Hymni XIII
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8510 Hymxii
1
Annus solis continetur quatuor temporibus, Ac deinde adimpletur duodecim mensibus. Quinquaginta et duabus currit hebdomadibus, Trecentenis sexaginta atque quinque diebus. Sed excepta quarta parte noctis atque diei, Quae dierum superesse cernitur seriei. De quadrante post annorum bis binorum terminum, Calculantes colligendum decreverunt bissextum. Hinc annorum diversantur longae latitudines Quorum quidam embolismi, quidam fiunt communes. Brevis quippe qui vocatur communis lunaribus, Solis semper duodenis terminatur mensibus. Longus autem qui omnino embolismus dicitur, Lunae tribus atque decem cursibus colligitur, Brevioris anni totus terminatur circulus, Trecentenis quinquaginta, ac quatuor diebus. Longus vero lunae annus in dierum termino, Continetur trecenteno, octogeno, quaterno. Uno nempe atque decem diebus in ordine, Brevis annus anni solis superatur agmine. Novem vero embolismus atque decem diebus, Pervidetur anni solis eminere cursibus. Ac per istam sui semper incrementi copiam, Breviorum longiores compensant inopiam. Dehinc decem atque novem annorum statuitur. Tempus certum quo lunaris terminus porrigitur, In quo lunae replicantur cursu quodam subtili, Bis centeni terque deni semel quini circuli. Hinc et inde ut exigit perseveranda ratio, Se per partes dies saltus interserit spatio. Intra quoque supra dictum habent semper spartium, Dies solis atque lunae aequum pondus partium. Hujus cycli pars vocatur ogdoas anterior, Ac deinde appellatur hendecas ulterior. Ogdoadi deputantur octo anni priores, Hendecade reliquorum destinatur series. In hoc cursu fiunt anni breviores duodecies, Anni vero longiores supputantur septies, Talis quippe cum annorum circulus extenditur, In eumdem lunae cursum circulus revertitur. Solis vero in id ipsum non recurrit series, Donec anni revolvantur octies et vigies. Adimpleto sane solis suprascripto tempore, Reclinatur absque ullo resistenti rancore. His itaque reciprocis alternata cursibus, Solis lunae diversantur tempora temporibus. Sed ad prima post annorum recurrent initia, Quingentorum ac triginta atque duum spatia, In hos cyclo per concursum coeli luminarium, Manifesta fiunt festa dierum paschalium. Qui porrectus per extensam annorum vertiginem, In eamdem( ut praedixi) recurrit originem. Paschae vero longos, breves, intellectu varios, Hoc excepto multi plures conscripserunt circulos. Quos dispono praeterire brevitatis gratia, Quorum nobis necnon nota numeri peritia. Altum coelum qui creavit terras atque aequora, Doxa regi per aeterna Deo soli saecula. Amen. Temporibus certis excurrit quattuor annus. Explicat et menses triplicatus calculus idem. Hinc constat ternos complecti singula menses Tempora, qui votiva Deo jejunia prisci Instituere patres ternis celebranda diebus. Horum me causas absolvere, chare, petisti. Sed magis ex aliis te talia quaerere vellem, Edere multiplici qui isthaec sermone valerent. Nam mihi sermonis nec copia suppetit ulla, Arcanum neque quid sensus scrutarier istud. Atque etiam si quid recti garrire videmur, Ridetur, fastiditur, spuitur, laceratur. Unde ego decrevi de talibus esse silendum. Non ignota tamen perstat sapientia summi Judicis, exacturus erit qui credita verbi Cum lucro, veniens in majestate, talenta. Lucra reportantes penetrabunt gaudia regni. Servus iners tenebras tradetur in exteriores. Id reputans, vereor celare quod Omnipotentis Gratia multorum largitur ad utilitatem. Accipe quapropter prognosse quod instituisti Quaerere, et ut recte dictum sit, sedulus ora. Singula complecti ternos jam tempora menses, Fatus eram, ternosque dies celebrare per unum. Quodque cibi potusque superfluitate recisa. Tres igitur menses totidem compone diebus. Ut pro mense dies uno respondeat unus. Non primo tamen aut extremo temporis ista Mense celebrantur, medius sed ad ista dicatus. Hinc sibi transactum conglutinat inde sequentem Ut circumpositos vicino nectare perfiet. Forsitan et menses qui sint et tempora quaeras. Talibus officiis quod sanctio prisca relegat Tempora, ver, aestas, autumnus, hiemsque vocantur. Temperiem veris sacrant jejunia Martis, Florigeroque nitent veluti vernantia sexto. Junius aestatis hac cauma refrigerat unda. Temporis incentiva simul carnisque refrenans. Quo potius fructu caeteris quam canet aristis. Autumnum simili September opimat amoeno Munere quam Bacchi festo jucundior isto. Fruge monens jam collecta laudare datorem. Ultimus e numero nomen sortitus et imbri. Mensis eodem hiberna venustat tempora serto. Et quanquam rigidis constringit rura pruinis, Creditur hoc certe coelum reserare sereno. Terrigenasque monet Christo accusare piatos. Hoc etiam coelum jucundo rore rigatum. Nubibus almifluis justum distillat in arvis. Et nullum brutis fructum parientibus arvis Viva salutiferum tellus producit hichyn. Et licet his animam dapibus pinguescere scimus Et vitae causa fiant haec cuncta futurae. Nemo tamen coeptum poteris percurrere collem, Si desint alimenta viae, sumptusque laboris, Nec tamen haec aliunde nisi abs auctore petenda, Nec vetat haec a se nos poscere, sic tamen istis Utamur mediis, veris ut in aethere fruamur. Talibus ergo modis animarum commoda primum Quaerantur post haec praesentis seria vitae. Quis sine non potis humanum subsistere corpus. Illa tamen quibus a superis non impediamur. Et quia temporibus veniunt haec singula certis, Temporibus quoque largitor laudandus eisdem, Maxime laus quamvis ejus nunquam reticenda. Anni principium ver, principium quoque mundi. Semina cunctarum frugum ver trudit ab arvis, Fronde nemus vestit, tellurem floribus ornat. Jam laetae vitis turgent in palmite gemmae. Tunc armenta mares repetunt et gramina tondent, Usibus haec nostris jussit servire Creator. Serviat ergo Creatori devotio servi Cui dedit haec arvis aeterna daturus in astris. Aestas bella ciet, gentes aestate moventur. His ut compressis tranquilla pace fruamur, Liberiusque Deo secura mente vacemus. Ecclesiae pietas pro natis sedula poscit. Nubila cuncta fugans aestas mundumque serenans, Prata secat, frumenta recondit, et horrea rumpit. Pro quibus auctori grates fas reddere summas. Autumnus placidas praetexit collibus uvas, Visu jucundas, esu tactuque suaves. Quis pressis gratum distillant praela liquorem. Arbore poma legit, per cellas una reponit. Haec tellure ferente, sed Omnipotente jubente, Immemores Conditoris, saeclique futuri. Et quis spes nulla post haec supera aethera restat, Potibus atque cibis distendant ilia largis. Hanc sibi pro summo reputantes munere partem Christicolas agitare decet convivia parca. Et jugibus votis precibusque instare profusis, Supplicibusque Patrem rogitare precantibus almum. Adjumenta viae ferat haec, non praemia ponat. Conferat ista solo donec horum indiget usus, Servet at illa polo, quibus est sine nemo beatus, Frigore brumali tandem tellure rigente, Frugibus exhausta, nec jam patiente ligonem. Nullus honos campis, florum jam nulla venustas, Torpentes invitat hiems genialis ad ignem, Otia, luxuriem, potumque cibumque suadens. Convenit haec precibus parco et compescere victu, Illecebras carnis castiget inedia ventris. Temporibus discreta suis jejunia