Historia ecclesiastica
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8527 Hisecc2
6.1.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. Ut Oidiluald [Al., Oidilvaldus] successor Cudbercti in anachoretica vita, laborantibus in mari fratribus, tempestatem orando sedaverit.
6.1.1
[ DCLXXXVII.] Successit autem viro Domini Cudbercto, in exercenda vita solitaria quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, vir venerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse[ Al., ipso] consecrabat actibus. Cujus ut meritum vel vita qualis fuerit, certius clarescat, unum ejus narro miraculum quod mihi unus e fratribus propter quos et in quibus patratum est, ipse narravit: videlicet Gudfrid, venerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus ejusdem Ecclesiae Lindisfarnensis in qua educatus est, abbatis jure praefuit.« Veni, inquit, cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum reverentissimo Patre Oidilualdo: cumque allocutione ejus refecti et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas qua vehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems[ Al., tempestas hiemis], ut neque velo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare valeremus. Cumque diu multum cum vento pelagoque frustra certantes tandem post terga respiceremus, si forte vel ipsam de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, invenimus nos undiqueversum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis[ Al. om. nobis] in nobis restare salutis. Ubi autem longius visum levavimus, vidimus in ipsa insula Farne, egressum de latibulis suis amantissimum Deo Patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere. Audito etenim fragore procellarum ac ferventis Oceani, exierat videre quid nobis accideret: cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi pro nostra vita et salute precaturus[ Al., deprecaturus]. Et cum orationem compleret, simul tumida aequora placavit; adeo ut cessante per omnia saevitia tempestatis, secundi nos venti ad terram usque per plana maris terga comitarentur. Cumque evadentes ad terram, naviculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum[ Al. om. multum] furere non cessavit, ut palam daretur intelligi, quia modica illa quae provenerat intercapedo quietis ad viri Dei preces nostrae evasionis gratia caelitus donata est[ Al., esset].»
6.1.2
Mansit autem[ Al., itaque] idem vir Dei in insula Farne duodecim annis ibidemque defunctus[ Al. add. est]; sed in insula Lindisfarnensi juxta praefatorum corpora episcoporum, in ecclesia beati[ Al., sancti] apostoli Petri sepultus est. Gesta vero sunt haec temporibus Aldfridi[ Al. Adfridi] regis[ DCXCIX], qui post fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum decem et novem[ Al., octo] annis praefuit.
6.2.1
LIBER QUINTUS. CAPUT II Ut episcopus Johannes mutum et scabiosum [Al. om. et scabiosum] benedicendo curaverit.
6.2.1
Cujus[ Al., Hujus] regni principio defuncto Eata episcopo[ DCLXXXV], Johannes, vir sanctus, Hagustaldensis Ecclesiae praesulatum suscepit: de quo plura virtutum miracula qui eum familiariter noverunt, dicere solent, et maxime vir reverentissimus ac veracissimus Bercthun, diaconus quondam ejus, nunc autem abbas monasterii quod vocatur Inderauuda, id est, in silva Derorum: e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus. Est[ Al. add. autem] mansio quaedam secretior, nemore raro e vallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est, unius ferme milliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens coemeterium sancti Michaelis archangeli, in qua vir Dei saepius ubi opportunitas adridebat temporis, et maxime in Quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueverat. Cumque tempore quodam, incipiente Quadragesima, ibidem mansurus adveniret, jussit suis quaerere pauperem aliquem majore infirmitate vel inopia gravatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam eleemosynam possent[ Al., posset]: sic enim semper facere solebat.
6.2.2
Erat autem in villa non longe posita quidam adolescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae eleemosynae gratia venire consueverat, qui ne unum quidem sermonem unquam profari[ Al. proferre] poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil unquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci valeret, tantum in circuitu horridi crines stare videbantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis ejusdem mansionis parvum tugurium fieri in quo manens quotidianam ab eis[ Al., eo] stipem acciperet. Cumque una Quadragesimae esset impleta septimana, sequente Dominica jussit ad se intrare pauperem, ingresso eo linguam proferre ex ore ac sibi ostendere jussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae ejus impressit, quam signatam revocare in os, et loqui illum praecepit: Dicito, inquiens, aliquod verbum, dicito Gae[ Al., Gea; al., Gie], quod est, lingua Anglorum, verbum adfirmandi et consentiendi, id est etiam. Dixit ille statim, soluto vinculo linguae, quod jussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum:« Dicito A,» dixit ille A.« Dicito B;» dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac verba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere; et fecit: neque ultra cessavit tota die illa et nocte sequente, quantum vigilare potuit, ut ferunt qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac voluntatis, quod nunquam antea potuit, aliis ostendere; in similitudinem illius diu claudi qui curatus[ Al., add. est] ab apostolis Petro et Johanne, exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum ambulans, et exsiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus. Cujus sanitati congaudens episcopus praecepit medico, etiam sanandae scabredini capitis ejus curam adhibere.
6.2.3
Fecit ut jusserat, et juvante benedictione ac precibus antistitis nata est cum sanitate cutis venusta species capillorum, factusque est juvenis limpidus vultu et loquela promptus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper et mutus. Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reversus est.
6.3
LIBER QUINTUS. CAPUT III. Ut [Al. add. idem] puellam languentam orando sanaverit.
6.3
[ DCLXXXVI.] Narravit idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum. Quia cum reverentissimus vir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis Ecclesiae receptus, et idem Joannes, defuncto Bosa viro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, venerit ipse tempore quodam ad monasterium virginum in loco qui vocatur Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit.« Ubi cum venissemus, inquit, et magno universorum gaudio suscepti essemus, indicavit nobis abbatissa, quod quaedam de numero virginum quae erat filia ipsius carnalis, gravissimo languore teneretur: quia phlebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis gravatum est brachium illud vulneratum, ac versum in tumorem, adeo ut vix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque jacens in lecto prae nimietate doloris jam moritura videretur. Rogavit ergo episcopum abbatissa ut intraret[ Al., intrare] ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem vel tactum illius mox melius habituram. Interrogans autem ille quando phlebotomata esset puella, et ut cognovit quia in luna quarta, dixit: Multum insipienter et indocte fecistis in luna quarta phlebotomando. Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis phlebotomia, quando et lumen lunae, et rheuma Oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est, facere? At illa instantius obsecrans pro filia quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit ut ad languentem intraret. Intravit ergo me secum adsumto ad virginem quae jacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito[ Al., cubitu] flexionis haberet: et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est. Cumque post haec hora competente consederemus ad mensam, adveniens quidam clamavit me foras[ Al., ducens foras], et ait: Postulat Quoenburg[ Al., Quenburg], hoc enim erat nomen virginis, ut ocius regrediaris ad eam. Quod dum facerem, reperi illam ingrediens vultu hilariorem, et velut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: Vis petamus bibere? At[ Al., Et] ego; Volo, inquam, et multum delector, si potes. Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere quia ex quo episcopus oratione pro me, et benedictione completa egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum vires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, velut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere videretur. Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; et erepta morti ac doloribus virgo, laudes Domino Salvatori una cum caeteris qui ibi erant, servis illius referebat.»
6.4
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. Ut conjugem comitis infirmam aqua benedicta curaverit.
6.4
Aliud quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narravit idem abbas, dicens:« Villa erat comitis cujusdam qui vocabatur Puch, non longe a monasterio nostro, id est, duum[ Al., duorum] ferme millium spatio separata: cujus conjux quadraginta ferme diebus erat acerbissimo languore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo in quo jacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore virum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite vocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogavit comes eum ad prandendum in[ Al. om. in] domum suam ingredi. Renuit episcopus, dicens se ad monasterium, quod proxime[ Al., proximum) erat, debere reverti. At ille, obnixius precibus instans, vovit etiam se eleemosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens jejunium solvere. Rogavi et ego una cum illo, promittens etiam me eleemosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc tarde ac difficulter impetraremus, intravimus ad reficiendum. Miserat autem episcopus mulieri quae infirma jacebat, de aqua benedicta quam in dedicationem ecclesiae consecraverat, per unum de his qui mecum venerant fratribus, praecipiens ut gustandam illi daret, et ubicunque maximum ei dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lavaret. Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum vires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis: coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium completum non omisit; imitata socrum beati Petri[ Al. add. apostoli], quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus Dominicae surrexit, et sanitate simul ac virtute recepta, ministrabat eis.»
6.5
LIBER QUINTUS. CAPUT V. Ut item [Al., idem; al. om., item] puerum comitis orando a morte revocaverit.
6.5
Alio item tempore vocatus ad dedicandam ecclesiam comitis vocabulo Addi, cum postulatum complesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris ejus qui acerrima aegritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni[ Al., omnium] membrorum officio, jamjamque moriturus esse videretur; cui etiam loculus jam tunc erat praeparatus in quo defunctus condi deberet. Addidit autem vir etiam lacrimas precibus, diligenter obsecrans ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset vita ipsius; crederet vero quia si ille ei manum imponere[ Al., imponeret] atque eum benedicere voluisset, statim melius haberet. Intravit ergo illo episcopus, et vidit eum moestis omnibus jam morti proximum, positumque loculum juxta eum in quo sepeliendus poni deberet; dixitque orationem ac benedixit eum, et egrediens dixit solito consolantium sermone: Bene convalescas, et cito. Cumque post haec sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum vini mittere, quia sitiret. Gavisus ille multum quia bibere posset, misit ei calicem vini benedictum ab episcopo; quem ut bibit, surrexit continuo, et veterno infirmitatis discusso, induit se ipse vestimentis suis; et egressus inde intravit, ac salutavit episcopum et convivas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis. Jusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius. Residebat, vescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e convivis agebat; et multis post haec annis vivens, in eadem quam acceperat salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se praesente factum, sed ab his qui praesentes fuere, sibi perhibet esse relatum.
6.6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VI. Ut clericum suum cadendo contritum, aeque [Al. om. aeque] orando ac benedicendo a morte revocaverit.
6.6.1
Neque hoc praetereundum silentio[ Al. add. arbitror], quod famulus Christi Herebald[ Al., Heritbald], in seipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conversatus, nunc[ Al. add. in] monasterio quod est juxta ostium Tini fluminis, abbatis jure praeest.« Vitam, inquit, illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod[ Al., quam; al., quia] praesens optime cognovi, per omnia episcopo dignam esse comperi. Sed et cujus meriti apud internum testem[ Al., judicem] habitus sit, et in multis aliis, et in meipso maxime expertus sum: quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite revocans, ad viam vitae sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaevo adolescentiae[ Al. add. meae] tempore in clero illius degerem legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a juvenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo devenisse in viam planam et amplam aptamque cursui equorum: coeperuntque juvenes qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum ut cursu majore equos suos invicem probare liceret. At ille primo negavit, otiosum dicens esse quod desiderabant; sed ad ultimum multorum unanima intentione devictus: Facite, inquit, si vultis, ita tamen ut Herebald ab illo se certamine funditus[ Al. om. funditus] abstineat. Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, fidebam namque equo quem mihi ipse optimum donaverat, nequaquam impetrare potui.
6.6.2
« At cum saepius huc atque illuc spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reverterentur; et ipse lascivo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem, audivi illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: O quam magnum vae facis mihi sic equitando! Et ego audiens, nihilominus coeptis institi vetitis. Nec mora, dum fervens equus quodam itineris concavum valentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox velut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inveniri poterat; casuque evenit, vel potius divina provisione, ad puniendam inobedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque junctura solveretur; et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moveri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem in qua jacerem. Erat autem hora diei circiter septima[ Al., circiter horam... septimam], a qua ad vesperum usque quietus, et quasi mortuus permanens, tunc paululum revivisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Vomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo convulsa. At episcopus gravissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu: nec voluit nocte illa juxta morem cum clericis suis manere, verum solus in oratione persistens noctem ducebat pervigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, vocavit me nomine meo, et quasi de somno gravi excitatum interrogavit si nossem quis esset qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos, aio: Etiam tu es antistes meus amatus. Potes, inquit, vivere? Et[ Al., At] ego: Possum, inquam, per orationes vestras, si voluerit Dominus. Qui imponens capiti meo manum, cum verbis benedictionis rediit ad orandum: et post pusillum me revisens[ Al., ad me revertens] invenit sedentem et jam loqui valentem: coepitque me interrogare, divino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem: cui ego, absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri a quo me baptizatum noveram, dixi. At ille: Si ab hoc, inquit, sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus: novi namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus, propter ingenii tarditatem, potuit catechizandi vel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab hujus praesumptione ministerii quod regulariter implere nequibat, omnimodis[ Al., omnino] cessare praecepi. Quibus dictis, eadem hora me cathechizare ipse curavit; factumque est ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem. Vocavit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii[ Al., mei cranii, om. mihi] juncturam componere atque alligare jussit. Tantumque mox accepta ejus benedictione convalui, ut in crastinum ascendens equum, cum ipso iter in alium locum facerem: nec multo post plene curatus, vitali etiam unda perfusus sum.»
