In Evangelium S. Matthaei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8472 Inevsma
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV.
3.1.1
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam de Jesu. Et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Herodes bene sentiens de resurrectione mortuorum, omni modo pueris suis praedicabat quod sancti in majori virtute resurgent, quia Joannem nulla signa facientem, resurgere de morte putavit, Judaei vero Christum non resurgere, sed sublatum a discipulis crediderunt; quia Joannem ideo virtutes facere dixit, qui a morte resurrexisset, et promptiorem animum gentium ad fidem alienigena ostendit, quam Judaeorum.
3.1.2
Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam, etc. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis filium, sub quo Christus fugit in Aegyptum, Arethae regis filiam accepisse uxorem; sed exortis simultatibus inter socerum et generum, nec non et inter fratres tulisse Aretham de Philippo filiam suam, dedisseque eam Herodi quasi inimico Philippi, ad augmentum injuriae. Sed Herodes a Joanne increpatus, eo quod viventis fratris uxorem acceperat, magis amans uxorem quam praecepta Dei, volebat Joannem occidere: sed timens populum ab eo baptizatum, argumentum invenit juramenti, ut cogitatum scelus perficeret, sicut in sequentibus manifestatur.
3.1.3
Die autem natalis Herodis, saltavit filia Herodiadis, usque, et propter eos qui pariter recumbebant, jussit dari. Duo namque mortalium leguntur celebrasse natale suum, sed uterque illud foedavit sanguine: et monent nos, magis timorem mortis timendo diem, quam nativitatis celebrare luxuriando. Non potest excusari Herodes propter homicidium, quia ad hoc juraverat, ut futurae occasioni machinas praepararet. Timebat Herodiadis enim ut illicitae nuptiae solverentur, propter quod praemonebat filiam caput ejus postulasse, ut linguam haberet in potestate quam sciebat velle prohibere incestum. Nequaquam enim Herodes pro hujusmodi petitione contristatus est; sed mos est historicorum ita res narrasse sicut tunc a praesentibus facta fuisse videbantur: simulabat enim tristitiam in facie, cum laetitiam haberet in mente.
3.1.4
Misit quoque, et decollavit Joannem in carcere, usque, et tulit matri suae. Decollatio Joannis significat Judaeos Christum, qui caput est prophetarum, perdidisse: minutus est Joannes capite, exaltatus est Christus in cruce, quia Christum oportebat crescere, Joannem autem minui.
3.1.5
Et accedentes discipuli, usque, Venerunt et nuntiaverunt Jesu. Isti vero qui sepelierunt, et nuntiaverunt, illos significare videntur qui lege sibi carnaliter exstincta, ad gratiam transierunt Salvatoris, quia sepultura Joannis abolitionem significat legis.
3.1.6
Quod cum audisset Jesus, secessit, usque, in locum desertum seorsum. Non timore mortis, sed parcendo inimicis, ne homicidium homicidio jungerent. Aliter, truncato capite Joannis, id est, perdito Judaeorum oraculo prophetiae, Christus secessit in desertum Ecclesiae, quae ante virum non habuit.
3.1.7
Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Proprio eum labore secutae sunt turbae gentium, de pristinis erroribus ad fidem Christi conversae.
3.1.8
Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. Ut plena fides statim praemium consequeretur: egressus ergo Jesus, significat, quod turbae voluntatem habuerunt eundi, non vires praeveniendi; et ideo egreditur, ut misereatur.
3.1.9
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, etc. In illo vespere, quando verus sol appropinquante fine saeculi, occubuit, significat quod Judaei murmurabant contra gentes, quod magis apti essent quaerere sibi escas in conventiculis haereticorum, quam divinorum uti pastione librorum.
3.1.10
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare. Ad fractionem eos panis provocat, ut illis se non habere testantibus, exhibitio signi manifestior fieret: et simul insinuans nostra corda per eos pascenda quorum sunt exemplis ad amanda coelestia suscitata. Si quem movet quod Joannes dicit, Dominum tentare Philippum, unde escae possint turbae dari, et caeteri evangelistae narraverunt discipulos dixisse Domino: Dimitte turbas, et reliqua; quibus ille, secundum Matthaeum, respondit: Non habent necesse ire. Intelligitur post haec verba Dominum inspexisse, et Philippo dixisse quod Joannes commemorat: deinde quod Joannes a Philippo, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi hoc ex ore caeterorum respondisse Philippum.
3.1.11
Responderunt ei: Non habemus hic, nisi quinque panes, et duos pisces. Per quinque panes, quinque sunt libri legis Moysi designati; per duos pisces, prophetiae et psalmodiae: hanc triplicem distinctionem Instrumentum Vetus edocet, dicente Scriptura: Quia oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Psalmis de me.
3.1.12
Qui ait eis: Afferte illos mihi huc. Audi, Marcion, audi, Manichaee; jubet ut illa sanctificet, atque multiplicet: in quem sperant oculi omnium, qui omne animal implet benedictione, escam omnibus tribuens.
3.1.13
Et cum jussisset turbam discumbere supra fenum. Discumbere est flores et voluptates istius saeculi, et illecebras carnis, mentis despectu calcare; sive, secundum alium evangelistam, super terram quingenos et centenos, quia per poenitentiam quinquagenarii, ad perfectionem centenarii ascenditur. Diversi discubitus diversi sunt Ecclesiarum conventus.
3.1.14
Acceptis quinque panibus, et duobus piscibus. In manus accepit, quia opere omnia ipse complevit.
3.1.15
Aspiciens in coelum. Quia inde nobis auxilium sperare docuit.
3.1.16
Benedixit ac fregit. Quia quidquid haberent sanctitatis lex et prophetae, ostendit.
3.1.17
Et dedit discipulis panes, usque, et saturati sunt. Qui videlicet sacramenta Veteris Testamenti sua distributione Dominus primum praedicatoribus Evangelii patefecit; deinde illi omnium gentium turbis spiritalis alimoniae refectionis praebuerunt.
3.1.18
Et tulerunt reliquias duodecim in cophinos plenos fragmentorum. Duodecim cophini, duodecim apostoli sunt, qui inde sacramenta collegerunt, quia quae a rudibus intelligi nequeunt, a perfectis inquirenda sunt.
3.1.19
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Necdum ista multitudo ad septenarium pervenit numerum: quatuor millia comedunt, quinque pisces significant eos qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus bene noverunt uti. Quatuor millia septem panibus, sublimes sunt spiritali intus gratia eruditi, mulieres et parvuli, sexus et fragilis aetas minor, qui munere adhuc indigni sunt.
3.1.20
Et statim jussit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Quare discipulos abegerit, solus in monte oraturus Joannes manifestat, cum dicit eum fugere, ne eum regem facerent. Ubi docemur ut in bonis quae facimus, humani favoris retributionem vitemus. Marcus dicit quod Dominus coegerit discipulos suos transfretum ad Bethsaidam praecedere, quae est in Galilaea civitas Andreae et Petri. Quid est quod Lucas dicit, quia Joannes secessit in locum desertum, qui est Bethsaida, et reliqua, potest intelligi, ni fallor, cum non dicit, Quae est Bethsaida, sed, Qui est; quod ipsam intelligi non voluerit civitatem, sed desertum locum ad confinia ejus pertinentem.
3.1.21
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Docet nos a terrenis progredi, et ad verticem curae sublimioris ascendere.
3.1.22
Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus, erat enim contrarius ventus. Labor hic adversitates istius saeculi et flatus spirituum immundorum, qui ad coelestis patriae littus pervenire conantur, significat.
3.1.23
Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos, ambulans supra mare. Ultima vigilia ostendit quod his divina pietas praebet auxilium qui in pressuris fragilitatem humanam, et pusillanimitatem suarum virium considerant.
3.1.24
Et videntes eum, usque, quod phantasma est. O Marcion et Manichaee, si Dominus non est natus ex Virgine, sed in. phantasmate visus, quomodo nunc apostoli timent, ne phantasmata videant?
3.1.25
Et prae timore clamaverunt. Confusus clamor, et incerta vox magni timoris judicium est; sed juxta Psalmistam: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
3.1.26
Habete fiduciam, ego sum, nolite timere. Quod primum versabatur in causa, hoc curat, dicens: Habete fiduciam: et quod sequitur, Ego sum: nec subjungit quid sit, fecit ut ex nota voce eum intelligerent; sive ut eum ipsum esse repeterent, quem locutum ad Moysem noverant: Haec dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos.
3.1.27
Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquam. At ipse ait: Veni. In omnibus namque locis ardentissimae fidei Petrus invenitur, et eodem ardore fidei, hic quasi manifeste dicit: Tu praecipe, et subito solidantur aquae: ac sic fiet corpus leve quod per seipsum est grave. Et descendens Petrus de navicula, ut veniret ad Jesum. Qui dicunt non veram carnem Christi ambulare super aquas, dicant quomodo Petrus ambulaverit, quem verum hominem non negabunt.
3.1.28
Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Relinquitur paululum, ut fides augeatur, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini conservatum.
3.1.29
Et continuo extendens manum, apprehendit eum, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Quem alibi negantem respexit, hic ei manum porrexit, ne in profundum mergeretur. Si Petrus, quem superius ardentissimam fidem habere diximus, taliter reprehenditur, quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei nec minimam habemus portiunculam. Mystice vero Petrus Ecclesiam significat ad coelestem patriam tendentem, et hujus saeculi fluctus recto fidei vestigio, et bonorum operum studio calcantem. Quod autem a tenore fidei paululum reflectitur, et in tempestate territus, fluctibus mergi coepit, infirmiores in Ecclesia, quos turbo tentationum terret, exprimit, quos ne funditus mergantur divinae protectionis dextera extrahit.