dixi, Rebus ut hoc etiam observatio sancta caducis, Conducat carnis dum compede nectimur arcta. Restat adhuc aliquid sacratius insinuandum. Ecclesiae siquidem haud aliis sacrare ministros Mensibus usus habet, necnon et solibus isdem, Ut per grata Deo jejunia corde piati, Dignius assumant altaris munia sacri. Usus at iste tamen, non humana arte repertus, Ecclesiae proceres illum sacer atque senatus, Coetus apostolicus divino Pneumate plenus. Instituit sacrumque dehinc transmisit habendum. Paulus apostolico dudum sacrandus honore. Auspicio tali Barnabas necne dicatur. Nam Scriptura refert verax veraciter illos, Cum precibus jejunasse prius, sic ad ista vocatos Quosque pari voto comitata caterva piorum, Impositis manibus, doctores misit in orbem. Spiritus aetheria veniens quoque sanctus ab aula Jejunos quos reperit orantesque replevit. Ergo suis simili hunc etiam fratione ministris Ecclesiae devota fides exoptat adesse. Hoc sine nempe Deo condigne nemo ministrat. Nec placet ulla Deo tali non igne cremata Victima, nec aliter gratum sibi spirat odorem. In re tam summa nec ipse vacare dierum, Mysterio numeroque coruscans creditur ordo. Quam bene per ternos jejunia Christicolarum, Solvuntur soles, trinum qui numen et unum, Trinum personis, unum deitate fatentur: Nec minus et sacer est factis in talibus ordo. Quartus enim sextusque dies ac septimus istis Nonnulla ratione sacris reputatur agendis, Sed primos quarta feriam sextamque vocantes, Sabbati ab antiqua mutuamus lege vocamen, Mercurii Venerisque dies hos prisca vocabat Aetas, falsorum venerans portenta deorum, Saturnique patrem quem credidit esse deorum. Quarta nempe die truculentus proditor olim Ascita pactum fecit sibi plebe nefanda, Traderet ut Christum quo laetificavit iniquos. Cum gaudet mundus par est moerere fideles. Rursus eis gaudentibus hos moerere necesse est Hac devota die jejunet concio Christi. Qua conspirat iniqua cohors in sanguine Christi Certent hi precibus, cum certant fraudibus illi. Condidit in sexto, lapsumque revexit homonem. Omnigena hic et ibi factor pietate redundans, Nec vero peccasse die fortassis eodem, Ac paradisiaca propulsum sede negarim, Quo magis ergo die frenanda libido ciborum, Quam nece quo merita est punita libido ciborum, Hac quoque mortificare decet terrena redemptos Membra die qua morte Auctoris vivificantur. Septima cum precibus jejunia casta reposcit, Hac chorus ille sacratus apostolici ordinis olim, Injusta pro morte pii lugendo magistri, In sacram protelabat jejunia noctem, Praestolando resurgentem ut praedixerat ipse, Fluxit abhinc mos ecclesiasticus iste saluber, Sabbata jejunent Christi per singula servi, Exspectentque suum redeuntem a funere Regem, Morte triumphata spoliis Acherontis onustum. Haec de sacrata serie dixisse dierum Sufficiat, nunc Ecclesiae hanc aptare ministris. Collibet his qui altari accedunt sorte diebus, Sex hujus saecli discurrunt ordine certo Aetates, quarum quarta legem atque prophetas Praecipue constat viguisse, scientia quorum Altaris semper debet comes esse ministris. Providere patres hoc ipsum significare. Officio nam et ob hoc geminatur lectio sacris In quarta semper feria per tempora cuncta. Sexta aetate Deus hunc venit visere mundum Factus homo, in quo concordant lex atque prophetae, Signat hoc una die legitur quae lectio sexto, Septima cum senas habeat, titulat duodenas. Romana quod in urbe caput quae dicitur orbis, Ob populos varii sermonis in urbe fluentes, Tum Graeco tum Romano sermone leguntur. Taliter ex senis fieri constat duodenas. Non sensu vario, sed tantum dispare bombo. Hac etiam feria benedictio praesulis ore Confertur, Christi formam tenet ipse sacerdos, Coetus apostolicus totidem in lectoribus astat, Diffundens variis coelestia dogmata linguis. Septimus atque dies, divinum Pneuma, figuras, Pneumatis ipsius septena charismata namque Homonymus Jesu describit ab inde propheta. Ergo suos Christus benedicens ipse ministros, Munere corda insignit eorum spirituali, Cur tamen hoc numero signetur Spiritus almus Dicere non possunt nostrae jejunia linguae. Sed tamen ipse solet rudentum solvere linguas Humanas, ut rite queant proferre loquelas. Omnia quem propria collaudant voce creata, Qualiter hic igitur aptetur calculus illi, Ut mihi dignetur reserare fideliter edam. Ipse stylum tamen, ipse manum regat, oro, loquelamque, Ut se digne queat noster depromere sermo Nullam cerno tamen quem dividat heptadem almam, Indivisa manet, partes quia respuit aequas. Unanimes quoque reddit eos quos Spiritus implet. Vel quia septenis discurrunt saecla diebus. Spiritus omnigena monstratur dote replere, Majestate sua quos dignos judicat esse. Sed tandem redeamus ad intermissa parumper, Dicamusque dies operi cur septima tanto Maxime deligitur, vel quid numerus velit iste. Quattuor atque tribus septem constare videmus, Quattuor ex totidem corpus compactum elementis, Tres animam signant triplici ratione eluentem. Ast animae conjunctum corpus format homonem. Quattuor ergo tribus hominem coeuntia reddunt, Sed tria de superis manantia quattuor imis. Quae superis veniunt vegetant terrena potenter, Tunc tamen ista bene si copula nexa cohaeret, Et tria conficiunt septem conjuncta quaternis. Exterior cum homo, et interior conjurat amice, Et mens carnali, vitiorum peste subacta, Imperat, ac luteum subservit ad omnia corpus, Hic offert domino libamina grata minister. Tres etiam fidei praetendere symbola possunt, Trinum nempe fatemur et unum credere nosmet, Trinum personis unum deitate perenni, Quattuor at totidem virtutibus astipulantur, Quis manet insignis cujusquam vita fidelis, Quattuor ergo manent fieri quid debeat atque Cultorem exercent fidei ne torpeat otio, At tria propter quid faciat quodcunque laborat, Quattuor ergo tribus, tria constat egere quaternis. Nempe fide sine nemo placere Deo valet unquam, Nec placet hunc quisquis nudo sermone fatetur, Mortua quippe fides, quam non comitabitur actus, Sed tria cognatis socientur jure quaternis, Alma fides operi concordet, opusque fidei, Ut post in summam pulchra compage redacta, Septenam pariant per saecla futura quietem, Septima quippe dies requies est dicta creantis, Hanc sacri semper debent optare ministri, Actibus atque fide suspirent semper ad istam, Admoniti semper numerorum cardine sacro. Debet apostolici quoque dogmatis esse minister, Haud expers numero quod designatur eodem Partibus ille suis alternae multiplicatis, Culmen apostolici duodenum signat honoris, Sive quater dicas ternos, ter sive quaternos, Tramite diverso callem aggredieris eumdem, Septimus ergo suis duodenum partibus explet, Et merito modo quo septena charismata mundo Excellenter apostolicus primum edidit ordo Ergo dies rebus tantis electa gerendis, Hortatur dignos sese praebere ministros, Doctrina fidei cum dote spirituali. Fessa camoena jugem festinat rumpere finem, Pauca reluctantem revocant sed feria vatem, Sabbati adhuc nosmet non contemnenda morantur Otia, quae cogunt causas exponere tantas, Cur non nos aliis liceat sacrare diebus, Error quippe novus nostro sub climate nuper Exortus serpit, cui respondere coarctor: Pontifices siquidem nostri qua Christus Averno Surrexit, celebras haec redit solemnia tentant, Quis si