6.6.3
Mansit autem in episcopatu annos triginta tres, et sic caelestia regna conscendens sepultus est in porticu sancti Petri, in monasterio suo, quod dicitur In silva Derorum, anno ab incarnatione Dominica septingentesimo vicesimo primo. Nam cum[ Al. add. post] prae majore senectute minus episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum[ Al., episcopum] Eboracensis Ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit ad monsterium[ Al. add. suum] praefatum, ibique vitam in Deo digna conversatione complevit[ DCCXVIII].
6.7.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VII. Ut Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, baptizandus Romam venerit: sed et successor ejus Ini [Al. om. Ini] eadem beatorum apostolorum limina devotus adierit.
6.7.1
Anno autem regni Aldfridi tertio[ DCLXXXVIII], Caedualla[ Al., Cedualla], rex Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, venit Romam, hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere vitae caelestis introitum: simul etiam sperans quia mox baptizatus, carne solutus, ad aeterna gaudia jam mundus transiret: quod utrumque ut mente disposuerat, Domino juvante[ Al., adjuvante] completum est. Etenim illo perveniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto Sabbati Paschalis, anno ab incarnatione Domini sexcentesimo octuagesimo nono: et in albis adhuc positus, languore correptus, duodecimo Kalendarum Maiarum die solutus[ Al. add. est] a carne, et beatorum est regno[ Al., consortio] sociatus in caelis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri nomen imposuerat, ut beatissimo apostolorum principi, ad cujus sacratissimum corpus a finibus terrae pio doctus amore venerat, etiam nominis ipsius consortio jungeretur: qui in ejus quoque ecclesia sepultus est: et jubente pontifice epitaphium in ejus monumento scriptum[ Al., scriptum est, ut] in quo et memoria devotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque vel audientes exemplum facti, ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo: Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuvias, proceres, moenia, castra, lares; Quaeque patrum virtus, et quae congesserat ipse Caedual armipotens, liquit amore Dei, Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cujus fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque jubar radianti carperet haustu, Ex quo vivificus fulgor ubique fluit. Percipiensque alacer redivivae premia vitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conversus convertit ovans, Petrumque vocari Sergius antistes jussit, ut ipse pater Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus ablatum vexit in arce poli. Mira fides regis! clementia maxima Christi, Cujus consilium nullus adire potest! Sospes enim veniens supremo ex orbe Britanni, Per varias gentes, per freta, perque vias, Urbem Romuleam vidit, templumque verendum Aspexit, Petri mystica dona gerens. Candidus inter oves Christi sociabilis ibit: Corpore nam tumulum, mente superna tenet. Commutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse vides. Hic depositus est Caedual[ Al., Cedual], qui et Petrus, rex Saxonum, sub die duodecimo Kalendarum Maiarum, indictione secunda; qui vixit annos plus minus triginta, imperante domno Justiniano piissimo Augusto, anno et[ Al., ejus] consulatus quarto, pontificante apostolico viro domno[ Al., domino] Sergio papa anno secundo.
6.7.2
Abeunte autem Romam Caedualla[ DCCXXV], successit in regnum Ini[ Al., Hii] de stirpe regia; qui cum triginta et septem annis imperium tenuisset gentis illius, et ipse, relicto regno[ Al., imperio] ac juvenioribus[ Al., junioribus] commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in vicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in caelis: quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, viri ac feminae certatim facere consuerunt.
6.8.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII. Ut, Theodoro defuncto, archiepiscopatus gradum Berctuald susceperit: et inter plurimos quos ordinavit, etiam Tobiam virum doctissimum Hrofensi Ecclesiae fecerit antistitem.
6.8.1
Anno autem post hunc quo Caedualla Romae defunctus est proximo, id est, sexcentesimo nonagesimo incarnationis Dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus senex et plenus dierum, id est, annorum octoginta octo, defunctus est: quem se numerum annorum fuisse habiturum, ipse jamdudum somnii revelatione edoctus suis praedicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis viginti duobus, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruvernensium sunt corpora deposita: de quo una cum consortibus ejusdem sui gradus recte ac veraciter dici potest, quia corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivet in generationes et generationes. Ut enim breviter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum Ecclesiae, quantum nunquam antea potuere, coeperunt. Cujus personam, vitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius versibus heroicis triginta et quatuor palam ac lucide cunctis illo advenientibus[ Al., venientibus] pandit; quorum primi sunt hi: Hic sacer in tumba pausat cum corpore praesul Quem nunc Theodorum lingua Pelasga vocat. Princeps pontificum, felix, summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit. Ultimi autem hi: Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur. Alma novae scandens felix consortia vitae, Civibus angelicis junctus in arce poli.
6.8.2
Successit autem Theodoro in episcopatu Berctuald, qui erat abbas in monasterio[ Al. add. quodam], quod juxta ostium aquilonale[ Al., aquilonare] fluminis Genladae positum[ Al. add. quod] Racuulfe nuncupatur: vir et ipse scientia Scripturarum imbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime comparandus: qui electus est quidem in episcopatum anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo nonagesimo secundo, die primo mensis Julii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suaebhardo[ Al., Wictredo et Suebbardo]; ordinatus[ Al. add. est] autem anno sequente tertio die Kalendarum Juliarum, Dominica a Goduine[ Al., Godwino] metropolitano episcopo Galliarum: et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium Dominica; qui inter multos quos ordinavit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis Ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecravit, virum Latina, Graeca et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter[ Al., multiplici] instructum.
6.9.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IX. Ut Ecgberct vir sanctus ad praedicandum in Germaniam venire voluerit, nec valuerit: porro Uictberct advenerit [Al., adierít] quidem; sed quia nec ipse aliquid profecisset, rursum in Hiberniam unde venerat, redierit.
6.9.1
Eo tempore[ DCLXXXIX] venerabilis, et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere vitam pro adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id est, inito opere apostolico, verbum Dei aliquibus earum quae nondum audierant, gentibus evangelizando committere: quarum in Germania plurimas noverat esse nationes, a quibus Angli vel Saxones qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur; unde hactenus a vicina gente Brittonum corrupte Garmani[ Al., Germani] nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni[ Al., Dani, Huni], antiqui Saxones Boructuari[ Al., Boructuarii]: sunt[ Al. add. etiam] alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus servientes, ad quos venire praefatus Christi miles circumnavigata Brittania disposuit, si quos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre valeret, vel si hoc fieri non posset, Romam venire ad videnda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitavit.
6.9.2
Sed ne aliquid horum perficeret, superna illi oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum verbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatisque omnibus quae navigantibus esse necessaria videbantur, venit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania, et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili, cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narravimus, referens ei visionem quae sibi eadem nocte apparuisset:« Cum expletis, inquiens, hymnis matutinalibus in lectulo[ Al., lecto] membra posuissem[ Al., deposuissem], ac levis mihi somnus obrepisset, apparuit magister quondam meus et nutritor amantissimus Boisil, interrogavitque me, an eum cognoscere possem. Aio: Etiam, tu es enim Boisil. At ille: Ad hoc inquit, veni, ut responsum Domini Salvatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum venire. Dic ergo illi quia non valet iter quod proposuit, implere: Dei enim voluntatis est ut ad Columbae monasteria magis pergat docenda.» Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba nunc, a nonnullis composito a Cella et Columba nomine, Columcelli vocatur. Audiens autem verba visionis Ecgberct, praecepit fratri qui retulerat ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset visio. Ipse autem tacitus rem considerans, veram[ Al., veracem] esse timebat: nec tamen a praeparando[ Al., parando] itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare volebat.
6.9.3
At post dies paucos rursum venit ad eum praefatus frater, dicens quia et ea nocte sibi post expletos Matutinos[ Al., expletas Matutinas] Boisil per visum apparuerit, dicens:« Quare tam negligenter ac tepide dixisti Ecgbercto quae tibi dicenda praecepi? At nunc vade, et dic illi quia, velit nolit, debet ad monasteria Columbae venire, quia aratra eorum non recte incedunt: oportet autem eum ad rectum haec tramitem revocare.» Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui[ Al., cuiquam] patefaceret. Ipse vero, tametsi certus est factus de visione, nihilominus tentavit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque jam navi imposuissent quae tanti itineris necessitas poscebat, atque opportunos aliquot dies[ Al., diebus] ventos exspectarent, facta est nocte quadam tam saeva tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his quae in navi erant rebus, ipsam in littus[ Al., latus] jacentem inter undas relinqueret: salvata sunt tamen omnia quae erant Ecgbercti, et sociorum ejus. Tum ipse[ Al., ille] quasi propheticum illud dicens,« Quia propter me est tempestas haec, subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.»
6.9.4
At vero unus de sociis ejus, vocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemptu mundi ac doctrinae scientia insignis, nam multos annos in Hibernia peregrinus anachoreticam in magna perfectione vitam egerat[ DCXC], ascendit navem, et Fresiam perveniens duobus annis continuis genti illi ac regi ejus Rathbedo[ Al., Radhbedo] verbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros invenit auditores. Tunc reversus ad dilectae locum peregrinationis[ DCXCI], solito in silentio vacare Domino coepit; et quoniam externis[ Al., exterius] prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat.
6.10.1
LIBER QUINTUS. CAPUT X. Ut Uilbrord [Al., Wilbrord] in Fresia praedicans, multos ad Christum converterit; et ut socii ejus Hewaldi [Al., Ewaldi] sint martyrium passi.
6.10.1
Ut autem vidit vir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus venire permittebatur, retentus[ Al. add. est] ob aliam sanctae Ecclesiae utilitatem de qua oraculo fuerat praemonitus, nec Uictberct illas deveniens in partes, quicquam proficiebat, tentavit adhuc in opus verbi mittere viros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyterii gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo advenissent, erant autem numero duodecim, divertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt: et quia nuper citeriorem Fresiam, expulso inde Rathbedo[ Al., Radhbedo] rege, ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate juvans, ne qui[ Al., quis] praedicantibus quicquam molestiae inferret; multisque eos qui fidem suscipere vellent beneficiis adtollens: unde factum est, opitulante gratia divina, ut multos in brevi ab idolatria ad fidem converterent Christi[ DCXCII].
6.10.2
Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro aeterna patria exulaverant, venerunt ad provinciam antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut devotionis, sic etiam vocabuli: nam uterque eorum appellabatur Hewald; ea tamen distinctione, ut pro diversa capillorum specie unus Niger Hewald, alter Albus Hewald diceretur: quorum uterque pietate religionis imbutus, sed Niger Hewald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus[ Al., instructus]. Qui venientes in provinciam, intraverunt hospitium cujusdam villici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam qui super eum[ Al., eos] erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis[ Al., utilitatis], quod deberent ad illum perferre. Non enim habent regem iidem antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae. Suscepit ergo eos villicus, et promittens se mittere eos ad satrapam qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.
6.10.3
Qui cum cogniti essent a barbaris quod essent alterius religionis, nam[ Al. add. hymnis] et psalmis semper atque orationibus vacabant, et quotidie sacrificium Deo victimae salutaris offerebant, habentes secum vascula sacra et tabulam altaris vice dedicatam, suspecti sunt habiti, quia si pervenirent ad satrapam et loquerentur cum illo, averterent illum a diis suis et ad novam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum provincia veterem cogeretur nova[ Al., in novam] mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt: Album quidem Hewaldum veloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu et horrenda membrorum omnium discerptione: quos interemptos in Rheno[ Al., Rhenum] projecerunt. Quod cum satrapa ille quem videre volebant audisset, iratus est valde quod ad se venire volentes peregrini non permitterentur; et mittens occidit vicanos illos omnes, vicumque incendio consumpsit. Passi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi quinto Nonarum Octobrium die.