3.1.30
Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. In quodcunque enim cor Deus per gratiam sui amoris venerit, mox universa mundi vitiorumque et spirituum malignorum praelia compressa quiescunt.
3.1.31
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. Terra dicitur Genesar, eo quod sit juxta stagnum Genesareth: quemadmodum Tiberiades dicitur a proxima civitate, quae Cenereth vocabatur, sed ab Herode tetrarcha restaurata, in honorem Tiberii Caesaris Tiberias appellata est. Interpretatur ergo Genesar ortus principium; tunc enim nobis plena retribuetur tranquillitas, quando nobis per Christum paradisi restituitur haereditas.
3.1.32
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes. Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent; et quicunque tetigerunt, salvi facti sunt.
3.1.33
In facto hoc firma gentium fides designatur. Qui praesentium salute non contenti, per circuitum variis erroribus deceptos invitant, ut ad verum medicum currant. Fimbriam minimum mandatum intellige, quod transgredi non licet; vel assumptionem carnis, per quam venimus ad verbum Dei.
3.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV.
3.2.1
Nam Deus dixit: Honora patrem tuum, et matrem; et qui maledixerit patri vel matri, etc. Honor in vitae necessariis ministrandis et maledictio in detrahendis insinuatur. Hanc legem scribae et Pharisaei subvertentes, docuerunt pessimos filios dicere parentibus: Munus quod ex me est tibi proderit, ut illi timentes accipere quod Deo viderunt mancipatum, magis eligerent inopem ducere vitam, quam de consecratis comedere.
3.2.2
Hypocrita, bene de vobis prophetavit Isaias, dicens: Non quod bonus esset sermo de malitia eorum prophetatus, sed quia bene conveniebat moribus eorum. Labiis enim eum honorabant, ubi dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum. Sed cor eorum longe fuit ab eo, ubi voluissent eum capere in sermone, testante Luca, qui ait, quando dicebant: Licet censum dare Caesari, an non.
3.2.3
Non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit ex ore. Cibi qui in lege prohibiti sunt, et quibus gentes utuntur, Judaei communes nominant, et comedentem coinquinare putant; sed Salvator omnia munda esse ostendit, quae cum munda percipiuntur conscientia. Si haec ita se habent, quomodo potest stare quod Paulus ait: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Sciendum igitur quod ipsi sibi et Dei creatura per se quidem mundi sunt, sed idolorum ac daemoniorum invocatio facit ea immunda.
3.2.4
Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt. Scis quia in isto sermone omnis superstitio observationum Judaicarum destruitur, qui in sumendis abominandisque cibis religionem suam sitam arbitrantur.
3.2.5
Omnis plantatio, quam non plantavit meus Pater coelestis, eradicabitur. Si ita est, quid est quod Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus dedit incrementum; sed solvitur quaestio in eo quod dicit: Deus autem incrementum dedit. Plantat Deus, et nemo potest eradicare illam plantationem, nisi illa tribuerit ad sensum. Unde in Isaia dicitur: Ego vos plantavi vineam, quomodo conversi estis in amaritudinem vitis alienae.
3.2.6
Sinite illos, usque Ambo in foveam cadunt. Pharisaeos praecipit dimittendos arbitrio suo, sicut Apostolus dicit: Haereticum hominem post unam et secundam contentionem devita. Merito caeci caecorum duces dicuntur, qui non solum sibi ne in laqueum incidant prospiciunt, sed sibi etiam obsequentes ad praecipitium mortis secum trahunt.
3.2.7
Adhuc et vos sine intellectu estis. Corripiuntur apostoli a Domino, quod in re manifesta mysticam quaerant intelligentiam.
3.2.8
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Ergo animae principale non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est; unde diabolus adjutor cogitationum malarum et incentor non auctor esse potest. Non enim scit occulta rimari cordis, sed ex corporis habitu quid versemus intrinsecus aestimare; et cum quemlibet alicui vitio intentum videt, illicit, et seducere festinat.
3.2.9
Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Hic denique calumniatoribus derelictis, in partes exterarum gentium secedit.
3.2.10
Et ecce mulier Chananaeae, a finibus illis egressa clamavit, dicens: Miserere mei, Domine fili David. Haec mulier Ecclesiam significat, de prisco vanae conversationis habitaculo ad Dominum venientem.
3.2.11
Filia mea a daemonio vexatur. Ecclesia scilicet jam credens pro populis suis, ut et ipsi ab errore salventur, divinae supplicat pietati. Item haec filia anima quaelibet est, in Ecclesia malignorum spirituum deceptionibus mancipata, pro qua mater Ecclesia sollicita Dominum interpellat, ut dum ipsa suis studiis non valet, ille eam interius ad agnitionem verae lucis inspirando excitet.
3.2.12
Tropologice vero filia a daemonio vexata cujuslibet est conscientia, sordibus vitiorum polluta, cujus emendationem a pio Conditore debet continuis flagitare lamentis.
3.2.13
Qui non respondit ei verbum. Noluit respondere, ne contrarius sententiae suae videretur, qua dixit: In viam gentium ne abieritis, et propter hoc calumniatoribus occasionem daret. Mystice autem Dominus, si Ecclesiae primae lacrymae postulata non impetrant, obstinato est clamore frequentandus, et sanctorum ejus sunt appetenda suffragia, ut ipsi Domino supplicent pro audienda Ecclesia. Sicque fit ut si mentem ab intentione non mutaverit, nequaquam fructu petitionis fraudetur.
3.2.14
Dimitte eam, quia clamat post nos. Hoc faciebant discipuli, ignorantes mysteria Domini, sive pro Syrophoenissa misericordia commoti, vel importunitate ejus carere cupientes, ne quasi medicum inclementem crebrius inclamaret. Quod Marcus istam mulierem dicit ad Dominum in domo venisse, et Matthaeus quasi post ambulantem clamare, ita intelligendum est, quod primum venerit ad Jesum mulier, ubi erat in domo, sed ibi responso non impetrato, egredientem secuta sit, donec meruit audire quod sequitur:
3.2.15
Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Non quod ad gentes missus non sit, sed quod primum ad Israel missus sit, ut, illis non recipientibus Evangelium, justa fieret ad gentes transmigratio ejus.
3.2.16
Non est bonum sumere panem filiorum, usque Dominorum suorum. Mira sub persona mulieris Ecclesiae fides praedicatur, patientia et humilitas. Fides, qua credidit salvari posse filiam suam. Patientia, qua toties contempta, in precibus perseverat. Humilitas, qua se non canibus, sed catulis comparat. Mensa quoque est Scriptura sancta, de qua catuli non crustas de pane puerorum edunt, sed micas. Quia conversi ad fidem, qui erant in gentibus despecti, non litterae superficiem in Scripturis, sed spiritalem sensum, quo proficere possint, inquirunt. Et hoc sub mensa, quia sui cordis et corporis officia ad implenda divina praecepta supponunt.
3.2.17
O mulier, magna est fides tua, etc. In hac muliere fides laudatur gentium, quae mox ad praedicationem apostolorum perfectam sibi suisque obtinebat salutem.
3.2.18
Et sanata est filia ejus ex illa hora. Propter humilem fidelemque sermonem matris, daemonium deseruit filiam; ubi datur intelligi quod per confessionem in baptismo, a diabolo liberentur parvuli, qui necdum per se aliquid possunt boni aut mali.
3.2.19
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae, et ascendens in montem, sedebat ibi. Id est, peracta dispensatione salutis gentium, per praedicatores in Judaeam revertitur. Ascendit in montem, provocans nos ad coelestia; sedebatque ibi, monstrans in coelestibus requiem esse quaerendam.
3.2.20
Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, etc. Sedente ergo Domino in monte, hoc est, gloriose in arce coelorum regnante, turbae fidelium devota mente accedunt, et secum ducunt mutos verbo confessionis, caecos errore infidelitatis, surdos praelatorum praeceptis inobedientes, claudos in operibus pravis, debiles peccatorum sarcina: quos omnes evangelicis documentis, ad pedes Jesu projiciunt, quia eos curandos humanitati ejus subjiciunt.
3.2.21
Jesus autem convocatis discipulis suis, ait: Misereor turbae, usque Ne deficiant in via. Hic affectus et compassio humanae fragilitatis exprimitur, et exemplum magistris praebetur, consilia cum discipulis communicanda. Turbam vero triduo illum sustinentem, id est, in fide sanctae Trinitatis, sive ante legem, sub lege, sub gratia secum perseverantem: Dominus non vult jejunam dimittere pastione sacrae monitionis, ne lassescens in hujus vitae itinere, ad optatam mansionem non perveniat.
3.2.22
At illi dixerunt: Septem panes, et paucos pisciculos. In septem panibus Novi Testamenti Scriptura designatur, in qua per gratiam sancti Spiritus mentium epulas invenimus; in pisciculis vero sanctos accipimus, per quos fit eadem condita Scriptura.
3.2.23
Et praecepit turbae discumbere super terram. In refectione quinque panum super fenum turba discubuit, hic vero super terra, quia in lege jubemur desideria carnis calcare, in Novo vero Testamento ipsas facultates temporales relinquere.
3.2.24
Et accipiens Jesus septem panes et pisces, etc. Per fractionem panum apertionem significat sacramentorum, quibus per Apostolorum distributionem mundus erat nutriendus. Quod autem gratias egit, gaudium suum ostendit de salute generis humani, et nos ad agendas Deo gratias in omnibus informavit.
3.2.25
Et comederunt omnes, et saturati sunt. Saturantur, qui internae dulcedinis pastum invenire memoriae commendant.