nulla foret quae reddi causa valeret, Debuit auctorata patrum satis esse vetustas, Sabbati ad ista diem quos muna semper agenda, Delegasse liquet, vespertinum quoque tempus. Justum quippe putaverunt haec temporis hora. Sacerdos tractanda quibus pia victima constat, Tempore quo est eadem mactata crucis super aram Victima, quos quia jejunos haec sacra reposcunt. Non sunt hac celebranda die qua vita revixit, Jejunare die mos ecclesiasticus illo, Nam perhibet quoniam turpe est moerere redemptos, Devicta cum surgit eorum morte Redemptor, Vespere jejunos igitur cum talia poscant. Praefatoque die cuiquam sit Christicolarum Jejunare nefas, alius quaeratur ad ista, Aptior ac nullus mihi praecedente videtur Sabbato, in hoc etenim vigilantes censeo servos, Ac sobrios: larga quoque dapsilitate piatos, Victorem praestolari de scammate Christum, Ejus in occursu, dignosque parare ministros. Nec illud nos praetereat, quod septimus istis Jure dies sacris antiquo est more dicatus, Nam gradibus totidem respondet calculus idem, Septem quippe gradus hi sunt quae nac luce sacrantur, Quos quia perlongum est exponere nomina tantum, Dicemus quoniam fastidia longa cavemus, Claviger et lector, exorcista, acolythusque, Hypodiaconus, et levita et presbyter ipse, Pontificem sane non ista lege teneri Dicimus, hinc etenim festiva luce dicari, Maxime qua Christus laeto surrexit oportet, Cujus in Ecclesia personam ferre videtur, Rectius ergo die quo sublimabitur iste, Quam quo sublimis de morte revertitur ille: Ut sic Ecclesiae relevet nunc iste dolorem, Sicut apostolicum tunc depulit ille timorem, Et velut ille resurgens exhilaravit amicos, Sic sibi commissos hic nunc soletur alumnos, Constat enim quia cum decedit episcopus isthinc, Abscessu capitis tristari membra necesse est, Cumque reformatur divina sorte vocatus, Ecce alacres cuncti posito moerore resultant, Surgentem velut excipiant de funere Christum, Quapropter quisquis defuncti in sede locatur, Hac nobis ratione videtur et alter et idem. Nec illud ratione reare carere dies quod Primus et octavus suffecto praesule gaudet, Ordine qui octavus perstat sed culmine primus, Septem quippe gradus praefatos scandat oportet. Post tanto primatus sublimet ut honore. Ecce typum quoque fert et in hoc antistes Iesu, Non tantum quod morte die hac surrexerit ille, Verum idcirco die Christus surrexit in ista, Ut pateat quia principium sit finis et ipse, Ex quo cuncta fluunt, ad eumdem cuncta recurrunt, Primus et octavus, quia Conditor atque Beator. Ipse creavit enim ipse octava aetate beabit. Vos rogo, pastores, subtiliter inspicientes In quanto vos Christus honore locarit, at ipsum Collatum rursus quo fasce gravarit honorem. Sic gregis este caput, summi ut Pastoris adesse Membra queatis, ut ex illis non vestra, sed ejus Lucra requirentes ab eodem pascua vitae Sumere possitis, commissa plebe sequente, Non vos ira truces reddat, non gratia molles, Quos Christus evocat laeto, vos solvite vinclo. Pascite pane gregem Domini nunc spirituali, Angelico vos pane frui concedat ut ille, Exemplo mage quam sermone gerenda jubete, Tunc recto ad vitam ducetis calle futuram, Si factis illam moneatis et ore petendam, Gallus uti propriis semet prius excitat alis, Sic demum aurorae venientis praecinit ortum, Sic ad agenda manum praesul quae dixerit ore, Exerat ipse prior, mihi tunc audire libebit, Munus ab ore manuque patres contemnite, quaeso; Excaecant etiam sapientes xenia crebra, Simonis exitium, lepram vitate lezi, Callidus iste sacrum sibi Pneuma putavit emendum, Charius infelix quod posset vendere multis, Quodque Deus gratis offert, venale putavit, Unde miser barathri dimersus ad ima profundi Truditur, inferno dum praecipitatur ab alto, Sidera qui levitate petens in Tartara demens, Corruit ablatis nequiens incidere plantis, Dum male collatis altum petit aethera pennis. Alter et ipse parem molitus texere fraudem, Indultam larga Domini pietate salutem Accipio, pretio dum gliscit vendere morbo, Quo fuerat qui dignus erat relevatus eodem; Multatur tota cum posteritate misellus. Haec jugiter metuenda patres exempla cavete, Munia quis imponatis perpendite sacra, Justis ne subducentes tribuatis iniquis, Saepe recensentes summus quod doctor alumno Praecipit, ut nulli citius necdumque probato Imponendo manus pravis communicet actis, Sic et vos nisi discussis examine longo Sacra ministerii committere jura cavete. Ne mihi succensete, precor, patres venerandi, Morbida pastores quod ovis praesumo monere. Saepius Omnipotens junioribus abdita pandit, Lege nec arctatur divinus Spiritus ulla, Consilium domino persaepe dat utile servus. Ista per excessum de praesulis ordine dicta Sufficiant, tandem redeamus ad intermissa. Dicendum quid velit sibi lectio paucis. Septimus iste dies sibimet quam vindicat unus, Quod septem requiem designent saepe relatum, Ast operi senos aptamus convenienter, Hoc etenim numero bonus omnia condidit Auctor, Saecula discreverunt senis aetatibus ista, In quibus assiduo requies speranda laboris, Nec sane series est contemnenda tomorum: Quattuor ante sacra quam consecratio fiat; Quinta sub articulo decurritur ordinis ipso; Sexta diurna manet, solito quae more refertur. Quattuor ore gradus monuit Psalmista canoro, Praecipua semper benedicere laude Tonantem, Israel Aaronque domum, Levi quoque, necnon Et quicunque timent Dominum de gentibus illis. Israel Hebraea signat de plebe vocatos, Pontifices sacros Aaron domus inclyta pandit, Exprimit at reliquos Levi domus ampla ministros, At Dominum metuens vocitatur caetera plebes Omnis; in his autem consistit turba fidelis, Lectio quod signat praecedens rite quaterna. Hae quoque mutantur per tempora quattuor anni, Temporibusque leguntur eisdem convenientes. Quinta semper eadem recitatur et ordine eodem; Unde liquet quoniam ad tempus non ista refertur. Ergo viros spectat specialiter ista sacrandos, Ardentis reserens incendia saeva camini, Quis justos hostis perstabat adurere saevus. Stinguitur haud tamen his divini fervor amoris, A quo nulla pios revocat stipulatio mundi; Et quamvis instanter eos trux urgeat hostis, Ignibus assiduis vitiorum fomite pastis, Quique Deo digni existunt illumque precantur, Ipsius auxilio procul ignea tela repellunt; Et licet ille deis cervicem flectere falsis Suadeat, ut nunc narratur fecisse tyrannus, Cogere ad istud eos nulla ratione potestatur, Ut quos nulla sibi prosternit dira Cupido, Nec sculptum blanda venerantur imagine nummum. Ad quod signandum mos est hac in prece semper, Ex illa quae est edita, post illamque refertur, Erectos atque stantes orare fideles, Nec genua ad terram curat deponere quisquam, Cum reliquis studeant hoc preconante ministro, Poplitibus flexis stratique solo tenus omni Corpore contrito Dominum quoque corde precari, Ut pateat distantia quanta sit inter eorum Illorumque preces, qui numina falsa verentur, Cum prosterni illi dicuntur, stare volunt hi. Sed quia fornacis fit mentio semper in istis, Ordinibus libet indignare quod inde quaemus Elicere, haud tam crebra iteratio cassa putanda est. Nullus ad officium divini accedere cultus Rite potest quem non tentatio dira probarit, Haec non immerito flammis signata camini, Attestatur idem Scripturae