupabantur quae sacro igni tota solebant absumi, et de quibus nihil in usum cedebat offerentium; unde merito tales nostiae martyribus sanctis figurate conveniunt, qui non in vita tantummodo sua, verum in morte etiam Deum clarificare meruerunt. Altare autem in quo haec, holocausta offeruntur ipsum est cor electorum, a nostro Noe videlicet Christo aedificatum, et igne spiritus ejus, quem misit in terram et voluit vehementer accendi, coelitus imbutum. Et bene multa holocausta, unum vero altare, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec erat in eis separatio ulla; et Apostolus. Solliciti, inquit, servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Offeruntur autem holocausta de cunctis pecoribus et volucribus mundis, quia de omni natione, de omni hominum genere, de omni aetate, fideles ad palmam pervenere martyrii. Si quid sane inter pecora munda et volucres mundas distare credendum est, in pecoribus in holocaustum oblatis designantur hi qui de communi vita populi Dei sunt martyres effecti; in volucribus vero, illi qui crebro contemplationis volatu coelestia petere soliti, pretiosa insuper sunt morte coronati. Exeunt ergo arcam diluvio ablutam munda simul et immunda animalia, sive volatilia, sed de mundis solummodo Domino sacrificium offertur. Ascendunt de lavacro baptismi fideles accepta remissione peccatorum, sed plures ex his ad peccatorum sordes post baptisma redeunt. Alii in accepta vitae munditia usque ad finem firmum perseverant. Nonnulli tantam perceptae semel munditiae curam gerunt, ut etiam animas pro hujus custodia ponant; quia vero munda animalia sive volatilia septena et septena arcam intraverant, constat quia de his quae paribus superfuerunt holocausta Domino oblata sunt. Et bene septima volatilia sive pecora in hostiam Domini deputata sunt, propter gratiam videlicet Spiritus septiformis, cujus dono praestatur fidelibus non solum ut credant in Dominum, sed etiam ut patiantur pro illo. Potest etiam rectissime in pecoribus et volatilibus quae in septimo numero inventa holocaustum Domini sunt facta, virginum gloria designari, quae velut impari numero continetur, quia nimirum copulae conjugalis expers, coelibem ducere vitam maluit, et quasi in holocaustum Domino offertur cum, neglectis curis et actionibus carnalibus, totam se Conditori per ignem summi amoris consecrat, de quibus in Apocalypsi Joannes ait: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt: hi qui sequuntur agnum quocunque abierit; hi empti sunt ab hominibus primitiae Deo et Agno. Offerente autem Noe holocausta, odoratus est Dominus odorem suavitatis, quia vel passionem beatorum martyrum vel vitam fidelium virginalem per Christi gratiam sibi consecratam atque oblatam Deus Pater gratanter accipit.
3.91
Et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci. Non se ultra maledicturum terrae, neque omnem animantem percussurum Dominus pollicetur, eo quod in tantum sint homines ad peccandum proclives, ut etiamsi diluvio rursum puniantur, nihilominus, transacto illo, denuo sese vitiis ac sceleribus involvant. Ubi intuendum quia etsi sensus humani cordis ab adolescentia ad malum pronus esse perhibetur, ex qua nimirum aetate carnalium in nobis desideriorum solent incentiva generari, non tamen est consequens ut a tempore pubertatis primum incipiamus peccatis esse obnoxii, quamvis ex tunc ad majora patranda aetas lasciva incitet. Nam et illa divina est sententia quae dicit: Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, ipsum videlicet jugum primae praevaricationis, propter quam omnes in iniquitatibus concepti et in delictis sumus editi, quamvis ab ineunte adolescentia sponte plura addimus eis quibus non nostra sponte, sed paterni merito reatus gravati hanc in lucem venimus; a quibus omnibus non nisi gratia Dei per Jesum Christum liberamur. Non igitur, inquit, ultra percutiam omnem animantem sicut feci; sed haec promissio pietatis quo usque pertingat subdendo manifestat cum dicit:
3.92
Cunctis diebus terrae sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies, non requiescent. Cum enim dixisset cunctis diebus, mox addidit terrae, ut intelligeres cunctis diebus quibus terra modernum habitura est statum securos homines ab impetu universalis diluvii esse debere; nec tamen defuturum tempus quando, cessante hac labentium rerum vicissitudine quae annuatim geritur, orbis universus cum animantibus sit igne periturus, Petro attestante, qui ait: Quia coeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam consistens Dei verbo, per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt igni reservati in diem judicii. Ubi notandum quia coelos quos vel aqua perditos vel igni perituros dicit, non alios quam turbulentum hunc aerem qui terrae proximus est accipere debemus, a quo volucres coeli quod in eo volitent, cognominantur. Non enim aetherei aut siderei coeli igne consumendi sunt, sicut nec aqua consumpti sunt.