6.10.4
Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula. Nam cum perempta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent injecta, contigit ut haec contra impetum fluvii decurrentis, per quadraginta fere millia passuum, ad ea usque loca ubi illorum erant[ Al., essent] socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus atque ad caelum usque altus omni nocte supra locum fulgebat illum ubicumque ea pervenisse contingeret, et hoc etiam paganis qui eos occiderant intuentibus. Sed et unus ex eis in visione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, viro illustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus; indicans quod eo loci corpora eorum posset invenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret. Quod ita completum est. Inventa namque eorum corpora juxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis vel inventionis eorum congrua illis in locis veneratione celebratur. Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin ubi haec comperit misit, et adducta[ Al., comperit,... adducta] ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae civitatis, juxta Rhenum. Fertur autem quia in loco in[ Al. om. in] quo occisi sunt fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat[ Al., perfundat].
6.11.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XI. Ut viri venerabiles Suidberct in Brittania, Uilbrord Romae sint in Fresiam ordinati episcopi.
6.11.1
Primis sane temporibus adventus eorum in Fresiam[ DCXCII], mox ut comperit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, acceleravit venire Romam, cujus sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum ejus licentia et benedictione, desideratum evangelizandi gentibus opus iniret, simul et reliquias beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente cui praedicaret destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promptu reliquias sanctorum quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem quorum essent illae[ Al., essent, illa Sing.], singula quaeque loca dedicaret. Sed et alia perplura quae tanti operis negotium quaerebat, vel ibi discere, vel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui voti compos esset effectus, ad praedicandum rediit.
6.11.2
Quo tempore fratres qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus et mansuetum corde Suidberctum qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinavit reverentissimus Uilfrid episcopus, qui tunc forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore ejus qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reverso.
6.11.3
Qui videlicet Suidberct accepto episcopatus de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad viam veritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi qui verbum receperant; ipse[ Al., ipseque] antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Blithrydae[ Al., Blithrude] conjuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Rheni, quae lingua eorum vocatur In littore: in qua ipse, constructo monasterio quod hactenus haeredes ejus possident, aliquandiu continentissimam gessit vitam, ibique diem clausit ultimum.
6.11.4
Postquam vero per annos aliquot in Fresia, qui advenerant docuerunt[ DCXCVI], misit Pippinus, favente omnium consensu, virum venerabilem Uilbrordum Romam, cujus adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita ut petierat impletum est anno ab incarnatione Domini sexcentesimo nonagesimo sexto. Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis ejus, imposito sibi a papa memorato nomine Clementis: ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est, post dies quatuordecim ex quo in Urbem venerat.
6.11.5
Donavit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum verbo Uiltaburg, id est, Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Trajectum vocatur; in quo aedificata ecclesia, reverentissimus pontifex longe lateque verbum fidei praedicans, multosque ab errore revocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum qui vel secum, vel post se illo ad praedicandum venerant; ex quibus aliquanti jam dormierunt in Domino. Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest[ DCCXXXI] longa jam venerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices[ Al., multiplicis] militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.
6.12.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XII. Ut quidam in provincia Nordanhymbrorum a mortuis resurgens, multa et tremenda et desideranda quae viderat narraverit.
6.12.1
His temporibus[ DCXCVI] miraculum memorabile, et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem viventium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad vitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna quae viderat, narravit; e quibus hic aliqua breviter perstringenda esse putavi. Erat ergo paterfamilias in regione Nordanhymbrorum quae vocatur Incuneningum, religiosam cum domo sua gerens vitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reviviscens ac repente residens, omnes qui corpori flentes assederant, timore immenso perculsos in fugam convertit: uxor tantum quae[ Al. add. eum] amplius amabat, quamvis multum tremens et pavida, remansit: quam ille consolatus:« Noli, inquit, timere, quia jam vere resurrexi a morte qua tenebar, et apud homines sum iterum vivere permissus; non tamen ea mihi qua ante consueram conversatione, sed multum dissimili ex hoc tempore vivendum est.» Statimque surgens abiit ad villulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem quam possederat substantiam in tres divisit portiones, e quibus unam conjugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse[ Al., sibi ipsi] retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, pervenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis quam praeviderat abbas, intravit: et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione duravit, ut multa illum, quae alios laterent, vel horrenda, vel desideranda vidisse, etiamsi lingua sileret, vita loqueretur.
6.12.2
Narrabat autem[ Al., enim] hoc modo quod viderat:« Lucidus, inquiens, aspectu, et clarus erat indumento qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut videbatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, devenimus ad vallem multae latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad laevam nobis sita, unum latus flammis ferventibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore nivium[ Al., nimium] omnia perflante atque verrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae vicissim hinc inde videbantur quasi tempestatis impetu jactari. Cum enim vim fervoris immensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium frigoris infesti: et cum neque ibi quippiam requiei invenire valerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici vicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi quod hic fortasse esset infernus, de cujus tormentis intolerabilibus narrare saepius audivi. Respondit cogitationi meae ductor qui me praecedebat: Non hoc, inquiens, suspiceris; non enim hic infernus est ille quem putas.
6.12.3
« At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, vidi subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et veste ejus qui me ducebat. Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras, ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eumdem. Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae[ Al., horrendae] visionis reliquit. At cum iidem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia quae ascendebant fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar favillarum cum fumo ascendentium nunc ad sublimiora projicerentur, nunc retractis ignium vaporibus relaberentur in profunda[ Al., profundum]. Sed et foetor incomparabilis cum eisdem[ Al., ejusdem] vaporibus ebulliens, omnia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi pavidus consisterem, utpote incertus quid agerem, quo verterem gressum, qui me[ Al., qui mihi] finis maneret: audio subitum[ Al., subito] post terga sonitum immanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi vulgi indocti captis hostibus insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque pervenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque[ Al. om. quinque] animas hominum moerentes ejulantesque, ipsa multum[ Al., vero] exultans et cachinnans medias illas trahebat in tenebras: e quibus videlicet hominibus, ut dignoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina. Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium[ Al., medio] baratri illius ardentis; factumque est ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum, et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammivoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant, forcipibus quoque igneis quos tenebant in manibus, minitabantur me comprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant. Qui cum undiqueversum hostibus et caecitate tenebratum conclusus huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii quo salvarer, adveniret, apparuit retro via[ Al., viam] qua veneram quasi fulgor stellae meantis inter tenebras, qui paulatim crescens et ad me ocius festinans ubi adpropinquavit, dispersi sunt et aufugerunt omnes qui me forcipibus rapere quaerebant spiritus infesti.
6.12.4
« Ille autem qui adveniens eos fugavit erat ipse qui me ante ducebat: qui mox conversus ad dexterum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora, exemptum tenebris in auras me serenae lucis eduxit: cumque me in luce aperta duceret, vidi ante nos murum permaximum, cujus neque longitudini hinc vel inde, neque altitudini ullus esse terminus videretur. Coepi autem mirari quare ad murum accederemus, cum in eo nullam januam vel fenestram vel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo pervenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate ejus. Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque fragrantia vernantium flosculorum plenus, ut omnem mox foetorem tenebrosae fornacis, qui me pervaserat, effugaret admirandi hujus suavitas odoris. Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei, sive solis meridiani radiis videretur esse praeclarior. Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conventicula, sedesque plurimae agminum laetantium. Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de quo praedicari saepius audivi. Respondit ille cogitatui meo: Non, inquiens, non[ Al. om. non] hoc est regnum caelorum quod autumas.
6.12.5
« Cumque procedentes transissemus, et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo majorem luminis gratiam quam prius; in qua etiam vocem cantantium dulcissimam audivi; sed et odoris fragantia miri tanta de loco effundebatur, ut is quem antea degustans quasi maximum rebar, jam permodicus mihi odor videretur: sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in comparatione ejus quae nunc apparuit lucis, tenuissima prorsus videbatur, et parva. In cujus amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquens, ipsa me qua venimus via reduxit.
6.12.6
« Cumque reversi[ Al., reversione] perveniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: Scis quae sint ista omnia quae vidisti? Respondi ego. Non. Et ait: Vallis illa quam aspexisti flammis ferventibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera[ Al. add. sua] quae fecerant, in ipso tandem mortis articulo ad poenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt: qui tamen quia confessionem et poenitentiam vel in morte habuerunt, omnes in die judicii ad regnum coelorum perveniunt[ Al., pervenient). Multos autem preces viventium et eleemosynae et jejunia et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem judicii liberentur, adjuvant. Porro puteus ille flammivomus ac putidus quem vidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit nunquam inde liberabitur in aevum. Locus vero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc juventutem jocundari ac fulgere conspicis, ipse est in quo recipiuntur animae eorum qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt, non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci qui tamen omnes in die judicii ad visionem Christi et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam quicumque in omni verbo et opere et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perveniunt: ad cujus vicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suavitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem quia nunc ad corpus reverti et rursum inter homines vivere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate servare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec quae cernis agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci ut quid de te fieri deberet agnoscerem. Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reverti ad corpus, delectatus nimirum suavitate ac decore loci illius quem intuebar, simul et consortio eorum quos in illo[ Al. add. esse] videbam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam: sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines vivere cerno.»
6.12.7
Haec et alia quae viderat idem vir Domini, non omnibus passim desidiosis ac vitae suae incuriosis referre volebat, sed illis solummodo qui, vel tormentorum metu perterriti, vel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex ejus verbis haurire volebant. Denique in vicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam quem bonis actibus adaequabat[ Al., operibus adornabat], gradu praeeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam vitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eumdem virum ingrediens, audivit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent quae exutus corpore videret[ Al., viderat]: per cujus relationem, ad nostram quoque agnitionem pervenere quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem visiones suas etiam regi Aldfrido viro undecumque doctissimo; et tam libenter, tamque studiose ab illo auditus est, ut ejus rogatu[ Al. add. in] monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime cum illas in partes devenisset accederet. Cui videlicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae vitae abbas et presbyter Aediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis Ecclesiae cathedram condignis gradu actibus servat[ Al., tenet].
6.12.8
Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui Conditoris vacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hunc creber[ Al., crebro] ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis immergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse videbatur, psalmis vel precibus insistere, fixusque manere ascendente aqua fluminis[ Al. add. et] usque ad lumbos, aliquando usque ad collum; atque inde egrediens ad terram nunquam ipsa vestimenta uda atque[ Al., vel] algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriverat quo haberet locum standi sive immergendi[ Al. add. se] in fluvio, dicerent[ Al., dicerentque] qui videbant:« Mirum, frater Drycthelme( hoc enim erat viro nomen), quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praevales!» Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii ac moderatae naturae:« Frigidiora ego vidi.» Et cum dicerent:« Mirum quod tam austeram tenere continentiam velis!» Respondebat:« Austeriora ego vidi.» Sicque usque ad diem suae vocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter quotidiana jejunia domabat, multisque et verbo et conversatione saluti[ Al., salutis causa] fuit.
6.13.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIII. Ut e contra alter ad mortem veniens, oblatum sibi a daemonibus codicem suorum viderit peccatorum.
6.13.1
At contra, fuit quidam in provincia Merciorum cujus visiones ac verba, non autem et conversatio[ Al., verba et conversatio], plurimis, sed non sibimetipsi profuit. Fuit autem[ Al. add. quidam] temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnavit[ DCCV], vir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet negligentia displicens. Admonebat ergo illum sedulo ut confiteretur, et emendaret ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superventu tempus omne poenitendi et emendandi perderet. Verum ille, frequenter licet admonitus, spernebat verba salutis, seseque tempore sequente poenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur ut vel tunc antequam moreretur, poenitentiam ageret commissorum. At ille respondit[ Al., respondebat], non se tunc velle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne[ Al. add. forte] exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi videbatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica[ Al., daemoniaca] fraude seductus.