3.2.26
Et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas. Sporta, quae contexitur ex junco et palma, significat sanctos et perfectos quosque in Ecclesia, qui viriditate fidei et altitudine spei coelestium praemiorum capaces sunt, ad accipienda altiora quaeque praecepta et consilia, quia generalem populi Dei conversationem mentis atque operis sublimitate transcendunt.
3.2.27
Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra mulieres et parvulos. Bene quatuor millia fuisse leguntur, ut ipso numero eos doceret evangelicis pastos esse cibariis, sive quatuor virtutibus refectos. Prudentia scilicet, in qua cognitio fit rerum appetendarum et fugiendarum. Temperantia, in qua est refrenatio terrenae cupiditatis. Fortitudine, in qua est animi firmitas adversus temporales molestias. Justitia, quae per caeteras omnes diffunditur dilectione Dei et proximi. In mulieribus et parvulis infirmos et ad seducendum faciles intelligimus.
3.2.28
Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Hunc locum licet Marcus Dalmanutha nominaverit, tamen non est dubitandum sub duobus vocabulis unum esse. Interpretatur enim Mageda, poma ejus, sive nuntia, significans hortum. De quo dicitur: Hortus conclusus soror mea sponsa. Ubi poma virtutum gignuntur, et a custodibus murorum tota die et nocte cum laude nomen Domini annuntiatur.
3.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI.
3.3.1
Et accesserunt ad eum Pharisaei, usque Ut signum de coelo ostenderet eis. Post praedictas refectiones, manna de coelo undique misso, in exemplum Moysi voluerunt multo tempore refici.
3.3.2
At ille respondens ait: Facto vespere, etc. Ex elementis enim possunt pluvii serenique dies praenosci; sed legis doctores Salvatoris adventum non potuerunt intelligere ex vaticinio prophetarum. Spiritaliter autem facto vespere, dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum. Significat quod per sanguinem passionis Christi in primo adventu indulgentia peccatorum datur.
3.3.3
Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Significat quod in secundo adventu, igne praecedente, venturus est.
3.3.4
Et relictis abiit. Recte abiit, relictis adulteris, quia, juxta Apostolum: Nulla societas luci ad tenebras.
3.3.5
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Haec oblivio indicium est quod Apostoli minimam carnis curam habebant, Dominum panem vitae habentes, quo reficiebantur in corde.
3.3.6
Qui dicit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Marcus hoc loco subjungit: Et fermento Herodis. Fermentum Pharisaeorum est, legem verbis praedicare, factis impugnare; fermentum vero Herodis est, adulterium, homicidium, et quod origo scelerum est, odium ac persecutio in Christum et sanctos ejus.
3.3.7
Tunc venit Jesus in partes Caesareae Philippi. Haec civitas a Philippo tetrarcha restaurata, in honorem Tiberii Caesaris, sic appellata est; nunc vero Paneas dicitur, et est sita in provincia Phoenicis, ad radices Libani, ubi duo fontes Jor et Dan oriuntur.
3.3.8
Tunc interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis. Pulchre interrogat, non quem me, sed Filium hominis, homines esse dicunt, quia qui de Filio hominis loquuntur homines sunt. Qui vero de divinitate ejus intelligunt, dii appellantur.
3.3.9
Vos autem quem me esse dicitis? Non nesciens de se sententiam discipulorum et extraneorum interrogat; sed ut confessionem fidei illorum, digna mercede remuneret.
3.3.10
Respondens Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Vivum Deum appellat, exprimens nomen et naturam, ad distinctionem falsorum deorum, de quibus canimus: Os habent, et non loquentur, oculos habent, etc..
3.3.11
Beatus es Simon Barjona. Barjona Syriace, Latine dicitur filius columbae. Hic simplicitas Petri ostenditur, qui filius gratiae spiritalis appellatur.
3.3.12
Quia caro et sanguis non revelavit tibi. Hoc est, sapientia carnali homines inflati.
3.3.13
Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Metaphorice ei dicitur: Super hanc petram, id est, Salvatorem, quem confessus es, aedificatur Ecclesia, qui fideli confessori sui nominis participium donavit.
3.3.14
Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Portas inferi haereticam pravitatem nominat, sive vitia et peccata, unde mors ad animam venit.
3.3.15
Et tibi dabo claves regni coelorum. Id est, discernendi scientiam potentiamque, qua dignos debeas in regnum recipere, et indignos secludere.
3.3.16
Et quodcunque ligaveris, etc. Haec potestas sine dubio cunctis datur Apostolis, quibus ab eo post resurrectionem dicitur generaliter: Accipite Spiritum sanctum, etc.. Nec non episcopis et presbyteris, et omni Ecclesiae idem officium committitur, quamvis quidam eorum, non recte intelligentes, arbitrentur se posse damnare innoxios, et absolvere reos, quod nequaquam possunt, sed tentantes semetipsos concessa potestate privare.
3.3.17
Et praecepit Jesus discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. Causas autem tunc prohibitae praedicationis exponit, cum subjungit:
3.3.18
Exinde coepit Jesus ostendere discipulis, usque Et tertia die resurgere. Est autem sensus: Tunc me praedicate, cum ista fuero passus, quia nunc non prodest Christum praedicare, et majestatem ejus divulgare, quem post paululum visuri sunt flagellatum et crucifixum.
3.3.19
Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Sive, ut melius habetur in Graeco: Propitius esto tibi, Domine, non erit istud. Seorsum namque assumpsit eum, ne praesentibus condiscipulis videretur arguere magistrum, et coepit increpare amantis affectu, et quasi dicere: Hoc non recipiunt aures meae, nec fieri potest ut sit Filius Dei occidendus.
3.3.20
Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satanas. Satanas quippe interpretatur adversarius, quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, Satanas appellaris; sed sequere convertendo voluntatem tuam, juxta voluntatem meam.
3.3.21
Scandalum es mihi. Quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Meae voluntatis est ut pro salute hominum moriar; tu autem, voluntatem tuam desiderans, non vis granum tritici cadere in terram, ut multos afferat fructus.
3.3.22
Tunc dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire. Revelato suae passionis mysterio, hortatur eos, et simul omnes ad sequendum suae passionis exemplum, promittens in futuro salutem animarum.
3.3.23
Abneget semetipsum. Tunc enim nos abnegamus, dum vitamus quod per vetustatem fuimus, et annitimur quo per novitatem vocamur.
3.3.24
Et tollat crucem suam, et sequatur me. Alter evangelista dicit quotidie crucem esse portandam, quia duobus videlicet modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam corpus afficitur, aut per compassionem proximi affligitur animus, ut Apostolus: Castigo corpus meum, etc.; et iterum: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
3.3.25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, usque inveniet eam. Ecclesia videlicet aliud habet tempus persecutionis, aliud pacis. In tempore persecutionis ponenda est anima, in tempore pacis frangenda sunt desideria terrena. Et ideo felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando.
3.3.26
Quid enim proderit homini, si universum, etc. Quia nihil prodest tempore pacis lucrifacere caduca, ut perdantur aeterna. Subjungit:
3.3.27
Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua. Pro Israele dabitur Aegyptus et Aethiopia, pro humana vero anima hoc solum, quod Psalmista canit: Calicem salutaris accipiam, etc.
3.3.28
Filius enim hominis venturus est, usque cum angelis suis. Post terrorem laeta subjungit, quasi diceret: Times mortem, sed audi gloriam triumphantis, et angelorum ministeria, quia qui minor est Patre in homine, aequalis est in majestate.
3.3.29
Amen dico vobis, sunt quidam de his stantibus, etc. Regnum Dei hoc loco Ecclesia vocatur, et nonnullos ex discipulis promittebat eo usque victuros in corpore, donec conspicerent Ecclesiam Dei contra hujus mundi gloriam erectam. Veniente Filio hominis in regno suo, hoc est potestatem extendente. Quod si regnum Dei hoc loco coelestem beatitudinem velimus accipere, et hoc quidam de astantibus viderunt in monte.
3.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII.
3.4.1
Et post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, etc. Quaeritur cur Matthaeus et Marcus post dies sex Jesum assumpsisse secum discipulos testentur. Lucas dicit: Post dies fere octo. Sed facilis est responsio: quia hic medii dies ponuntur; ibi primus, quo haec promisit, et extremus, quo promissa complevit. Et in ratione mystica, illic post sex mundi aetates sanctis ab omni labore quiescendum; hic vero tempore octavo designat esse resurgendum. Tres solummodo ducit secum, vel quia multi vocati, pauci vero electi; vel quia hi qui nunc sanctae Trinitatis sunt fide imbuti, tunc ejus aeterna visione merentur laetari. Bene addidit seorsum, quia tunc justi a pravis separantur, quorum nunc vitiis premuntur, licet fidei intentione disjuncti sint.
3.4.2
Et transfiguratus est ante eos. Non substantiam verae carnis amittendo, sed gloriam futurae resurrectionis suae vel nostrae ostendendo; quia qualis tunc apostolis apparuit, talis post judicium omnibus electis apparebit. In ipso autem judicandi tempore bonis et malis in forma servi videbitur, ut ipsum judicem esse intelligere valeant perversi, quem antea respuebant.
3.4.3
Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus, etc. Nam quia nihil sole clarius novimus videre, ideo non solum Domini, sed et sanctorum gloria in resurrectione solis aspectui comparatur. Vestimenta autem Domini sancti ejus accipiuntur, quae ante ascensum montis despecta videbantur, quia, juxta Apostolum: Nondum apparuit quid erimus. Et Marcus dicit candida esse ut nix, qualia fullo non potest facere super terram, id est, Salvator non vult in terra dare fidelibus suis claritatem, quae eis manet conservata in coelis, seu doctor animarum, vel eximius sui corporis mundator tantam munditiam afferre nequaquam potest, quantam Dominus, qui Ecclesiam suam purgat ab omni inquinamento carnis et spiritus.