3.93
Benedixitque Deus Noe et filiis ejus et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et terror vester ac tremor sit super cuncta animantia terrae, et super omnes volucres coeli cum universis quae moventur super terram. Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum; quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Patet sensus litterae quod secundae aetatis saeculi quomodo et primae et caeterarum initia benedicantur a Domino. Benedicitur enim Noe cum filiis suis, omnibus scilicet illis qui ejus et carne progeniti, et fide atque obedientia praediti, veraciter se ejus esse filios docent; quod progenies ejus terram implere jubetur, sicut et factum esse constat; quod animalibus terrae cunctis ac volueribus coeli praedicantur homines terrori esse debere; quod haec una cum piscibus illis edenda conceduntur, quomodo usque ad diluvium olera comedenda acceperunt. Ubi notandum quia terrorem eorum ac tremorem cum esse super animalia praecipit, profecto esse super homines prohibet. Contra naturam quippe superbire est ab aequali velle timeri: et tamen necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt. In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini jacere substrati. Juxta intelligentiam vero spiritalem benedicitur Noe cum filiis suis, Dominus videlicet et Salvator noster cum apostolis, quos etiam filios appellare dignatus est, dicens: Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus. Hos crescere ac multiplicari Deus pater toto orbe praecepit, cum ait discipulis Dominus: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae, id est, omnibus gentibus. Cuncta namque Domini Salvatoris praecepta Patris utique praecepta sunt. Ipse etenim dixit: Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Horum namque dominio cuncta animalia quae moventur in terra, universas volucres coeli, omnes pisces maris subjecit cum ait: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Animalia quippe, volatilia, pisces diversorum ingeniorum ac morum personas insinuant, quae cuncta post diluvium filiis Noe dantur in cibum, quia postquam mundo Dominus donum lavacri salutaris attulit, cunctis etiam nationibus hoc ministrari voluit dicens apostolis: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Dantur enim haec filiis Noe in escam juxta hoc quod Petro ostensis in linteo mystico cunctis quadrupedibus ac reptilibus terrae dicitur: Surge, Petre, occide, et manduca; id est, exstingue gentiles ab hoc quod male vixerant, veritatem praedicando; et infer in Ecclesiae membra sacris mysteriis initiando; unde hic quoque recte subjungitur:
3.94
Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Sanguine namque carnalia desideria carnalemque sensum merito designat. Effunditur autem sanguis cum abrenuntiatur carnalibus illecebris atque cogitationibus, in quibus male vivebatur, ut possint dicere tales cum Apostolo: Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus. Et iterum: Continuo non acquievi carni et sanguini: alioquin qui perseverantes quosque in sceleribus pristinis unitati sanctae Ecclesiae incorporari baptizando incipit, quasi animalia sibi a Domino data cum sanguine comedit, quia in societatem recipit eos quorum adhuc conscientia conversatio prisca velut suffocata tenetur. Ferunt autem quod in hoc maxima fuerit praevaricatio gigantum, quia cum sanguine carnem comederent; ideoque Dominus illis diluvio exstinctis, carne quidem vesci homines concesserit, sed ne id cum sanguine facerent prohibuerit.