pagina sacrae: Vas veluti Samium fornax examinat urens, Haud aliter justum tentatio purgat acerba, Nec quod elegit Dominus succumbere norunt, Ipse etenim vires in se fidentibus addit, Qui cum victores fuerint certaminis, ut jam Ignibus excelsum valeant laudare sopitis, Jucundumque Deo reboare fideliter hymnum. Rite ministeriis possunt aptarier almis, Munia non illis aliter committere tanta Censeo, ni valida veluti fornace probati, Per multos discant coelestia adire labores, Quatenus aeterno socientur in aethere Regi, Cujus hic obsequiis devoto corde ministrant, Quique suos secum fore dixit in arce ministros, Innuit hoc illis semper praemissa camini, Mentio, deinde sequens extinctis ignibus hymnum, Hic bene certantes, illic cantare quietos. Omnibus erga illos igitur jam rite peractis, Fulmine mox Paulus illos tonitru excipit, et quae Sint peragenda dehinc hortansque minansque praefatur, Et recte Testamentum Vetus ante sacrandum, Inde Novum legitur Domini jam in sorte redactis, Admoneantur uti vitam moresque novare, Atque novum vetere exuti sectentur homonem, In sortem quicunque Dei transire merentur. Nec vacat hoc Veteris quod primum quinque leguntur Sexta Novi, sed quinque sacrandis, sexta sacratis. Aetates pressae caligine quinque fuerunt, Sexta novo totum respersit lumine mundum. Et quicunque sacris Domino miserante dicantur Officiis, tenebras pellant erroris aviti, Ad lucemque novam studeant migrare necesse est. Quinque per aetates servili quique timore Per servum missa serviebant lege Tonanti, In sexta nati jam dicimur Omnipotentis, Et regale genus, regale sacerdotiumque, Membra Sacerdotis summi Regisque per omnis. Participes autem existant licet hujus honoris, Quique Deum concordi mente fatentur et ore, Praecipue tamen hi qui participare merentur Nominis atque sacerdotis dicuntur et ipsi. Hi vetere ac servili igitur formidine pulsa, Natorum servire magis gratentur amore, Sicque sacerdotes se severissime norint, Ne tamen hinc illos elatio pulset inanis, Quamque graves humilesque ministeria ista requirant. Qui sequitur presso signat modulamine tractus, Quod talis humilem pandat modulatio mentem, Plurima sunt exempla quidem, sed sufficit unum. Vindicat hunc semper sibi quadragesima cantum Quo Christi populus nullo mage tempore semet Submittit, jejunando atque precando benignum; More dehinc solito fiunt solemnia missae. Cum sibi conveniant cuncta haec pulchro ordine rerum. Judicioque his nemo resistere quiverit aequo, Quantum desipiat liquida ratione patescit, Judicat haec alio quicunque die celebranda, Illo quem statuere Patres temere intermisso, Officium hoc alius cum non sibi vindicet ullus, Et statuta Patrum nulla ratione priorum Vellere conveniat, Paulo doctore jubente; Angelus excelso veniens si forsan Olympo, Et vobis aliud cupiens imponere dogma, Tentet ab hoc fidei..... deflectere calle, Quam per nos Dominus voluit diffundere mundo, Ac si blasphemum laribus propellite vestris, Nec minus hoc etiam Scriptura fatetur avita: Antiquos fines ne transgrediare parentum. In tumidum fragili cum lintre cucurrimus aequor, Quae licet illisa scopulis, quassata procellis, Littoris optata tandem tellure potitur: Nec vero mirum discrimina plura tulisse, Intentata prius sulcavimus aequora cuiquam; Nam quos Romanae extollit facundia linguae, Antiquis trito nituntur tramite cuncti, Scylleum pelagus Maro remige sulcat Homero, Pindarico vates incedit calle Sabellus, Lucilium sequitur satyrae mordacis amator, Comicus eximio regitur doctore Menandro, At nostram ductor praecessit nemo Thaliam. In scabros impegit ob hoc erronea cautes, Sed spirante Deo Zephyris felicibus acta, Jam portus pleno tandem subit hostia velo. Adventum Domini non est celebrare Decembri, Post ternas nonas neque quintas ante Kalendas, Pascha nec undenas Apriles ante Kalendas, Nec post septenas Maias valet esse Kalendas Virgo puerperio dedit anno signa secundo, Illius magni cycli modo bis revolvit, Trigintaque duos quingentos qui tenet annos, Virgo puerperio dedit anno signa secundo, Illius angelici dantis paschalia cycli, Qui constat denis annis simul atque novenis, Octavus decimus fuit et tunc temporis annus, Lunaris cycli prope qui par versificali, Solaris nonus cycli fuit et bissextus, Tempore praeterea fuit hoc indictio quarta, Quattuor undenas sol, luna tenebat epactas, Lunaris jam vult luna cyclus oriri, Annis qui denis protenditur atque novenis, Cycli solaris fit Martis origo Kalendis, Pagina magniflui quae dicitur area cycli, Phoebes et Solis cyclis compacta gemellis, Qui sibi septenos quater ad spatium capit annos Confert centenos triginta tresque bissextos, Trigintaque duos quingentos insimul annos. Temporabis duo tot jejunia mensibus in tot Menses temporibus, jejunia mensibus insunt, Hi sunt September, Mars, Junius, atque December, Martius a feria titulat jejunia quarta, Junius hebdomadas a septem bis numeratis, Constat certus item Septembri terminus idem, Nec decimus nonas Jani notat ante Kalendas. Anno solari tribuunt hac arte periti Ter centum spatium, decies sex, quinque dierum Quinquaginta inde hebdomadas facies geminasque. Concurrens primus manet ille superfluus unus, Assumes unum sic unumquemque per annum, Quae cubat in septem, cautus transcendere legem, Succrescunt gemini, quarto ratione bisexti. Anno communi stat Paschae terminus omni Sex ascendendo numeratis bis minus uno, Lunaris tanto quia solari minor anno, Ultimus est annus verumtamen excipiendus, Qui saltus lunae bis sex capit ex ratione, Embolismali stat paschae terminus omni Descensu denis numeratis atque novenis. Solaris tanto quia lunari minor anno, Sol vult zodiaci signum per quodque morari, Trigintaque dies, horasque decem mediamque, Conficis inde dies tercentenos decies sex, Ter quae sol signa graditur cum sint duodena, Quinque dies denis facis ex remanentibus horis, Quippe dies quaevis fit ab horis bis duodenis, Nam cum nocte diem solidum natura dat omnem, Ast ex dimidia quadrantem conficis hora, Una dies quarto per quem succrescit in anno, Quae repetit senas tibi Mars inserta Kalendas, Annus solaris lunarem vincit epactis, Quas dicunt Graece, superaddimenta Latine, Versibus haec sese volvunt paschalibus usque, Principium primo quibus est et finis in imo, Quas in Septembris debet mutare Kalendis. Annus communis stat mensibus ex duodenis, Embolismalis magis uno quam duodenis, Unus enim mensis concrescit tunc ab epactis. Discretus signis est zodiacus duodenis, Exstant signorum menses tot ad instar omnium, Triginta Phoebus signorum quodque diebus, Atque decem semis cessim perlabitur horis, Fiunt inde dies tercenteni decies sex, Quos inter menses bis sex disponere debes, Quinque dies denis facit ex remeantibus horis, Quos quia distribui nequeunt, debes dare Marti; Cur potius Marti? tribuit quia Romulus illi, Menses bis quinque statuens qui principe Marte. Principe cur Marte? coluit quia pro genitore. Ejus successor Numa binis exstitit auctor. Si numerum mensidare vis, ratione sequenti: Sume dies mensis: numerum quoque junge prioris, Divide per septem numerum sibi dans remanentem. Per septem quare? quia sic hebdomada stare Debet, quos junge quibus exstat non aliunde, Si libeat scire numerus sibi quid velit