Quaestiones in Acta Apostolorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8473 Quinaca
3.1
QUAESTIO III.
3.1
INTERROGATIO. Cum in Actibus apostolorum primum legatur: Viri autem qui comitabantur cum eo, hoc est, cum Apostolo, stabant stupentes, audientes quidem vocem, neminem autem videntes, quomodo postea Apostolus dicit: Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus, qui loquebatur mecum?
3.2
RESPONSIO. Superius ubi audisse vocem referuntur, a Deo non vocem, sed inconditum sonum vocis acceperunt, ut eos postea dicat vocem non audisse, id est, expressam verborum significantiam, qua possint intelligere quod sonabat, ac perinde idcirco diversa vice et audisse et non audisse referantur, quia, quantum ad sonum pertinet, audierunt; quantum ad verba, non audierunt.