3.4.4
Ecce apparuit eis Moyses et Elias cum eo loquentes. Lucas hoc loco manifestius scribit, dicens: Erant autem Moyses et Elias visi in majestate, et dicebant excessum ejus. Moyses et Elias oracula legis et prophetiae designant, quae in Domino completa, et nunc doctis patent, et in futuro electis manifestius patebunt. In Moyse quidem, qui mortuus est, hi qui ante diem judicii a morte sunt resuscitandi; et in Elia, qui necdum mortuus est, hi qui vini sunt inveniendi, designantur, quia simul obviam Domino in aera rapientur, et ad vitam aeternam ducentur.
3.4.5
Dicit ei Petrus: Domine, bonum est nos hic esse, etc. Et quidem, ut alius evangelista testatur, beatus Petrus nesciebat quid dixit, dum sibi in terra posito coelestia promissa dari speravit, dumque in coelesti conversatione tabernacula figenda putavit, ubi nulla adversitatis aura remanebit, et dum prophetas et legem ab Evangelio sequestrari putavit, cujus quasi ministri fuerunt. Sed noverat quid ait, cum dixit: Domine, bonum est nos hic esse, quia revera solum hominis bonum est, intrare in gaudium Domini sui, et huic contemplando assistere.
3.4.6
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Ut inde discat qui materiale tabernaculum quaesivit, in resurrectionem non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos.
3.4.7
Et ecce vox de nube dicens, etc. Notandum quod sicut mysterium Trinitatis, Domino in Jordane baptizato declaratur, ita in monte clarificato, quia quem in baptismo confitemur, in resurrectione collaudabimus. Nam hic Spiritus sanctus in nube lucida, illic in columba, quia qui nunc simplici corde fidem quam percipit servat, tunc aperta luce contemplabitur quod crediderat.
3.4.8
Et videntes discipuli, ceciderunt, etc. Timebant enim, quia se errasse cognoverant, vel visa nube, vel audita voce.
3.4.9
Et accessit Jesus, usque Nolite timere. Tetigit enim clementer, ut mens, metu sublato, dicentis verbo auditum admitteret.
3.4.10
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, etc. Solus Jesus, ablatis nube Moyse et Elia, cernitur, ne incertum videretur testimonium dare Pater, sive in Christo legis nubila et prophetiae mysteria impleta aperiuntur.
3.4.11
Et descendentibus illis de monte, etc. Non vult haec praedicari, ne post tantam gloriam crux scandalum fiat.
3.4.12
Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oportet primum venire. Haec traditio Pharisaeorum est, juxta Malachiam, quod Elias veniat ante adventum Christi, et restituat omnia in antiquum statum. Ac si dicat: Si jam venisti in gloria, cur praecursor tuus non apparet?
3.4.13
At ille respondens ait eis: Elias quidem venturus est, etc. Elias omnia restituens ante diem Domini magnum venturus promittitur, ut corda patrum in filios convertat, id est, ut Christo credant, et resistant Antichristo, et hoc quod morti debet restituat.
3.4.14
Dico vobis quod Elias jam venit. Hoc dicit de Joanne, qui in spiritu Elias erat.
3.4.15
Et non cognoverunt eum, etc. Hoc est, spreverunt et decollaverunt.
3.4.16
Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Quia Herodes et Herodiades illudentes, et ad judicium Pilati remittentes, crucifigentibus consentirent, licet ipsi cum non interficerent.
3.4.17
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo, etc. Hunc rumore vulgi Matthaeus lunaticum, quem Marcus surdum mutumque scribit, non quod luna daemonibus serviat, sed quod cursum ejus daemon observans corripit homines, ut per creaturam, si possit, infamet Creatorem. Juxta tropologiam lunaticus, qui in coepto non persistit, significat eos qui nunc in ignem libidinis, nunc in aquam cupiditatis feruntur. Accusantur apostoli non posse illum curare, non quia hoc ad illorum referatur imbecillitatem, sed ad curandorum infidelitatem.
3.4.18
O generatio incredula, etc. Dicit enim hoc non taedio superatus, sed ut pius medicus non homini, sed vitio iratus.
3.4.19
Et increpavit illum Jesus. Ex praecedentibus peccatis hunc lunaticum daemon invasisse cognoscitur, dum ipse non daemon a Domino corripitur.
3.4.20
Et exiit ab eo daemonium. Nam secundum Marcum exivit clamans multum, et discerpens eum; sive ut odium incuteret virtutis, sive ut suae vindicaret expulsionis injuriam.
3.4.21
Amen quoque dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, etc. Non enim ut aliqui putant, grano sinapis fides comparatur parva, sed magna; sicut nec carnalis est translatio montis, sed ejus qui a Domino translatus fuerat ex lunatico.
3.4.22
Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium. In hoc non solum apostolos, sed et omnes ad vitam instituens, ut noverimus quaeque majora tentamenta hoc remedio esse superanda.
3.4.23
Et cum venisset Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, etc. Post Augustum Caesarem Judaea tributaria facta est, unde et Joseph profectus in Bethlehem, nutritus in Nazareth, quod est oppidum Galilaeae, urbis Capharnaum, ubi censores qui exigebant tributa non audent ipsum, pro signorum magnitudine, sed discipulum convenire; sive malitiose, sicut alibi, interrogant.
3.4.24
Et cum introisset domum, praevenit eum Jesus, dicens. Praevenit enim Dominus, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, eum enim vident nosse quae gesta sunt se absente.
3.4.25
Quid tibi videtur, Simon, etc. Qui enim ex utraque substantia regis filius natus erat, solvere tributa non debebat; sed per assumptam humanitatem, ut crucem pro nobis sustinuit, sic et tributa dedit.
3.4.26
Vade ad mare, et mitte hamum, etc. Mystice piscis, qui primus est captus, in profundo maris erat, id est, primus Adam, ut per secundum Adamum primus liberaretur. Stater, id est, confessio, duo habet didrachmata; et merito, quia pro peccatore et justo reddebatur, divisum est pretium.
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII.
3.5.1
Quis putas major sit in regno coelorum? Tributo pro Petro atque Domino reddito, arbitrati sunt eum apostolis omnibus esse praelatum, et ideo interrogant quis major sit in regno coelorum, id est Ecclesia.
3.5.2
Et advocans Jesus parvulum, etc. Vel simpliciter aetate parvulum, ut similitudinem innocentiae demonstraret, vel seipsum, qui ministrare, non ministrari venerat, ut eis humilitatis exemplum tribueret, ostendit.
3.5.3
Nisi conversi fueritis, etc. Ut instar aetatis parvulae simplicitatem sine arrogantia conservent.
3.5.4
Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, etc. Qui sicut parvulus, non laesus meminit, non cernens mulierem delectatur, et se in exemplum mei humiliaverit, hic intrabit in regnum coelorum.
3.5.5
Qui autem scandalizaverit, etc. Multo utilius est noxium poena temporali, quamvis atrocissima, vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam.
3.5.6
Vae mundo a scandalis. Cum necesse sint in isto mundo scandala, vae qui suo vitio scandalis patet: et generali sententia Judas percutitur, qui proditioni animum praeparaverat.
3.5.7
Si autem manus tua, vel pes tuus, scandalizat te, etc. In manu necessarios, propter opus, amicos; in pede, propter ministerium discursus, inemendabiles in laesione animae admonet excludendos.
3.5.8
Et si oculus tuus scandalizat te, etc. Scandalum, Graecum verbum est, quod nos offendiculum, vel impactionem pedis dicimus. Et si is cujus provisione opus habemus, in iter nos erroris deflectere quaerit, penitus nobis est ejus omittenda societas.
3.5.9
Dico vobis, quia angeli eorum, etc. Angeli parvulorum, id est humilium, assidua contemplatione Dei perfruuntur. Faciem quoque humano more ponit pro visione et agnitione certissima.
3.5.10
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Id est, restaurare quod contritum et abjectum erat, et ideo salvatum ab eo nolite perdere.
3.5.11
Quid vobis videtur, si fuerint alicui centum oves, etc. Eadem per parabolam, quae antea verbis docens, ut per bonum pastorem oviculam humeris ob nimiam infirmitatem, reportatam, id est, genus humanum suo sanguine redemptum, et numero angelorum sociatum dissolveret.
3.5.12
Si autem peccaverit in te frater tuus, etc. Si peccaverit in nos frater noster, dimittendi habemus potestatem; sed corripiendus est frater seorsum, ne permaneat in peccato. Et siquidem audierit, lucrifacimus animam ejus, et per alterius remedium nobis quoque salus acquiritur. Quo igitur ordine scandala declinare possimus insinuat, si nos ipsos ne quem laedamus attendimus, si peccantem zelo justitiae corripimus, si ex corde poenitendi misericordiae pietatisque viscera pandimus.
3.5.13
Si autem non te audierit, etc. Multis postremo dicendum est ut detestationis loco eum habeant, et qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis. Quando autem dicitur: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ostenditur majoris esse detestationis, qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam qui perfecte gentiles sunt.
3.5.14
Quaecunque alligaveritis, etc. Potestatem tribuit apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam divina roborari.
3.5.15
Quia si duo ex vobis consenserint, etc. Possumus et hoc spiritaliter intelligere, quod ubi spiritus et anima, corpusque, consenserint, de omni re quam petierint, impetrent a Patre; nullique dubium, quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus ea vult habere quae spiritus.
3.5.16
Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine, quoties peccaverit in me frater meus, etc. Ut peccanti fratri dimitteret, interrogatus respondit, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, si poenitentiam ex corde fecisset, quoties ille peccare non posset.