3.95
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis, de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis. Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis ipsius. Sanguinem enim animarum typice dicit ipsum vitale quo vegetantur, et sustentantur, et vivunt homines in carne per animam, sicut etiam manum bestiarum typice vocat ipsum devorandi effectum, quo hominem occidunt. Quis namque sanum sapiens veraciter sanguinem hominis ad substantiam animae credat pertinere? quamvis idem legislator alibi manifestius dicere videtur: Anima enim omnis carnis in sanguine est. Sic etenim dictum est hoc quomodo dictum est Petra autem erat Christus, non quod hoc erat, sed quod hinc significabatur. Non autem frustra lex voluit animam significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem, nisi quod sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur, ita ut ubicunque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat. Itaque anima quae omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet illo melius significatur quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet. In promptu est autem intelligere quomodo de manu hominis requirat Deus animam hominis, ultionem expetens ab eo qui peccavit; sed quaeri merito potest quomodo et a bestiis quae rationis sunt expertes requiratur, nisi forte mysterium futurae resurrectionis hic nobis intimatum intelligere valemus, quando cuncta generis humani corpora quae vel a feris comesta, vel alio quolibet consumpta modo, sive corrupta fuerant, incorrupta redduntur, cunctae animae hominum quocunque genere mortis separatae a corpore sua quaeque remittuntur in corpora, ut vel vitam pro bonis, vel mortem pro malis meritis in judicio cum eisdem corporibus consequantur aeternam. Apte autem additur:
3.96
Quicunque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius. Quanti effuderunt sanguinem humanum, et sanguis eorum effusus non est. Et alii occiderunt hominem veneno, vel suspendio, et tamen cum homo mortuus sit, non est sanguis effusus; quomodo ergo Dominus effusurus est sanguinem eorum in tali homine, cum ille qui occidit sanguinem non effudit, nisi quia sanguis hominis, ut diximus, ipsum vitale ejus quo subsistit debet intelligi? quod qui effuderit, id est, qui aliquo genere mortis hominem occiderit, fundetur sanguis illius, quia peccando vitam perdit aeternam. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Cui simile est hoc quod Petro dicitur: Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt; ac si aperte diceretur: Omnes qui injuste occidunt hominem, et iidem occisione ipsi in anima pereunt. Apte autem subditur:
3.97
Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Idcirco namque majoris est sceleris innocentem occidi hominem; quoniam qui hoc facit, non solum opus quod fecit Deus solvit, sed et imaginem ipsius corrumpit. Idcirco requirit Deus animas hominum a bestiis, vel hominibus a quibus fuerant effugatae de corpore, quia ad imaginem suam fecit hominem in eo quod hunc manere ad aeternitatem voluit, neque ad similitudinem animantium cum corporis morte perire; et hujus sacramenti causa carnem cum sanguine non licet comedi, ut admoneamur hoc praecepto semper quod ad imaginem Conditoris nostri secundum animae substantiam creati sumus, eamdemque in nobis imaginem peccando corrumpere timeamus.
3.98
Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios ejus cum eo: Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos, et caetera usque ad id quod ait: Et nequaquam interficietur ultra omnis caro aquis diluvii; neque erit deinceps diluvium dissipans terram. Patet litterae sensus, quia non ultra timendum est mundo judicium aquae, sed ignis, crebraque repetitione redarguitur ac damnatur haeresis Origenis, qui revolutiones saeculorum infinitorum eodem ordine semper currentium, dogmatizare praesumpsit. Mystice autem non reditura in terram aqua diluvii significat quod aqua baptismi semel accepta non valet repeti; qui enim lotus est, non indiget ut lavet, ut Dominus ipse testatur, quique aquis tribulationum semel abluti ad salutem pervenere perpetuam, nequaquam ultra iisdem aquis purgandi immittuntur, sed laeti in aeternum suo Redemptori cantabunt: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Neque vero significatione lavacri salutaris debet contrarium videri quod de aquis diluvii supra dicitur: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; vel quod hic dicitur: Neque erit diluvium deinceps dissipans terram, cum aqua baptismi nequaquam maledictionem vel dissipationem nostrae mentis, sive carnis, sed benedictionem potius et sospitatem soleat conferre; sed intelligendum quia priscae nostrae conversationi Dominus quodammodo maledicat in baptismo, et hanc dissipet cum abrenuntiare nos diabolo et omnibus operibus ejus ac pompis praecipiat; ac sic demum nova confessione mundati ad benedictionis aeternae gratiam mereamur attingere.