6.13.2
Cumque morbo ingravescente, denuo ad eum visitandum ac docendum rex intraret, clamabat[ Al., clamavit] statim miserabili voce:« Quid vis modo? Quid huc venisti? Non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre. At ille: Noli, inquit, ita loqui, vide ut sanum sapias. Non, inquit, insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo. Et quid, inquit, hoc est? Paulo ante, inquit, intraverunt domum hanc duo pulcherrimi juvenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed vehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit, in quo omnia quae unquam bona feceram, intuens scripta reperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito supervenit exercitus malignorum et horridorum[ Al., horrendorum] vultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens implevit. Tunc ille qui et obscuritate tenebrosae faciei et primatu sedis major esse videbatur eorum, proferens codicem horrendae visionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene importabilis, jussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre[ Al., deferri]. Quem cum legissem, inveni omnia scelera, non solum quae opere vel verbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccavi, manifestissime in eo tetricis[ Al., tetris] esse descripta litteris. Dicebatque ad illos qui mihi adsederant viros albatos et praeclaros: Quid hic sedetis, scientes certissime quia noster est iste[ Al., ipse]? Responderunt: Verum dicitis[ Al., dicis]; accipite, et in cumulum damnationis vestrae ducite. Quo dicto, statim disparuerunt: surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus vomeres[ Al., cultra; al., furcas], percusserunt me, unus in capite, et alius in pede: qui videlicet modo cum magno tormento irrepunt in interiora corporis mei[ Al., in mea viscera], moxque ut ad se[ Al. om. se] invicem perveniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus, in inferni claustra pertrahar.»
6.13.3
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus poenitentiam quam ad breve tempus cum fructu veniae facere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista cui non profuere, sed pro aliis viderit, qui ejus interitum cognoscentes, differe tempus poenitentiae, dum vacat, timerent, ne improviso mortis articulo praeventi impoenitentes perirent. Quod autem codices diversos per bonos sive malos spiritus sibi vidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in ventum diffluere, sed ad examen summi Judicis cuncta servari; et sive per amicos angelos in fine nobis ostendenda, sive per hostes. Quod vero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones: illi perparvum, isti enormem: animadvertendum est quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen universa prave agendo juvenis obnubilavit. Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adolescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari de quibus ait Psalmus: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Hanc historiam, sicut a venerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium, sive audientium, narrandam esse putavi.
6.14.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIV. Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum viderit.
6.14.1
Novi autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cujus etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter viventem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac majoribus loci, atque ad castigatiorem vitam converti ammonebatur. Et quamvis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter, ob necessitatem operum ipsius exteriorum: erat enim fabrili arte singularis. Serviebat autem multum ebrietati et caeteris vitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die[ Al., diu] noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia audiendumque cum fratribus verbum vitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia qui non vult ecclesiae januam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in januam inferni non sponte damnatus introduci. Percussus enim languore atque ad extrema perductus vocavit fratres, et multum moerens ac damnato similis coepit narrare, quia videret inferos apertos et Sathanan dimersum[ Al., demersum; al., immersum] in profundis[ Al., profundum] tartari, Caiphanque[ Al., Caiphan quoque] cum caeteris qui occiderunt Dominum, juxta eum flammis ultricibus contraditum: in quorum vicinia, inquit, heu misero mihi locum despicio[ Al., aspicio] aeternae perditionis esse praeparatum. Audientes haec fratres, coeperunt diligenter exhortari, ut vel tunc positus adhuc in corpore poenitentiam faceret[ Al., ageret]. Respondebat ille desperans:« Non est mihi modo tempus vitam mutandi, cum ipse viderim judicium meum jam esse completum.»
6.14.2
Talia dicens, sine viatico salutis obiit, et corpus ejus in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo vel missas facere, vel psalmos cantare, vel saltem orare praesumebat. O quam grandi distantia divisit Deus inter[ Al. om. inter] lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro veritate, vidit caelos apertos, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, imminente morte, vidit aperta tartara, vidit damnationem diaboli et sequacium ejus; vidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed viventibus qui haec cognovissent causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in provincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos[ Al., multosque] ad agendam et non differendam scelerum suorum poenitudinem provocavit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!
6.15.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XV. Ut plurimae Scottorum Ecclesiae, instante Adamnano, catholicum Pascha susceperint; utque idem librum de Locis Sanctis scripserit.
6.15.1
Quo tempore[ DCCI] plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brittonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum Paschalis observantiae tempus Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan presbyter et abbas monachorum qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, venisset ad Aldfridum regem Anglorum, et aliquandiu in ea provincia moratus, videret ritus Ecclesiae canonicos; sed et a pluribus qui erant eruditiores esset sollerter admonitus, ne contra universalem Ecclesiae morem, vel in observantia Paschali, vel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis, et in extremo mundi angulo positis vivere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea quae viderat et audierat in Ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret. Erat enim vir bonus et sapiens, et scientia Scripturarum nobilissime instructus.
6.15.2
Qui cum domum rediisset, curavit suos qui erant in Hii, quive eidem erant subditi monasterio, ad eum quem cognoverat, quemque ipse toto ex corde susceperat, veritatis callem perducere, nec valuit. Navigavit[ Al. add. itaque] Hiberniam et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum Paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes qui ab Hiiensium dominio erant liberi, ab errore avito correctos ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum Paschae tempus observare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia canonico Pascha, ad suam insulam revertisset, suoque[ Al., suisque in] monasterio catholicam temporis Paschalis observantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere quod conabatur posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo[ DCCII]. Divina utique gratia disponente, ut vir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad vitam raperetur aeternam, quam, redeunte tempore Paschali, graviorem cum eis qui eum ad veritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
6.15.3
Scripsit idem vir de Locis Sanctis librum legentibus multis utillimum; cujus auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum venerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas[ Al., multasque] maris insulas adierat; patriamque navigio revertens, vi tempestatis in occidentalia Brittaniae littora delatus est: ac post multa, ad memoratum Christi famulum Adamnanum perveniens, ubi doctus in Scripturis sanctorumque locorum gnarus esse compertus est, libentissime est ab illo susceptus,[ Al. add. et] libentius auditus; adeo ut quaeque ille se in Locis sanctis memoratu digna vidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curaverit. Fecitque opus, ut dixi, multum[ Al., multis] utile, et maxime illis qui longius ab eis locis in quibus patriarchae et apostoli erant, secreti, ea tantum de his quae lectione didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per ejus est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab eo muneribus donatus,[ Al., add. in] patriam remissus est. De cujus scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic Historiae inserere commodum fore legentibus reor.
6.16
LIBER QUINTUS. CAPUT XVI. Quae in eodem libro de loco Dominicae nativitatis, passionis, et resurrectionis commemoraverit.
6.16
Scripsit ergo de loco Dominicae nativitatis in hunc modum:« Bethleem, civitas David, in dorso sita est angusto ex omni parte vallibus circumdato[ Al., circumdata], ab occidente in orientem mille passibus longa, humili[ Al., humilis], sine turribus muro per extrema plani verticis instructo; in cujus orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cujus exterior pars nativitatis Dominicae fuisse dicitur locus; interior Praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta, supra locum ubi Dominus natus specialius traditur, sanctae Mariae grandem gestat ecclesiam.» Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:« Ingressis[ Al., ingressus] a septemtrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro conditione platearum divertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena[ Al. add. ejus] matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana videtur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo[ Al., ipsa infixo] Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum vero locum Dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Hujus quoque ad occasum ecclesiae, anastasis, hoc est, resurrectionis Dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, duodecim columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium viae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est, australi, aquilonali, et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est, introitus per tres e regione parietes habet, e quibus quatuor ad vulturnum, et quatuor ad eurum spectant. Hujus in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cujus culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum vestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum vero culmen auro ornatum, auream magnam gestat crucem. In hujus ergo monumenti aquilonali parte sepulcrum Domini in eadem petra excisum[ Al. add. est], longitudinis septem pedum, trium mensura palmarum pavimento altius eminet; introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque duodecim lampades ardent, quatuor intra sepulcrum, octo supra in margine dextro. Lapis qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cujus pars minor quadratum altare, ante ostium nihilominus ejusdem monumenti stat; major vero in orientali ejusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem ejusdem monumenti et sepulcri albo et rubicundo permixtus esse videtur.»
6.17.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XVII. Quae item de loco ascensionis Dominicae, et sepulchris patriarcharum [Al. add. scripserit ].
6.17.1
De loco quoque Dominicae ascensionis praefatus auctor hoc modo refert:« Mons Olivarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis vitibus et olivis rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas: in cujus summo vertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus, desuper tectas. Interior namque domus propter Dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit: altare ad orientem habens angusto[ Al., augusto] culmine protectum, in cujus medio ultima Domini vestigia, caelo desuper patente ubi ascendit, visuntur. Quae cum quotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eamdemque adhuc speciem veluti impressis signata[ Al., signatam] vestigiis servat. Haec circa aerea rota jacet, usque ad cervicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trochleis magna lampade, tota[ Al., totaque] die et nocte lucente. In occidentali ejusdem ecclesiae parte[ Al. add. sunt] fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per vitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et compunctione pavefacere dicitur. In die ascensionis Dominicae per annos singulos, missa peracta, validi flaminis procella desursum venire consuevit, et omnes qui in ecclesia adfuerint terrae prosternere.»
6.17.2
De situ etiam Chebron[ Al., Hebron] et monumentis Patrum ita scribit:« Chebron quondam civitas et metropolis regni David, nunc ruinis tantum quid tunc[ Al., tum] fuerit ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in valle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus versis ad aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et vilioris operis, qui haud longe ab illis ad[ Al., in] borealem extremamque muri illius[ Al., illius loci] partem pausat. Trium quoque feminarum viliores et minores memoriae cernuntur.
6.17.3
« Mamre[ Al., Mambre etiam] collis mille passibus[ Al. add. est] a monumentis his ad boream, herbosus valde et floridus, campestrem habens in vertice planitiem; in cujus aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.» Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem verborum illius, sed brevioribus strictisque comprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium Historiis indere placuit. Plura voluminis illius si qui[ Al., si quem; al., si quis] scire delectat, vel in ipso illo volumine, vel in eo quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
6.18.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XVIII. Ut Austrates Saxones episcopos acceperint Eadberctum et Eollan [Al., Eollam], Occidentales Danihelem [Al., Danielem] et Aldhelmum; et de scriptis ejusdem Aldhelmi.
6.18.1
Anno Dominicae Incarnationis septingentesimo quinto, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est anno regni sui vicesimo necdum impleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnavit annis undecim. Hujus regni principio antistes occidentalium Saxonum Haeddi[ Al., Heddi] caelestem migravit ad vitam. Bonus quippe erat vir ac justus et episcopalem vitam, sive doctrinam magis insito sibi virtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reverentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore ejus Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus sive monachus fuit, referre est solitus, quod in loco quo defunctus est, ob meritum sanctitatis ejus multa sanitatum[ Al. om. sanitatum] sint patrata miracula, hominesque provinciae illius solitos ablatum inde pulverem propter languentes in aquam mittere, atque hujus gustum sive aspersionem multis sanitatem aegrotis et hominibus et pecoribus conferre: propter quod frequenti ablatione[ Al., oblatione] pulveris sacri, fossa sit ibidem facta non minima.
6.18.2
Quo defuncto, episcopatus provinciae illius in duas parochias divisus est. Una data[ Al. add. est] Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis quatuor: strenuissime praefuit: ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia Scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter, et abbas monasterii quod Maildufi urbem nuncupant, scripsit, jubente synodo suae gentis, librum egregium adversus errorem Brittonum, quo vel Pascha non suo tempore celebrant, vel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brittones, ad catholicam Dominici Paschae celebrationem hujus lectione perduxit. Scripsit et de Virginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et versibus hexametris, et prosa composuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote vir undecumque doctissimus: nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum[ Al., episcopatum] pro eo suscepit Fortheri[ DDCCIX], qui usque hodie superest; vir et ipse in Scripturis sanctis multum eruditus.
6.18.3
Quibus episcopatum administrantibus[ DCCXI] statutum est synodali decreto, ut provincia Australium Saxonum, quae eatenus ad civitatis Ventanae, cui tunc Danihel praeerat, parochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem ac proprium haberet episcopum: consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selaeseu[ Al., Selaeu]; quo defuncto, Eolla[ Al., Ceolla] suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessavit.