3.5.17
Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis, etc. Juxta morem Syrorum, et maxime Palaestinorum parabolam posuit, ut quid per similitudinem teneatur. Qui rationem cum servis suis posuit, quis melius quam Redemptor noster intelligitur, de quo Psalmista: Deus, inquit, judicium tuum regi da, etc..
3.5.18
Et cum coepisset rationem ponere. Servus hic qui decem talenta debuit, Judaicus est populus, qui, Decalogo legis constrictus, multarum transgressionum debitis fuerat obnoxius, quem Dominus suus jussit venundari cum omnibus quae habuit, quia propter delictorum magnitudinem, in exteram tradidit potestatem nationum, ut quod noluerunt voto persolvere, cogerentur tormento.
3.5.19
Procidens autem servus ille, etc. Cum ergo se legalis populus coangustatus senserat, ad preces conversus, quod prius sponte noluit, postea, vi coactus, se facturum promisit; et cui poenitenti per Isaiam dicitur: Delevi iniquitates tuas ut nubem, et quasi nebulam peccata tua. Sed quid postea servus hic ingratus fecerit, audiamus.
3.5.20
Egressus autem servus ille, etc. Liberatus ergo de captivitate Judaicus populus, non solum Redemptori suo minime gratias egit, sed etiam peccatis pristinis nova superadjiciens, in contemptum Domini sui, conservum suum, hoc est, gentilem populum quasi sibi obnoxium, fatigare non distulit.
3.5.21
Videntes autem conservi ejus quae fiebant, etc. Qui sunt conservi isti, nisi apostoli et praedicatores Evangelii, qui quotidie pro salute credentium contra dolum persecutorum Dominum implorant, ut in Actibus apostolorum legitur: Et nunc, Domine, respice in minas eorum, etc.
3.5.22
Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, etc. Liberati ab angustiis, nullam postea compassionem erga proximos pauperes habebant, sed debitores suos atrociter repetebant.
3.5.23
Et iratus Dominus ejus tradidit eum tortoribus, etc. Id est, blasphemum populum in manus Romanorum; sive malignis spiritibus, qui incorrigibilem animam nequitiamque eorum aeternis cruciatibus sine fine punirent.
3.5.24
Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, etc. Ex quibus videlicet dictis constat quia si hoc quod in nos delinquitur non ex corde dimittimus, et illud rursum a nobis exigitur quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.
3.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX.
3.6.1
Et factum est cum consummasset Jesus sermones istos, etc. Hinc ergo incipit ea narrare, quae in Judaea Dominus fecit, docuit, sive passus est; et primo quidem trans Jordanem ad Orientem, deinde etiam cis Jordanem, quando venit Jerichum, Bethphage et Jerosolymam. Nam omnis Judaeorum provincia, quamvis generaliter, ad distinctionem aliarum gentium, Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana ejus plaga appellatur Judaea, ad distinctionem Samariae, Galilaeae, Decapolis, et caeterarum in eadem provincia regionum.
3.6.2
Et secutae sunt turbae multae et curavit eos ibi. Galilaeos in Judaeae finibus curat, ut peccata gentium in eam veniam, quae Judaeae parabatur, admitteret.
3.6.3
Si licet homini dimittere uxorem suam quacunque ex causa. Interrogant, ut quasi cornuto quodcunque responderit teneant syllogismo. Si diceret dimittendam esse, et aliam ducendam, sibimet praedicator pudicitiae, docere videretur; si non dimitti responderet, quasi sacrilegus adversus doctrinam Moysi, et per Moysen Dei teneretur. Sed Scripturam in testimonium ducens Dominus, ut decipulam transeat, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.
3.6.4
Quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos, etc. Singulari numero protulit, ut unius conjugis consortia necterentur. Praemium nuptiarum, ex duobus unam fieri carnem. Castitas juncta spiritui unus efficitur spiritus.
3.6.5
Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Quod Deus unam efficiendo carnem conjunxit, non potest homo separare, nisi forte solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittit.
3.6.6
Quomodo Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras, etc. Non Deus, sed Moyses permisit, videns desiderium secundarum, quia maluit indulgere discordiam, quam odia et homicidia perseverare, ut, juxta Apostolum, consilium esset hominis, non imperium Dei.
3.6.7
Quia quicunque dimiserit uxorem suam, etc. Una ergo solummodo carnalis est causa, id est fornicatio, et una spiritalis, id est timor Domini, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur.
3.6.8
Dicunt ei discipuli: Si ita est causa homini cum uxore, non expedit nubere. Id est, si tam grave est jugum uxorum, non expedit liberum voluntarie se subjicere servituti, cum gulosa, maledica, et vaga erit sustinenda.
3.6.9
Qui dixit eis: Non omnes capiunt verbum istud, etc. Id est, his datum est qui petiverunt virginitatem, et ut acciperent laboraverunt, non quibus necessitatem casus et fortuna imposuit.
3.6.10
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, etc. Deo ergo sunt genera eunuchorum carnalia, tertium spiritale, cui praemium promittitur, eo quod propter Christum cum possent esse viri, fiunt eunuchi: caeteris quibus castimoniae necessitas est, non voluntas, nihil omnino debetur.
3.6.11
Qui potest capere, capiat. Hortantis vox est, et milites suos ad praemium pudicitiae concitantis, ac si dicat: Qui potest pugnare, pugnet, superet ac triumphet.
3.6.12
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus imponeret et oraret. Putabant enim quia Dominus corpore mundos tantum laudaret, non et voluntate, nescientes quia Dominus illos non beatificavit eunuchos, quos pueritiae necessitas facit castos, sed continentiae virtus.
3.6.13
Discipuli autem increpant eos. Necdum habentes plenissimam fidem, putabant eum in similitudinem hominum, offerentium importunitate lassari.
3.6.14
Jesus vero ait eis: Sinite parvulos venire ad me, etc. Significanter dixit, talium, non istorum, ut ostenderet non aetatem regnare, sed mores.
3.6.15
Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Imponit ergo Dominus parvulis manus, quando humilibus auxilii sui gratiam tribuens, secundum voluntatem suam eos dirigit, ut suis possint obsequi praeceptis.
3.6.16
Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, etc. Audierat, credo, tantum eos qui parvulorum velint esse similes, dignos esse introitu regni coelestis, atque ideo cupiebat non parabolas, sed aperte quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit, exponi.
3.6.17
Quid me interrogas de bono? unus est bonus Deus. Non bonitatis testimonium renuit, sed magistri absque Deo excludit errorem, in cujus comparatione nullus est bonus.
3.6.18
Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata, etc. Adolescentem istum tentatorem esse ex eo probare possumus, quod fraudulenter quae sint illa mandata, quasi non ipse legerit, interrogat, aut Dominus possit Deo jubere contraria.
3.6.19
Omnia haec custodivi, etc. Mentitur adolescens, si quod in mandatis propositum est opere complesset.
3.6.20
Diliges proximum tuum sicut teipsum. Nequaquam tristis abiisset, qui sua vendi et pauperibus audisset erogari debere.
3.6.21
Si vis perfectus esse, vade, etc. Facilius enim saccus contemnitur, quam voluntas. Multi, divitias relinquentes, Dominum non sequuntur, quem sequi est imitari. In praeceptis legalibus activa vita commendabatur, de cujus perfectione gloriantem ad evangelicae contemplationis decorem Salvator transmisit dicens: Vade, vende, etc.
3.6.22
Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Non ait: Impossibile est, sed difficile, quia maximi laboris est, in pecuniis confidentes aulam regni coelestis intrare. Unde Salomon ait: Qui amat divitias, fructus non capiet ex eis.
3.6.23
Facilius est camelum per foramen aeus transire, etc. Quod intelligens Psalmista ait: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Et de seipso ait: Quoniam unicus et pauper sum ego. Altiori autem sensu facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se voluit intelligi, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit.
3.6.24
Auditis his discipuli, etc. Quo pertinet ista responsio, nisi quia intellexerunt omnes qui divitias amant, etiamsi adipisci nequeant, in divitum numero deputari.
3.6.25
Apud homines hoc impossibile est, etc. Id est, possibile est Deo ut per verbum a cupiditate temporalium, ad amorem convertantur aeternorum. Possumus in divite isto Judaicum intelligere populum, falso in observatione legis gloriantem, et evangelicam perfectionem spernentem: cui merito camelus, id est, gentilis populus praefertur, qui facilius arduam viam mandatorum Dei elegit ingredi, sicut in Isaia legimus, quod cameli Madiam et Epham portas Jerusalem cum donis et muneribus ingrediantur.
3.6.26
Tunc Petrus respondens, etc. Ac si diceret: Fecimus quod jussisti, quid dabis nobis praemii?
3.6.27
Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, etc. Quia enim duodenario saepe numero solet universitas designari, per XII sedes apostolorum, judicantium omnium numerositas, et per XII tribus Israel, universitas eorum qui judicandi sunt ostenditur.
3.6.28
Et omnis qui reliquerit domum, etc. Et est sensus: Qui carnalia pro Salvatore dimiserit spiritalia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur.
3.6.29
Multi autem erunt primi, novissimi, et novissimi primi. Hoc in Juda et latrone, nec non et quotidie impletur, quia alii quod spiritu incipiunt carne consummant, alii sero incipiunt, sed bono fine consummant.
3.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XX.
3.7.1
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, etc. Paterfamilias conditor noster est, qui in vineam suam, id est, Ecclesiam, quot sanctos ab Abel justo usque ad ultimum sanctum, qui in fine mundi venturus est, protulit, quasi tot palmites misit.