3.99
Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram; cumque obduxero nubibus coelum apparebit arcus meus, et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carne vegetat, et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem. Arcus in coelo usque hodie quoties videtur, signum nobis divini foederis quod non sit ultra terra diluvio perdenda in memoriam reducit; sed et futuri judicii quod per ignem est mundo futurum, si bene consideretur, signum nobis ante oculos praetendit. Neque enim frustra caeruleo simul et rubicundo colore resplendet, nisi quia caeruleo colore aquarum quae praeterierunt, rubicundo flammarum quae venturae sunt nobis testimonium perhibet. Apte autem arcus coelestis, quem Irim vocant, in signum divinae propitiationis ponitur, arcus quippe ille resplendere solet in nubibus, et radiis solis quo roscida illustratur obscuritas, grata quodammodo confessione respondere. Sol ergo justitiae Christus est, nubes ab illo illustratae sancti, quorum nomina scripta sunt in coelo, et de quibus Psalmista: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Et apparente arcu in nubibus memor fit promissionis suae Dominus, ne perdat terram diluvio, quia per intercessiones sanctorum, qui non de suo, sed de ipso lucere sciunt, propitiabitur fidelibus, cum oculos mentis ad coelestia desideranda sustollunt, ejusque gloriam in praecedentium justorum factis, sive dictis, seu etiam se sopitis, tanquam in ipsius nubibus, agnoscunt, eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod factum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. Humano more dicitur recordari Deus foederis sui, viso in nubibus arcu, qui propter merita sanctorum, quibus ipso illustrante gloriosi et coelestes existunt, nostrae fragilitati parcit et miseretur; non autem ipse noviter aliquid recordatur, qui nihil unquam potest oblivisci. Memor enim fuit in saeculum testamenti sui, sed nobis tunc recordari videtur foederis quod nobiscum pepigit, cum in tribulatione positis auxilium suae protectionis impendit; unde bene in psalmo ex persona quorumdam afflictorum, quibus tardum videbatur divinae subsidium pietatis, dicitur: Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
3.100
Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam, etc. Libet saepe repetere sermonem Domini, quem dixit Judaeis: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Nam et in hac lectione Moyses historiam texens Noe ac filiorum ejus, passionem Domini devotionemque credentium in eum populorum, nec non et fidei contradicentium perfidiam figurate denuntiat; Noe quippe terram exercens vineam plantavit, quia Dominus, curam generis humani gerens, Synagogam Judaea in gente constituit; cujus videlicet vineae et Psalmista meminit dicens: Vineam ex Aegypto transtulisti; et Dominus in Evangelio loquens ad Judaeos: Homo, inquit, plantavit vineam et sepem circumdedit ei, et caetera usque ad finem parabolae, ubi ait: Quid ergo faciet Dominus vineae agricolis illis? Dicunt: Malos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis.
3.101
Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Bibit vinum Dominus cum calicem passionis accepit. Inebriatus est bibendo, cum patiendo pro nobis usque ad mortis extrema pervenit. Nudatus est in tabernaculo suo, cum in populo Judaeorum, quem suum fecerat proprium, et in quo jam dudum velut in tabernaculo suo manere consueverat, probra irrisionesque sustinens, ad ultimum crucis patibulum subiit, manifestissime omnibus patefaciens veritatem substantiae mortalis quam suscipere dignatus est.