6.19.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIX. Ut Coinred Merciorum, et Offa orientalium Saxonum rex [Al., reges] in monachico habitu Romae vitam finierint; et de vita vel obitu Uilfridi episcopi.
6.19.1
Anno autem imperii Osredi quarto[ DCCIX], Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam venit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino; ac monachus factus, ad limina apostolorum, in precibus, jejuniis et eleemosynis usque ad diem permansit ultimum; succedente in regnum Ceolredo filio Aedilredi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Venit autem cum illo et filius Sigheri regis orientalium Saxonum, cujus supra meminimus, vocabulo Offa, juvenis amantissimae aetatis et venustatis, totaeque suae genti ad tenenda servandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus devotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos et patriam propter Christum, et propter Evangelium, ut in hac vita centuplum acciperet, et in saeculo venturo vitam aeternam. Et ipse ergo ubi ad loca sancta Romam pervenerunt[ Al., pervenit], adtonsus, et in monachico vitam habitu complens, ad visionem beatorum apostolorum in caelis, diu desideratam, pervenit.
6.19.2
Eodem sane anno quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid, post quadraginta et quinque annos accepti episcopatus, diem clausit extremum in provincia quae vocatur Inundalum: corpusque ejus loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et juxta honorem tanto pontifici congruum, in ecclesia beati apostoli Petri sepultum. De cujus statu vitae, ut ad priora repedantes, paucis quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens[ Al., transigens], ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret[ Al., gerebat], ut merito a majoribus quasi unus ex ipsis amaretur, veneraretur, amplecteretur, ubi quartum decimum aetatis contigit annum, monasticam saeculari vitam praetulit. Quod ubi patri suo narravit, jam enim mater obierat, libenter ejus votis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus jussit. Venit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ubique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere[ DCXLVIII]. Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum quidem adtonsus, verum eis quae tonsura majores sunt virtutibus,[ Al. add. id est] humilitatis et obedientiae, non mediocriter insignitus: propter quod et a senioribus, et[ Al., a] coaetaneis suis justo colebatur affectu. In quo videlicet monasterio cum aliquot annos Deo serviret, animadvertit paulatim adolescens animi sagacis, minime perfectam esse virtutis viam quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo venire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici sive monasteriales servarentur, videre. Quod cum fratribus referret, laudaverunt ejus propositum, eumque id quod mente disposuerat[ Al., disposuit], perficere suadebant. At ille confestim veniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei[ Al., cui notus erat], ejusque consilio et suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicavit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina visitandi: quae delectata bono adolescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum[ DCLII], qui erat filius avunculi sui, postulans ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo tempore ibi gradum archiepiscopi Honorius, unus ex discipulis beati papae Gregorii, vir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus servabat. Ubi cum aliquandiu demoratus adolescens animi vivacis, diligenter his quae inspiciebat discendis operam daret, supervenit illo alius adolescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam venire: cujus supra meminimus.
6.19.3
Hujus ergo comitatui rex sociavit Uilfridum, utque[ Al., atque] illum secum Romam perduceret[ Al., perducere] jussit[ CCLIII]. Qui cum Lugdunum pervenissent, Uilfrid a Dalfino, civitatis episcopo, ibi retentus[ Al., retento] est, Benedictus coeptum iter naviter[ Chiffl., coeptum lintre navali iter] Romam usque complevit. Delectabatur enim antistes prudentia verborum juvenis, gratia venusti vultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis: unde et omnia quae necesse habebat, abundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat: et insuper offerebat, ut si vellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui virginem illi conjugem daret, eumque ipse loco adoptivi semper[ Al. om. semper] haberet. At ille, gratias agens pietati quam erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conversationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter agere coepisse.
6.19.4
Quibus auditis, antistes misit eum Romam[ DCLIV], dato duce itineris, et cunctis simul quae necessitas poscebat itineris largiter subministratis; obsecrans[ Al., observans] sedulo, ut cum patriam reverteretur, per se iter facere meminisset. Veniens vero[ Al. add. Ulftridus] Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo[ Al., omnino] proposuerat, quotidiana mancipatus instantia, pervenit ad amicitiam viri doctissimi ac sanctissimi, Bonifacii videlicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae; cujus magisterio quatuor Evangeliorum libros ex ordine didicit, computum Paschae rationabilem, et alia multa quae in patria nequiverat ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam[ DCLV], et tres[ Chiffl., sex] annos apud eum commoratus, attonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est[ DCLVIII], et Uilfrid ad suae potius, hoc est, Anglorum gentis episcopatum reservatus. Namque Baldhild regina, missis militibus, episcopum jussit interfici, quem ad locum quidem quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognovere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo voluere pontifice.
6.19.5
At ille Brittaniam veniens, conjunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas Ecclesiae regulas sequi semper et amare didicerat. Unde et ille[ Al., illi], quia catholicum eum esse comperit, mox donavit terram decem familiarum in loco qui dicitur Stanford, et non multo post monasterium triginta familiarum in loco qui vocatur Inhrypum[ DCLXI]; quem videlicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his qui Scottos sequebantur. Verum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam Pascha catholicum caeterosque ritus canonicos juxta Romanae et apostolicae Ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus imbutum disciplinis ac moribus vidit.
6.19.6
Quo in tempore[ DCLXIV] ad jussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cujus supra meminimus, desiderante rege ut vir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter individuo comitatu sacerdos esset ac doctor. Quem non multo post detecta et eliminata, ut et[ Al., om. et] supra docuimus, Scottorum secta Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogavit ordinari, cum esset annorum circiter triginta, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae civitatis[ Al., Parisiaca civitate]; cum quo et alii undecim episcopi ad dedicationem antistitis convenientes, multum honorifice ministerium impleverunt. Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eburaci, jubente rege Osuio, Ceadda vir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis Ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Laestingaei, curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum provinciae.
6.19.7
Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu[ DCLXXVIII], et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus: Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi navem conscendit, flante Favonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a Barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum millia verbo veritatis instituens[ Al., instruens], a peccatorum suorum sordibus fonte Salvatoris abluit; et quod postmodum Uilbrord reverentissimus Christi pontifex in magna devotione complevit, ipse primus ibi opus evangelicum coepit. Ibi ergo hiemem cum nova Dei plebe feliciter exigens, sic Romam veniendi iter repetiit; et ubi causa ejus ventilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, universorum judicio absque crimine accusatus fuisse[ Al., fuisset], et episcopatu esse dignus inventus est[ DCLXXIX]. Quo in tempore idem papa Agatho cum synodum congregaret Romae centum viginti quinque episcoporum, adversus eos qui unam in Domino Salvatore voluntatem atque operationem dogmatizabant, vocari jussit et Vilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam simul et provinciae sive insulae de qua venerat: cumque catholicus fide[ Al. om. fide] cum suis esset inventus, placuit hoc inter caetera ejusdem synodi gestis inseri, scriptumque est hoc modo:« Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae[ Al., Eboracensis] civitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis centum viginti quinque episcopis[ Al., coepiscopis] in synodo in judicii sede constitutus, et pro omni Aquilonali parte, Brittaniae et Hiberniae insulis quae ab Anglorum et Brittonum, necnon Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, veram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione[ Al., conscriptione] sua corroboravit.»
6.19.8
Post haec reversus[ Al., veniens] Brittaniam, provinciam Australium Saxonum ab idolatriae ritibus ad[ Al. add. veram] Christi fidem convertit[ DCLXXXI]. Vectae quoque insulae verbi ministros destinavit: et secundo anno Aldfridi qui post Ecgfridum regnavit, sedem suam et episcopatum, ipso rege insitante, recepit[ DCLXXXVI]. Sed post quinque annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est[ DCXCI]: veniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum Apostolico papa Johanne, omnium judicio probatum est accusatores ejus non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias: scriptumque[ Al. add. est] a praefato papa regibus Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod injuste fuerit condemnatus, facerent recipi[ DCCIV]. Juvit autem causam absolutionis ejus lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso praesente in urbe, atque in eodem concilio inter episcopos residente, ut praediximus, acta est. Cum ergo[ Al., enim] causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi jubente apostolico papa diebus aliquot legeretur, ventum est ad locum ubi scriptum erat:« Uilfridus, Deo amabilis episcopus Eboracae civitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,» et caetera quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere quis esset ille Uilfridus episcopus. Tunc Bonifacius, consiliarius apostolici papae, et alii perplures qui eum temporibus Agathonis papae ibi viderant[ Al., ubi viderunt], dicebant ipsum esse episcopum qui nuper Romam accusatus a suis atque ab apostolica sede judicandus advenerit[ Al., advenerat]:« qui jamdudum, inquiunt, aeque accusatus huc adveniens, mox audita ac dijudicata causa et controversia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus[ Al., prolatus] est contra fas a suo episcopatu repulsus; et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio quod congregarat episcoporum[ Al., episcopum], quasi virum incorruptae fidei et animi probi residere praeciperet. Quibus auditis, dicebant omnes una cum ipso pontifice, virum tantae auctoritatis qui per quadraginta prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum, patriam cum honore reverti.
6.19.9
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes devenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo vehi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato[ DCCV]. Sic delatus[ Al. add. est] in Maeldum civitatem Galliae, quatuor diebus ac noctibus quasi mortuus jacebat, halitu tantum pertenui quia viveret demonstrans. Cumque ita sine cibo et potu, sine voce et auditu quatriduo perseveraret, quinta demum inlucescente[ Al., influente] die, quasi de gravi experrectus somno exsurgens resedit; apertisque oculis, vidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum; ac modicum suspirans interrogavit, ubi esse Acca presbyter; qui statim vocatus intravit, et videns eum melius habentem ac loqui jam valentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus qui aderant fratribus. Et cum parum consedissent, ac de supernis judiciis trepidi, aliqua confabulari[ Al., aliquantum fabulari] coepissent, jussit pontifex caeteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui exorsus est:« Visio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere volo, donec sciam quid de me fieri velit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus habitu, dicens se Michaelem esse archangelum: et ob hoc, inquit, missus sum ut te a morte revocem: donavit enim tibi Dominus vitam per orationes ac lacrymas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatae suae genitricis semperque virginis Mariae. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis; sed paratus esto, quia post quadriennium revertens, visitabo te; patriam vero perveniens, maximam possessionum tuarum[ Al. om. tuarum] quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla vitam terminabis. Convaluit igitur episcopus cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam venit.
6.19.10
Lectis autem epistolis quas ab apostolico papa advexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime faverunt: qui videlicet Aedilred accitum ad se Coinredum quem pro se regem fecerat, amicum episcopo[ Al., amico] fieri petiit, et impetravit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum suscipere contempsit, nec longo tempore superfuit: unde factum est ut regnante Osredi filio ejus, mox synodo facta juxta fluvium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis faventibus, in praesulatum sit suae receptus Ecclesiae. Sicque quatuor annis, id est, usque ad diem obitus sui, vitam duxit in pace. Defunctus est autem[ Al. add. quarto Idus Octob.] in monasterio suo quod habebat in provincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium quod vocatur Inhrypum, positus[ Al. add. que] est in ecclesia beati apostoli Petri, juxta altare ad Austrum( DCCIX), ut et[ Al. om. et] supra docuimus; et hoc de illo supra[ Al. om. supra] epitaphium scriptum: Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul, Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore Fecit, et eximio sacravit nomine Petri, Cui claves caeli Christus dedit arbiter orbis; Atque auro ac tyrio devotus vestiit ostro. Quin etiam sublime crucis radiante metallo, Hic posuit trophaeum, necnon et quattuor auro Scribi Evangelii praecepit in ordine libros; Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro: Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus Catholici ad justum correxit dogma canonis, Quem statuere Patres, dubioque errore remoto Certa suae genti ostendit moderamina ritus: Inque locis istis monachorum examina crebra Colligit, ac monitis cavit quae regula Patrum Sedulus instituit: multisque domique forisque Jactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus annos, Transiit, et gaudens caelestia regna petivit. Dona, Jesu, ut grex pastoris calle sequatur.
