Libellus precum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8512 Libpre
4.1
CANTICUM GRADUUM.
4.1
Ad Dominum clamaveram, Cum tribulatus fueram, Et exaudivit Dominus Servum suum quantocius.
4.2
Levavi oculos meos Statim ad montes pristinos, Unde erit Altissimo Auxilium a Domino.
4.3
Laetatus sum in omnibus Quae dixit mihi Dominus; Ad domum Domini ibimus, In qua semper manebimus.
4.4
Ad te levavi oculos, O Deus meus, internos, Quis es in coeli culmine, Cum angelorum agmine.
4.5
Nisi quia Altissimus Erat in nobis Dominus, Dicat Israel omnibus Infirmiores fuimus.
4.6
Qui confidunt in Domino Dominatore maximo, Ut mons Sion perpetuo Non movetur ab aliquo.
4.7
In convertendo Dominus Captivitatem protinus Sion, satis in omnibus Consolati nos fuimus.
4.8
Nisi Dominus aedificaverit, Atque nos conservaverit, Vanum est opus omnium Domus aedificantium.
4.9
Beati filii hominum, Qui suum timent Dominum, Quique in via angusta Fide ambulant robusta.
4.10
Saepe expugnaverunt me, Nec potuerunt adversarii, Sed cessaverunt continuo Confortante me Domino.
4.11
De profundis suppliciter Clamavi ac fideliter, Ad te, Deus victoriae, Pater perennis gloriae.
4.12
Non est elatum In me cor meum Superbia, neque interius Altus sum sensibus.
4.13
Memento mei, Domine, Deus coeli de vertice, Cui astant millium Millia ministrantium.
4.14
Ecce quam bonum sublime, Et quam jocundum utique, Fratres in unum vivere, Summaque vita sedere.
4.15
Ecce nunc omnes famuli Stantes in domo Domini, Benedicite Dominum, Deum dierum omnium.
4.16
Patrem precor potentiae, Principemque scientiae, Ut per hos ter quinos gradus Coelos possim conscendere,
4.17
Et per loca aetheria Vehar ad refrigeria, Ut merear praemia Possidere eximia.