iste, Annos per septem concurrentes sibi junges, Ut capias per te ferias, ubi quaeque Kalendae, Fiet enim numerus, vel septem vel minus aut plus, Si septemve minus feriam sic dicito, si plus. Ablatis septem, numerum sibi da remanentem Hos da Septembri, Marti quos ante dedisti. Ex hoc incipiens, quia sic Aegyptia vult gens, Si numerum mensi dare vis ratione sequenti, Sume dies mensis numerum quoque junge prioris, Quo facto mensi sua vult lunatio demi. Ascribas mensi remanentia pone sequenti, Discas si nescis quota sit lunatio quaevis, Mensibus est luna paribus vigesima nona, Crescit in imparibus aetas trigesima, cujus Hoc in catalogo mensurus nuntiat ordo. Si libeat scire numerus sibi quid velit iste, Huic numero jungas anni praesentis epactas, Colligitur numerus triginta vel minus aut plus, Trigintave minus si sint tota Cynthia, si plus, Triginta demas remanentibus et liquet aetas, Sic alii menses mensi respondet in horis, Per Janus mensi decimo, Februusque Novembri, Martius Octobri, par est September Aprili. Maius Sextili, par Junius est tibi, Juli. Ecce dies nosti quia sit praesentia Phoebi. Sunt duo legitimi tamen intervalla diei. Unum nocturnum vocitant, aliudque diurnum, Hac sunt quippe die viginti quattuor horae, Horarum spatia duodena subindicat hora, Jam proprie spatio tria subjunxere diurno Mane quidem, mediasque diem summam prope noctem. Sicut mens populi, variatur origo diei, Ex ortu Phoebi putat hanc Chaldaeus oriri, Sed gens Aegypti, putat ortu noctis oriri, Nocte putat media Romanus ut inchoet ipsa, Inde solent galli cantare futura diei. Lux quae prima fuit, noctem praecedere coepit, Adae laetitiam portendens ante ruinam, Quam bene formatus cecidit sub nocte reatus; Nunc sequitur noctem lux, vincens in cruce mortem, Restituens hominem vitae tenebras patientem. Ordo planetarum variat seriem feriarum, Quippe dies a diis placuit vocitare poetis. Tertia Martis erat, Stilphontis quarta manebat, Inde Jovi quintam tribuendo vocant Jovianam. Sexta fuit Veneris, postrema deum genitoris, Has diis addebant se quis constare putabant, Juvit temperiem Jupiter Cyllenius artem, Pneumate sol una Mars sanguine corpore luna, Vel dedit humorem, Venus ipsa libidinis ignem. Nostro more dies feriae sunt nomen habentes, A fando feriam jam credimus esse vocatam, Prima dies etenim fuit hujus nominis olim. Qua fas est fari, divina simul feriari, Vel quod fiat ait Deus omnia quando creavit. Hebdomadam facimus septem constare diebus, Quam solet Aegyptus tot ad annos dicere tempus. Profesti festi sunt atque dies feriati, Praeterea fasti dicti sunt atque nefasti, Sunt hominum festi, causa quaedam profesti. Est mensis Graecum, de lunae nomine tractum, Nomine quis lunae, quia menes luna Latine. Per se divisi sunt tempora quatuor anni, Quorum nomina, ver, aestas, autumnus, hiemsque, Respiceret Boream vernali tempore Titan, Quod noctes tempus solet exaequare diebus, Martis in octonis eris ejus origo Kalendis, In nonaginta durando diebus et una. Cum calefit Boreas per solem mox fit et aestas, Tempora nocturna breviat spatiando diurna, Junius octonas jubet hanc intrare Kalendas, In nonaginta durando diebus et una, Aestas ex igne stat, ver et ab ariditate. Assolet autumnus noctes aequare diebus, Et cupit octonis Septembris adesse Kalendis, Perdurando tribus nonagintaque diebus, Sic ex algore stat semper et ariditate. Reddit hiems frigus cum sit prope sol alienus, Cum sunt nocturna prolixa minuta diurna, Quae decimi mensis orditur in octo Kalendis, Tempore denorum novies contenta dierum, Haec ex algore stat semper et ariditate. Annus ad ecclesiam super his habet allegoriam, Ecclesiae designat hiems incommoditates, Tempestas quando fit cum glacie, nive, turbo, Aestas est fidei neglectus et ultio Christi. In qua doctrinae siccantur ab ariditate: Ver novitas fidei post vim nivis et glaciei. Nobis, occisi quo pascha tenebimus agni, Cum venit autumnus proventum fertilis annus, Coetibus ecclesiam sanctorum dans venerandam. Ver tempus dicunt quo semina cuncta virescunt, Cum vites gemmis tellus vestitur ab herbis, Est aestas tempus quo fervet in omnibus aestus, Credimus autumnum de tempestate vocatum Quando cadunt folia, sunt tempestivaque cuncta, Fert hemisphaerio cognomen hiems super uno, Sol quia tunc volvi solet in spatio breviori, Dicitur haec bruma vel quae brevis est, vel ab esca Hinc imbrumari solet ad fastidia vesci, Est tamen hibernum spatium pro parte vocatum, Vernum compositum veluti dicas hibernum, Ver, aestas, menses autumnus, hiems retinet tres, Ex quo sunt tantum menses discreta secundum, Ver, aestas et hiems fit adulta, ne praeceps Sic est autumnus novus et praeceps et adultus, Cum venit autumnus nimium viget undique morbus, Aera namque calor depravat et obvius algor. Non minime passi gentiles ante feriri, Contribuere Jovi quasi tempora quatuor anni Materia varias, non forma quattuor urnas, Factas argento, ferro, vitro, quoque plumbo, Fert risum crater Jovis hic argenteus et ver, Ferreus aestatem Vulcani gestat et ignem. Vitreus autumnum Junonis et ubera largum. Vas hiemem plumbi capit interitumque Saturni. Exortis tenebris nox est absentia solis. Dicunt philosophi noctem contingere nasci. Vel quod vergentes efflat sol languidus ignes, Vel quia qua supra in terras cogitur infra, Nox aptum nomen sumpsit cum visibus obsit. Solstitii spatium, solis statione vocatum, Ipso quod stante crescunt, noctesve diesve, Aestivum cancro, brumale fit in capricorno, Ut duo solstitia, duo sunt in noctibus aequa. Quod nox atque dies habet horarum parientes, Autumnale libra, vernale responderat Ammon. Est mensis primus, vel Jani nomine dictus, Olim gentili qui more Deus fuit anni, Vel quod janua sis per quam venit annus et exit, Ex ipso frontem nunc appellamus eumdem. Februus est Pluto, mensis Februarius ex quo, Nam superis ille stetit ad sacra manibus iste. Martius a Marte vel debet nomen habere, Dicitur aut ideo quia jungit plura marito, Anni principium fuit hic mensisque novorum. Dicitur Aprilis pro jure quod est aperilis, Quo plantae germen reddunt animantia prolem. Rus nive, nube polus, quo liber turbine pontus. Rus redit agricolis, polus astrologis, mare nautis. Est Maia Maius Hermetis matre vocatus, Haec embolismis loca sunt ascripta locandis. Deutrum September recipit primumque December, Sextum Sextilis regio quintumque Novembris, Quisque suo Nonas permittit habere quaternas, Martis trite diem Nonarum sume priorem. Ad bine ternas Martis cape septime Nonas, Prima necat Jani, nocet astans septima fini, Quarta necat Februi, nocet astans tertia fini, Mars, tua frons cuspis, prope finem quarta fit aspis. Aprilis decimam, notat undecimam prope caudam, Tertia mors Maii, sed septima proxima fini, Junius in decimo ferit et quindenus ab imo. Alter ab undecimo nepa Juli, nonus ab illo, Augusti primus ferit et de fine secundus, Stat Septembris acus hinc tertius inde decenus. Octobris stat acus hinc tertius inde decenus. Quinta necat capitis, sed tertia fine Novembris, Frontis septenam notat ultimus ordo decenam. Anni sextilis disponitur ordo Decembris, Quartanis Nonis tribus atque bis octo Kalendis Julius est pariter Mars Maius, et ogdoas imber In senis Nonis septemque decemque