6.20.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XX. Ut religioso abbati Hadriano Albinus, Uilfrido in episcopatum Acca successerit.
6.20.1
Anno post obitum praefati Patris proximo[ DCCX], id est, quinto Osredi regis, reverentissimus Pater Hadrianus abbas, cooperator in verbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei Genitricis sepultus; qui est annus quadragesimus primus, ex quo a Vitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam venit, tricesimus nonus. Cujus doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus ejus qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Graecam quidem linguam non parva ex parte, Latinam vero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, noverit.
6.20.2
Suscepit vero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae Acca presbyter ejus, vir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliavit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in venerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros ejusdem ecclesiae, sed et historias passionis[ Al., passionum] eorum, una cum caeteris ecclesiasticis voluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, necnon et vasa sancta et luminaria aliaque hujusmodi quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime paravit. Cantatorem[ Al., cantorem] quoque egregium, vocabulo[ Al., nomine] Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fuerat cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos duodecim tenuit: quatenus et quae illi non noverant, carmina ecclesiastica doceret; et ea quae quondam[ Al. om. quondam] cognita longo usu vel negligentia inveterare coeperunt, hujus doctrina priscum renovarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis sollertissimus exstiterat; et usquedum[ Al. add. sua] praemia piae devotionis accipiat[ Al., acciperet], existere non desistit[ Al., destitit]: utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Boza, Eboracensis episcopi, nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adveniens, omnem in ejus obsequio usque ad obitum illius explevit aetatem: cum quo etiam Romam veniens multa illic quae in patria nequiverat, Ecclesiae sanctae institutis[ Al., institutionis] utilia didicit.
6.21.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XXI. Ut Ceolfrid abbas regi Pictorum architectos ecclesiae, simul et epistolam de catholico Pascha, vel de [Al., Pascha et] tonsura miserit.
6.21.1
Eo tempore[ DCCX] Naiton, rex Pictorum, qui Septemtrionales Brittaniae plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenunciavit errori, quo eatenus in observatione Paschae cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad catholicum Dominicae Resurrectionis tempus celebrandum perduxit. Quod ut facilius et majori auctoritate perficeret, quaesivit auxilium de gente Anglorum, quos jamdudum ad exemplum sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae suam religionem instituisse cognovit. Siquidem misit legatarios ad virum venerabilem Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad ostium Uiuri amnis, et juxta amnem Tinam, in loco qui vocatur In Gyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime praefuit; postulans ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos qui Pascha non suo tempore observare praesumerent; simul et de tonsurae modo vel ratione qua clericos insigniri deceret: excepto quod etiam ipse in his non parva ex parte esset imbutus. Sed et architectos sibi mitti petiit, qui juxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam; se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquela et natione segregati hunc ediscere potuissent. Cujus religiosis votis ac precibus favens reverentissimus abba Ceolfrid, misit architectos quos petebatur[ Al., petebat], misit illi et litteras scriptas in hunc modum:
6.21.2
« Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano, Ceolfrid abbas in Domino salutem.
6.21.3
« Catholicam sancti Paschae observantiam, quam a nobis, rex Deo devote, religioso studio quaesisti, promptissime ac libentissime tuo desiderio, juxta quod ab apostolica sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus sanctae Ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum Domini, discendae, docendae, custodiendae veritati operam impendunt. Nam et vere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus[ Al., mundi] statu ageretur, si vel reges philosopharentur, vel regnarent Philosophi. Quod si de Philosophia hujus mundi vere intellegere,[ Chiffl. add. id est] de statu hujus mundi merito diligere[ Chiffl., dicere] potuit homo[ Chiffl. add. mortalis] hujus mundi; quanto magis[ Al. add. vel] civibus patriae caelestis in hoc mundo[ Al., mundum] peregrinantibus optandum est et totis animi viribus supplicandum, ut quo plus in mundo quique valent, eo amplius ejus qui super omnia est judicis mandatis auscultare contendant, atque ad haec observanda secum eos quoque qui sibi commissi sunt,[ Al. add. et] exemplis simul et auctoritate instituant? Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus Paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege Mosi divinitus statutae, tertia in Evangelio per effectum Dominicae passionis et resurrectionis adjuncta est. Praecepit enim lex ut Pascha primo mense anni, et tertia ejusdem mensis septimana, id est, a quinta decima die usque ad vicesimam primam fieri deberet: additum[ Al. add. que] est per institutionem apostolicam ex Evangelio, ut in ipsa tertia septimana diem Dominicam exspectare, atque in ea temporis Paschalis initium tenere debeamus. Quam videlicet regulam triformem quisquis rite custodierit, nunquam in adnotatione festi Paschalis errabit. Verum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel, primum Pascha facere jubetur, quia dixerit Dominus ad Moysen et Aaron: Mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Et paulo post: Et servabitis eum usque ad quartam decimam[ Al. add. diem] mensis hujus. Immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Quibus verbis manifestissime constat, quod ita in observatione paschali mentio fit diei quartae decimae, ut non tamen in ipsa die quarta decima Pascha fieri praecipiatur; sed adveniente tandem vespera[ Al., vespere] diei quartae decimae, id est, quinta decima luna, quae initium tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari jubeatur: et quod ipsa sit nox quintae decimae lunae, in qua percussis Aegyptiis, Israel est a longa servitute redemptus. Septem, inquit, diebus azyma comedetis. Quibus item verbis tota tertia septimana ejusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem septem dies a quarta decima usque ad vicesimam esse computandas[ Al., supputandas], continuo subjecit: In die primo non erit fermentum in domibus vestris. Quicumque comederit fermentum, peribit[ Al., fermentum in domibus vestris peribit] anima illa de Israel. A die primo usque ad diem septimum, et caetera, usquedum ait: In eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti. Primum ergo diem azymorum appellat eum in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem quia non quarta decima die, in cujus vespera agnus est immolatus, et quae proprie Pascha sive Phase dicitur; sed quinta decima sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur. Profecti igitur de Ramesse quinta decima die mensis primi, altera die[ Al. add. fecerunt] Phase filii Israel in manu excelsa. Septem ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est, a quinta decima die mensis primi, usque ad vicesimam primam ejusdem mensis diem completam computari oportet. Porro dies quarta decima extra hunc numerum separatim[ Al., separatum] sub Paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset: In eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti; protinus adjunctum[ Al., additum] est: Et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Primo mense, quarta decima die mensis comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris. Quis enim non videat, a quarta decima usque ad vicesimam primam, non septem solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa quarta decima annumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata Scripturae veritas docet, a vespera diei quartae decimae usque ad vesperam vicesimae primae computaverimus, videbimus profecto quod ita dies quarta decima vesperam suam in[ Al. om. in] festi Paschalis initium prorogat[ Al., porrigat], ut non amplius tota[ Al. add. sola] sacra sollemnitas quam septem tantummodo noctes cum totidem diebus comprehendat: unde et vera esse probatur nostra diffinitio, qua tempus paschale primo mense anni, et tertia ejus hebdomada celebrandum esse diximus. Veraciter enim tertia agitur hebdomada, quod a vespera quartae decimae diei incipit, et in vespera vicesimae primae completur. Postquam vero Pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis Dominicam, quae apud antiquos una vel prima Sabbati, sive Sabbatorum vocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem; ita hanc[ Al. add. nunc] apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore Paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret. Quin potius statuit ut exspectaretur juxta praeceptum legis idem primus anni mensis, exspectaretur quarta decima dies illius, exspectaretur vespera ejusdem. Et cum haec dies in Sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domos suas, et immolaret[ Al., immolarent] eum ad vesperam, id est, praepararent omnes Ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et vinum in mysterium carnis et sanguinis Agni immaculati, qui abstulit peccata mundi: et praecedente congrua lectionum, orationum,[ Al. add. et] caeremoniarum paschalium sollemnitate, offerrent haec Domino in spem futurae suae redemptionis. Ipsa est enim eadem nox in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est; ipsa in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis Dei. Mane autem inlucescente die Dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae revelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincte in Levitico scriptum est: Mense primo, quarta decima die mensis[ Al. add. hujus], ad vesperam, Phase Domini est, et quinta decima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus sanctusque. Si ergo fieri posset[ Al., potuisset] ut semper in diem quintum decimum primi mensis, id est, in lunam quintam decimam Dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide Pascha celebrare possemus. Quia vero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decrevit apostolica traditio, quae per beatum Petrum Romae praedicata, per Marcum evangelistam et interpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adveniente primo mense, adveniente in eo[ Al. om. in eo] vespera diei quartae decimae, exspectetur etiam dies Dominica, a quinta decima usque ad vicesimam primam diem ejusdem mensis. In quacumque enim harum inventa fuerit, merito in ea Pascha celebrabitur: quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum septem dierum, quibus azyma celebrari jubetur. Itaque fit ut nunquam Pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramvis partem declinet: sed vel totam eam, id est, omnes septem legalium azymorum dies, vel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltem unum ex eis, hoc est, ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter Scriptura commendat: Dies autem, inquiens, septimus erit celebrior et sanctior, nullumque servile opus fiet in eo; nullus arguere nos poterit, quod non[ Al., nos] recte Dominicum Paschae diem, quem de Evangelio suscepimus, in ipsa quam lex statuit, tertia primi mensis hebdomada celebremus. Cujus observantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, vel anticipare, vel transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis alicujus anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui Dominicum[ Al., cum Dominicam] Paschae diem a quarta decima mensis primi, usque ad vicesimam putant lunam esse servandum. Cum enim a vespera diei tertiae decimae vigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret quod illam[ Al., illum] in exordio sui[ Al., suo] Paschae diem statuunt, cujus nullam omnino mentionem in decreto legis inveniunt. Et cum vicesima prima die mensis Pascha Dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex majore prae caeteris festivitate memorabilem saepenumero commendat: sicque diem Paschae ordine perverso, et aliquando in secunda hebdomada totam compleant, et nunquam in hebdomadae tertiae die septimo ponant; rursumque qui a sexta decima die mensis saepedicti usque ad vicesimam secundam Pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere, a recto veritatis tramite divertunt, et veluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdis voraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna sexta decima primi mensis oriente, id est, a vespera diei quintae decimae Pascha incipiendum doceant; nimirum constat quia quartam decimam diem mensis ejusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt: ita ut quintae decimae, in qua populus Dei ab Aegyptia[ Al., Aegyptiaca] servitute redemptus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberavit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, vix vesperam tangant. Iidemque poenam erroris sui in semetipsos recipientes, cum in vicesima secunda die mensis, Paschae diem statuunt Dominicum, legitimos utique terminos Paschae aperta transgressione violant, utpote qui ab illius diei vespera Pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decrevit. Illam in Pascha diem adsignent primam, cujus in lege mentio nulla usquam reperitur, id est, quartae primam septimanae. Qui utrique[ Al., utique] non solum in diffinitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnunquam inventione falluntur. Quae disputatio major est, quam epistola hac[ Al., haec] vel valeat comprehendi, vel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium vernale semper inerrabiliter possit inveniri, qui mensis juxta computum lunae, primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem, juxta sententiam omnium Orientalium, et maxime Aegyptiorum, qui prae caeteris doctoribus calculandi palmam tenent, duodecimo Kalendarum Aprilium die provenire consuevit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus[ Al., probavimus]. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, quarta decima videlicet vel quinta decima existens, haec ad praecedentis anni novissimum pertinet mensem, ideoque Paschae celebrando habilis non est. Quae vero post aequinoctium vel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos Pascha celebrare solitos, et nos ubi Dominica dies advenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod fecit Deus duo luminaria magna; luminare majus, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti: vel, sicut alia dicit editio, luminare majus in inchoationem diei; et luminare minus in inchoationem noctis. Sicut ergo prius Sol a medio procedens Orientis, aequinoctium vernale suo praefixit exortu; deinde Luna, Sole ad vesperam[ Al., vesperum] occidente, et ipsa plena a medio secuta est Orientis: ita omnibus annis idem primus Lunae mensis eodem necesse est ordine servari, ut non ante aequinoctium, sed vel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est, vel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltem die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi[ Al., mense] anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis Paschalibus inhabilem, memorata ratio probat. Quod si mysticam quoque vos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui etiam mensis novorum dictus est, Pascha facere jubemur; quia renovato ad amorem caelestium spiritu mentis nostrae, Sacramenta Dominicae Resurrectionis, et ereptionis nostrae celebrare debemus, tertia ejusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore saeculi cum gratia venit ipse qui Pascha nostrum immolaretur Christus: quia tertia post immolationem suae passionis die resurgens a mortuis, hanc Dominicam vocari, et in ea nos annuatim Paschalia ejusdem resurrectionis voluit festa celebrare: quia nos quoque ita solum veraciter ejus sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem Pascha, id est, transitum de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post aequinoctium veris, plenilunium mensis praecipimur observare Paschalis; ut videlicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem Sol justitiae, in cujus pennis est sanitas, id est, Dominus Jesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superavit: ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, Ecclesiam suam quae saepe Lunae vocabulo designatur, internae gratiae luce replevit. Quem videlicet ordinem nostrae salutis Propheta contemplatus aiebat: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium provenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem Scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis qui sine praeveniente gratia Christi se salvari posse confidunt: quia[ Al., qui] etsi vera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo nunquam vicisset, perfectam se habere posse justitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens; id est, post completam diem ejusdem mensis quartam decimam, quae cuncta ex lege observanda accepimus, exspectamus adhuc monente Evangelio in ipsa hebdomada tertia tempus diei Dominicae, et sic demum votiva Paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae servitutis jugum venerari, sed redemptionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione completa est, devota fide ac dilectione colere, utque[ Al., atque] resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die Dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus. Hic autem quem vobis sequendum monstramus, Computus Paschae, decennovenali circulo continetur; qui dudum quidem, hoc est, ipsis Apostolorum temporibus, jam servari in Ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra jam diximus. Sed per industriam Eusebii qui a beato martyre Pamphilo cognomen habet, distinctius in ordinem compositus est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes Ecclesias mandari consueverat, jam deinde congesta in ordinem serie lunae quartae decimae, facillime posset ab omnibus sciri. Cujus computum Paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori composuit. Item successor ejus Cyrillus seriem nonaginta et quinque annorum in quinque decennovenalibus circulis comprehendit: post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam Ecclesiis plures sint qui mandatis memoriae veteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quolibet spatia temporum Paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et triginta duos voluerint[ Al., volverint] annos; quibus expletis, omnia quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem quo prius ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium vobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis Paschalis instrui quaerentes, ipsos vobis circulos Paschae catholicos abundare probastis.