3.7.2
Conventione autem facta cum operariis, etc. Denarius imaginem regis habet, et unusquisque qui ad Ecclesiam propinquat in Christo debet imaginem recipere Deitatis, quam in paradiso livore serpentis perdiderat. Hujus vineae operarii primo patres, deinde legis doctores et prophetae, ad extremum apostoli, sacrorum in ea morum excolebant, prout tempus dictaverat, venustatem.
3.7.3
Et egressus circa horam tertiam, etc. Ab initio enim usque ad finem mundi istius, ad erudiendam fidelium plebem, Dominus destinare praedicatores non desistit: cujus mane ab Adam ad Noe usque protendebat; hora vero tertia, a Noe usque ad Abraham, sexta vero, usque ad Moysen; nona a Moyse usque ad adventum Domini fuit, in quibus antiquus ille populus, dum recta fide Deum colere studuit, quasi in cultura vineae laboravit. Undecima vero est ab adventu Domini usque ad finem mundi, in qua gentiles, qui antea otiosi stabant, per operatores apostolos, ad vineam Domini vocantur; qui dicebant: Quia nemo nos conduxit, id est, vitae vias aperuit. Possumus etiam easdem horarum diversitates ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere, quia ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur.
3.7.4
Cum autem sero factum esset, etc. Tempore enim praeterito, futuri temporis per similitudinem exponit rationem, in quo Christus totius creaturae procurator et rector omnibus mercedem restituet, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit. Et incipiet a novissimis usque ad primos, vel quia plerumque ante remunerantur serio venientes, quia prius ad regnum exeunt de corpore, vel quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiuntur.
3.7.5
Cum venissent ergo qui circa undecimam horam abierant, etc. Quasi ergo post murmurationem denarium acceperunt, qui post longa inferni tempora ad gaudia regni pervenerunt, quem nos quasi sine murmuratione post Mediatoris adventum sumimus, quia mox, ut de corpore eximus, sine mora illa percipimus.
3.7.6
At ille respondens uni eorum, etc. Iste amicus qui increpatur protoplastum et eos qui in illo tempore crediderant potest significare, cui dicitur: Nonne ex denario convenisti mecum, id est, recepisti mercedem, quam tibi promiseram, hoc est, imaginem et similitudinem meam. Quid quaeris amplius, et non tam ipse plus accipere quam aliud nihil accipere desideras?
3.7.7
Volo autem et huic novissimo dare, etc. Vere enim Judaei oculum pravum, id est, nequam habentes intentionem, questi sunt contra benignitatem Dei; et stulte, cum collatio regni non humani est meriti aut dignitatis, sed divinae est prae tatio bonitatis.
3.7.8
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Id est, Judaei de capite vertentur in caudam, et gentes de cauda mutabuntur in caput.
3.7.9
Multi enim sunt vocati, etc. Quia ad fidem multi veniunt, et ad coeleste regnum pauci perducuntur.
3.7.10
Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim, etc. Crebro hoc ipsum discipulis dixerat, sed quia, multis in medio distantibus, poterat labi de memoria quod audierant, iterat nunc Jerosolymam ascensurus, ut ad tentationem eos praeparet, ne cum veniret persecutio crucis, et ignominia, quasi minus praemuniti scandalizarentur.
3.7.11
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei, etc. Unde opinionem regni sumpsit, cum ille ignominiam nuntiaret passionis, nisi ex verbo quod Dominus dixerat: Et die tertia resurget. Putabat enim eum post resurrectionem illico regnaturum, et postulat errore muliebri, et pietatis affectu, nesciens quid peteret. Quemadmodum Petrus, quando tria tabernacula putabat astruenda.
3.7.12
Respondens autem Jesus, dixit eis: Nescitis quid petatis. Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces ejus ex filiorum descendere voluntate. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio: quae ideo non confunditur, quia de amore Domini nascebatur. Quare non voluntatem eorum, neque propositum, sed solam ignorantiam culpavit.
3.7.13
Potestis bibere calicem, etc. Nomine enim calicis sive baptismi, passionem designat martyrii, qua et ipsum et illos decebat consummari: quam Jacobus ab Herode, Joannes a Domitiano suscepit, a quo in ferventis olei fuit dolium missus, nec non et in insulam Pathmum relegatus. Inde videbimus martyrium animo non defuisse, licet non fuderit sanguinem persecutor.
3.7.14
Sedere autem ad dexteram meam, etc. Hoc est: Non est meum dare superbis. Hoc enim adhuc erant. Sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, alii estote? prius humiliamini, qui jam vultis exaltari.
3.7.15
Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Intelliguntur vel ex responsione Domini, vel ex indignatione apostolorum, quod filii matrem ignorantes, mensuram suam immodica cupiditate accensi, immiserunt ad grandia postulanda.
3.7.16
Jesus autem vocavit eos ad se, et ait, etc. Mitis magister nec duos cupiditatis, nec decem indignationis increpat et livoris; sed docet exemplo eum majorem esse, qui minor fuerit; et ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera.
3.7.17
Et egredientibus illis a Jericho, etc. Hoc Marcus de uno factum caeco commemorat. Quae ita solvitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem daemonum in regione Gerasenorum patiebantur. Jericho, quae interpretatur luna, defectum nostrae mutabilitatis et mortalitatis significat, de qua Christo ad coelestem Jerusalem redeunte, multa turba credentium subsecuta est. Duos vero caecos plerique Pharisaeos et Sadducaeos, alii utrumque populum Veteris et Novi Testamenti interpretantur, qui necdum poterant dicere: In lumine tuo videbimus lumen. Secus viam dicit, quia videbantur habere notitiam, sed viam, quae Christus est, ignorabant. Alter quidem scriptam legem, alter naturalem sequens, sed uterque sine Christo caecus erat, qui, ad coelos Domino ascendente, quia per se videre non poterant, audientes praeconia Salvatoris, et confessi sunt filium David, et suae salutis et illuminationis spem habere studuerunt, et quis esset verus religionis cultus, investigando perquirebant.
3.7.18
Turba autem increpabat eos, etc. Multi primo Judaei, ut in Actibus apostolorum legimus, deinde etiam gentiles, acriori ac fortiori persecutione frequenter instabant, ne illuminandus Christum mundus invocaret. Nec tamen eos qui ad vitam erant praedestinati aeternam, vesanus impugnantium furor disposita valebat salute privare. Moraliter turbam increpantem tumultum cogitationum curarumque carnalium, nostro spiritali studio atque orationi resistentem, interpretari valemus, quem firma animi constantia oportet superare.
3.7.19
Et stetit Jesus, et vocavit eos, etc. Stare etenim Dei est, incommutabili cogitatione, mutabilia cuncta disponere: quod etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen lucem nobis tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit.
3.7.20
Misertus autem eorum, etc. Tactus misericordiae, quod natura sive debilitas tulerat, donat. Postea sequuntur Jesum non tam pedibus quam virtutibus, quem videt et sequitur qui bonum quod intelligit operatur.
3.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI.
3.8.1
Et cum appropinquassent Jerosolymis, etc. Bethphage enim erat viculus sacerdotum, in monte Oliveti, et interpretatur domus buccae, sive domus maxillarum. Bethania, quam huic Lucas adjungit, villula sive civitas in ejusdem montis latere est constituta, et dicitur domus obedientiae, quas Jerosolymam venturus praesentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo, donis piae confessionis et obedientiae spiritalis implevit. Quae pulchre civitates in monte Oliveti positae referuntur, hoc est in ipso Domino, qui nos spiritalium charismatum refovet unctione.
3.8.2
Tunc Jesus misit duos discipulos, etc. Id est, doctores, qui indocta totius orbis littora quasi contrapositi castelli moenia evangelizando penetrarent. Hos quidam duos apostolos Petrum et Philippum interpretatus est, qui primum Judaicos fines transgredientes, gentiles ad Christum deduxerunt. Philippus Samariam, quasi asinam, Petrus Cornelium, quasi pullum asinae, praesentavit.
3.8.3
Et statim invenietis asinam alligatam, etc. Asina Synagogam, quae jugum legis traxerat, pullus asinae lascivum ac liberum nationum populum demonstrat. Utrumque ingredientes mundum praedicatores perfidiae vinculis et funiculis peccatorum invenerunt alligatum, ut Apostolus: Omnes enim, inquit, peccaverunt, etc.. Solus ergo Matthaeus, qui Hebraico sermone Evangelium scripsit, asinam Domino adductam commemorat; reliqui tres pullum, ut ostenderet Synagogae etiam, si poeniteret, salutem non esse dubitandam. Porro duo discipuli geminum praedicatorum ordinem in circumcisionem et praeputium, sive geminae dilectionis sacramentum ostendunt.
3.8.4
Et si quis vobis aliquid dixerit, etc. Praecipitur doctoribus ne, obsistente adversitate, praedicare desistant, eo quod etiam talium licet peccatores sint, aliqui ordinantur ad vitam.
3.8.5
Hoc autem totum factum est, etc. Hoc testimonium in Zacharia scriptum est. Sed sciendum est quod secundum litteram in parvo itineris spatio super utrumque animal Dominus sedere non quiverit. Ergo cum historia vel impossibilitatem habeat, vel turpitudinem, altiora petamus. Filia Sion civitas est Jerusalem, et significat Ecclesiam fidelium, quae est filia supernae Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, qua, ex praeputio et circumcisione per praedicatores adducta, Jesus supersedebat, quia in eorum praecordiis habitat, dicens eis: Discite a me, quia mitis sum, etc..
3.8.6
Et imposuerunt super eos vestimenta sua, etc. Vestis apostolica, vel doctrina virtutum, vel disertio Scripturarum, vel ecclesiasticorum dogmatum varietas intelligi potest, quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere Deum non meretur.