Decembris, Junius, Aprilis, Septembris itemque Decembris. Quartanis Nonis, ter quinque tribusque Kalendis. Quartanis Nonis Februus bis et octo Kalendis Concordant menses Octobris Idibus omnes, Ducunt ergo dies triginta bis duo menses, Viginti Februus fit solus et octo diebus. Quolibet in reliquo quater octo dies minus uno. Scire volens feriae sint cujus quaeque Kalendae, Ad concurrentes componas has feriales. Janus Maio tres dat, Junius hinc Februo sex. Septem Septembri decimus, Mars quinque Novembri, Aprilis tecum defendit Julius unum. Quattuor Augustus capit, October duo solus. Si bene perpendis quota constat luna Kalendis. Lunares jactas hos instantes ad epactas, Quinos September, quinos habet ogdoas imber, Nonus habet septem, decimo praestabit eosdem Aprilis Februo deca dat Mars tertia Jano, Maius in undenis est, Junius in duodenis, Bis septem Sextilis habet, deca Julius et tres. Tempus habens aevi speciem dat motio mundi. Constans praeteritis, praesentibus atque futuris, Dicitur hanc ob rem tempus, quia temperat orbem, Ipsa probat ratio, quia triplex temporis ordo, Naturae jussu stans aut auctore vel jussu. Sol et luna suum duce natura facit annum, Sol per quinque dies, ter centenos decies sex, Unius solidi juncto quadrante diei, Per tot luna dies annis communibus ires, Si tamen hoc spatium tibi sex et quinque dierum, Crescis ter denis embolismalibus annis. Mensis ut est usus fit bis ter quinque dierum. At tamen hic usus, non est usus, sed abusus Cum neque luna suum, neque sol faciant ita cursum, Cursus enim lunae salva saltus ratione, Fertur ut est horis minor hoc spatio duodenis. Fitque decem semis mora solis longior horis. Diva vel humana vis est auctoris habenda. Edicto Domini statuentis jura Moysi, Aufert ruris opus Judaeo septimus annus, Rerum mortalis habita gravitate jubentis. Romani ludos repetunt post quattuor annos, Ac hosdem quatuor recipit Februarius anno. Tempus inest atomis, momentis atque minutis, Partibus, ostentis, punctis, quadrantibus, horis Atque diebus et hebdomadis et mensibus, annis, Et lustris aeque, saeclis, aetatibus atque Atomus in nostra sonat indivisio lingua, Quinque manent causae, solet in quibus atomus esse, Sol numerus, tempus, necnon oratio corpus, Atomus in sole, vult floccus pulveris esse. Atomus in numero, monas est ejus origo. Atomus in tempus, citus est oculi velut ictus. Atomus in voce, stat singula littera per se. Atomus in corpus, cui vix aderit color ullus. Atomus ostenti, tota portio debet haberi; Fit ter centena sive bis duo, bis quadragena. Ostentum vere decies pars sexta fit horae. Hora fit ex punctis quinis, bis quinque minutis Sex habet ostenta decies, partes decapenta, Fit per moneta quater, hoc est dena serenta, Punctus particulis ternis, geminisque minutis, Octo momentis simul ostentis duodenis. Reddere vult unum pars bina hemi, minutum, Bis duo momenta faciens ostentaque sena, Quatuor ostenta sunt una parte retenta, Et momenta duo geminae partes et ab imo, Momentum solet ostentum dare semis et unum, Sol horam punctis dat quinis luna quaternis. Primo Deus coeli globum Molemque terrae condidit, Terram sed umbris abditam Abyssus al texerat: At per dies aetatibus Labentis aevi congruos Ornavit orbem, et aethera, Cunctamque mundi machinam. Prima Creator saeculi Die tenebras effugans, Aquis adhuc absconditum Lampavit orbem lumine. Lucis beatae gaudiis Mundi replevit incolas, Aetate mox altissimus Prima Creator saeculi Locatur inter caerula, Dei secunda maximus Poli globus, divisaque est Utrinque lympha labilis. Primo secundae tempore Aetatis arca mystica, Hinc inde concurrentia Locatur inter caerula. Lucente saecli tertia Die, fluens sub aethere Abyssus alta subsidet, Virensque paret arida. Electa proles Abrahae De perfidorum fluctibus, Aetate florens claruit Lucente saecli tertia, Quarta jubar sublimium Die micabat siderum, Polo soloque fulgidam Lucis daturum gratiam. Hebraea gens Davidico Regno refulsit inclyta, Aetate pandens actuum Quarta jubar sublimium. Novum genus progignitur Quinta die de limpidis Nascens aquis natantium Volantiumque sub polo. Aetate quinta in Chaldea Poenam luente Judaea, Fidelium de perfidis Novum genus progignitur Sexta creatus est homo, Dei Creatoris sui Imaginem qui praeferens Semper beatus viveret. Summus Creator omnium, Per quem creatus est homo, Aetate Filius Dei, Sexta creatus est homo, Obdormienti splendida Plasmatur Adae foemina, Os illius ex ossibus, Ex carne carnem proferens. De carne Christo propria, Et sanguinis mysterio Jam sponsa nata est in cruce Obdormienti splendida. Post facta celsa Conditor Die quiescens septima, Eam vocari in saecula Et esse jubet Sabbatum. Aetas quietis septima Post hoc futurum est saeculum, Qua sabbatizat cum suis Post facta celsa Conditor. Octava restat caeteris Aetatibus sublimior, Cum mortui de pristino Terrae resurgent aggere, Vultumque Christi perpetes Justi vident amabilem, Eruntque sicut angeli Coelesti in arce fulgidi, Quam nobis ad se semitam Ostendit ipse praevius De matre natus virgine Deus Deique Filius. Nam morte mortem destruens Sexta subegit..... Quievit ast in Sabbato, In corde terrae conditus; Vitaeque prima Sabbati Surgendo pandit januam, Suisque congaudentibus Ascendit ad thronum Patris. Et sex in hujus saeculi Aetatibus nos praecipit, Nostram ferendo jam crucem Jus omne lethi vincere. Intrabimus post omnia Devicta mundi praelia, Carnis soluti vinculis Vitae perennis Sabbatum. Sequetur una Sabbati Claudenda nullo termino, Cum carnis immortalitas Aeterna nobis redditur. Sic carnis atque spiritus Bino potiti gaudio, Scandemus ad coelestia Regni perennis moenia. Quo nos venire quaesumus, Concede, sancta Trinitas, Unumque te cognoscere Verum Deum per saecula. Gloria, etc. Hymnum canentes martyrum Dicamus Innocentium, Quos terra flentes perdidit, Gaudens sed aethra suscipit. Quorum tuentur angeli Vultum patris per saecula, Ejusque laudant gratiam, Hymnum canentes martyrum. Quos rex peremit impius, Pius sed auctor colligit, Secum beatos collocans, In luce regni perpetis. Qui mansiones singulis Largitus in domo patris, Donat supernis sedibus, Quos rex peremit impius. Bimos et infra parvulos Herodis ira perculit, Finesque Bethlemiticos Sancto respersit sanguine. Praeclara Christo splenduit Mors innocens fidelium, Coelis ferebant angeli Bimos et infra parvulos. Vox in Rama percrebuit, Lamenta luctus maximi, Rachel suos cum lacrymis Perfusa flevit filios. Gaudent triumpho perpeti, Tormenta quique vicerant, Quorum gemens ob verbera Vox in Rama percrebuit. Ne, grex pusille, formides Dentes leonis perfidos, Pastor bonus nam pascua Vobis dabit coelestia. Agnum Dei qui candidum Mundo sequeris tramite, Manus latronis impias Ne, grex pusille, formides. Absterget omnem lacrymam Vestris Pater de vultibus. Mors vobis ultra non nocet Vitae receptis moenibus. Qui seminant in lacrymis, Longo metent in gaudio, Genis lugentum Conditor Absterget omnem lacrymam. O quam beata civitas, In qua Redemptor nascitur, Natoque primae martyrum In qua dicantur hostiae! Nunquam vocaris parvula In civitatum millibus, Ex qua novus dux ortus est, O quam beata civitas! Astant nitentes fulgidis Ejus throno nunc vestibus, Stolas suas qui laverant Agni rubentes