6.21.4
« Verum his de Pascha succincte, ut petistis, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter vobis litteras fieri voluistis, hortor ut ecclesiasticam et Christianae fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc Ecclesia catholica sicut una fide, spe et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique ut superiora, id est, patriarcharum tempora respiciamus, Job exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit[ Al., totundit], probavit utique quia tempore felicitatis capillos nutrire consueverat. At Joseph, et ipse castitatis, humilitatis, pietatis caeterarumque virtutum executor ac doctor eximius, cum servitio absolvendus, attonsus esse legitur: patet profecto quia tempore servitutis, intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque vir Dei diversum ab altero vultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili virtutum sibi gratia concordabat. Verum, etsi[ Al., si] profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; maxime cum nunquam Patribus catholicis sicut de Paschae vel fidei diversitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controversia; inter omnes tamen quas vel in Ecclesia, vel in universo hominum genere reperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque jure dixerim, ea quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferni[ Al., inferi] non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim, ea quam habebat ille, cui gratiam sancti Spiritus comparare volenti dicit idem Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam[ Al., pecunia] possideri: non[ Al. add. enim] est tibi pars neque sors in sermone hoc. Neque vero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita attonsus est; sed quia Petrus in memoriam Dominicae passionis ita attonsus est, idcirco et nos qui per eandem Passionem salvari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in vertice, summa videlicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis Ecclesia quia per mortem sui vivificatoris Ecclesia facta est, signum sanctae crucis ejus in fronte portare consuevit, ut crebro vexilli hujus munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra hujus[ Al., ejus] admonitione doceatur, se quoque carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere debere: ita etiam oportet eos, qui vel monachi votum, vel gradum clericatus habentes arctioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere. Formam quoque coronae quam ipse in passione[ Al. add. sua] spineam portavit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est, exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre, ut se etiam inrisiones et opprobria pro illo libenter ac promte omnia[ Al. prompto animo] sufferre ipso etiam frontispicio doceant: ut coronam vitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper exspectare, proque hujus perceptione et adversa se mundi et prospera contemnere designent. Caeterum tonsuram eam quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur, et merito exsufflet aspectu? Quae[ Al., exsufflet? Quae aspectu] in frontis quidem superficie, coronae videtur speciem praeferre; sed ubi ad cervicem considerando perveneris, decurtatam eam quam te videre putabas, invenies coronam; ut merito talem Simoniacis et non Christianis habitum convenire cognoscas: qui in praesenti quidem vita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae; sed in ea quae hanc sequitur vitam, non solum omni spe coronae privati, sed aeterna insuper sunt poena damnati. Neque vero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos qui hanc tonsuram habent, condemnatos[ Al., condemnandos] judicem, si fide et operibus unitati catholicae faverint: immo confidenter profiteor, plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium videre voluisset, miramque in moribus ac verbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens:« Obsecro, sancte frater, qui ad coronam te[ Al. om. te] vitae quae terminum nesciat[ Al. add. te] tendere credis, quid contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae imaginem portas? et si beati consortium Petri quaeris, cur ejus quem ille anathematizavit, tonsurae imaginem imitaris? et non potius ejus cum quo in aeternum beatus vivere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?» Respondit ille:« Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, Simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo: beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea parvitas sufficit, vestigia sequi desidero.» At ego:« Credo, inquam, vere quod ita sit; sed tamen indicio fit[ Al., sit], quod ea quae apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae ejus esse nostis, etiam in[ Al. om. in] facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime dijudicare reor, quod aptius multo sit, ejus quem corde toto abhominaris, cujusque horrendam faciem videre refugis, habitum vultus[ Al., vultum] a tuo vultu Deo jam dicato separare; et e contra, ejus quem apud Deum habere patronum quaeris, sicut facta vel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat.» Haec tunc[ Al. add. cum] Adamnano dixi, qui quidem quantum[ Al. om. quantum] conspectis Ecclesiarum nostrarum statutis[ Al. add. quantum] profecisset, probavit, cum reversus ad Scottiam, multas postea gentis ejusdem turbas ad catholicam temporis Paschalis observantiam sua praedicatione correxit: tametsi eos qui in Hii insula morabantur monachos, quibusque speciali rectoris jure praeerat necdum[ Al., nec] ad viam statuti melioris reducere valebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset. Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea quae unitati catholicae et apostolicae Ecclesiae concinnant[ Al., concinunt], una cum gente cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus servare contendas. Sic enim fit ut post acceptam temporalis regni potentiam, ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum caeteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis aeterni longiori tempore regnantem, ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili.»
6.21.5
Haec epistola cum praesente rege Naitono, multisque viris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his qui intelligere poterant, in linguam ejus propriam interpretata, multum de ejus exhortatione gavisus esse perhibetur; ita ut exsurgens[ Al., surgens] de medio optimatum suorum consessu genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere.« Et quidem et antea novi, inquit, quia haec erat vera Paschae celebratio, sed in tantum modo[ Al., tantummodo] rationem hujus temporis observandi[ Al., observandam] cognosco, ut parum mihi omnimodis[ Al., omnino] videar de his antea intellexisse. Unde palam profiteor, vobisque qui adsidetis praesentibus protestor, quia hoc observare tempus Paschae cum universa mea gente perpetuo volo;[ Al. add. et] hanc accipere debere tonsuram quam plenam esse rationis audimus[ Al., audivimus], omnes qui in meo regno sunt clericos decerno.» Nec mora, quae dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque jussu publico mittebantur ad transcribendum, discendum, observandum, per universas Pictorum provincias circuli Paschae decennovenales, oblitteratis per omnia erroneis octoginta et quatuor annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam Ministri altaris, ac Monachi: et quasi novo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, ejusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
6.22.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XXII. Ut Hiienses monachi, cum subjectis sibi monasteriis canonicum, praedicante Ecgbercto, celebrare Pascha coeperint.
6.22.1
Nec multo post illi quoque qui insulam Hii incolebant monachi Scotticae nationis, cum his quae sibi erant subdita monasteriis, ad ritum Paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt. Siquidem anno ab incarnatione Domini septingentesimo sexto decimo, quo Osredo occiso, Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum venisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus Pater ac sacerdos Ecgberct, cujus superius memoriam saepius[ Al., saepe] fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam et doctor suavissimus, et eorum quae agenda docebat erat exsecutor devotissimus, libenter auditus ab universis, immutavit piis ac sedulis exhortationibus inveteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam; catholicoque illos, atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae perpetis[ Al., perpetuae] agere perdocuit. Quod mira divinae constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa quam[ Al., quae] noverat scientiam divinae cognitionis libenter ac sine invidia populis Anglorum communicare curavit: ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis quae[ Al., quam] minus habuerat, ad perfectam vivendi normam perveniret. Sicut e contra Brittones, qui nolebant Anglis eam quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere, credentibus jam populis Anglorum et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inveterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt, et sollemnia Christi sine Ecclesiae Christi societate venerantur.
6.22.2
Susceperunt autem Hiienses monachi, docente Ecgbercto, ritus vivendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter octoginta, ex quo ad praedicationem gentis Anglorum Aldanum miserant antistitem. Mansit autem vir Domini Ecgberct annos tredecim in praefata insula, quam ipse velut nova quadam reducente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecraverat; annoque Dominicae incarnationis septingentesimo vicesimo nono[ Al., octavo], quo Pascha Dominicum octavo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam ejusdem Dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migravit ad Dominum, ac gaudium summae festivitatis quod cum fratribus quos ad unitatis gratiam converterat, inchoavit, cum Domino et apostolis caeterisque caeli civibus complevit, immo idipsum celebrare sine fine non desinit. Mira autem divinae dispensatio provisionis erat, quod venerabilis vir non solum in Pascha transivit de hoc mundo ad Patrem; verum etiam cum eo die Pascha celebraretur, quo nunquam prius in eis locis celebrari solebat. Gaudebant ergo fratres de agnitione[ Al., cognitione] certa et catholica temporis Paschalis; laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum Patris, per quem fuerant correcti; gratulabatur ille quod eatenus in carne servatus est, donec illum in Pascha diem suos auditores, quem semper antea vitabant, suscipere ac secum agere videret. Sicque certus de illorum correctione reverentissimus Pater exsultavit, ut videret diem Domini: vidit, et gavisus est.
6.23.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XXIII. Qui sit in praesenti status gentis Anglorum, vel Brittaniae totius.
6.23.1
Anno Dominicae incarnationis septingentesimo vicesimo quinto, qui erat[ Al. add. annus] septimus Osrici regis Nordanhymbrorum qui Coenredo successerat, Ulctred filius Ecgbercti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni quod per triginta quatuor semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum[ Al., Aldricum] reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias, Hrofensis Ecclesiae praesul defunctus est, vir ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum, Theodori archiepiscopi et abbatis Hadriani: unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum vel ecclesiasticarum vei generalium, ita Graecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas, quam nativitatis[ Al., novitatis] suae loquelam haberet. Sepultus vero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulcri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante suscepit.
6.23.2
Anno Dominicae incarnationis septingentesimo vicesimo nono, apparuerunt cometae duae[ Al., duo] circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una[ Al., unus] quippe solem praecedebat, mane orientem; altera[ Al., alter] vespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae[ Al., praesagi]: vel certe una[ Al., unus] diei, altera[ Al., alter] noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus imminere signarent. Portabant autem facem[ Al., faciem] ignis contra aquilonem, quasi ad accendendum adclinem: apparebantque mense Januario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore gravissima Sarracenorum lues Gallias misera clade vastabat, et ipsi non multo post in eadem provincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus vir Domini Ecgberct, ut supra commemoravimus, ipso die Paschae migravit ad Dominum: et mox peracto Pascha, hoc est, septima Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum, vita decessit, cum ipse regni quod undecim annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum[ Al., Ceoldwlfum] decrevisset, fratrem illius qui ante se regnaverat, Coenredi regis, cujus regni et principia et processus tot ac tantis redundavere rerum adversantium motibus, ut quid de his scribi debeat, quemve habitura[ Al., habituri] sint finem singula, necdum sciri valeat.