3.8.7
Plurima autem turba straverunt, etc. Portante Dominum asino, multi vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres propriae se carnis amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis viam suo sanguine parant, ut videlicet inoffenso gressu mentis, ad supernae moenia civitatis, quo Jesus ducit, incedant. Moraliter Jesus asinam sedens Jerosolymam tendit, quando quilibet fidelis animam regens, videlicet jumentum suum, ad pacis intimae visionem ducit. Vestimenta vero in via sternunt, qui corpora sua edomant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant.
3.8.8
Alii autem caedebant ramos, etc. Ramos de arboribus caedunt qui in doctrina veritatis sententias Patrum excerpunt, et has in via Dei ad auditoris animum venientis humili praedicatione submittunt.
3.8.9
Turbae autem quae praecedebant, etc. Praecessit fide populum Judaeorum, eademque subsequitur gentilium multitudo. Una omnes voce Osanna Hebraicum, quod Latine sonat Salva, clamabant, quia quod salus mundi sit Christus agnoscebant. Addebant in excelsis, quia adventus ejus non tantum hominum salus, sed totius sit mundi, terrena jungens coelestibus, ut omne genu ei flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
3.8.10
Et intravit Jesus in templum Dei. Ingressus civitatem primo templum adiit, nos quoque informans ut in omni loco religionis divinae studium orationis omnibus terrenis negotiis praeponamus. Decima ergo die mensis praecepit Moyses agnum sumere, et usque ad decimum quartum diem servare, praefigurans istum Domini adventum, post habitum in Bethania convivium. Decima die mensis in civitatem ante Pascha quinque diebus, in qua sustinebat donec decimo quarto die mensis Mosaicum agnum accipiens, cum discipulis in locum orationis egressus ubi a Judaeis comprehensus et ligatus, suae jam victimationis sacramenta inchoaret.
3.8.11
Et ejiciebat omnes vendentes, etc. Excogitaverunt hanc praedam de populo sacerdotes, ut hostiae diversae de longinquo venientibus venderentur, ut ipsi rursum empta susciperent, et ne hanc stropham eorum inopia venientium dissiparet, posuerunt nummularios, qui sub hac cautione pecuniam darent. Sed quia in lege usuras accipere erat prohibitum, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae nihil commodi haberent, excogitaverunt et aliam technam, ut pro nummulariis colobystas facerent, qui colibyda, quae nos tragemata, vel vilia munuscula appellamus: verbi gratia, uvarum passa et poma diversi generis, pro feneratione pecuniae acciperent, ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis coemuntur. Isto modo latrones templum Dei in latronum speluncam converterant, qui lucra de religione sectabantur. Mystice ingreditur Jesus templum Patris, id est, Ecclesiam, ut episcopos et omnem turbam de ea avaritiae studentes expellat. Observa propter avaritiam sacerdotum altaria Dei nummulariorum mensas appellari, qui vendunt gratiam Spiritus sancti, et omnia faciunt ut subjectos devorent populos; de quibus dicitur: Qui devorant plebem meam, etc.. Moraliter quoque in mente nostra, quae debet templum Dei esse, si quando in laesione proximi cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, qui simpliciter gradientes interficiunt.
3.8.12
Accesserunt ad eum caeci et claudi, etc. Sanavit caecos, ut et ipsis calumniatoribus suis istorum illuminatio corporalis fieret spiritalis lucerna cordis. Curavit claudos, ut fide claudicantes ad Christum currendo meliores acciperent pedes.
3.8.13
Videntes autem principes sacerdotum, etc. Quanta dementia sacerdotum! Maximum, ut mihi videtur, inter omnia signa quae Dominus exhibuit aspiciebant, ut homo et in illo contemptibilis, scribis et Pharisaeis contra se saevientibus, et videntibus sua lucra destrui, ad unius flagelli verbera potuerit tantam ejicere multitudinem, et alia facere, quae infinitus non fecisset exercitus. Igneum etenim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie; cumque manum non audeant injicere, tamen opera calumniantur, et testimonium populi et puerorum, qui clamabant: Osanna filio David, vertunt in calumniam, quia videlicet hoc non dicatur nisi soli Filio Dei.
3.8.14
Jesus autem dicit eis: Utique. Nunquam, etc. Quam moderate temperat responsionem! Non dixit, quod scribae audire cupiebant: Bene faciunt pueri, quod mihi testimonium perhibent. Nec rursum: Errant pueri, debetis aetati ignoscere; sed profert exemplum de Psalmo VIII, ut, tacente Domino, testimonium Scripturarum puerorum dicta firmaret.
3.8.15
Et relictis illis, abiit, etc. In illo egressu vocationem gentium praefigurabat, et quod in Israel permanere non potuit. Et hoc quoque intelligendum est, quod tantae paupertatis, et ita nulli sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem nullamque invenerit mansionem; sed in agro parvulo apud Lazarum, sororesque ejus habitaret.
3.8.16
Mane autem revertens in civitatem esuriit, etc. Discussis noctis tenebris et vicina meridie, qua Dominus passione sua illustraturus erat orbem, cum in civitatem reverteretur, esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel salutem credentium, et credulitatem Israelis aestuabat. Vidit arborem cum foliis tantum, hoc est, Synagogam cum superstitionibus Pharisaeorum et verborum ornamento sine ullo fructu veritatis immobilem; et arefacta est ficulnea, quia, esuriente Domino, cibos quos ille cupiebat non habebat. Siccaverunt folia, et, fractis ramis, radix vivet: de qua in novissimo tempore, si credere voluerint, virgulta fidei pullulent, impleturque Scriptura dicens: Est arbori spes.
3.8.17
Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes, etc. In proximo passurus debuit discipulorum animos anticipatione miraculi signare. Potuit ergo Salvator eadem virtute etiam inimicos siccare suos, nisi eorum per patientiam exspectaret salutem.
3.8.18
Respondens autem Jesus ait eis, etc. Mystice propter superbiam suam diabolus exprimitur, qui, praedicantibus verbum doctoribus, et ab eorum cordibus repellitur qui ad vitam sunt praeordinati, et in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur; tantoque acrius in eos desaevit, quanto amplius se dolet a laesione piorum fuisse depulsum.
3.8.19
Et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Hic quaeritur cur Paulus, qui tertio Dominum ut a se angelus Satanae discederet rogavit, hoc non potuerit impetrare. Sed hujus motio quaestionis antiqua jam Patrum explanatione reserata est, qui veraciter intellexerunt, illos solum in nomine Salvatoris petere, qui ea quae ad salutem perpetuam pertinent petunt. Saepe si ea quae ad veram salutem respiciunt petimus, ipsi male vivendo auditum nobis justi judicis avertimus. Et si pro peccantibus salubriter ut resipiscant oramus, atque ex nostro merito digni sumus auditu, ipsorum tamen perversitas, ne impetremus, obsistit. Sed hic sperandum est quod quamvis eorum salvationem impetrare nequeamus, nequaquam tamen fructu precis nostrae privemur, quia amoris quem illis impendimus, mercede donabimur. Fit etiam aliquando, quod pie petita, si hic statim non obtinemus, in futuro cum dilatione aucta possideamus.
3.8.20
Et cum venisset in templum, etc. De potestate calumniantur quam Dei dubitant; et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat, addentes quoque: Quis tibi dedit hanc potestatem? Manifestissime Dei Filium negant, quem putant signa alienis viribus exhibere.
3.8.21
Respondens autem Jesus dixit eis: Interrogabo vos, etc. Propterea interrogat, ut suo vel silentio, vel sententia condemnentur.
3.8.22
At illi cogitabant, etc. Si enim de coelo esse baptismum Joannis respondissent, consequens erat responsio: Quare ergo non estis baptizati ab eo? Si vero dicere voluissent humana deceptione compositum, seditionem populi formidabant, qui ab eo gregatim receperat baptismum, et eum habuit sicut Prophetam.
3.8.23
Et respondentes Jesu dixerunt, etc. Non nescire se dicit quod consequens erat, quia veritas mentiri non potest, sed eis nolle ostendere qui mendacio tegebant quod scirent. Impleturque illud propheticum: Paravi lucernam Christo meo, id est, Joannem, et inimicos ejus induam confusione.
3.8.24
Quid autem vobis videtur, etc. Homo iste Deus Pater est, qui omnes homines quos creavit paterno diligit affectu. Hujus filius major gentilis est populus, ex tempore Noe procreatus, qui secundum Lucam in eadem parabola rigidus et luxuriosus describitur. Unde praecipiente Patre per naturalis legis notitiam: Vade operare in vinea; hoc est: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, superbe respondit Nolo. Postea vero in adventu Salvatoris operatus est in vinea Dei, quia, acta poenitentia, sermonis contumaciam labore correxit. Secundus autem populus Judaeorum est, qui respondit Moysi: Omnia quaecunque dixeris, faciemus. Et non ivit in vineam.
3.8.25
Venit enim Joannes in via justitiae, etc. Viam ergo justitiae Joannes praedicans venit, quia Christum, qui consummatio legis et prophetarum est, adesse digito demonstravit. Porro regnum Dei potest Evangelium Dei intelligi, in quo gentes Judaeos praecedunt, quia citius crediderunt.
3.8.26
Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, etc. Deus Pater plantavit vineam, quia in terra repromissionis ejectis gentibus populum suum collocavit. Sepem circumdedit, vel murum urbis, vel auxilia angelorum. Et fodit in ea torcular, aut altaria, aut illa quorum tres Psalmi titulo praenotantur. Et aedificavit turrim, id est, templum. De quo Micheas: Et turris nebulosa. Et locavit eam agricolis, quos alibi operarios conductos appellat; et abiisse dicitur non loci mutatione, sed ut vinitoribus liberum reliquisse operandi ostendatur arbitrium.