sanguine. Qui perpetis pro patriae Regno gementes fleverant, Laeti Deo cum laudibus Astant nitentes fulgidis. Gloria, etc. Hymnum canamus gloriae, Hymni novi nunc personent, Christus novo cum tramite Ad Patris ascendit thronum. Transit triumpho gloriae Poli potenter culmina, Qui morte mortem assumpserat, Derisus a mortalibus, Nam diri lethi limina, Caecas et umbras inferi Lustrans sua potentia Lethi ligarat principem, Et quos suos in actibus Fideque lectos noverat, Omnes Averni faucibus Salvavit a ferocibus. Laetamque vitae januam Pandit Redemptor omnibus, Quos lex amara corporis Vita pios privaverat. O mira rerum claritas! Miranda Salvatoris est Virtus gemella gratia, Quae regna lethi destruit: Nam plurimos ab inferi Portis reduxit spiritu, Multos et ipso corpore De fauce mortis eruit. Surgentis ut de mortuis Christi sonarent gaudia, Binos choros paschalia Vita nova laetantium. Binae cohortes aethera Christum secutae ascenderent, Sedesque coelo perpetes Inter tenerent angelos. Hunc ergo cuncti consonis Diem feramus laudibus, Victor petit quo fulgidi Jesus Olympi januas, Quo nobis ipse apud Patrem, Toros beatus praevius, Ac mansiones plurimas Paravit auctor aetheris. Quo tota praecedentium A saeculo fidelium Caterva coeli regiam Pandente Christo subiit. Erant in admirabili Regis triumpho altithroni Coetus simul coelestium, Polum petentes agminum. Apostoli tum mystico In monte stantes chrismatis Cum matre claram virgine Jesu videbant gloriam. Ac prosecuti lumine Laeto, petentem sidera Laetis per auras cordibus, Duxere regem saeculi. Quos alloquentes angeli, Quid astra stantes cernitis? Salvator hic est, inquiunt, Jesus triumpho nobilis. A vobis ad coelestia. Qui regna nunc assumptus est, Venturus inde saeculi In fine judex omnium. Haec dixerant, et non mora Juncti choris felicibus, Cum rege regum lucidi Portis Olympi approximant. Emissa tunc vox angeli: Portas, ait, nunc pandite, Et introibit perpetis Dux pacis et Rex gloriae. Respondit haec ab intimis Vox urbis almae moenibus: Quis iste rex est gloriae, Intret poli qui januas? Nos semper in coelestibus Christum solemus cernere, Et ejus una cum Patre Pari beamur gloria. At praeco magni judicis: Dominus potens et fortis est, Qui stravit atrum in praelio Mundi triumphans principem. Quapropter elevamini, Portae perennes aetheris, Introeat Rex gloriae Virtutis atque gratiae. Mirata adhuc coelestium Requirit aula civium: Quis, inquit, est Rex gloriae, Rex iste tam laudabilis? Herilis at mox buccina Respondit: Auctor omnium Altissimus virtutum, et is Rex ipse fulget gloriae. Dictis quibus rex gloriae Cum glorioso milite, Ingressus est in aethere Sublime regnum gloriae. Qua mansiones singulis, Quos de profundis inferi Abduxerat, pro congruis Donavit almus actibus. Ac ipse cuncta transiens Coeli micantis culmina, Ad dexteram sedit Patris Consempiternus Filius. Venturus inde in gloria, Vivos simul cum mortuis Dijudicare pro actibus, Justo potens examine. Quo nos precamur tempore, Jesu Redemptor unice, Inter tuos in aethere Servos benignos aggrega. Da nobis illuc sedula Devotione tendere, Qua te sedere cum Patre In arce regni credimus. Nostris ibi tum cordibus, Tuo repleti Spiritu, Ostende Patrem, et sufficit Haec nobis una visio. Illuxit alma saeculis Dies beata virginis, Quae morte victa perpetis Vitae recepit gaudia. Intravit Agnes auream Poli triumphans regiam, Agnique juncta dulcibus Congratulatur nuptiis. Admista castis virginum In arce coeli coetibus, Carmen novum Deo Patri, Unaque nato personat. Jam digna tali praemio, Quae fluxa mundi prospera, Pompasque saecli sordidas Amore Christi spreverat. Pulsata nec non asperis Adversitatum spiculis, Fortis fide perseverat, Christo semel quam voverat. Hostis ferox ab artubus Tulit puellae pallium, Stolam sed intus pectoris Auferre nemo quiverat. Qui Christus et forinsecus Mittit poderem virgini Hanc veritatis intimo Docens amictam linteo. Inducta in aedem sordium, A sorde martyr libera est, Quin de loco prostibuli Precum repente fit locus. Illuminatur coelitus Latebra quondam daemonum, Pulsoque lethi principe Vitae minister cernitur. Probi probant magnalia, Deumque honorant martyris, Illusor ad miraculi Mox morte digna plectitur. Ab inferi quem januis Martyr beata suscitans, Sic per Lares, ac ferreas Ad astra portas praevolat. Qua Conditoris gloriam Cernit sui per saecula Civis et inter patriae Coelestis hymnos concinit, Gloria, etc. Praecursor altus Luminis, Et praeco Verbi nascitur, Laetare, cor fidelium, Lucemque gaudens accipe. Miranda cujus saeculi Nativitas per angelum Innotuit parentibus. Pia fide jam praeditis, Sublime cui vocabulum Joannes ipse Gabriel Imponit, et clarissima Ipsius acta praecinit. Qui matris adhuc parvulus Vulva retentus, spiritum Percepit almus gratiae, Testis futurus gratiae. Necdumque natus jam dedit De luce testimonium, Quod natus admirabili Complevit ipse in gloria. Hic plurimos ex Israel Christi fidei subdidit, Et corda patrum in filios, Docens superna, transtulit. In Eliae qui spiritu Venit prophetae, semitam Parare Christo ac plebibus Iter salutis pandere Quo feminarum in filiis Propheta major nullus est, Quin ipse miris actibus Plus quam propheta claruit. Baptisma poenitentiae Qui praedicabat ac dedit, Turbasque Jesu gratiae, Illuminandas obtulit. Ipsumque Jesum qui omnia Sancto lavans in spiritu Emundat, in Jordanici Tinxit fluento gurgitis. Et baptizato protinus Aperta vidit aethera. Nobis suo baptismate Pandit polique regiam. Atque in columba Spiritum Illum super descendere Vidit, doli qui nescius Mentes requirit simplices. Audivit et vocem Patris: Dilectus hic est Filius A saeculo, dixit, meus, In quo mihi complacui. Edoctus his oraculis Baptista Jesum praedicat Natum Dei, qui in Spiritu Sancto fideles abluat. Quid sermo noster amplius Hujus canat praeconia? De quo Patris vox Filio Olim locuta praecinit: En mitto, dixit, angelum, Tuam paret qui semitam, Vultuque praecurrat tuum Solem rubens ut Lucifer. Apostolorum gloriam Hymnis canamus debitis, Votis vacemus annuis, Jesu, fave precantibus, Bariona Simon Petrus, Et Doctor almus gentium, Festiva saeclis gaudia. Suo dicarunt sanguine. Conjunxit hora transitus Poli petentes januam, Quos una semper charitas Mundo retentos junxerat. Diversitates gentium Errore longo dissonas, Ad veritatis gratiam Verbis trahebant consonis. Ecclesiae princeps sacer In monte Jesum conspicit. Vocemque Patris igneo Audit poli de vertice Fulgentis ascendens poli Tertia Paulus edita, Arcana dixit, alteri Proferre nulli quae licet Gressus Cephae per caerula Christi juvantur dextera, Christus suos, ne saeculi Demergat aequor, erigit. Hujus pericla saeculi Vinci fide credentium Paulus docet, jam naufragos Salvans ab undis socios. Imis Simon e fluctibus Mundi fideles extrahens Pisces bonos ut liberet, Ad lucis effert patriam. Castris in hujus saeculi Manere justos incolas, Paulus docet, tentoria Texenda castris congrua. Languore fessos transiens Simonis umbra sublevat, Mundat leprae contagium, Claudosque gressu roborat. Magister altus gentium, Atri furores spiritus, Cunctumque morbum per sua Fugat potens sudaria. Nox claudit ambos carcere, Pleno sed aethrae lumine, Umbras vident et vincula, Christi