6.23.3
Anno Dominicae incarnationis septingentesimo tricesimo primo, Berctuald archiepiscopus, longa consumptus aetate, defunctus est die Iduum Januariarum; qui sedit[ Al., egit] annos triginta septem, menses sex, dies quatuordecim; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, vocabulo Tatuini, de provincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio quod vocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruverni civitate, a viris venerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino[ Al., Adwaldo]. Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Junii mensis, Dominica; vir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
6.23.4
Itaque in praesenti, Ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro provinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; provinciae Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; provinciae Occidentalium Saxonum, Danihel et Fortheri episcopi; provinciae Merciorum, Alduini episcopus; et eis populis qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus; provinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; provinciae Lindisfarorum Cyniberct[ Al., Cymberct] episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet, episcopum Uentae civitatis. Provincia Australium Saxonum jam aliquot annis absque episcopo manens, ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae omnes provinciae caeteraeque australes ad confinium usque Hymbrae fluminis, cum suis quaeque[ Al., quoque] regibus, Merciorum regi Aedilbaldo subjectae sunt. At vero provinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, quatuor nunc episcopi praesulatum tenent; Uilfrid in Eboracensi Ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi[ Al. add. Ecclesia], Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea quae Candida casa vocatur, quae nuper multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita, ipsum primum habet antistitem. Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac veritatis cum universali Ecclesia particeps existere gaudet. Scotti qui Brittaniam incolunt suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brittones, quamvis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae Ecclesiae statum Pascha minus recte moribusque improbis impugnent; tamen et divina sibi et humana prorsus resistente virtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum: quippe qui quamvis ex parte sui sint juris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt servitio mancipati. Qua[ Al., Et; al., Quae] adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam privati, se suosque liberos, depositis armis satagunt magis accepta tonsura, monasterialibus adscribere votis, quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas videbit. Hic est inpraesentiarum universae status Brittaniae, anno adventus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno septingentesimo tricesimo primo: in cujus regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide ejus Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis ejus.
6.24.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XXIV. Recapitulatio chronica totius Operis; et de persona Auctoris.
6.24.1
Verum ea quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conservandam, breviter recapitulari placuit.
6.24.2
Anno igitur ante incarnationem Dominicam sexagesimo, Gaius Julius Caesar, primus Romanorum, Brittanias bello pulsavit, et vicit; nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
6.24.3
Anno ab incarnatione Domini 46, Claudius, secundus Romanorum, Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit; et Oreadas quoque insulas Romano adjecit imperio.
6.24.4
Anno incarnationis Dominicae[ Al., ab incarn. Domini] 167, Eleuther Romae praesul factus, quindecim annos Ecclesiam gloriosissime rexit: cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur petiit, et impetravit.
6.24.5
Anno ab incarnatione Domini 189, Severus imperator factus, decem et septem annis regnavit, qui Brittaniam vallo a mari usque ad mare praecinxit.
6.24.6
Anno 381, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.
6.24.7
Anno 409, Roma a Gothis fracta[ Al. add. est]: ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.
6.24.8
Anno 430, Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus.
6.24.9
Anno 449, Marcianus cum Valentiniano imperium suscipiens, septem annis tenuit: quorum tempore Angli a Brittonibus accersiti[ Al., arcesiti] Brittaniam adierunt.
6.24.10
Anno 538, eclipsis solis facta est XIV Kalendas Martii, ab hora prima usque ad tertiam.
6.24.11
Anno 540, eclipsis solis facta est XII Kalendas Julias[ Al., Julii], et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia.
6.24.12
Anno 567, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et duodecim annis in regno permansit.
6.24.13
Anno 565[ Al., 562], Columba presbyter de Scottia venit Brittaniam ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.
6.24.14
Anno 596, Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui verbum Dei genti Anglorum evangelizarent.
6.24.15
Anno 597, venere Brittaniam praefati doctores, qui fuit annus plus minus centesimus quinquagesimus adventus Anglorum in Brittaniam.
6.24.16
Anno 601, misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino jam facto episcopo, et plures verbi ministros, in quibus et Paulinum.
6.24.17
Anno 603, pugnatum[ Al. add. est] ad Degsastanae.
6.24.18
Anno 604, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt[ Al., perceperunt] sub rege Sabercto antistite Mellito.
6.24.19
Anno 605, Gregorius[ Al. add. papa] obiit.
6.24.20
Anno 616, Aedilberct rex Cantuariorum[ Al. add. gentis] defunctus est.
6.24.21
Anno 625, Paulinus a Justo archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.
6.24.22
Anno 626, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata[ Al. add. est] cum duodecim in sabbato Pentecostes.
6.24.23
Anno 627, Aeduini rex baptizatus cum sua gente in Pascha.
6.24.24
Anno 633, Aeduine rege perempto, Paulinus Cantiam rediit.
6.24.25
Anno 640, Eadbald rex Cantuariorum obiit.
6.24.26
Anno 642[ Al., 645], Osuald rex occisus.
6.24.27
Anno 644, Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc[ Al. nunc] Hrofensis antistes civitatis, migravit ad Dominum.
6.24.28
Anno 651, Osuini rex occisus, et Aidan episcopus defunctus est.
6.24.29
Anno 653, Middilangli sub principe Penda, fidei mysteriis sunt imbuti.
6.24.30
Anno 655, Penda periit[ Al., Penda rex Merciorum occisus est], et Mercii sunt facti Christiani.
6.24.31
Anno 664, eclipsis facta: Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad suos reversus est; et pestilentia venit; et Ceadda ac Uilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.
6.24.32
Anno 668, Theodorus ordinatur episcopus.
6.24.33
Anno 670, Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.
6.24.34
Anno 673, Ecgberct, rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad Herutforda, praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, decem capitulorum.
6.24.35
Anno 675, Uulfheri, rex Merciorum, postquam septem decim annos regnaverat, defunctus, Aedilfredo fratri reliquit imperium.
6.24.36
Anno 676, Aedilred vastavit Cantiam.
6.24.37
Anno 678,[ Chiffl., 677] cometa apparuit; Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo Bosa, Eata et Eadhaeth consecrati antistites.
6.24.38
Anno 679, Aelfuini occisus.
6.24.39
Anno 680, synodus facta est in campo Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro: in qua adfuit Johannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanaeshalch obiit.
6.24.40
Anno 685, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est[ Al., obiit]. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.
6.24.41
Anno 688, Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.
6.24.42
Anno 690, Theodorus archiepiscopus obiit.
6.24.43
Anno 697, Osthryd regina a suis, id est, Merciorum primatibus, interempta.
6.24.44
Anno 698[ Al., 699], Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.
6.24.45
Anno 704, Aedilred, postquam triginta unum[ Al om. unum] annos Merciorum genti praefuit, monachus factus, Coenredo regnum dedit.
6.24.46
Anno 705, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.
6.24.47
Anno 709, Coenred rex Merciorum, postquam quinque[ Al., sex] annos regnabat, Romam pergit.
6.24.48
Anno 711, Berctrid praefectus cum Pictis pugnavit.
6.24.49
Anno 716, Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et vir Domini Ecgberct Hiienses monachos ad catholicum Pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.
6.24.50
Anno 725, Uictred rex Cantuariorum obiit.
6.24.51
Anno 729, cometae apparuerunt, sanctus Ecgberct transiit. Osric mortuus est.
6.24.52
Anno 731, Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Dorovernensis Ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum quintum decimum agente annum imperii.
6.24.53
Haec de Historia Ecclesiastica Brittaniarum[ Al., Brittanorum], et maxime gentis Anglorum, prout vel ex litteris antiquorum, vel ex traditione majorum, vel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adjuvante digessi Baeda famulus Christi[ Al., Dei famulus] et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda et Ingyruum.
6.24.54
Qui natus in territorio ejusdem monasterii[ DCLXXIX], cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi: atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesiia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.
6.24.55
Nono decimo autem vitae meae anno diaconatum[ DCXCI]; tricesimo gradum presbyteratus[ DCCII], utrumque per ministerium reverentissimi episcopi Johannis, jubente Ceolfrido abbate, suscepi.
6.24.56
Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae quinquagesimum nonum[ DCCXXXI], haec in Scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis venerabilium Patrum breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadjicere curavi.
6.24.57
In principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac, et jectionem[ Al., ejectionem, dejectionem, reprobationem] Ismahelis, libros IV[ Al., III].
6.24.58
De Tabernaculo, et vasis ejus, ac vestibus Sacerdotum, libros III[ Al., IV].
6.24.59
In primam partem Samuhelis, id est, usque ad mortem Saulis, libros III.
6.24.60
De aedificatione templi, allegoricae expositionis sicut et caetera, libros II.
6.24.61
Item in Regum librum XXX quaestionum.
6.24.62
In Proverbia Salomonis, libros III.
6.24.63
In Cantica canticorum, libros VII[ Al., VIII; al., VI].
6.24.64
In Isaiam, Danihelem, duodecim prophetas, et partem Hieremiae distinctiones capitulorum ex tractatu B. Hieronymi excerptas.
6.24.65
In Ezram[ Al., Esdram] et Neemiam, libros III.
6.24.66
In Canticum Habacum, librum I.
6.24.67
In librum beati Patris Tobiae, explanationis allegoricae de Christo et Ecclesia, librum I.
6.24.68
Item, capitula lectionum in Pentateuchum Mosi, Josue, Judicum.
6.24.69
In libros Regum, et Verba dierum.
6.24.70
In librum beati Patris Job.
6.24.71
In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum.
6.24.72
In Isaiam Prophetam, Ezram quoque, et Neemiam.
6.24.73
In Evangelium Marci, libros IV.
6.24.74
In Evangelium Lucae, libros VI.
6.24.75
Omeliarum Evangelii, libros II.
6.24.76
In Apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curavi.
6.24.77
In Actus Apostolorum, libros II.
6.24.78
In Epistolas VII[ Al., VI] catholicas, libros singulos.
6.24.79
In Apocalypsin sancti Johannis, libros III.
6.24.80
Item, Capitula lectionum in totum Novum Testamentum, excepto Evangelio.
6.24.81
Item, librum epistolarum ad diversos: quarum[ Al., om. quarum] de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel, una; una[ Al. om. una] de eo quod ait Isaias: Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos visitabuntur; de ratione Bissexti, una; de Aequinoctio, juxta Anatolium, una.
6.24.82
Item, de historiis sanctorum; librum vitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli.
6.24.83
Librum vitae et passionis sancti Anastasii, male de Graeco translatum, et pejus a quodam imperito emendatum, prout potui, ad sensum[ Al., prout ad sensum] correxi.
6.24.84
Vitam sancti Patris, monachi simul et antistitis, Cudbercti, et prius heroico metro, et postmodum plano sermone descripsi.
6.24.85
Historiam abbatum monasterii hujus, in quo supernae pietati de servire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.
6.24.86
Historiam Ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis, in libris V.
6.24.87
Martyrologium de natalitiis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo judice mundum vicerint, diligenter[ Al. om. diligenter] adnotare studui.
6.24.88
Librum Hymnorum, diverso metro, sive rhythmo.
6.24.89
Librum Epigrammatum heroico metro, sive elegiaco.
6.24.90
De Natura rerum, et de Temporibus libros singulos.
6.24.91
Item, de Temporibus librum unum majorem.
6.24.92
Librum de Orthographia, alphabeti ordine distinctum.
6.24.93
Item, librum de metrica Arte; et huic adjectum[ Al., adjunctum] alium de Schematibus sive Tropis libellum, hoc est, de figuris modisque locutionum, quibus Scriptura sancta contexta est.
6.24.94
Teque[ Al., Te] deprecor, bone Jesu, ut cui propitius donasti verba tuae[ Al. add. sapientiae vel] scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus, aliquando ad te fontem omnis sapientiae pervenire, et parere[ Al., apparere] semper ante faciem tuam.