3.8.27
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, etc. Servi qui primi missi sunt, Moyses et Aaron intelligi possunt, quos flagello caesos vacuos dimiserunt. Vexatus est Moyses propter eos, etc. Et ipsum David servum summi patrisfamilias affectum contumeliis sive in capite vulneratum, quod Evangelium Marci sonat, abjecerunt dicentes. Quae nobis pars in David, aut quae haereditas in filio Isai? Regnum simul ejus ignobili, et religionem impietate mutaverunt.
3.8.28
Iterum misit alios servos, etc. Servos istos chorum prophetarum intellige. Sed quem horum non sunt persecuti? et occiderunt eos qui pronuntiabant de adventu Domini Salvatoris. Quod vero dicit: Alium caeciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt, legamus Epistolam Pauli ad Hebraeos, et ex ea plenissime discimus qui servorum Dei quanta perpessi sunt.
3.8.29
Novissime autem misit ad eos filium suum, etc. Quod ait: Quia verebuntur Filium meum, non de ignorantia venit, sed semper ambigere dicitur Deus ut libera voluntas homini reservetur, et post tot scelera adhuc eis locum misericordiae reservavit.
3.8.30
Agricolae autem videntes filium, etc. Manifestissime probat Dominus, non per ignorantiam, sed per invidiam principes Judaeorum crucifixisse Filium Dei. Intellexerunt hunc esse, de quo dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, etc., quando aiebant: Ecce mundus totus post eum abiit. Cujus sibi haereditatem vindicabant, quia fidem quae per eum est, eo occiso, exstinguere, et suam magis, quae ex lege est, justitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere. Quod vero extra vineam est occisus, significat vel quod extra portam sit passus, vel quod prius ab incredulorum cordibus repulsus, ac deinde sit cruci addictus.
3.8.31
Cum venerit Dominus vineae, etc. Interrogant, non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur.
3.8.32
Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem quem, etc. Quomodo, inquit, implebitur haec Prophetia, nisi quia Christus, a vobis reprobatus et occisus, crediturus est gentibus praedicandus, ut quasi lapis angularis ex utroque populo unam sibi fidelium civitatem aedificet.
3.8.33
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei, etc. Regnum Dei sacras dixit Scripturas, ablatas a Judaeis, et nobis traditas, ut fructus earum faciamus.
3.8.34
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur, etc. Qui per mala opera Christum offendit, confringetur quidem, sed tamen per patientiam Dei reservatur ad salutem; qui vero Christum penitus negaverit, irruens super illum lapis conteret eum, ut ne testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. Alio sensu: Peccantes hic quatit, in judicio autem superveniet cum poena perditionis.
3.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII.
3.9.1
Et respondens Jesus dixit iterum in parabolis, etc. Regnum coelorum Ecclesiam justorum appellat, quam regi similem esse dicit, illi utique de quo dicitur: Deus judicium tuum Regi da, etc.. Qui fecit nuptias filio suo, quia ei per Incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit.
3.9.2
Et misit servos suos, etc. Misit prophetas de dominica incarnatione praedicatores, quos postea sub occisorum nomine taurorum commemorat, eo quod secundum legem ultionem de inimicis exercebant. Misit iterum apostolos sub nomine altiliorum notatos, ob gratiam internae pinguedinis, seu desideria sublimis contemplationis. Hanc epulationem prophetae futuram, apostoli jam factam nuntiabant.
3.9.3
Illi autem neglexerunt, etc. In villam ire, est labori terreno immoderate incumbere; in negotiationem vero ire, est actionum saecularium lucris inhiare, per quae quis secundum mysterium Incarnationis dominicae, vivere dissimulat.
3.9.4
Reliqui vero tenuerunt servos ejus, etc. Missis itaque exercitibus angelorum sive ducibus Romanorum, perdidit superbos martyrum persecutores, et civitatem illorum succendit, quia illorum non solum animae sed caro quoque in qua habitaverant, gehennae flamma cruciabitur. Quod sequitur, de reprobatione Judaeorum et vocatione gentium apertissime sonat.
3.9.5
Et egressi servi ejus in vias, etc. Viae intelliguntur dogmata et errores gentilium. Sed ex omnibus his ad nuptias venerunt, id est, Christo crediderunt, et de ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur quod per has regis nuptias praesens Ecclesia designatur, in qua cum bonis mali conveniunt.
3.9.6
Intravit autem rex ut videret, etc. Ingressus regis adventum Domini in judicii die ostendit, quando fidem et merita singulorum discernere venit. Porro unus qui veste nuptiali non inventus asseritur, omnes qui in malitia sunt sociati designat. Vestis autem nuptialis praecepta sunt Domini et opera quae ex lege et Evangelio complentur, novique hominis efficiunt indumentum. Amicum vocat, quia ad nuptias invitatus est; arguit impudentiae, qnod veste sordida munditias polluerit nuptiales. At ille obmutuit, quia omne tunc cessat excusationis argumentum, quando ille foris increpat, qui testis conscientiae animum intus accusat.
3.9.7
Tunc rex dixit ministris, etc. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt. Interiores quoque tenebras dicimus, caecitatem cordis; exteriores vero aeternam noctem damnationis, in quam tunc invitus projicitur, qui nunc sponte cecidit in caecitatem cordis. Illic dentes stridere et oculi flere perhibentur, quatenus singula quaeque membra supplicio subjaceant, quae hic singulis quibusque vitiis subjecta serviebant.
3.9.8
Tunc abeuntes Pharisaei, etc. Caesar Augustus Herodem filium Antipatri alienigenam et proselytum regem Judaeis constituerat, ut tributis praeesset, et Romano pareret imperio. Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos, quasi minus notos atque suspectos cum Herodis militibus seu illudentes quod tributa Romanis solvebant, et non divino cultui dediti tantum erant; aut ut abscondite facileque deciperent eum, vel ut deprehensi minus erubescerent apud eum. Nam consilio malo deprehenso, tanto minus nascitur confusio, quanto fuerit persona deterior.
3.9.9
Magister, scimus quia verax es, etc. Magistrum et veracem vocant, ut, quasi homo honoratus et laudatus, mysterium eis sui cordis simpliciter aperiret et fraudulenter provocant, ut, magis Dominum quam Caesarem timens, dicat tributa solvi non debere, ut statim Herodiani audientes teneant quasi principem contra Romanos seditionis.
3.9.10
Cognita autem Jesus nequitia eorum, etc. Non secundum sermones eorum pacificus blande respondit, sed secundum conscientiam eorum crudelem aspera dixit, quia Deus plerumque ad animam loquitur, non ad corpus; voluntatibus respondet, non verbis.
3.9.11
Ostendite mihi numisma census, etc. Sapientia sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confitentur; et ad hoc interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
3.9.12
Dicunt ei, Caesaris, etc. Hic, Caesarem Tiberium significari, privignum ei qui in loco praecesserat vitrici, sub quo et Dominus passus est, intelligere debemus.
3.9.13
Reddite, inquit, Caesari quae ejus sunt. Nummum, tributum et pecuniam; et quae sunt Dei Deo, decimas et primitias. Aliter, quemadmodum a vobis Caesar exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima, lumine vultus ei illustrata atque signata.
3.9.14
In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, etc. Qui animas simul cum corporibus credunt interire, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant corporum. Potest autem fieri ut hoc aliquando in gente eorum acciderit.
3.9.15
In resurrectione ergo cujus erit de septem, etc. Turpitudinem opponunt fabulae, ut resurrectionis denegent veritatem. Verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti reprobis quibusque congruunt, qui per totam hujus saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt: quibus viritim misera morte praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio, quam illi absque fructu vitalis operis exegerant, quasi uxor infecunda transibit.
3.9.16
Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, etc. Quia Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet, simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum sit. Sunt enim sicut angeli in coelis absque ullo mortis metu et labe corruptionis, atque sine ullo terreni reatus actu perpetua Dei visione fruuntur.
3.9.17
De resurrectione autem mortuorum non legistis, etc. De quinque libris Moysi profert testimonium ad probandam aeternitatem animarum, propter Sadducaeos, qui illos tantummodo recipiunt, quia stultum erat proferre testimonia prophetarum, quorum illi auctoritatem non sequebantur.
3.9.18
Non est Deus mortuorum, etc. Postquam probaverat Deum non posse fieri animarum, nisi perseverarent, consequenter corporum introducit resurrectionem, cum quibus simul bona malave gesserunt.
3.9.19
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset, etc. In unum convenerunt dicentes apud se: Loquatur pro omnibus unus, ut si vicerit, omnes videamur victores; si autem victus fuerit, vel solus videatur confusus, et quid mandatum magnum sit interrogat, ut quidquid ille responderit, occasionem habeat calumniandi, aliud asserens magnum esse de pluribus.
3.9.20
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum, etc. Primum ergo et maximum omnium mandatum est, cognitio atque confessio divinae unitatis, cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio in dilectione Dei et proximi perficitur.
3.9.21
Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit Jesus, etc. Non reprehenduntur quod filium David dicunt, sed quod Dei filium esse non credunt. Dominus siquidem David est, Deus ante tempora manendo, et filius David in tempore homo nascendo.
3.9.22
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit, etc. Verbum quod pateret insidiis non invenientes, confutati ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere. Ad istum ergo qui dolis iniquorum superari non potuit, simplici corde et pia devotione, quasi ad salutis auctorem accedamus, ut illuminemur, et vultus nostri non erubescent, quia invenitur a non tentantibus, et fidem in illum habentibus apparet.