3.102
Quod cum vidisset Cham pater Chanaam, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis; et incedentes retrorsum operuerunt verenda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. Cham qui verenda sui patris nudata conspiciens irrisit, populum Judaeorum contradicentem atque incredulum designat, qui passionem Domini et Salvatoris nostri magis habere contemptui periturus quam salvandus per eam honorari gaudebat, qui et fratribus suis quae accidissent patri foras narravit, quia per ipsum manifestatum est et quodammodo publicatum quod erat in prophetia secretum passionis dominicae sacramentum, quoad secundae generationis donum pervenimus; unde dicit Apostolus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Porro in duobus filiis maximo et minimo illi sunt figurati, de quibus subsequenter addidit: Ipsis autem vocatis Judaeis et gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Qui unum idemque ambo sacramentum jam praeteritae atque transactae dominicae passionis quasi unum pallium a tergo portant, et nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt, et tamen honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati, ut essent filii misericordiae qui fuerant in prima nativitate filii irae. Medius autem filius, id est, populus Judaeorum, qui ideo medius est, quia nec primatum apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi. Bene autem dicitur de duobus illis quod faciebus aversis verecunda patris velaverint, velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit: quae videlicet vinea, id est, gens Judaea, quantum a nobilitate paterna degeneraverit, tempore dominicae passionis mystice signatum est, cum sitienti in cruce Domino acetum pro vino obtulit; sitiebat enim ille fidem ac dilectionem gentis ejusdem, sed illa pro suavitate fidei, ac fervore dilectionis, acredine illum odii atque infidelitatis potavit.
3.103
Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaam, servus servorum erit fratribus suis. Evigilans ex vino Noe progeniem ejus a qua irrisus est maledicit; eos vero qui se ut patrem honoravere benedictione debita remunerat; et Dominus juxta vocem psalmi cum dormisset in morte, ac resurgeret immortalis, percussit omnes adversantes sibi sine causa, dentesque peccatorum contrivit; super populum vero suum benedictionem perpetuae salutis profudit. Non solum autem Chanaam maledictioni, sed etiam servitio fratrum suorum subjicitur. Quid est enim aliud hodie gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiat illa per litteram.
3.104
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem; sit Chanaam servus ejus. Diximus in Sem primogenito filio Noe primitivam Ecclesiam, quae ex Israelitico populo collecta est, in Japheth minimo filio electionem gentium quae secuta est esse designatam; unde et recte dicitur:
3.105
Benedictus Dominus Deus Sem. Quanquam enim sit Deus omnium gentium, quodammodo tamen proprio vocabulo et in ipsis jam gentibus dicitur Deus Israel; et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japheth? In populo enim gentium orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus praenuntiatur cum dicitur subsequenter.
3.106
Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem. In tabernaculis quippe Sem habitat Japheth, quia in fide patriarcharum et prophetarum, in Scripturis propheticis, in sacramentis legalibus spiritaliter intellectis, peregrinatur Ecclesia in terris. Tabernaculis namque in bello vel itinere uti solemus, et in tabernaculis Israelitici populi nos, qui de gentibus ad Christum venimus, habitamus, quia nimirum quandiu in hujus vitae via positi coelestem patriam suspiramus, quandiu contra insidias antiqui hostis, Christo duce atque adjutore, certamus, necesse est ut semper antiquorum patrum dicta pariter et facta et opera in exemplum vitae et professionis teneamus; quatenus horum auctoritate protecti, certius ac securius ad palmam remunerationis perfecto agone tendamus. Congruit autem profectibus sanctae Ecclesiae, quibus orbem implevit totum, etiam nomen Japheth, quod Latitudo dicitur; unde alludens ad nomen ipsum, dicit Noe: Dilatet Deus Japheth, id est, latitudinem. Bene autem quod dictum