vident qui gloriam. Oppressa letho corpora Ad lucis auras suscitant, Hostesque justi perfidos Abdunt tenebris inferi. Praefulgido stolas suas Agni cruore laverant, Gustando mortis poculum, Mortis triumphant principem. Quantum sequi desideret Christi Petrus vestigia, Ad quem venire non timet Scalam crucis per asperam. Regni perennis introit Paulus per ensem regiam, Nam qui Deum timet caput Ferro libenter dat suum. Sic principes Ecclesiae, Sic vera mundi lumina, Mortis triumpho nobili Sumpsere palmam gloriae. Tropaea quorum insignia Jam Roma felix continet, Quorum coronas totius Orbis celebrat ambitus, Vox erga nostra te Deum, Te corda nostra personent, Teque in tuis mirabilem Collaudet omne saeculum. Christe, precamur, ut quibus Laudes ovantes dicimus, Horum frui nos lucidis Dones per aevum aspectibus. Hymnis per aethram ac suavibus Apostolorum laudibus. Noster chorus hic consonet Psalmis canorus dulcibus, Zona Benignus aurea Nos cinge castimoniae, Ut te videntes laudibus Tuis vacemus perpetes. Praecessor almus gratiae, Et veritatis angelus, Lucerna Christi, et perpetis Evangelista luminis. Prophetiae praeconia, Quae voce, vita et actibus Cantaverat, haec astruit Mortis sacrae signaculo. Nam nasciturum saeculis, Nascendo quem praevenerat, Ac baptizaturum suo Monstraverat baptismate. Hujusce mortem innoxiam, Qua vita mundo reddita est, Signat sui praesagio Baptista martyr sanguinis. Quem vinculis et carcere Ferox tyrannus abdidit, Sed nulla laedunt vincula, Quem dona cordis sublevant. Christi videt qui gloriam, Qui spiritus charismata, Non hunc tenebrae carceris Non poena terret corporis. Caput libens sanctissimum Jam dissecandum praebuit, Nec perdidit pius caput, Verum caput cui Christus est. Exsultat almi spiritus Praeconis artus linquere, Praecursionis ut sacrae, Sic coepta dona compleat, Nam quem manens in corpore Ostenderat viventibus, Hunc mortuis jam mortuus, Christum venire praedicat. Novo stupescunt inferi Ereptionis nuntio, Gaudent chori fidelium, Una patrum cum plebibus. Justi prophetae et martyres, Et quique Christum a saeculo Puris amabant cordibus, Piis colebant actibus. Cuncti Joannis dulcibus Laeti fiunt affatibus, Christumque poscunt ocius Suos venire ad servulos. Praecursor alme, dicito Quando putas adveniet, Adventus ille qui prope est, Descende, Jesu, et eripe. Tandem Redemptor paruit, Omnesque in unum congregans Tulit pios ab inferis Polique regnis indidit. Sic praedicator optimus, Magnusque Christum praevius Postquam retentis corpore, Postquam canebat mortuis. Ducente Christo in aethera Omnes fidelium choros, Cum caeteris perennia Intravit ipse in gaudia. Adesto, Christe, vocibus, Inesto nostris mentibus, Tua benignus dextera Choros canentum protege. Qui natus es de Virgine, Nostrae salutis gratia, Da pura nobis pectora, Da membra casta corporis. Et tu beata prae omnibus, Virgo Maria, feminis, Dei Genitrix inclyta, Nostris faveto laudibus. Pudica cujus viscera Sancto dicata Spiritu, Davidis ortum semine, Regem ferebant saeculi. Beata cujus ubera Summo repleta munere Terris alebant unicam Terrae polique gloriam, Festiva legis quae sacris Ad alta templi limina, Coelestis aulae Principem Ulnis tulisti dulcibus. Cujus sinu jam parvulum Magi videntes conditum, Regem Deumque maximum Votis precantur redditis. Christum ferens Memphitici, Quae sacra vertis numinis, Deumque cernunt exteri, Fugant sui quem patria. Quae moesta mundi gaudium Cum patre Joseph quaeritas, Summique Patris aedibus Ovans sedentem repperis. Cujus rogatu mysticas Christus sedens ad nuptias, Aquas in alma transtulit Vini rubentis pocula. Cujus pium pertransiit Ensis doloris spiritum, Natum tuo de corpore Deum mori dum cerneres Quam filio tonitrui, Crucis tonans de vertice, Commendat Auctor aetheris, Ut virgo servet virginem. Nati Deique jam tui, Quae cernis almo lumine, Post dira mortis vincula, Resuscitati gloriam. Lucem poli quae conspicis, Adire Patris dexteram, Quam prima Patris de sinu Terras adire videras. Sublimis inter splendida Apostolorum sidera, Flamma, sacrique Spiritus Impleta laudes concinis. Laudem Deo quam supplices, Christo canentes, reddimus, Christi Genitrix, et tua Commendet intercessio. Hymnos sacrae quos Virgin., Matrique castae dicimus, Emmanuel, tu suscipe, Tuamque plebem libera. Nunc Andreae solemnia Laetis canamus vocibus, Apostolatus gloriam Qui ornat triumpho sanguinis, Quem piscibus per turbida Dum rete nectit aequora, Christus vocavit cum suis Ad regna coeli fratribus. Misitque late gentibus Verbum salutis pandere, Ac saeculi de fluctibus Mentes levare credulas. Qui mox fidei lampade Dum lustrat oras Graeciae, Deique Christi fulgidus, Erroris umbras effugat. Achaeus armis appetit Dux lucis arma tetricis, Miles Dei sed fortiter Hostis repellit impetum. Pandit crucis mysteria, Quae dira mortis pristinae Solvit potenter vincula, Mundoque vitam contulit. Agni refert et hostiam, Qui nos ab hoste liberans, Vita beat trans aethera, Regnoque secum perpeti. Inclusus atro carcere Lucis minister, aurea Pacis vias ad sidera Pandit catervis plebium. Caesus flagellis septies, Tormenta risit omnia, Septena quam repleverant Jam dona sancti Spiritus. Tandem levatus in crucem, Terram reliquit sordidam, Mundisque felix passibus Poli petivit januas. Excepit alma civitas, Nostrumque mater omnium Laetata Christi martyrem, Apostolumque maximum. Congaudet omnis civium Nobis chorus coelestium, Magni videns perennia Nunc Andreae solemnia. Salve, tropaeum gloriae, Salve sacrum victoriae Signum, Deus quo perditun Mundum redemit mortuus. O gloriosa fulgidis Crux emicas virtutibus, Quam Christus ipse proprii Membris dicavit corporis. Quondam genus mortalium Metu premebas pallido, At nunc reples fidelium Amore laeto pectora. En ludus est credentium Tuis frui complexibus, Quae tanta gignis gaudia, Pandis polique januas Quae Conditoris suavia Post membra, nobis suavior Es melle facta et omnibus Praelata mundi honoribus Te nunc adire gratulor, Te charitatis brachiis Complector, ad coelestia Conscendo per te gaudia. Sic tu libens me suscipe Illius alma servulum, Qui me redemit per tuam Magister altus gloriam. Sic fatur Andreas crucis Erecta cernens cornua, Tradensque vestem militi, Levatur in vitae arborem. Nec cessat altus de cruce Docere turbam astantium, Vitam perennem cum Deo, Polique regnum pandere. Quorum fide jam fervida, Turbaeque judex territus, Se pollicetur nexibus Hunc mortis atrae solvere. At Andreas coeli vias, Regemque coeli, ac dulcium Frequenti jam concivium Coelesti in arce contuens: Jesu, precor, dixit, bone Magister, ista de cruce, Me nemo vivum in corpore Vinclis solutis auferat, Prius meum quam spiritum E carne raptum assumpseris. In patriaeque moenibus, Cui milito, locaveris. Haec dixit, et coelestibus Emissa lux a sedibus, Circumdedit fortissimum Christi corusca martyrem, Splendorque sole clarior Coram manendo plurimum, Quae palma vel quae gloria Crucem sequatur edocet Quin ad poli mox edita Reversus, alti spiritum Secum refert apostoli Nodis solutum corporis. Qua cum tuis fidelibus Jesu triumphi carmina Victor beatus saeculi, Gaudens in aevum personat. Qua nobis inter agmina Sublimium felicia, Da, Christe, sortem parvulis Hymnos tibi canentibus.