fuerat de Sem repetitur et de Japheth: Sitque Chanaam servus ejus, quia nimirum utroque populo credentium Judaei perfidi, quamvis impia mente, salutis praebent obsequium, non solum in eo quod auctoritate sacrorum voluminum eos juvant, atque in fide corroborant, verum etiam in illo quod eos, quantum valent, insequuntur, quia videlicet insequendo propter justitiam, altius eos participes aeternae beatitudinis reddunt, nec non et in eo quod offensa sua duritia caecitatis majores gratias illos suo Redemptori atque illustratori reddere monent. Cui nimirum populo nomen Chanaam, quod interpretatur Commotio, aptissime convenit. Non enim potest dicere: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; sed incertus et fluctuans semper in motu est. Notandum autem etiam juxta sensum litterae quod non frustra Cham peccante, non ipse, sed filius ejus Chanaam maledicitur, maxime cum non ipse primogenitus Cham, sed ultimus esset filius. Scriptum quippe est: Filii Cham, Chus, Saba, et Mesraim, et Phuth, et Chanaam. Praevidebat enim pariter in spiritu quod progenies Chanaam amplius multo quam caetera stirps filiorum Cham esset peccatura, ideoque digna futura quae vel maledictione periret, vel servitio subacta gemeret; quod Sodomorum maxime qui de genere Chanaam exiere vel scelere nefando, vel horrenda ultione, probatum est ostensum, et exterminio, sive servitio, Chananaeorum, quod, egressa de Aegypto plebe Israelitica, quae de stirpe Sem descenderat, perpessi sunt. De Chus namque Aethiopes, de Mesraim Aegyptii, de Phuth orti sunt Lybies, quod ipsa earumdem gentium apud Hebraeos usque hodie vocabula testantur, de quibus omnino nihil talis flagitii vel vindictae, quale de Sodomitis et Chananaeis Scriptura refert.
3.107
Dilatavit quoque Deus Japheth, ut habitaret in tabernaculis Sem, et esset Chanaam servus ejus, cum Graeci sive Romani, exorti utique de genere Japheth, regna Asiae, in quibus posteri Sem habitabant, possiderent, et inter alia Chananaeos quoque sibi tributarios facerent.
3.108
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis, et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. Sicut sexcenti anni vitae Noe, quibus exactis arcam intravit, perfectionem designant fidei ac professionis eorum qui gratiae coelestis et perpetuae mercedis Ecclesiae sacramenta subeunt, ut supra docuimus, sic etiam trecenti et quinquaginta anni quibus post diluvium vixit, magnam eorum perfectionem figurant qui, perceptis vitae sacramentis, fideliter Domino ad mortem usque deserviunt. Diximus enim quod trecenti, quia per tau litteram graece notantur( tau vero in figura crucis scribitur), illorum aptissime typum gerant, qui nesciunt gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; unde et Gedeon, Domino jubente simul ac juvante, cum trecentis viris innumerabilem Madianitarum superavit exercitum, docens figurate quod fide dominicae crucis adversantia nobis et mundi hujus et vitiorum nostrorum essemus bella victuri. Quinquagenarius vero numerus, quia per figuram designet requiem legis Scriptura docet, quae anno semper quinquagesimo universum Dei populum maximam habere remissionem laborum omnium ac servitiorum libertatem sanxit. Ideoque certi gratia mysterii Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit, ut insinuaret nos, accepto baptismi lavacro, labores pro Domino sustinere in spe supernae quietis ac felicitatis debere. Vixit enim trecentis annis, ut simus in tribulatione patientes; vixit et quinquaginta, ut simus et spe gaudentes. Verum quia septies quinquageni faciunt trecentos quinquaginta, septenarius autem numerus gratiae sancti Spiritus, quinquagenarius verae requiei, quae per eumdem Spiritum electis tribuitur, typice congruit. Possumus et ita numeri hujus sacramentum interpretari, quod ille qui post diluvium trecentis quinquaginta annis vivat, qui toto tempore accepti baptismatis, adjutus dono spiritali, pro aeterna in coelis requie laborare non cessat; felixque mortem videbit carnis, imo de morte transiet ad vitam, quae sola vera est vita dicenda, qui cursum vitae praesentis tali perfectionis summa compleverit. Amen.
3.109
Explicit liber secundus in Genesi Bedae presbyteri.